Jump to content

De Baptismo contra Donatistas/VI

Checked
E Wikisource
 V VII 

LIBER SEXTUS



Quod iam dictum est posset sufficere.

1. 1. Poterat iam fortasse sufficere, quod toties repetitis rationibus, et multipliciter disputando versatis atque tractatis, adiunctis etiam divinarum Scripturarum documentis, et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus, iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt Baptismum Christi nulla perversitate hominis, sive dantis, sive accipientis, posse violari. Nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salva caritate atque unitate altercantibus discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos Baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur Sacramentum ab effectu, vel usu Sacramenti. Et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque Sacramentum non illic esse putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate perversi sunt et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere; quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur 1: habere tamen, et dare, et accipere Baptismi Sacramentum, satis eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est; etiam ovem, quae foris errabat, et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, venientem ad christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a captivitate liberari, a vulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari: quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui videntur quidem intus esse, verumtamen ad illam ovem, quae etiam ex multis una est, non pertinere, morum suorum fructibus convincuntur, in quibus in finem usque perdurant: quia secundum praescientiam Dei, sicut multae oves errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius; inter quos tamen novit Dominus qui sunt eius 2, qui non audiunt vocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum, de quibus dictum est: Quae dicunt, facite 3.

Cyprianus fuit sicut vinea.

1. 2. Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 4, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et aggravat animam 5, minus liquide cernere, et aliter sapere quod in eadem caritate permanenti Deus cum voluerit revelabit 6: sic in homine carnali atque perverso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. Nam ut in palmite fructuoso invenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat 7; ita et in arundine sterili atque arida vel alligata solet uva pendere. Et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suavia ubicumque suspensa non respuit: ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano visum est ab haereticis venientes denuo baptizari oportere; laudanda in tanto viro aversatur, et emendanda sectatur, nec ea ipsa quae sectatur assequitur. Ille enim dum zelo Dei graviter detestatur eos qui se ab unitate separaverunt, etiam ab ipso Baptismo separatos esse arbitratus est: isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam Baptismum eius illic non esse, et secum exisse contendunt. Tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.

Cyprianus in aliquo minus vidit, sed magna caritate viguit.

2. 3. Item quisquis non habens caritatem, et perditas vias morum ingrediens pessimorum, intus videtur esse cum foris sit, et Baptismum Christi nec in haereticis repetit; nihil eius adiuvat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. Fieri autem potest ut aliquis vigeat in radice caritatis, et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint, et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. Non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae viros numerat pia mater Ecclesia: quamvis isti et apud haereticos agnoscant Baptismum Christi, illi autem aliter visum sit; ut per eum minus aliquid videntem, et in unitate firmissime permanentem, manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur vinculum pacis. Neque enim Pharisaei caeci, quamvis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamvis dicenti aliquando quod fieri non debebat. Non solum autem istorum ariditas illius viriditati conferenda non est: sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. Gentes enim nemo iudaizare nunc cogit 8, nec ideo tamen quisquam nunc in Ecclesia quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. Quapropter reddens debitam reverentiam, dignumque honorem, quantum valeo, persolvens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere eum aliter sensisse de schismaticis vel haereticis baptizandis, quam postea veritas prodidit, non ex mea, sed ex universae Ecclesiae sententia, plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata: sicut venerans pro sui merito Petrum primum Apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere, non eum recte fecisse ut Gentes iudaizare cogerentur; etiam hoc enim dico, non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina, per Ecclesiam universam retenta atque servata.

Ubique Baptismus est per se ipsum sanctus.

2. 4. Disputans ergo de sententia Cypriani, multum infra merita positus Cypriani, dico sacramentum Baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere: et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter; cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum: atque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest quanto melior id habeat inter bonos. Ac per hoc etiam nihil interest quanto peior id tradat, sicut nihil interest quanto melior: atque ita nihil interest quanto peior id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. Illud enim per se ipsum, et in eis qui non aequaliter iusti sunt, et in eis qui non aequaliter iniqui sunt, aequaliter sanctum est.

Mali habent Baptismum sed non sunt in columba pudica, casta, etc.

3. 5. Habere autem Baptismum, et tradere, et accipere malos nequaquam in melius commutatos, et de Scripturis canonicis, et de ipsius Cypriani litteris, satis, ut arbitror, demonstravimus: quos non pertinere ad sanctam Ecclesiam Dei, quamvis intus esse videantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt avari, raptores, feneratores, invidi, malevoli, et caetera huiusmodi; illa autem columba unica 9, pudica et casta, sponsa sine macula et ruga 10, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum 11, et caetera quae de illa similiter dicta sunt: quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est, non tantum secundum operationes munerum Dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem 12 Spiritum sanctum habentibus, quibus Dominus dicit: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; et si cui tenueritis, tenebuntur 13.

Perversitas tradentis Baptismum non impedit fructus bonos.

4. 6. Ac per hoc nihil idoneum dicitur, cur non possit malus etiam tradere Baptismum, qui potest habere; et sicut perniciose habet, ita etiam perniciose tradere; non quia tale aliquid tradit, nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. Nam cum malus tradit bono, id est, in unitatis vinculo, veraci conversione mutato, inter bonum Sacramentum quod traditur, et bonum fidelem cui traditur, tradentis malitia superatur. Et cum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipsa veraci conversione coniungitur. Idem quippe Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non noverint. Similiter cum alicuius peccata tenentur, ab eis utique tenentur, a quibus se ille, cui tenentur, vitae dissimilitudine et pravi cordis aversione disiungit, sive illum corporaliter noverint, sive non noverint.

Baptismum potest tradere et habere etiam separatus.

5. 7. Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt: si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. Sed, ut dictum est, nihil interest ad Baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peiori tradat: potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere. Ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat: sicut plerisque accidit ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine illius perversitate perciperent, et sive defuncti, sive liberati, nequaquam apud eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. Si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit: et tanto magis valet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem valere coniuncto. Et ideo si ab illa perversitate correctus, et a separatione conversus venerit ad catholicam pacem, sub eodem Baptismate quod acceperat, eius peccata dimittentur propter vinculum caritatis, sub quo Baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium divisionis: quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque aequitate alicuius augetur, neque alicuius iniquitate minuitur.

Quid episcopi in concilio anni 256 sentierunt de sententia Cypriani.

