Jump to content

De Beneficiis/Liber I

Unchecked
E Wikisource

[1,0] LIBER PRIMUS.

[1,1] I. Inter multos ac uarios errores temere uiuentium inconsulteque, nihil propemodum indignius, optime Liberalis, dixerim, quant quod beneficia nec dare scimus, nec accipere. Sequitur enim, ut male collata male debeantur, de quibus non redditis sero querimur : ista enim perierant, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque uitia nullum esse frequentius, quam ingrati animi.

Id euenire ex pluribus causis uideo : prima, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus ; sed nomina facturi, diligenter in patrimonium et uasa debitoris inquirimus; semina in solum effoetum et sterile non spargimus : beneficia sine ullo delectu magis proiicimus, quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius sit inficiari, an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur : de quo queri uere foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus, sed animo; reddit enim beneficium, qui libenter debet.

Sed quum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus: quia alias graues exprobratores exactoresque sumus ; alias leues, et quos paulo post muneris sui poeniteat; alias queruli, et minima moments calumniantes. Ita gratiam omnem corrumpimus : non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis enim nostrum contentus fuit, aut leuiter rogari, aut semel? quis non, quum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, uultum auertit, occupationes simulauit, longis sermonibus, et de industria non inuenientibus exitum, occasionem petendi abstulit, et uariis artibus properantes necessitates elusit? In angusto uero comprehensus, aut distulit, id est, timide negauit, aut promisit , sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et uix exeuntibus uerbis? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus esse aduersum eum quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione assauit, exspectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur : et ideo non est negligenter dandum : sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; nec tarde quidem : quia, quum in omni officio magni aestimetur dantis uoluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose : nam quum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant, et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat : quid exspectat qui offendit, dum obligat?

Satis aduersus illum gratus est, qui beneficio eius ignoscit.

Non est autem quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum.

Nam primum, ut dixi, nos illam augemus : deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa necessitate sacrilegi negligentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua, et cuncta, interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes, iuuant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur : demus beneficia, non foeneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitauit, quum daret. At si male cessit, et liberi, et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus, et ducimus, adeoque aduersus experimenta pertinaces sumus, ut bella uicti, et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet !

Quae si quis non dat quia non recepit, dedit ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt ! et tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! tamen natura sobolem nouam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur. Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa ; et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet ? nunc est uirtus, dare beneficia, non utique reditura, quorum a uiro egregio statim fructus perceptus est. Adeo quidem ista res fugare nos, et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia, quam non dare, quia qui non dat, uitium ingrati antecedit. Dicam quod sentio : qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dit, citius.

[1,2] II. Beneficia in uulgus quum largiri institueris, Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.

In priore uersu utrumque reprehendas ; nam nec in uulgus effundenda sunt; et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia; in aliud quodlibet incidunt nomen. Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et uerius sit, et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiamsi nullum bene positurus est. Illud enim falsum est, « Perdenda sunt multa." Nullum perit : quia qui perdit, computauerat. Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur ; si redit aliquid, lucrum est : si non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem ; nemo beneficia in kalendario scribit, nec, auarus exactor, ad horam et diem appellat. Nunquam illa uir bonus cogitat, nisi admonitus a reddente : alioquin in formam crediti transeunt.

Turpis foeneratio est, beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum euentus est, perseuera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor, aut occasio, aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaueris: opus tuum perage, et partes boni uiri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuua.

[1,3] III. Officia etiam ferae sentiunt : nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget, et in amorem sui uertat. Leonum ora a magistris impune tractantur : elephantorum feritatem usque in seruile obsequium demeretur cibus. Adeo etiam quae extra intellectum atque aestimationem beneficii sunt posita, assiduitas tamen meriti pertinacis euincit. Ingratus est aduersus unum beneficium? aduersus alterum non erit; duorum oblitus est? tertium etiam eorum quae exciderunt, memoriam reducet. Is perdit beneficia, qui cito se perdidisse credit. At qui instat, et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit aduersus multa oculos attollere; quocumque se conuertit, memoriam suam fugiens, ibi te uideat: beneficiis tuis illum cinge.

