DE BONO CONIUGALI
Cur coniugium bonum sit quaeritur (1, 1 - 12, 14)
Prima naturalis humanae societatis copula vir et uxor est.
- 1. Quoniam unusquisque homo humani generis pars est et sociale quiddam est humana natura magnumque habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae, ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. Prima itaque naturalis humanae societatis copula vir et uxor est. Quos nec ipsos singulos condidit Deus et tamquam alienigenas iunxit, sed alteram creavit ex altero, signans etiam vim coniunctionis in latere, unde illa detracta formata est 1. Lateribus enim sibi iunguntur, qui pariter ambulant et pariter quo ambulant intuentur. Consequens est connexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus est non coniunctionis mariset feminae, sed concubitus. Poterat enim esse in utroque sexu etiam sine tali commixtione alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam et germana coniunctio.
Unde primorum hominum proles posset existere, si non peccassent.
- 2. Nec nunc opus est, ut scrutemur et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset exsistere, quos benedixerat Deus dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram 2, si non peccassent, cum mortis condicionem corpora eorum peccando meruerint nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae diversaeque exstiterunt; et si examinandum sit, veritatia divinarum Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis negotiumest. Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero virginali formare et, ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare; sive ibi multa mystice ac figurate dicta sint aliterque sit intellegendum, quod scriptum est: Implete terram et dominamini eius 3, id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio, qua dictum est: Crescite etmultiplicamini, provectu mentis et copia virtutis intellegatur, sicut in psalmo positum est: Multiplicabis me in anima mea in virtutem 4; nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati futura erat in morte decessio; sive corpus non spiritale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut oboedientiae merito postea fieret spiritale ad immortalitatem capessendam non post mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum 5 et facta est poena peccati, sed per illam commutationem, quam significat Apostolus, ubi ait: Deinde nos viventes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera 6, ut illa corpora primi coniugii et mortalia fuisse intellegamus prima conformatione et tamen non moritura, nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tamquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat, quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modumhaberent incrementum, nec vergerent tamen in senium aut usque in seniumb, nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimentoproprium statum 7, quanto magis praestaret corporibus oboedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritalem qualitatem!
- Harum sententiarum quae vera sit, vel si alia vel aliae possunt adhuc ex illis verbis exsculpi, quaerere ac disserere longum est.
Cur coniugium bonum sit.
- 3. Illud nunc dicimus, secundum istam condicionem nascendi et moriendi, quam novimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse coniugium masculi et feminae: cuius confoederationem ita divina Scriptura commendat, ut nec dimissae a viro nubere liceat alteri, quamdiu vir eius vivit, nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit, quae recessit. Bonum ergo coniugii, quod etiam Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis 8, sed etiam quia venit invitatus ad nuptias 9, cur sit bonum, merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin non iam diceretur coniugium in senibus, praesertim si vel amisissent filios vel minime genuissent. Nunc vero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quicquanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod vellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. Si ergo servatur fides honoris et obsequiorum invicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadaverinis utrisque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseverat. Habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis vel iuvenilis incontinentia, etiamsi vitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. Deinde quia reprimitur et quodam modo verecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. Intercedit enim quaedam gravitas fervidae voluptatis, cum in eo, quod sibi vir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse meditantur.
Coniuges fidem sibi pariter debent.
- 4. Huc accedit, quia in eo ipso, quod sibi invicem coniuges debitum solvunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cui fidei tantum iuris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 10. Huius autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu vel alienae consensu cum altero vel alteracontra pactum coniugale concumbitur; atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abiectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali, qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro paene res nulla est, fides tamen, cum in negotio paleae, sicut in auri sincera servatur, non ideo minor est, quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est; verumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad veram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur voluntatis pravitate correcta. Tamquam si quisque, cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis et cum eo paciscatur, ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille et fidem sibi servatam non esse conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare debet potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrubiqued perfidus profecto sceleratior iudicandus est. At si id, quod male fecerant, ei displicuisset etpropterea cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini, cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide coniugali violata fidem servet adultero, utique mala est; sed si nec adultero, peior est. Porro si eam flagitii paeniteat et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit.