5. 8. Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae veritati officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt, suasque in idem convenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius viri erga unitatem Christi caritas innotescat? Si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, videretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inveniebat erroris: tam multis autem sibi consentientibus, quod cum caeteris diversa sentientibus in unitate permansit, catholicae universitatis sanctissimum vinculum, non timore solitudinis, sed pacis amore servavit. Quapropter posset quidem iam videri superfluum, caeterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias: sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur, quod illuc etiam possit adhiberi; melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur.

Declaratio a Cypriano prolata.

6. 9. Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes, Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus; neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit: quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare; sed exspectemus universi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi 14.

Episcopi diversimode sentierunt, sed in unitate remanserunt.

7. 10. Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistolam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit, et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas, et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro universitate catholicae consensionis atque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputavimus. Quapropter iam opportunum videtur, quid etiam caeteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogavit, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum, tamquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod revera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus videre facillimum est, ubi ad singulos scribit, sicut ad ipsum Iubaianum. Haec tibi, inquit, brevissime pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem 15. Et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diversa sentiret, pellendus a caeterorum consortio videretur, sequitur et dicit: Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; et paulo post: Servatur, inquit, a nobis patienter et leniter caritas animi collegii, honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii 16. Sic et in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de Baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur, utrum aliquid interesset: Qua in parte, inquit, nemini verecundia et modestia nostra praeiudicat, quominus unusquisque quod putaverit sentiat, et quod senserit faciat 17. Quibus eius sermonibus satis apparet, illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. Nos ergo iam de Baptismi simplicitate ubique agnoscenda consuetudinem universae Ecclesiae, etiam conciliis universalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex verbis Cypriani maiore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret salvo iure communionis diversa sentire 18, unitate quidem praelata atque laudata, qualem beatus Cyprianus et eius collegae, qui cum eo concilium illud fecerunt, cum diversa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes atque evertentes in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui per Apostolum suum loquens ait: Sufferentes invicem in dilectione; studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 19; per quem etiam ait: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 20: sanctorum episcoporum sententias, salvo cum eis vinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse Dominus adiuvat, imitamur, considerandas et pertractandas aggredimur.

Haeretici non habent unam fidem, unam spem ideo nec unum Baptismum.

8. 11. Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptismum in Ecclesia sola scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum, ubi spes vera est et fides certa. Sic enim scriptum est: " Una fides, una spes, unum Baptisma " 21. Non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, Sacramentum interrogat cuius os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat Eucharistiam facere. Aut qui illis adsistunt, dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo et venia delictorum communicare compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum Baptismum tenere, quod soli Ecclesiae a Deo concessum est.

Multi in Ecclesia baptizantur qui dicunt et non faciunt.

8. 12. Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se Deum nosse, factis autem negat, quales sunt avari et invidi, et qui propter fraternum odium, non meo, sed sancti Ioannis apostoli testimonio dicuntur homicidae 22; et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt; et perfidi sunt, quia non id agunt quod Deo voverunt; et mendaces, quia falsa profitentur; et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde locum praebent; et verba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt bonos mores per colloquia mala 23; et infideles sunt, quoniam quod Deus talibus minatur irrident; et scelerati, quia nefarie vivunt; et antichristi, quia mores eorum Christo adversantur; et a Deo maledicti, quia ubique tales sancta Scriptura exsecratur; et mortui, quia carent vita iustitiae; et impacati, quia contrariis factis cum Dei sermone confligunt; et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur; et profani, quia ab illo Dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt; et sacrilegi, quia in se ipsis templum Dei male vivendo corrumpunt; et antistites diaboli, quia fraudi et avaritiae, quae est idololatria, serviunt. Tales autem nonnullos, imo plurimos, et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus 24 etiam intus esse testantur. Cur ergo isti baptizant? Cur etiam quidam qui saeculo verbis et non factis renuntiant, et ab huiusmodi moribus non mutati baptizantur 25, et quando mutantur non rebaptizantur? Iam vero quod indignatur et dicit: Ecce ad qualia Ecclesia cogitur consentire, et sine Baptismo et venia delictorum communicare compellitur; nisi essent caeteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique diceret. Unde etiam ostenditur illos tunc veriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine, quae postea concilii universitate firmata est. Quid est autem quod adiungit et dicit: Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare? Si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec approbet, alia res est: si autem ut diversa sentientes damnet et segreget prior, resistit verbis Cypriani, quibus ait: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 26.

An Baptismus connectitur cum Ecclesia.

9. 14. Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit, haec dicimus: Si non esset Baptisma unum et verum nisi in Ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. Est autem in eis; nam id non recipiunt redeuntes, non ob aliud nisi quia non amiserant recedentes. Quod autem ait: Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum 27 consentio, et omnino verum esse credo. Aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. Venientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant.

Baptizare haereticos est evacuare Baptismum Christi.

10. 15. Polycarpo autem Adrumetino 28, quoniam dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum evacuant 29: respondemus: Si haereticorum est Baptismus, qui per haereticos datur; avarorum et homicidarum est, qui intus a talibus datur. Si autem hoc istorum non est, nec illud illorum est: ac per hoc apud quoscumque sit, Christi est.

Oportet probare non adserere.

11. 17. Novatus a Thamugade quid fecerit dixit, non autem aliquid attulit unde se ostenderet facere debuisse quod fecit. Nominavit enim testimonium Scripturarum et decretum collegarum 30, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus.

Aliqui peccatores intus baptizantur et baptizant.