Quorum quae uis, quaeue proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae, et quare sorores sint, et quare manibus implexis, quare ridentes, iuuenes, et uirgines, solutaque ac pellucida ueste. Alii quidem uideri uolunt unam esse, quae det beneficium: alteram, quae accipiat : tertiam, quae reddat. Alii tria beneficiorum genera, promerentium, reddentium, simul et accipientium reddentiumque. Sed utrumlibet ex istis iudicauerim, quid ista nos iuuat scientia ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilominus ad dantem reuertitur, et totius speciem perdit, si usquam interruptus est : pulcherrimus, si cohaesit, et uices seruat. Ideo ridentes : est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium. Vultus hilares sunt, quales solent esse qui dant, uel accipiunt beneficia. Iuuenes : quia non debet beneficiorum memoria senescere.

Virgines : quia incorrupta sunt, et sincera, et omnibus sancta, in quibus nihil esse alligati debet, nec adscripti ; solutis itaque tunicis utuntur : pellucidis autem, quia beneficia conspici uolunt.

Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria : nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaian maximam natu appellauit, mediam Euphrosynen, tertiam Thalian. Horum nominum interpretationem, et prout cuique uisum est, deflectit, et ad rationem aliquam conatur perducere : quum Hesiodus puellis suis, quod uoluit, nomen imposuerit. Itaque Homerus uni mutauit, Pasithean appellauit, et in matrimonium produxit, ut scias illas uestales non esse. Inueniam alium poetam, apud quern praecingantur et spissis auro phrygianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat :non quia beneficia ratio commendat uel oratio, sed quia pictori ita uisum est. Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est, et in imam penetrans ueritatem, qui rei agendas causa loquitur, et uerbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet : ita ut de ratione dandi, accipiendi, reddendique beneficii pauca admodum dicat ; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit. Nam praeter ista quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iouis et Eurynomes filias esse ; aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie, et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere. Eurynomen enim dictam, quia late patentis matrimonii sit, beneficia diuidere; tanquam matri post filias soleat nomen imponi, aut poetae uera nomina reddant. Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est, et cuicumque nomen non potest reddere, imponit : ita poetae non putant ad rem pertinere, uerum dicere, sed aut necessitate coacti, aut decore corrupti, id quaeque uocari iubent, quod belle facit ad uersum. Nec illis fraudi est, si aliud quid in censum detulerunt : proximus enim poeta suum illa ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia de qua quum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Muas.

[1,4] IV. Sed ne faciam quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt, ut nec circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiiciet, quod Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercule uirum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue retunditur, et in se saepe replicatur : etiam quum agere aliquid uidetur, pungit, non perforat. Hoc uero quod acumen est ? De beneficiis dicendum est, et ordinanda res, quae maxime societatem humanam alligat : danda lex uitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat ; ne liberalitatem, quam nec deesse oportet, nec superfluere, haec ipsa obseruatio restringat, dum temperat : docendi sunt libenter accipere, libenter reddere, et magnum ipsis certamen proponere, eos quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare, sed uincere : quia, qui referre gratiam debet, nunquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt nihil imputare : illi plus debere. Ad hanc honestissimam contentionem, beneficiis beneficia uincendi, sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat uerendum esse, ne, quia Charites Iouis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit, et tam tenellis puellis fiat iniuria. Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior, gratiorque aduersus bene merentes fiam, per quae obligantium, obligatorumque animi certent, ut qui praestiterint obliuiscantur; pertinax sit memoria debentium. Istae uero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est, et dulcem fabulam neclere. At qui ingenia sanare, et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis uolunt, serio loquantur, et magnis uiribus agant : nisi forte existimas. leui ac fabuloso sermone, et anilibus argumentis, prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum nouas tabulas.