Quando coniunctio masculi et feminae nuptiae vocanda non sit.
- 5. Solet etiam quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed propter incontinentiam solius concubitus causa copulantur ea fide media, ut nec ille cum altera nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alteriuse eorum id inter eos placuerit et prolis generationem, quamvis non ea causa coniun-cti sint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere aliquo malo agant, ne nascantur. Ceterum si vel utrumque vel unum horum desit, non invenio
, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibivir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam vel honoribus vel facultatibus suis inveniat, quam comparem ducat, ipso animo adulter est, nec cum illa, quam cupit invenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Unde et ipsa hoc sciens ac volens impudice utique miscetur ei, cumquo non habet foedus uxorium. Verumtamen si ei tori fidem servet et, cum ille uxorem duxerit, nubere ipsa non cogitet atque a tali prorsus opere continere se praeparet, adulteram quidem fortassis facile appellare non audeam; non peccare tamen quis dixerit, cum eam viro, cuius uxor non est, misceri sciat? Iam vero si ex illo concubitu, quantum ad ipsam attinet, nonnisi filios velit et, quidquid ultra causam procreandi patitur, invita patiatur, multis quidem ista matronis anteponenda est, quae tametsi non sunt adulterae, viros tamen suos plerumque etiam continere cupientes ad reddendum carnale debitum cogunt non desiderio prolis, sed ardore concupiscentiae ipso suo iure intemperanter utentes, in quarum tamen nuptiis bonum est hoc ipsum, quod nuptae sunt. Ad hoc enim nuptae sunt, ut illa concupiscentia redacta ad legitimum vinculum non deformis et dissoluta fluitaret, habens de se ipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem, de se ipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Etsi enim turpe est libidinose uti vellef marito, honestum est tamen nolle misceri nisi marito et non parere nisi de marito.
- Sunt item viri usque adeo incontinentes, ut coniugibus nec gravidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum, inverecundum, sordidum gerunt, vitium est hominum, non culpa nu-ptiarum.
Nuptiae ab adulterio seu fornicatione defendunt.
- 6. Iam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti car/nalis, quam eis non secundum imperium praecipitg, sed secundum veniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae ad illicitos concubitus evitandos mutuam quodam modo servitutem, ut, etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit; et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 11, ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit vel ille de matrimonio vel illa de marito, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, temptante satana, propter incontinentiam vel amborum vel cuiusquam eorum 12. Coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam; con/cupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge, propter tori fidem venialem habet culpam; adulterium vero sive fornicatio letalem habet culpam. Ac per hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia quam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi.
- Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere vero debitum coniugale nullius est criminis, exigere autemultra generandi necessitatem culpae venialis, fornicari porroh vel moechari puniendi criminis, cavere debet caritas coniugalis, ne, dum sibi quaerit, unde amplius honoretur, coniugi faciat, unde damnetur. Qui enim dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari 13. Usque adeo foedus illud initum nuptiale cuiusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum fiat, quandoquidem vivente viro et a quo relicta est moechatur, si alteri nupserit, et ille huius mali causa est qui reliquit.
Propter sacramentum, interveniente divortio, non aboletur confoederatio nuptialis.
- 7. Miror autem, si, quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceti ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a viro non debere discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 14: cum recedere utique et manere innupta nisi ab adultero viro non debeat, ne recedendo ab eo, qui adulter non est, faciat eum moechari. Reconciliari autem viro vel tolerando, si se ipsa continere non potest, vel correcto, forsitan iuste potest. Quomodo autem viro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae si ita sunt, tantum valet illud sociale vinculum coniugum, ut, cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Possitenim homo dimittere sterilem uxorem et ducere, de qua filios habeat, et tamen non licet, et nostris quidem iam temporibus ac more Romano nec superducere, ut amplius habeat quam unam vivam; et utique reli-cta adulte
ra vel relicto adultero possent plures nasci homines, si vel illa alteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quod tamen si non licet, sicut divina regula praescribere videtur, quem non faciat intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi coniugalis? Quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicuius rei maioris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupientibus inconcussum iis maneret ad poenam, siquidem interveniente divortio non aboletur illa confoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam postsuum repudium copulati, vel illa viro vel ille mulieri. Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sancto eius 15, talis est causa cum uxore.