12. 19. Nemesianus autem a Tubunis 31 multa posuit testimonia Scripturarum 32: sed pro sententia Catholicae, quam declarandam et commendandam suscepimus, multa locutus est. Nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes avari atque raptores, et qui saeculo non factis, sed verbis renuntiant, quales tamen intus et baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis 33. Ipsi sequuntur etiam aves volantes 34, quia non apprehendunt quae concupiscunt. Deserit autem vias vineae suae, et a semita agelli sui errat; et ingreditur per avia loca atque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa, non haereticus tantum, sed omnis qui male vivit: quia omnis iustitia fructuosa est, et omnis iniquitas infructuosa. Qui vero aquam alienam de fonte extraneo bibunt 35, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non vivunt secundum ea quae docet Deus, et vivunt secundum ea quae docet diabolus. Nam si de Baptismo diceret, non diceret: Nec de fonte extraneo biberis; sed: De fonte extraneo non te ablueris. Iam vero quod Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei 36, quid eum adiuvet ad id quod putat, omnino non video. Aliud est enim: Omnis qui intrabit in regnum coelorum prius renascitur ex aqua et Spiritu, quia nisi renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; quod Dominus dixit, et verum est; aliud autem: Omnis qui nascitur ex aqua et Spiritu intrabit in regnum coelorum; quod utique falsum est. Nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et Spiritu 37, et tamen non intravit in regnum coelorum. Sic fieri potest ut haereticis etiam contingat. Aut si non nascitur ex Spiritu nisi qui veraci conversione mutatur 38, omnes qui saeculo verbis et non factis renuntiant, non utique de Spiritu, sed ex aqua sola nascuntur: qui tamen et intus teste Cypriano sunt. Necesse est enim ut unum de duobus concedatur: aut illi qui fallaciter saeculo renuntiant, nascuntur de Spiritu, quamvis ad perniciem, non ad salutem, atque ita possunt et haeretici; aut si illud quod scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum 39, etiam ad hoc valet, ut fallaciter saeculo renuntiantes non nascantur de Spiritu; potest quis baptizari aqua, et non nasci de Spiritu; et frustra Nemesianus ait: Neque Spiritus sine aqua operari potest, nec aqua sine Spiritu. Iam vero et alibi saepe dictum est, quomodo fieri possit ut habeant communiter unum Baptisma, qui Ecclesiam non habent unam: sicut fieri potest in ipsa intus Ecclesia ut non habeant unum Spiritum sancti per iustitiam et immundi per avaritiam, et tamen habeant unum Baptisma. Sic enim dictum est, unum corpus, id est, Ecclesia; sicut, unus Spiritus, et unum Baptisma 40. Iam caetera quae dixit, nostrae potius assertioni suffragantur. Posuit enim ex Evangelio testimonium: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est 41; quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est 42; et intulit: Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: " Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae "; et caetera quae ibi dicit Apostolus, ubi et haereses commemoravit, iste exsecutus est: Quoniam quicumque haec faciunt, regnum Dei non haereditabunt 43. Deinde adiecit, et dixit: Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos et haereticos. Bene, quod enumerans opera carnis, inter quae et haereses sunt, invenit et dixit simul omnia damnantem Apostolum. Interroget ergo ipse sanctum Cyprianum, et audiat ab eo quam multi etiam intus secundum opera mala carnis vivunt, quae cum haeresibus damnat Apostolus, et tamen baptizant et baptizantur. Cur ergo soli haeretici dicuntur Baptismum habere non posse, quem habent socii damnationis ipsorum?

Teste Scriptura, haeretici sunt rebaptizandi.

13. 20. Ianuarius a Lambaese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos 44.

Hic non adfert testimonia.

13. 21. Huic respondetur: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decrevit concilium catholicum orbis terrarum, etiam in haereticis inventum Christi Baptismum non esse improbandum. Si autem poneret testimonia Scripturarum, aut contra nos non esse, aut etiam pro nobis esse demonstraremus: sicut ecce qui eum sequitur.

Quid si inimici Ecclesiae baptizant?

14. 23. Lucius a Castra Galba 45 ex Evangelio posuit testimonium, dicente Domino 46: Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatus fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihil valebit, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus 47; quasi nos dicamus homines ipsos foras proiectos aliquid valere, vel ad suam vel ad aliorum salutem. Sed et qui tales videntur intus, non solum spiritaliter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. Omnes enim tales ad nihil valent, nec ideo tamen sacramentum Baptismatis quod in eis est, nihil est. Nam et in ipsis qui proiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit: Baptisma vero quia non recesserat non redit. Et illud quod ait Dominus: Ite ergo, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 48, non permisit baptizare nisi bonos: quia malis non diceret: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur 49. Quomodo ergo intus baptizant mali, qui dimittere peccata non possunt? Quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum peccata adhuc super eos sunt, sicut Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc 50? Si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et iustis, per quos in Ecclesia peccata dimittuntur, quamvis a malis baptizati sint, intima caritate coniungunt; sic et illi qui forinsecus veniunt, et ad eamdem compaginem corporis Christi, interno vinculo pacis accedunt; Baptismus tamen Christi in utrisque agnoscendus, et in nullis improbandus est; sive antequam convertantur, quamvis eis nihil prosit, sive cum convertuntur, ut prosit: Cum ipsi ab Ecclesia quae una est, inquit, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est: " Domus contrariorum legis debent emundationem " 51. Et consequens est, inquit, eos qui a contrariis baptizati, inquinati sunt, primo purgari, et tunc demum baptizari. Quid ergo, raptores et homicidae non sunt contrarii legis dicentis: Non occides, non furaberis 52? Debent ergo emundationem: quis hoc negaverit? Et tamen non solum quicumque a talibus intus baptizantur, sed etiam qui tales non mutati baptizantur, quamvis adhuc purgationem debeant ut mutentur, non tamen amplius cum mutati fuerint baptizantur. Tanta vis est in sacramento simplicis Baptismi, ut cum fateamur aliquem baptizatum et adhuc male viventem debere mundari, vetemus tamen ulterius baptizari.

De auctoritate Cypriani in Ep. 72.

15. 24. Crescens a Cirta 53 dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Iubaianum, itemque ad Stephanum 54, quae tantum in se sanctissimorum ex Scripturis deificis descendentium testimoniorum continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus: censeo ergo omnes haereticos sive schismaticos, qui ad catholicam Ecclesiam venire voluerint, non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur 55.

Sed de hac quaestione nihil continet.

15. 25. Hic admonemur iterum quaerere, cur dixerit, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati. An quia non amiserant quod intus acceperant? Ergo quod habere foris poterant, cur non et tradere poterant? An illicite foris traditur? Sed neque licite foris habetur, et tamen habetur: sic illicite foris datur, sed tamen datur. Quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc praestatur venienti qui foris acceperat; id est, ut licite intus habeat, quod illicite foris habebat. Sed aliquis forsitan quaerat, quid de hac re <habeat> beati Cypriani epistola ad Stephanum, cuius in hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit commemorata, credo quia non putatum est necessarium. Nam et ipsam in isto coetu consacerdotum lectam esse dixit: quod factum omnino non dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent iam congregati episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere, quae illa epistola continetur. Nam prorsus ad quaestionem praesentem non pertinet; et magis miror cur eam iste commemorare voluerit, quam cur in exordio concilii commemoratio eius praetermissa sit. Quod si quisquam arbitratur me aliquid noluisse in medium proferre, quod in ea positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat verum esse quod dico: aut si aliud invenerit, redarguat. Prorsus enim illa epistola de Baptismo apud haereticos vel schismaticos dato, unde nunc agimus, nihil habet.