[1,5] V. Sed quemadmodum superuacua transcurram, ita exponam necesse est, hoc primum nobis esse discendum quid accepto beneficio debeamus. Debere enim dicit se alius pecuniam quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius prouinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi : res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii, et beneficium ; itaque nec aurum, nec argentum, nec quidquam eorum quae a proximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis uoluntas ; imperiti autem id, quod oculis incurrit, et quod traditur possideturque, solum notant : contra, illud quod in re rarum atque pretiosum est, parui pendunt. Haec quae tenemus, quae adspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt ; auferre ea nobis et fortuna, et iniuria potest : beneficium uero, etiam amisso eo quod datum est, durat. Est enim recte factum, quod irritum nulla uis efficit. Amicum a piratis redemi : hunc alius hostis excepit, et in carcerem condidit ; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos, uel ex incendio liberos reddidi : hos uel morbus, uel aliqua fortuita iniuria eripuit : manet etiam sine illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se uoluntas amica explicat. Hoc quoque in aliis rebus euenit ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et ciuica donat : quid habet per se corona pretiosum ? quid praetexta? quid fastes? quid tribunal et currus? nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos uenit, sed beneficii uestigium et nota.

[1,6] VI. Quid est ergo beneficium? Beneuola actio tribuens gaudium, capiensque tribuendo, in id quod facit prona, et sponte sua parata. Raque non quid fiat, aut quid detur, refert, sed qua mente : quia beneficium non in eo quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista discrimen, uel ex hoc intelligas licet, quod beneficium utique bonum est : id autem quod fit, aut datur, nec bonum, nec malum est. Animus est, qui parua extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat : ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni, nec mali ; refert, quo ille rector impellat, a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum, quod numeratur, aut traditur; sicut nec in uictimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant, deorum est honos ; sed pia ac recta uoluntate uenerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamuis aras sanguine multo cruentauerint.

[1,7] VII. Si beneficia in rebus, non ipsa benefaciendi uoluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; nonnunquam magis nos obligat, qui dedit parua magnifice; qui regum aequauit opes animo; qui exiguum tribuit, sed libenter : qui paupertatis suae oblilus est, dum meam respicit; qui non uoluntatem tantum iuuandi habuit, sed cupiditatem ; qui accipere se putauit beneficium, quum daret; qui dedit tanquam recepturus, recepit tanquam non dedisset ; qui occasionem, qua prodesset, et occupauit et quaesiuit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna uideantur, quae danti aut extorquentur, aut excidunt, rnultoque grauius uenit, quod facili, quam quod plena manu datur : exiguum est quod in me contutit, sed amplius non potuit. At hic quod dedit, magnum est : sed dubitauit, sed distulit, sed quum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, et placere ei, cui praestabat, noluit; ambitioni dedit, non mihi.

[1,8] VIII. Socrati quum multa multi pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines pauper auditor : "Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, inuenio, et hoc uno modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi quod unum habeo : me ipsum. Hoc munus rogo qualecumque est, boni consulas, cogitesque alios, quum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates : « Quidni tu, inquit, mihi magnum munus dederis, nisi forte paruo te aestimas? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam quam accepi". Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem diuitiis animum, et omnem iuuenum opulentorum munificentiam.

[1,9] IX. Vides quomodo animus inueniat liberalitatis materiam, etiam inter angustias ?

Videtur mihi dixisse : Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse uoluisti : expediam nihilominus dignum huic uiro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo. Neque est quod existimes, illum uilem sibi fuisse, qui pretium se sui fecit : ingeniosus adolescens inuenit quemadmodum Socratem sibi daret ---. Non quanti quaeque sint, sed a quali dentur, perspiciendum ---. Callidus non difficilem aditum praebet immodica cupientibus : spesque improbas, nihil re adiuturus, uerbis fouet. At peior, opinor, qui lingua asper, uultu grauis, cum inuidia fortunam suam explicauit ---. Colunt enim, detestanturque felicem, et, si potuerint, eadem facturi odere facientem ---. Coniugibus alienis, nec clam quidem, sed aperte ludibrio habitis, suas aliis permisere. Rusticus, inurbanus, ac mali moris, et inter matronas abominanda conditio est, si quis coniugem in sella prostare uetuit, et uulgo admissis inspectoribus uehi undique perspicuam. Si quis nulla se amica fecit insignem, nec alienae uxori annua praestat, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et ancillariolum uocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus, adulterium : et in consensu uidui coelibatus, nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa rapaci auaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam quam ullum aliud uereri malum; pacem iniuriis perturbare, imbecilliores ui ac metu premere.