- Ceterum aliter se habere iura gentilium quis ignorat? ubi interposito repudio sine reatu aliquo ultionis humanae et illa, cui voluerit, nubit, et ille, quam voluerit, ducit. Cui consuetudini simile aliquid propter Israelitarum duritiam videtur permisisse Moyses de libello repudii 16. Qua in re exprobratio quam approbatio divortii magis apparet.
Nuptiae bonum per se ipsae sunt.
- 8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus et torus immaculatus 17. Quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum peius; aut bonum erit et fornicatio, quia est peius adulterium: peius est enim alienum matrimonium violare quam meretrici adhaerere; et bonum adulterium, quia est peior incestus: peius est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere; et donec ad ea perveniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere 18, omnia bona erunt in comparatione peiorum. Hoc autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quorum alterum peius, sed duo bona sunt connubium et continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas et
imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum peius, sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item scientia et vanitas non duo mala sunt, quorum vanitas peius, sed scientia et caritas duo bona sunt, quorum caritas melius. Namque scientia destruetur, ait Apostolus, et tamen huic tempori necessaria est; caritas autem numquam cadet 19. Sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est et permanet in aeternum. Sicut autem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandia iustorum, ita nuptiae fidelium virginitati anteponuntur impiaruml. Verumtamen neque ibi prandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio neque hic nuptiae virginitati, sed fides impietatipraefertur. Ad hoc enim iusti, cum opus est, prandent, ut tamquam boni domini quod iustum et aequum est servis corporibus praebeant; ad hoc autem sacrilegi ieiunant, ut daemonibus serviant. Sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur; ad hoc autem sunt virgines impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat, quod Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius, quod Maria soror eius sedens ad pedes Domini et audiens verbum eiusm 20: ita bonum Susannae in coniugali castitate laudamus 21; sed tamen ei bonum viduae Annae 22 ac multo magis Mariae virginis anteponi/mus 23. Bonum erat, quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis eius necessaria ministrabant; sed melius, qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur. In his autem binis bonis, sive quae isti sive quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset, quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. Unde intellegendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia, nisi ab eis abstineatur, non potest haberi vidualis castitas aut virginalis integritas. Neque enim ideo malum erat, quod Martha faciebat, quia, nisi inde abs-
tineret soror eius, non faceret, quod melius erat; aut ideo malum est suscipere iustum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat qui vult ad perfectionem Christum sequi.
Bona propter se ipsa expetenda et bona propter aliquid necessaria.
- 9. Sane videndum est alia bona nobis Deum dare,quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia, alia, quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, coniugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina, quaedam propter salutem, sicut cibus et potus et somnus, quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae vel concubitus; hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est. Hi
s itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur, propter quod instituta sunt, peccat alias venialiter, alias damnabiliter. Quisquis vero eis propter hoc utitur, propter quod data sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit. Proinde ista bona cum opus habemus, bene volumus; sed melius ea nolumus quam volumus, quia tunc melius nos habemus, cum ea necessaria non habemus. Ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est filios procreare, matrem familias esse 24; sed melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc opere non egere. Ita enim iam sese habet humanum genus, ut aliis, qui se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam per illicitos concubitus luxuriantibus, bono Creatore de malis eorum faciente, quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur. Ex quo colligitur primis temporibus generis humani, maxime propter Dei populum propagandum, per quem et prophetareturet nasceretur Princeps et Salvator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto non propter se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum; nunc vero, cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus gentibus c
opia spiritalis cognationis exuberet, etiam propter solos filios connubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono potius utantur, admonendi sunt.
Hoc tempore solos eos qui se non continent coniugari oportet.