Ubi non datur remissio peccatorum, non datur Baptismus.

16. 26. Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur; eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.

In Ecclesia peccatores non remittunt peccata.

16. 27. Cui respondetur: Universae Ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici quamvis in haeresi iam Christi Baptismo baptizati ad Ecclesiam venientes non baptizentur. Si enim nulla est apud peccatores remissio peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt: et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur.

An separati Trinitatem habeant.

17. 28. Monnulus a Girba 56 dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae veritas apud nos, fratres, semper mansit et manet, vel maxime in Baptismi Trinitate, Domino nostro dicente: " Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti " 57. Cum ergo manifesto, inquit, sciamus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant, et damnationis ira, et erroris offectura, per sanctum et coeleste lavacrum sanctificetur.

Habent Trinitatem dumtaxat in Sacramento.

17. 29. Huic respondemus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum in Sacramento dumtaxat habere omnes qui Baptismo verbis evangelicis consecrato baptizantur: in corde autem et in vita nec illos habere, qui intus perdite et exsecrabiliter vivunt.

Antichristi non possunt dare gratiam Baptismi.

18. 30. Secundinus a Cedias 58 dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: " Qui mecum non est, adversus me est " 59; et Ioannes apostolus eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat 60: indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt; et ideo censeo eos qui de haereticorum insidiis confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de eius dignatione 61.Sunt et alii hostes Christi qui baptismum dant.

18. 31. Cui respondetur, Christi adversarios omnes esse, quibus dicentibus: Domine, in nomine tuo virtutes multas fecimus 62, et alia quae ibi dicuntur; in fine dicturus est: Non novi vos; recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 63: quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseverabit, sive ante ventilationem eius aliquid foras volet, sive intus esse videatur, igni destinata est. Si ergo propterea baptizandi sunt ad Ecclesiam venientes haeretici, ut ab amicis Dei baptizentur; numquid illi avari, raptores, homicidae, amici Dei sunt, aut quos baptizaverint denuo baptizandi sunt?

Haereticus dat mortem.

19. 32. Felix a Bagai 64 dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt 65, ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt.

Verum est sed non ideo est rebaptizandum.

19. 33. Hoc verum est, sed non propterea verum est quod adiungit: Et ideo, inquit, haereticus baptizandus et vivificandus, ne nos vivi mortuis communicemus. Nonne mortui erant qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim morimur 66? Non credebant resurrectionem mortuorum. Qui ergo istorum colloquiis malis corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foveam cadebant? Et in eis tamen erant isti quibus scribebat Apostolus iam baptizatis, nec tamen ideo si corrigerentur, denuo baptizarentur. Nonne idem apostolus ait: Sapere secundum carnem mors est 67? Et utique secundum carnem sapiebant avari, fraudatores, raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus 68. Quid ergo illi in unitate viventi oberant mortui? Aut quis dicat baptismum Christi quod tales haberent vel darent, eorum iniquitatibus fuisse violatum?

Rebaptizare iustum est.

20. 34. Polianus a Mileo dixit: Iustum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta 69.

Non exsufflari Baptismum.

20. 35. Nihil quidem brevius dici potuit. Sed puto et hoc breve est: Iustum est Baptismum Christi non exsufflari in Ecclesia Christi.

Baptismus unus est in Ecclesia.

21. 36. Theogenes ab Hippone Regio dixit 70: Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus, unum Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus.

Cur aqua Paradisi fluebat extra Paradisum?

21. 37. Potest et mea esse sententia. Sic enim librata est, ut nihil habeat contra veritatem. Nam et nos unum Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus. Si autem dixisset: Quod est in sola Ecclesia sancta credimus; respondendum erat sicut caeteris. Nunc vero quia sic dictum est: Unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus; ut esse quidem in Ecclesia sancta diceretur, sed et alibi esse non negaretur: quodlibet ille senserit, contra haec verba disputare non opus est. Si enim de me singula quaererentur, utrum esset unum Baptisma; responderem unum esse. Deinde si interrogarer, utrum hoc esset in Ecclesia sancta; responderem hoc esse. Tertio si quaereretur, utrum hoc Baptisma crederem: responderem ita me credere; ac per hoc unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta me credere responderem. Si autem quaereretur, utrum in sola sancta esset Ecclesia, et apud haereticos vel schismaticos non esset; non me ita credere cum tota Ecclesia responderem. Sed quia hoc ille in sententia sua non posuit, puto esse improbum ut ego illi addam verba contra quae disputem, quae ibi non inveni. Ita enim si diceret: Una est aqua Euphratae fluminis, quae est in paradiso 71; verum utique diceret. Sed si interrogaretur, utrum in solo paradiso esset ista aqua, et ita esse diceret, falsum diceret. Est enim et praeter paradisum in his terris, in quas ab illo fonte permanat. Sed quis est tam temerarius, qui dicat hoc eum responsurum fuisse quod falsum est, cum posset fortasse hoc respondere quod verum est? Quapropter verba huius sententiae non debent habere contradictionem, quia nihil impediunt veritatem.

Nos non communicamus haeretico.

22. 38. Dativus a Vadis 72 dixit: Nos, quantum in nobis est, haeretico non communicamus, nisi baptizatus in Ecclesia fuerit, et remissionem peccatorum acceperit.

Baptizare non est communicare cum haeretico.

22. 39. Respondetur : Si propterea vis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum; si intus aliquem inveneris qui tenens odium adversus fratrem sic baptizatus sit, cum Dominus mentiri non possit, qui ait: Si non dimiseritis, non vobis dimittetur 73, iubebis correctum denuo baptizari? Non utique: sic ergo nec haereticum. Sane iste cur non breviter dixerit: Nos haeretico non communicamus; sed addidit, quantum in nobis est: non est praetereundum. Vidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit, quantum in nobis est: utique demonstrans non voluntate se communicare his quos arbitrabatur Baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda; quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant, et illud tenebant quod postea melius declarata veritas docuit, et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit: invicem se tamen, cum salva caritate diversa sentirent, sollicita pietate toleraverunt, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 74, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis Deus revelaret. Hoc isti audiant, a quibus per hoc concilium unitas oppugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur.