Nam prouincias spoliari, et nummarium tribunal, audita utrinque licitatione, alteri addici, non mirum, quando quae emeris uendere gentium ius est.

[1,10] X. Sed longius nos impetus euehit, prouocante materia. Itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur; hoc posteri nostri querentur, euersos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne fas labi. At ista stant loco eodem, stabuntque, paululum duntaxat ultro aut citro mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore littorum uestigio tenuit. Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia : nunc conuiuiorum uigebit furor, et foedissimum patrimoniorum exitium, culina : nunc cultus corporum nimius et formae cura, prae se ferens animi deformitatem : nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas : nunc in crudelitatem priuatam ac publicam ibitur, bellorumque ciuilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur. Habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse uirtus erit. Non exspectant uno loco uitia; sed mobilia et inter se dissentientia tumultuantur, pellunt inuicem, fuganturque. Ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, males esse nos, malos fuisse, inuitus adiiciam, et futuros esse.

Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores : infra ista omnia ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato animo sunt, sine quo uix ullum magnum facinus accreuit. Hoc tu caue, tanquam maximum crimen, ne admittas : ignosce tanquam leuissimo, si admissum est. Haec est enim iniuriae summa : Beneficium perdidisti. Saluum est tibi ex illo, quod est optimum : dedisti. Quemadmodum autem curandum, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt: ita quaedam, etiamsi de illis male sperabitur, faciemus, tribuemusque, non solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse : tanquam, si filios alicui restituere potero, magno periculo liberatos, sine ullo meo, non dubitabo. Dignum, etiam impendio sanguinis mei tuebor, et in partem discriminis ueniam : indignum, si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem uocem homini non pigebit emittere.

[1,11] XI. Sequitur ut dicamus, quae beneficia danda sint, et quemadmodum. Primo demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum peruenit, quod uitam continet : aliter, quod exornat, aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet : Recipe, non desidero : meo contentus sum. Interim non reddere tantum libet quod acceperis, sed abiicere. Ex his quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum , sine quibus non possumus uiuere ; quaedam secundum, sine quibus non debemus; quaedam tertium, sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt, hostium manibus eripi, et tyrannicae irae, et proscriptioni, et aliis periculis, quae uaria et incerta humanam uitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam. Subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis : et lenocinium est muneris, antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam seruare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus. Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem uiuere, sed ut mors potior sit: tanquam libertas, et pudicitia, et mens bona. Post haec habebimus coniunctione, ac sanguine, usuque, et consuetudine longa, cara : ut liberos, coniuges, penates, ceteraque, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis, quam a uita diuelli, grauius existimet.

Subsequuntur utilia, quorum uaria et lata materia est. Hic erit pecunia non superfluens, sed ad sanum modum habendi parata : hic erit honor, et processus ad altiora tendentium ; nec enim utilius quidquam est, quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti ueniunt, delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non uulgaria, quaeque aut pauci habuerint, aut pauci intra hanc aetatem, aut hoc modo ; quae etiamsi natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus quid oblatum maxime uoluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti ; ut toties nobiscum, quoties cum illo sit. Utique cauebimus, ne munera superuacua mittamus : ut feminae aut seni arma uenatoria, aut rustico libros, aut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere uolumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus; sicut ebrioso uina, et ualetudinario medicamenta. Maledictum, enim incipit esse, non munus, in quo uitium accipientis agnoscitur.

[1,12] XII. Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut quod acceperint, etiamsi non uident, cogitent. Ingratis quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est, et obliuisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia nunquam admonere debemus : ipsae res euanescentem memoriam excitent. Libentius donabo argentum factum, quam signatum : libentius statuas, quam uestem, et quod usus breuis deterat. Apud paucos post rem manet gratia : plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usa. Ergo si fieri potest, consumi munus meum nolo: exstet, haereat amico meo, conuiuat. Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut uenationem iam munere edito mittat, et uestimenta aestiua bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis : tempus, locum, personas obseruet: quia momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia abundat ? quod diu quaerit, nec inuenit, quam quod ubique uisurus est ? Munera non tam pretiosa, quam rara et exquisita sint, quae etiam apud diuitem sui locum faciant : sicut gregalia quoque poma, etiam post paucos dies itura in fastidium, delectant, si prouenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit, aut nos nulli alii.