- 10. Sed novi, quid murmurent. Quid? Si, inquiunt, omnes homines velint ab omni concubitu continere, unde subsisteretn genus humanum? Utinam omnes hoc vellent dumtaxat in caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 25; multo citius Dei civitas compleretur et acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: Vellem omnes esse sicut me ipsum 26? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Deinde subiungit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem matrimonio coniunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeatuxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro 27. Unde mihi videtur hoc tempore solos eos, qui se non continent, coniugari oportere secundum illam eiusdem Apostoli sententiam: Quodsi se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri 28.
Nuptiae illum concubitum qui fit per incontinentiam ignosci impetrant.
- 11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in comparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non peccat, si nubat 29; et: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 30? Hinc certe iam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus (nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus venia datur?), sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam,de quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimis immundorum et impiorum hominum loqueretur 31. Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet coniugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua coniunctione diliguntquod honestum, quam quod inhonestum est, id est quod nuptiarum quam id, quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum veniam conceditur: cuius delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non abstinendo quibus-dam diebus, ut orationibus vacent, et per hanc abstinentiam sicut per ieiunia commendent preces suas, vel immutando naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, quod damnabilius fit in coniuge.
Concubitus contra naturam.
- 12. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, venialis sit in uxore, in meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exce/ditur, longe sit tolerabilius quam in eao, quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in re concessa immoderatio coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam, quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem quam vel rarissimus ad fornicationem. Cum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo coniugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 32; et: Quod vult faciat; non peccat, si nubat 33. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio propter illa, quae supra dixit, coniugibus secundum veniam conceditur.
Sancta sunt etiam corpora coniugatorum..
- 13. Quod ergo ait: Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu 34, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 35 Sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum, fidem sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum, nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli viro aut sanctitatem viri prodesseinfideli uxori, idem Apostolus testis est, dicens: Sanctificatus est enim vir infidelis in uxorep, et sanctificata est mulier infidelis in fratre 36. Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitatq, quo/modo placeat Domino. Neque enim femina fidelis, servans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat Domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de illis dicere voluit, quodr possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant viris suis.
...quamquam sancta coniugia perrara sunt.
- 14. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud, quod de innuptis ait: Quae innu-pta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu
37, ad omnes innuptas pertinet, cum sint quaedam viduae mortuae, quae in deliciis vivunt 38. Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis vel luxuriae, vel superbiae, vel curiositatis et verbositatis; ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodoplaceat Deo, ornando se, non intortis crinibus aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem 39. Talia quippe coniugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit. Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulieriss conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et castam conversationem vestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut veste decora, sed ille absconditus cordis vestrit homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam sanctae mulieres, quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis, quomodo Sara obaudiebat Abrahae, Dominum illum vocans, cuius factae estis filiae benefacientes et non timentes ullum vanum timorem. Viri simili ratione concordes et caste viventes cum uxoribus vestris et tamquam vasi infirmiori et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus gratiae, et videte ne impediantur orationes vestrae 40. Itane vero coniugia talia non cogitant ea quae suntDomini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt (quis negat?), et in ipsa raritate paene omnes, qui tales sunt, non ut tales essent, coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales facti sunt.
Veteris Testamenti Patres coniugati sive cum coniugatis sive cum
continentibus nostri temporis conferuntur (13, 15 - 20, 24)
Patres officio propagandi nu-ptias copulabant.
- 15. Qui enim nostri temporis homines christiani, nuptiarum vinculo liberi valentes ab omni concubitu se continere, cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab am/plexu 41, non potius eligerent vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo iam cogente humanae societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea vicerint, quia non ita licet dissolvere coniugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum; ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data est dicente Domino: Qui potest capere, capiat 42; non eos dubitatetiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit, quomodo coniugibus utebantur, cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebantu quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus 43. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant Deum 44. Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstineant quam modum teneant non coeundi nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios caelestis hereditatis utriusque sexus continentes, sive expertos nuptias sive ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt. Quem tandem audivimus inter familiaria colloquia, sive eorum, qui coniugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis numquam se coniugi esse commixtum nisi sperando conceptum? Quod ergo praecipiunt coniugatis Apostoli, hoc est nuptiarum; quod autem venialiter concedunt aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt.