Haeretici non habent Spiritum Sanctum, ergo ne Baptismum quidem.

23. 40. Successus ab Abbir Germaniciana 75 dixit: Haereticis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus haereticos baptizari.

Ergo ne alii peccatores quidem.

23. 41. Huic prope totidem verbis ita responderi potest: Homicidis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus ab homicidis baptizatos, vel homicidas baptizatos atque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari. At hoc non est verum. Qui enim odit fratrem suum homicida est 76. Et tales noverat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. Frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt.

Qui extra Ecclesiam sunt baptizare non possunt.

24. 42. Fortunatus a Tuccabori dixit 77: Iesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super Petrum aedificavit Ecclesiam 78, non super haeresim: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes, oves eius et gregem spargunt, baptizare foris non possunt 79.

Ergo ne caeteri quidem peccatores.

24. 43. Ad hoc addidit, foris, ut ei tam breviter responderi non possit. Nam et huic totidem pene verbis ita responderetur: Iesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super Petrum fundavit Ecclesiam, non super iniquitatem: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non iniquis. Quare qui non pertinent ad petram, super quam aedificant qui verba Dei audiunt et faciunt, sed contra Christum viventes audiendo verba eius et non faciendo, ac per hoc super arenam aedificando, oves eius et gregem perditorum morum exemplo corrumpunt, baptizare non possunt 80. Numquid non posset hoc verisimiliter dici? Et tamen falsum est. Baptizant quippe iniqui; quoniam iniqui sunt illi raptores, quos in unitate secum positos Cyprianus arguebat 81. Sed ideo, inquit, addidit foris. Cur ergo isti foris baptizare non possunt? An quia peiores sunt eo ipso quo foris sunt? Sed nihil interest ad integritatem Baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem, quantum interest inter bonum et malum: et tamen cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo et cum baptizat peior, non aliud dat quam ille qui minus est malus. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius Baptismi sacramentum pertinet ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab Ecclesia rursus ad Ecclesiam remeasset.

Explicatur responsio.

24. 44. Iam vero si diligentius quaeramus quid sit foris, maxime quia ipse commemorationem fecit Petri super quem aedificatur Ecclesia 82: nonne illi sunt in Ecclesia, qui sunt in petra; qui autem in petra non sunt, nec in Ecclesia sunt? Iam ergo videamus utrum super petram aedificium suum constituant, qui audiunt Christi verba, et non faciunt. Contradicit eis ipse Dominus, dicens: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo illum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram; et paulo post: Qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat domum suam super arenam 83. Si ergo in petra est Ecclesia, illi qui super arenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra Ecclesiam sunt. Recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus veluti intus positos qui aedificant super arenam, id est, audiunt verba Christi et non faciunt 84. Et ideo quia super arenam sunt, extra petram esse convincuntur, quod est extra Ecclesiam: tamen et quamdiu ita sunt, et nondum vel numquam in melius commutantur, baptizant et baptizantur; et Baptismus quem habent, illis ad damnationem destinatis integer manet.

Amplius explicatur.

24. 45. Neque hoc loco dici potest: Quis enim facit omnia verba Domini, quae in ipso evangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait, aedificare super petram qui eadem verba audirent et facerent; super arenam autem qui audirent et non facerent? Quia etsi a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis 85. Et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam atque conscriptam: Dico enim vobis, inquit, si dimiseritis peccata hominibus, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis 86. Hinc et Petrus ait: Quia caritas cooperit multitudinem peccatorum 87: quam utique non habebant illi, ac per hoc super arenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit, quod intus in malevola invidia etiam temporibus apostolicis sine caritate conversabantur 88; et ideo intus quidem esse videbantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur Ecclesia non erant.

Prex haeretici non sanctificat aquam.

25. 46. Sedatus a Tuburbo dixit 89: In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus, singularem et verum Ecclesiae Baptismum retractet accipere, quo quisque non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus.

Quaecumque invocatio, etiam imperfecta, mundat aquam.

25. 47. Huic respondetur, quia si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa Ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem. Numquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent, iubebuntur denuo baptizari? Quid ita? Quia plerumque precis vitium superat precantis affectus: et quia certa illa evangelica verba, sine quibus non potest Baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur quaecumque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur 90. Nam utique haereticus si afferat precem vitiosam, nec bonum habet caritatis affectum, quo possit illa imperitia superari; et ideo similis est ei quicumque in ipsa Catholica invidus et malevolus, quales illic arguit Cyprianus 91: afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces, non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis compositas, et per ignorantiae simplicitatem, non eas valentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sunt; nec tamen quod in eis perversum est evacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius evacuatur: sicut in ipso homine bonae spei et probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde evacuantur quae recte sapit, donec ei Deus revelet et quod aliter sapit 92. Si autem ipse malus est atque perversus, si precem integram dicat, et nulla ex parte fidei catholicae adversam, non ideo ipse rectus est, quia illa recta est: et si in aliquibus perversam precem afferat, Deus adest evangelicis verbis suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non potest; et ipse sanctificat Sacramentum suum, ut homini sive antequam baptizetur, sive cum baptizatur, sive postea quandoque ad se veraciter converso, id ipsum valeat ad salutem, quod ad perniciem, nisi converteretur, valeret. Caeterum quis nesciat non esse Baptismum Christi, si verba evangelica quibus Symbolum constat illic defuerint? Sed facilius inveniuntur haeretici qui omnino non baptizent, quam qui non illis verbis baptizent. Ideoque dicimus non omnem baptismum (nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari homines perhibentur), sed Baptismum Christi, id est, verbis evangelicis consecratum, ubique eumdem esse, nec hominum quorumlibet et qualibet perversitate violari.

De iudicio Salomonis.

25. 48. Sane in ista quoque sententia non negligenter omittendum est, quod hic interposuit et ait: Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus, et caetera 93. Respexit enim verba illa beati Cypriani dicentis: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 94. Ecce quantum valeat in bonis Ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut quos dicebant sacrilegos et profanos, sine Baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant corrigere non valerent, eligerent potius tolerare, quam propter eos sanctum illud vinculum rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et triticum 95; permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo iudicio Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius, quam concidi 96. Hoc autem et illi faciebant, qui de Baptismi sacramento verius sentiebant, et isti quibus pro merito tantae caritatis Deus erat revelaturus, si quid aliter sapiebant 97.