[1,13] XIII. Alexandro Macedoni, quum uictor Orientis animos supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati sunt, et ciuitate illum sua donauerunt. Quum risisset Alexander hoc officii genus, unus ex legatis : « Nulli, inquit, ciuitatem unquam dedimus alii, quam tibi et Herculi". Libens accepit delatum honorem, et legatos inuitatione aliaque humanitate prosecutus, cogitauit, non qui sibi ciuitatem darent, sed cui dedissent. Et homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum nouerat, Herculis Liberique uestigia sequens, ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus ; tanquam coelum, quod mente uanissima complectebatur, teneret, quia Herculi aequabatur. Quid enim illi simile habebat uesanus adolescens, cui pro uirtute erat felix temeritas ? Hercules nihil sibi uicit : orbem terrarum transiuit, non concupiscendo sed uindicando. Quid uinceret malorum hostis, bonorum uindex, terrarum marisque pacator? At hic a pueritia latro, gentiumque uastator, tam hostium pernicies, quam amicorum, qui summum bonum duceret, terrori esse cunctis mortalibus, oblitus, non ferocissima tantum, sed ignauissima gaoque animalia timeri, ob uirus malum.

[1,14] XIV. Ad propositum nunc reuertamur. Beneficium quod quibuslibet datur, nulli gratum est. Nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat, uec conuiuam dantis epulum, ubi dici potest : Quid enim in me contulit ? Nempe hoc quod in illum, et uix bene notum sibi, et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicauit ? minime ; morbo suo morem gessit. Quod uoles gratum esse, rarum effice ; quis patitur sibi imputari uulgaria ? Nemo haec ita interpretetur, tanquam reducam liberalitatem, et frenis arctioribus reprimam. Illa uero, in quantum libet, exeat : sed eat, non erret. Licet ira largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet; nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : Accepi idem quod ille, sed ultro. Accepi quod ille, sed ego intra breue tempus, quum ille diu meruisset. Sunt qui idem habeant, sed non eisdem uerbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, quum rogasset : ego, quum rogarem. Ille accepit : sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat : mihi plus dedit, quamuis idem dederit, qui sine spe recipiendi dedit. Quemadmodum meretrix ita inter multos se diuidit, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat : ita qui beneficia sua amabilia uult esse, excogitet, quomodo et multi obligentur, et tamen singuli habeant aliquid quo se ceteris praeferant. Ego uero beneficiis non obiiciam moras : quae quo plura maioraque fuerint, plus afferent taudis. Adsit tamen iudicium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data. Quare si quis existimat nos, quum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre , et illi minus laxum limitem aperire; ne perperam monitiones nostras exaudiat. Quam enim uirtutem magis ueneramur? cui magis stimulos addimus? quibusue tam conuenit haec adhortatio, quam nobis, societatem humani generis sancientibus?

[1,15] XV. Quid ergo est? Quum sit nulla honesta uis animi, etiamsi a recta uoluntate incoepit, nisi quam uirtutem modus fecit, ueto liberalitatem nepotari. Tunc iuuat accepisse beneficium, et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit : non quo libet casus et consilii indigens impetus differt : quod ostentare libet, et inscribere sibi. Beneficia tu uocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt, quantoque in partem interiorem animi nunquam exitura descendunt, quum delectant cogitantem magis, a quo, quam quid acceperis ! Crispus Passienus solebat dicere, quorumdam se iudicium malle, quam beneficium; quorumdam beneficium malle, quam iudicium; et subiiciebat exempla : Malo, aiebat, diui Augusti iudicium; malo Claudii beneficium. » Ego uero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius uile iudicium est. Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio quod dabatur? Erat: sed sicut a Fortuna, quam scires statim posse malam fieri. Quid ergo ista inter se mixta diuidimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio. Alioquin pecunia ingens si non ratione, nec recta uoluntate donata est, non magis beneficium est, quam thesaurus. Mulla sunt autem, quae oportet accipere, nec debere.