Desiderium prolis iustum non facit concubinatum.
- 16. Itaque si forte (quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo), sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quaesiverit, nec sic ista coniunctio vel earum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sitnuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno vel iuste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est iuris civilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; necvituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namque iniusta potestate iuste velle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum; nec coniugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt.
Patrem etiam plures uxores inculpabiliter ducebant.
- 17. Posse sane fieri nuptias ex male coniunctis honesto postea placito consequente manifestum est.
- Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita ut iam scientibus coniugibus non se filios habi/turos separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem coniuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate apud antiquos patres fas erat; utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nuncv propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum adfert opportunitatis ad aliquid iuste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit, tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et iustus, qui iam concupiscit dissolvi et esse cum Christo et hoc magis optimo delectatur 45, non iam hic vivendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios, sic misceri feminis iure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.
Undecumque nascantur homines, si Deum recte colant, honesti et salvi erunt.
- 18. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest 46; quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc estin quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus; et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus; et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est emori fame quam idolothytis vesci 47, ita satius estdefungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sic mali filiiz coniugatorum nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Novi Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamvis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur dele-
ctationi eorum, qui immolaticio vescebantur 48, aut eorum, qui quamvis licitas escas tamen immoderatius assumebant, sic patres temporis Veteris Testamenti consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata nec turpitudini stuprorum nec coniugatorum intemperantiae conferenda est. Eadem quippe vena caritatis nunc spiritaliter, tunc carnaliterpropter illam matrem Ierusalem propagandi erant filii; sed diversa opera patrum non faciebat nisi diversitas temporum. Sic autem necesse erat, ut carnaliter coirent etiam non carnales Prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter vescerentur etiam non carnales Apostoli.
Homines coniugati nostri temporis Patribus coniugatis non sunt comparandi.
- 19. Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: Si se non continent, nubant 49; non comparandae sunt tunc etiam nubentibus san-ctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. Sed homines,
qui se non continent, tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae, in quantum nu-ptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis non sunt comparandi. Habent enim isti, quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad nuptias non pertineat, secundum veniam conced
atur, id est progressum illum, qui excedit generandi necessitatemaa, quod illi non habentab. Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quaerunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institu-tae sunt nuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istis enim car/nale estipsum desiderium filiorum; in illis autem spiritale era
t, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc vero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et ad dispensationem propheticam pertinebat.
Uni feminae plures viros habere non licet.
- 20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures viros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subiecta vero non solum singula singulis, sed, si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas uni viro legimus, cum gentis illius societas sinebat et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim feminae ab uno viro fetari possunt, una vero a pluribus non potest (haec est principiorum vis)ac: sicut multae animae uni Deo recte subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum nisi unus, una vero anima perad multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.
Sacramentum nuptiarum temporis nostri ad unum virum et unam uxorem redactum est.
- 21. Sed quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum 50 (quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt) propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari, nisi unius uxoris virum 51. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo non peccat 52; et: Quod vult faciat, non peccat, si nubat 53; satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse,sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae si
gnaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo, ita noster antistesunius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum revelaverit occulta tenebrarum et manifestaverit occultaae cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo 54. Nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salva caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram multitudinem Deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam Deo futuram in una caelesti civitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire, sic a vivo viro in alterius transire connubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. Apostatare quippe ab uno Deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus 55, ut traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.
Continentes nostri coniugatis Patribus comparandi non sunt.
- 22. Si ergo et illi, qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, coniunguntur, non comparantur patribus multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium immolare iussus Abraham intrepidus ac devotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo iubentelevaverat 56.
- Restat, ut videamus, utrum saltem continentes nostri coniugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Maius enim bonum erat in illorum nuptiis quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est, quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentisaf. Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a caelestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi et quaedam coniugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturae mortalis affectum, cuius in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicutquidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur 57, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant ad genus eius secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus, sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae ceteris ad eum prophetandum valeret, quod praenuntiabatu
r, ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat quod pater Abraham in suo femorenoverat, cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore, quae a filio esset ducenda iuraret 58. Ponens enim manum sub femore hominis et iurans per Deum caeli quid aliud significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, Deum caeli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.