Haeresis non venit a Deo...

26. 49. Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest? 98

...sed ne alia peccata quidem.

26. 50. Huic totidem verbis ita responderi potest : Qui malevolos et invidos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis malevolentiam invidiamque condiderit. Si enim malevolentia et invidia a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo aut gratiam Dei habere aut conferre alicui potest? Sed sicut ista eodem modo dicta manifestissime falsa sunt, sic etiam illa quae ut convincerentur haec dicta sunt. Baptizant enim malevoli et invidi, sicut concedit ipse Cyprianus 99, quia eos etiam intus esse testatur. Sic ergo possunt etiam haeretici baptizare: quia Baptismus sacramentum Christi est; invidia vero et haeresis opera diaboli, quae quisquis habuerit, non hinc efficit ut si habet Sacramentum Christi, etiam ipsum numeretur inter opera diaboli.

Difficultas.

27. 51. Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, quid aliud quam haereticis communicant? 100

Non probatur Baptismus haereticorum sed Christi.

27. 52. Huic respondetur: Non est Baptismus haereticorum, quem in haereticis probamus: sicut non est Baptismus avarorum, insidiosorum, fraudatorum, raptorum, invidorum, quem probamus in eis. Omnes quippe isti iniqui sunt: sed iustus est Christus, cuius in se Sacramentum, quod ad ipsum attinet, sua iniquitate non violant. Alioquin posset alius dicere: Qui iniquorum Baptismum probant, quid aliud quam iniquis communicant? Quod ipsi Catholicae si quis obiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est.

Unus Baptisma est in Ecclesia sola.

28. 53. Hortensianus a Laribus dixit 101: Viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse 102?Quomodo ergo baptizant in nomine Christi alii peccatores?

28. 54. Huic simili tenore verborum ita respondemus : Viderint aut praesumptores aut fautores iniquorum; nos unum Baptisma, quod non nisi Ecclesiae novimus, ubicumque inventum quando possumus ad Ecclesiam revocamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse? Omnibus quippe iniquis dicit: Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem 103: et tamen cum baptizant, non ipsi baptizant, sed ille de quo Ioannes dicit: Ipse est qui baptizat 104.

Non possunt esse duo Baptismi, qui eum dat haereticis tollit sibi.

29. 55. Cassius a Macomadibus dixit 105: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptismum concedit, sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, ut sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini 106 domesticos, non adulteros, sed Dei filios, non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant; sed eos per manus impositionem restituendos.

Haec valeret etiam de ceteris peccatoribus.

29. 56. Posset alius dicere: Cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis Baptismum concedit, sibi tollit. Sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: Concedimus iniquis Baptismum; qui non ab ipsis in ipsis est, sicut iniquitas, sed a Christo cuius est aequitas, et cuius Sacramentum etiam apud iniquos non est iniquum. Quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. Et ideo quod sequitur, ita potius erat dicendum: Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, si habent iam Baptismum Christi, sed a sua perversitate corrigendos. Nam etiam de iniquis dici potest, quorum portio sunt haeretici: Censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si iam baptizati sunt, non baptizandos esse cum ad Ecclesiam, id est, ad illam petram extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non faciunt 107, venire coeperint; sed sacra et divina lavatione iam lotos, tunc autem et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, nam iniqui non habent pacem; non alienos, sed fidei Domini domesticos, nam iniquis dictum est: Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis alienae ? 108 Non adulteros, sed Dei filios, nam iniqui sunt filii diaboli; non erroris, sed salutis effectos, nam non salvat iniquitas: in Ecclesiam recipi, id est, in illam petram, in illam columbam 109, in illum hortum conclusum et fontem signatum 110, qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, sive longe a vento separentur, sive usque ad ultimam ventilationem frumento commixti videantur 111. Frustra ergo Cassius addidit: " Absque his qui in Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant. Si enim et ipsi ab Ecclesia recedendo Baptismum amiserant, etiam ipsis reddatur: si autem non amiserant, quod per eos datum est agnoscatur.

Episcopi debent vigilare ne haeretici baptizent.

30. 57. Alius Ianuarius a Vico Caesaris dixit: Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non consentit errori: et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut Baptismum eius ipsi soli vindicantes, eos quos Ecclesia non baptizavit, baptizemus 112.

Est Petra quae baptizat.

30. 58. Respondetur: Quos Ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non faciunt 113. Baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. Quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis Baptismus Christi, eorum iniquitate et perversitate damnata sive correcta, agnoscendus et approbandus est.

Haeretici non sunt christiani, ergo...

31. 59. Alius Secundinus a Carpis dixit 114: Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis: "Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, spargit " 115? Unde constat super filios alienos et suboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere.

...iniqui sunt christiani? Cur ergo baptizant?

31. 60. Huic respondetur: Iniqui christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur Ecclesia 116? Audiunt enim verba Christi, et non faciunt. Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit 117? Spargunt enim oves eius, qui eas ad morum suorum labem prava imitatione perducunt. Unde constat, super filios alienos (quod omnes iniqui appellantur) et soboles Antichristi (quod sunt omnes qui Christo adversantur) Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit vera conversio; cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt, Baptisma quidem posse habere, sed salutem cuius sacramentum Baptisma est, habere non posse. Videamus enim si haeretici describuntur in psalmo illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii eorum velut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina maceriae, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 118. Si ergo isti sunt filii alieni, qui in rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem ponunt, et divina praecepta contemnunt, videamus si non idem ipsi sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos, ut de his se dicere ostendat, cum quibus Sacramenta communicabat: " Dum viam Domini ", inquit, " non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, et caetera " 119. At si isti Baptismum et habere et tradere poterant, cur negatur esse posse in filiis alienis? Quos tamen hortatur ut coelestia mandata servando, missa sibi per unicum Filium, fratres eius et filii Dei esse mereantur.

Cur infamare haereticos?

32. 61. Victoricus a Thabraca dixit 120: Si licet haereticis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut haereticos illos appellemus?

Cur autem infamare iniquos?