Quod purificari Lex et post concubitum iubet, peccatum esse non declarat.
- 23. Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam i
n semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccatoag fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuumah peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis vetustas praecepit expiari 59 non nisi propteripsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio etai inde mandata est 60; quia et mortuum corpus, vita deserente, non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.
Quinam continentes Patribus coniugatis conferendi sint requirendum est.
- 24. Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quamcontinentiam comparem quaero, immo non nuptias nuptiis (nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum), sed homines, qui nuptiis utuntur, illisal hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinamam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.
In Patribus Veteris Testamenti continentia in habitu erat et insuper
bonum maius oboedientiae (21, 25 - 23, 31)
Virtutes animi aliquando in habitu latent.
- 25. Continentia quippe non corporis, sed animi virtusest. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus eminuitan apparuitque tolerando passiones. Sed quam multi sunt in eadem virtute animi, quibus temptatio deest, qua id, quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat! Iam enim erat in Iob patientia, quam noverat Deus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit temptationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea, quae forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est 61. Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei abstulit Paulus monendo, ut vino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates 62 (alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum virtutis); sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi, quibus dicitur: Si se non continent, nubant 63. Hunc vero habent, quibus dicitur: Qui potest capere, capiat 64. Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui etnon uti potest. Multi quidem facilius se abstinent, ut non utantur, quam temperantao, ut bene utantur; nemo tamenap potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat: Scio et abundare et penuriam pati 65. Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic, et abundare quis non potest? scire autemaq abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit.
Exemplum virtutis in habitu: Iesus Christus.
- 26. Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat catholicorum christianorum. Dominus enim noster Iesus Christus quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaverit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius Evange/lio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Ioanne Baptista? Venit enim Ioannes non manducans neque bibens, et dixerunt: daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce vorax et vinariaar, amicus publicanorum et peccatorum 66. Numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lascivia/rum? Et tamen sicut in illo illud non erat verum; quamvis verum esset, quod non sicut Ioannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait: Venit Ioannes non manducans neque bibens; venit Filius hominis manducans et bibens; sic nec hoc in illis patribus verum est, quamvis venerit modo Apostolus Christi non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: Magus erat; venerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei: Mulierosus erat. Et iustificata estas sapientia a filiis suis 67, quod Dominus ibi subiecit, cum de Ioanne ac de se illa dixisset: Iustificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut virtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, ceterorum vero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Et illius enim celibatus et illius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt; sed continentiam Ioannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.
Patres casti in habitu fuerunt.
- 27. Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semenin Israel 68, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis 69, ut diceretur: Qui potest capere, capiat 70; ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis, qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis 71, inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et nuptias re/cusanti: Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur nec audeat dicere: Melior, nec a proposito delabatur (illud enim non vere dicit, hoc non recte facit), sed dicat: Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas celibum quam castitas nu-ptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe coniugaliter vixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non op
ortuit. Ego vero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utarat nuptiis, quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute continentiae, si ad usum nuptiarumex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi captioso interrogatori et dicere: Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista, quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit aliquid ex illo 72, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, talis est, qualis fuit Abraham. Potest autem fieri, ut minor sit continentiae virtus in animo eius, qui non utitur nuptiis quibus est usus Abraham; sed tamen maior estau, quam in animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu 73, cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem: Tu ergo melior quam Sara? respondeat: Ego melior sum, sed his, quae virtute huius continentiae carent, quod de Sara non credo. Fecit ergo illa cum ista virtute, quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat.
Melior est castitas continentiae quam castitas nuptialis.
- 28. Res ergo ipsas si comparemus, nullo mododubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines vero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius eiusdem generis habet, et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est am/plius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo, quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum, quia nec bono misericordiae caret, qui non invenit miseros, quibus possit misericorditer subvenire.
Maius bonum est oboedientiae quam continentiae.
- 29. Huc accedit, quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest, ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Maius enim bonum est oboedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inoboedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inoboediens, et maritata, quae virgo permanere non posset, sed tamen oboediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabilem, sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobriae coniugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam? Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum maius; sobrietas autem et ebriositas, sicut oboedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autemhabere omnia bona vel minora quam magnum bonum cum magno malo, quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre.
Omnium virtutum quodam modo mater est oboedientia.
- 30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inoboediens virgo coniugatae oboedienti, sed minus oboediens oboedientiori comparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est et ideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto ergo minor in bono oboedientiae, quanto maior in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit iudicat qui primo ipsam castitatem et oboedientiam comparans videt omnium virtutum quodam modo matrem esse oboedientiam. Ac per hoc ideo potest esse oboedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio est, non ex praecepto. Oboedientiam vero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. Ideoque oboedientia praeceptorum sine virginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non observant, contra praecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute oboedientiae. Virginitas autem propterea potest esse sine oboedientia, quia potest femina consilio virginitatis accepto et custodita virginitate praecepta contemnere: sicut multas sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, avaras, superbas: quae omnia contra praecepta sunt et sicut ipsam Evam inoboedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum oboediens inoboedienti, sed oboedientior coniugata minus oboedienti virgini praeponenda est.
Oboedientia Patrum.
- 31. Ex hac oboedientia pater ille, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit 74. Unicum enim non immerito dixerim, de quo audivit a Domino: In Isaac vocabitur tibi semen 75. Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hociuberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, neglegenter oboedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute oboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est: qui cum mulieribus se non contaminaverunt 76; non ob aliud nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus ita se habet, ut, si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent.
Iam contra haereticos responsum est (24, 32 - 26, 35)
Bonum nuptiarum: proles, fides, sacramentum.
- 32. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atqueomnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir eius vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale nisi coniugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est: Volo, inquit, iuniores nubere 77. Et quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subiecit: filios procreare, matres familias esse 78. Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 79. Ad sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari, et vir uxorem non dimittat 80. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonumav sunt: proles, fides, sacramentum. Nec prolem autem carnalem iam hoc tempore quaerere ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere atque uni viro Christospiritaliter subdi, melius est utique et sanctius; si tamen ea vacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo placeantDeo 81, id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat oboedientia: quam virtutem tamquam radicalem atque, ut dici solet, matricem et plane generalem sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero continentiam in animi habitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam, quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere iuberentur, efficerent. Quanto enim facilius possent vel iussione, vel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem, cui uni propagandae concumbendo serviebant, oboediendo poterant immolare!
Contra haereticos patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantes uxoribus.
- 33. Quae cum ita sint, haereticis quidem, sive Manichaeis sive quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum convincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capi
unt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. Illos vero, qui illicite feminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divina sententia vel nobis lectio iudicandos atque vitandos, non approbandos imitandosve proponit.
Coniugati nostri de Patribus ne audeant iudicare.
- 34. Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare; comparantes, ut ait Apostolus, semet ipsos sibimet ipsis 82, et ideo non intellegentes, quantas vires habeat animus iustitiae contra libidines serviens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. Hoc quippe ideode illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt vel coniugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares, qui defunctis uxoribus, vel feminae, quae defunctis viris, vel utrique, qui pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice con-iungebantur, qui neque in concubitu nisi.
prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, verum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.
Pueri et virgi-nes integritatem ipsam Deo dicantes de magna humilitate cogitent.
- 35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim vivunt, quanto magis caeli est quod voverunt. Neque scriptum est: Quantomagnus es, tanto humilia te in omnibus 83. Nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis coniugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamvis coniugati non sint, quia si con-
iugati essent, pares non essent, ceteros omnino huius temporis coniugatos, vel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent, non quantum ab Anna Susanna, sed quantum ambae a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis int
egritatem, loquor; nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adiungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant, scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab Oriente et Occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Iacob recumbant in regno Dei 84, qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum coniuges, propter Christum patres fuerunt.