32. 62. Quid, si alius diceret: Si licet iniquis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus? Quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis; id est, neque eorum esse Baptismum quo baptizant, et non esse consequens ut quisquis habet Baptismum Christi, etiam de peccatorum remissione securus sit; si hoc in Sacramento tantum habet, nec veraci cordis confessione conversus est, ut dimittenti dimitteretur 121.

Baptismo haeretici in melius reformantur, ergo...

33. 63. Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quam Domini nostri Christi adorandam et venerabilem maiestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt, baptizentur; ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur 122.

...hoc valeret etiam de ceteris iniquis. Ergo...

33. 64. Fortassis iste qui in diuturna tabe purganda causam posuit, cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresem irruentes exiguo illic tempore fuissent, et cito correcti ad Catholicam inde migrassent. Deinde et ipse parum advertit, ita dici posse, ut iniqui omnes qui ad illam petram in qua Ecclesia significatur, accurrunt, baptizentur; ut mens iniqua quae extra petram in arena aedificabat audiendo verba Christi et non faciendo, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur: et tamen non fit, si iam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur; id est, ut saeculo verbis et non factis renuntiarent 123.

...an mortuus possit baptizare. Haeretici sunt mortui.

34. 65. Quietus a Buruch dixit: Qui fide vivimus, obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt, credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem: " Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? " 124. Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur, et de tinguentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea cognito errore pristino, ad veritatem cum poenitentia revertuntur; uno vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt 125.

Etiam ceteri peccatores sunt mortui.

34. 66. Quid sit a mortuo baptizari, sine praeiudicio diligentioris eiusdem Scripturae considerationis, alibi iam diximus 126. Quaero autem cur haereticos solos velint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: Stipendium peccati, mors 127; et iterum: Sapere autem secundum carnem mors est 128. Et cum mortuam dicat viduam quae in deliciis vivit 129, quomodo non sunt mortui, qui saeculo verbis et non factis renuntiant 130? Quid ergo proficit lavatio eius qui ab istis baptizatur: nisi quia et ipse si talis est, lavacrum quidem habet, sed non ei proficit ad salutem? Si autem ille a quo baptizatur talis est, iste vero non falso corde ad Deum convertitur; non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo vivo de quo dictum est: Ipse est, qui baptizat 131; quolibet corporaliter operante baptizet. Quod autem ait de haereticis: Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Respondetur: Ideo veniunt, quia etiamsi Christi Baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen vitam aeternam nisi per unitatis caritatem non consequuntur: sicut nec illi malevoli et invidi, quibus non dimitterentur peccata, nec si adversus eos odium tenerent a quibus paterentur iniuriam; quia Veritas dixit: Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis 132: quanto magis cum eos oderant, quibus retribuebant mala pro bonis 133? Nec tamen isti saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur; sed uno vitali Baptismate sanctificarentur. Quod quidem in Catholica est, sed non in sola; sicut nec in sanctis solis, qui aedificati sunt super petram 134, et ex quibus unica illa columba perficitur 135.

Non contemnenda veritate pro consuetudine.

35. 67. Castus a Sicca dixit : Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur 136.

Sed si consuetudo suffragat veritatem, nihil melius.

35. 68. Iste si convinceret eos qui diversa sentiebant, et hoc tenebant, quod etiam totus orbis postea christiano concilio confirmatus obtinuit, ita consuetudinem sequi, ut contemnerent veritatem, haec verba formidare deberemus: cum vero illa consuetudo et a veritate propagata et veritate roborata reperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. Et tamen si illi circa fratres invidi erant et maligni, aut circa Deum ingrati 137, ecce qualibus communicabant, ecce quales diversa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a iure communionis non amovebant, ecce a quibus non polluebantur in conservatione unitatis, ecce quantum amandum sit vinculum pacis; ecce quid considerent qui nobis de praedecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum caritatem non imitantur, et quorum exemplo considerato iure damnantur. Si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici venientes ad Ecclesiam cum Baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat, aut mali bonos in unitate non maculant. Si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? Si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant?

Regula verae fidei est doctrina de Trinitate.

36. 69. Eucratius a Thenis dixit 138: Fidem nostram, et Baptismatis gratiam, et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Iesus Christus suo ore Apostolos docens perimplevit, dicens: " Ite, docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti " 139. Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est, et omni contestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita; nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur. Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati, possint Spiritus sancti gloria reformari.

Certissime.

36. 70. Plane si non est baptismus Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratus, haereticorum deputetur, et iniquum a nobis omni contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius verba evangelica ab haereticorum errore distinguimus, et quod in eis probum est approbamus, quod mendosum est emendamus.

Veritas et consuetudo non sunt opponendae.

37. 71. Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus: " Ego sum ", inquit, " veritas " 140: non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati: ut etsi in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat 141.

Non probatur quae sit veritas.

37. 72. Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit veritas, cui debere dicit consuetudinem cedere. Plus tamen nos adiuvat adversus istos qui se ab unitate diviserunt, quod illam consuetudinem fuisse confitetur, quam quod eam veritati quam non ostendit, cedere oportere arbitratur. Illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine Baptismi purgatione admittebat, et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separaverunt, manifestum sacrilegium schismatis admiserunt. Si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua caverna isti sine originali veritate et cum calumniae calliditate procedunt? Si vero recta fuerat consuetudo, qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem; veniant ad Catholicam, non ut retinguantur sacramento Baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis.

Haeretici sunt exsecrandi.

38. 73. Leucius a Theveste dixit: Haereticos, blasphemos, atque iniquos verbis variis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum verba, exsecrandos censeo; et ideo exorcizandos et baptizandos 142.

Sed non rebaptizandi.

38. 74. Et ego exsecrandos censeo; sed non ideo exorcizandos et baptizandos. Ipsorum est enim figmentum quod exsecror, Christi autem Sacramentum quod veneror.

Hoc idem sensit.

39. 75. Eugenius ab Ammedera dixit 143: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse.

Sed hoc non sentit Ecclesia.

39. 76. Huic respondetur: Sed non hoc censet Ecclesia, cui Deus iam plenario etiam concilio revelavit, quod tunc adhuc aliter quidam sapiebatis 144; et quia in vobis caritas salva erat, in unitate permanebatis.

Non datur aqua Baptismi nisi nostra.

40. 77. Item alius Felix a bamaccura dixit: Et ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem, haereticos baptizandos esse censeo; sed et eos qui apud schismaticos baptizatos esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, privatus fons 145 noster est, intellegant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii, quia alienus esse non potest, nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est, nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab Ecclesia extraneis audent accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest 146.

Fons autem nostra similis est fonti paradisi.

40. 78. Huic respondetur, Scripturas divinas nusquam praecepisse ut haeretici apud haereticos baptizati denuo baptizentur; sed multis locis ostendisse, alienos esse ab Ecclesia omnes qui non sunt in petra, nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari, et habere sine salute Sacramentum salutis. Fons autem noster qui similis est fonti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat, iam satis dictum est 147: et quod duobus populis, id est, suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est, concedo atque consentio. Sed numquid quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? Aqua enim diluvii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam vero mortifera fuit; eadem tamen fuit. Et multi extranei, id est invidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de Scripturis 148 ostendit, velut intus videntur, et tamen nisi essent extra arcam, non morerentur per aquam. Tales enim Baptismus, cum eo male utuntur, necat; sicut illis de quibus dicit Apostolus, bonus odor Christi erat in mortem 149. Cur ergo non suscipiunt aliquid coeleste vel schismatici vel haeretici; sicut spinae seu zizania pluviam 150, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt, aquam de cataractis coeli venientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? Ideoque illud quod in ultimo posuit: Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest; non laboro refellere: quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis; et ideo veniunt ad catholicam pacem atque veritatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant.

Diversa merita non destruunt unitatem Baptismi.

41. 79. Item alius Ianuarius Muzulensis dixit 151: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intellegant eiusdem Baptismi unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent Baptisma, nos non habemus: si autem non habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam solam Baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem.

Oportet intelligere et unum Baptismum et unitatem Baptismi.

41. 80. Posset alius similiter dicere, et similiter non verum dicere: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intellegant eiusdem Baptismi unitatem. Iustitia enim et iniquitas duae et diversae res sunt. Si iniqui habent Baptisma, iusti non habent: si autem iusti habent, iniqui habere non possunt. Dubium autem non est, iustos solos Baptismum Christi possidere, qui soli possideant et gratiam Christi et veritatem. Hoc certe falsum est, illis quoque fatentibus. Et illi quippe invidi qui sunt ex parte diaboli et intus positi, sicut dicit Cyprianus 152, atque apostolo Paulo notissimi 153, Baptismum habebant: nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant.

Haeretici non rebaptizantur sed baptizantur.

42. 81. Adelphius a Tasualte dixit 154: Sine causa quidam falso et invidioso verbo impugnant veritatem, ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.

Ecclesia non baptizat nisi non baptizatos.

42. 82. Imo vero modo non rebaptizat; quia nisi eos qui baptizati non sunt, non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius veritas etiam concilio posteriore firmavit.

Baptismus est unus non duo.

43. 83. Demetrius a Leptiminus dixit 155: Unum Baptisma nos custodimus, qui Ecclesiae catholicae soli rem suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non duo, sed multa baptismata faciunt: nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata computabuntur.

Certe, Baptisma est unum.

43. 84. Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata, quot sunt opera carnis, de quibus ait Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 156: inter quae numerantur et haereses, et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum Baptisma omnibus est, quod nullo iniquitatis opere violatur.

De Baptismo haereticorum et ethnicorum.

44. 85. Vincentius a Tibari dixit 157: Haereticos scimus illos esse peiores, quam Ethnicos. Si conversi ad Deum venire voluerint, habent utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis, dicens: " Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite " 158. Et alio loco: " Ite, et docete gentes, tingentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti " 159. Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per Baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire; alias autem fieri non debere.

An sint peiores haeretici quam ethnici.

44. 86. Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam Ethnicos, nescio; cum Dominus dicat: Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 160. An etiam tali haereticus peior est? Nihil resisto: non tamen propterea quia ipse homo peior est ethnico, id est, gentili atque pagano, Sacramentum etiam Christi si quod habet, vitiis eius moribusque miscetur, et eadem permixtione corruptum perit. Nam illi qui recedunt de Ecclesia, et fiunt haeresum non tantum sectatores, sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint Ethnicis, habent tamen Baptisma: nam si correcti redeant, non accipiunt; quod si amisissent, utique acciperent. Potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico, et tamen in eo Christi Sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius, quam in homine sancto et iusto. Etsi enim quantum in illo homine est, non eum servavit, sed animo et voluntate violavit; tamen quantum ad ipsum attinet Sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inviolatumque permansit. Nonne Sodomitae ethnici erant, id est, gentiles? Peiores ergo erant Iudaei, quibus Dominus dicit: Tolerabilius erit Sodomis in die iudicii, quam vobis 161: et quibus propheta dicit: Iustificastis Sodomam 162; id est, in comparatione vestra, Sodoma iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta divina quae apud Iudaeos erant, talia erant quales ipsi erant; quae Dominus ipse quoque suscepit, et ad ea celebranda leprosos quos mundaverat misit 163, et ea Zachariae ministranti angelus adstitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiavit 164? Haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis peioribus quam sunt Ethnici; quandoquidem Sodomitis in malitia praelati sunt: et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra atque divina.

Etiam ethnici habent aliquid rectum et divinum.

44. 87. Nam et ipsi Gentiles si quid divinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbaverunt sancti nostri, quamvis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam, caeterosque perditos mores detestandi essent, et nisi corrigerentur, divino iudicio puniendi. Nam et Paulus apostolus apud Athenienses cum de Deo quaedam diceret, perhibuit testimonium quod quidam eorum tale aliquid dixerint 165: quod utique si ad Christum venirent, agnosceretur in eis, non improbaretur. Et sanctus Cyprianus talibus adversus eosdem Ethnicos utitur testibus. Nam cum de magis loqueretur: Quorum tamen, inquit, praecipuus Hostanes, et in formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi eius dicit assistere. In quod et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur 166. Si ergo isti venissent ad percipiendam christianam salutem, non utique eis diceretur: Hoc malum habetis, vel falsum habetis: sed plane merito diceretur: Hoc vobis quamvis integrum et verum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam veniretis. Si ergo in ipsis Ethnicis potest aliquid divinum inveniri recteque approbari, quamvis eis salus adhuc a Christo praestanda sit; non oportet nos ita moveri etiamsi peiores sunt haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est velimus corrigere, et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere. Sed iam caeteras huius concilii sententias pertractandas, ab alio suscipiemus exordio.