DE CANARIA ET INSULIS RELIQUIS ULTRA ISPANIAM IN OCCEANO NOVITER REPERTIS
Anno ab incarnato Verbo mcccxliº a mercatoribus florentinis apud Sobiliam, Hispanie Ulterioris civitatem, morantibus, Florentiam lictere allate sunt ibidem clause xvii Kal. decembris anno iam dicto, in quibus que disseremus inferius continentur.
Aiunt quidem primo de mense iulii huius anni iam dicti duas naves, impositis in eisdem a rege Portogalli opportunis ad transfretandum commeatibus et cum hiis navicula una munita, omnes Florentinorum, Ianuensium et Hispanorum castrensium et aliorum Hispanorum < * * * >, a Lisbona civitate datis velis in altum abiisse, ferentes insuper equos et arma et machinamenta bellorum varia ad civitates et castra capienda, querentes ad eas insulas quas vulgo repertas dicimus; et ad has favente vento post diem quintum pervenisse omnes et demum mense novembris ad propria remeasse, secum hec pariter afferentes. Primo quidem iiijor homines ex incolis illarum insularum duxere, pelles preterea plurimas hircorum atque caprarum, sepum, oleum piscis et phocarum exuvias, lingna rubra tingentia fere ut verzinum sane, esto dicant experti talium illa non esse verzinum, et super et arborum cortices equo modo in rubro tingentes, sic et terram rubram et huiusmodi.
Verum Niccolosus de Reccho ianuensis, alter ex ducibus navium illarum, rogatus aiebat a Sibilia civitate usque ad predictas insulas milia passuum fere nongenta, a loco vero cui hodie nomen est Caput Sancti Vincenti longe minus a continenti distare; et primam ex compertis insulis fere cl milia passuum habere circuitus, lapideam omnem atque silvestrem, habundantem tamen capris et bestiis aliis atque nudis hominibus et mulieribus asperis cultu et ritu. Et in hac dicebat se cum sotiis maiorem partem pellium et sepi sumpsisse, non ausi nimium insulam infra ingredi.
Inde ad aliam insulam fere maiorem predicta transeuntes quantitatem gentium maximam ad se venientem in litore videre: homines pariter et mulieres fere nudi omnes, esto aliqui, qui videbantur aliis preminere, tegerentur pellibus caprinis pictis croceo atque rubro colore et, ut poterat a longe comprehendi, delicatissimis et mollibus, sutis satis artificiose ex visceribus; et, ut in eorum actibus poterat comprehendi, videbatur hos habere principem cui omnes reverentiam et obsequium exiberent. Que gentium multitudo ostendebat se cupere cum his qui in navibus erant habere commertium et moram trahere. Sane cum ex navibus navicule quedam magis litori propinquassent, non intelligentes aliquo modo illorum linguam minime descendere ausi sunt. Est quidem, ut referunt, ydioma eorum satis politum et more ytalico expeditum. Qui tamen, videntes quod nulli ex navibus descendebant, aliqui natantes ad eos pervenire conati sunt, ex quibus quosdam cepere: et ex iis sunt quos aduxerunt.
Demum, cum nil ibi utilitatis cernerent, naute discessere; circumdantes vero insulam invenere eam longe melius a septentrione quam ab austro cultam, videntes ibidem casas plurimas, ficus et albores et palmas, dato steriles palme, et ortos et caules et olera, et ob id ibidem ex nautis xxv deposuere cum armis, qui perscruptantes que in domibus illis essent in eis invenere circa xxx homines nudi omnes qui perterriti visis armatis illico aufugere. Hii vero intrantes domos eas videre ex lapidibus quadris compositas mirabili artificio et lignis ingentibus ac pulcerrimis tectas; et, cum hostia clausa invenissent, cupientes introrsum videre, lapidibus infringere hostia cepere, quamobrem in iram versi qui habierant altissimis clamoribus complere loca cepere. Tandem hiis fractis clausuris fere per omnes illas domos intravere, nec aliud in eisdem invenere preter ficus siccas in sportulis palmeis, bonas uti cesenates cernimus, et frumentum longe pulcrius nostro, habebat quippe grana longiora et grossiora nostro, album valde; sic et ordeum et segetes alias ex quibus, ut rati sunt, vivebant incole. Domus vero cum essent pulcerrime et lignis pulcerrimis contecte, introrsum omnes erant albissime tamquam ex gipso viderentur albate. Invenerunt et insuper oratorium unum seu templum in quo penitus nulla erst pictura nec aliud adornatum preter statuam unam ex lapide sculptam, ymaginem hominis habentem manuque pilam tenentem, nudam, femoralibus palmeis more suo obscena tegentem: quam abstulerunt et imposita navibus Lisbonam transportarunt redeuntes. Hec igitur insula habitatoribus plena est et colitur et ab incolis granum, segetes, fructus et potissime ficus colliguntur. Frumentum autem et segetes aut more avium comedunt aut farinam conficiunt quam etiam absque panis confectione aliqua manducant aquam potantes.
Ab hac ergo insula discedentes naute, cum multas distantes ab hac per v milia vel x aut xx vel xl passuum cernerent, ad tertiam navigarunt, in qua nil aliud preter proceras arbores plurimum atque directas in celum invenerunt.
Inde ad aliam navigantes eam rivis et aquis optimis copiosom invenerunt, et in eadem lingna plurima et palumbes quos baculis et lapidibus capiebant et commedebant invenerunt. Hos dicunt maiores nostris et gustui tales aut meliores. Ibidem etiam viderunt esse falcones plurimos et aves alias ex raptu viventes. Hanc autem non multum perambularunt, cum deserta videretur omnino.
Inde tamen ante se viderunt insulam aliam in qua lapidei montes erant excelsi nimis et pro maiori temporis parte nubibus tecti, et in ea pluvie crebre; que tamen sereno tempore apparet pulcerrima et existimatione videntium habitata.
Inde ad alias plures insulas, alias habitatas alias omnino desertas, adiere numero xiii; et quanto ulterius incedebant tanto plures videbant, apud quas mare tranquillum longe magis quam apud nos sit et in eodem fundum ancoris aptum etsi modicum portuose sint, fertiles tamen aquarum omnes. Et apparet quod insule vj numero habitate, quas ex xiii ad quas iverunt invenerunt, sunt habitatores plurimi; non tamen equaliter habitantur, nam una plus altera incolas habet. Et ultra hoc eas dicunt ydiomatibus adeo inter se esse diversas ut invicem nullo modo intelligantur, ac insuper nullis navigium aut aliud strumentum esse per quod possint de una insula ad alias pertransire, nisi natatu facerent.
Invenerunt insuper et aliam insulam in quam non descenderunt, nam ex ea mirabile quoddam apparet. Dicunt enim in hac montem existere altitudinis pro existimatione xxx m. passuum seu plurium qui valde a longe videtur et apparet in eius vertice quoddam album; et cum omnis lapideus mons sit, album illud videtur formam arcis cuiusdam habere: attamen non arcem, sed lapidem unum acutissimum arbitrantur, cuius apparet in summitate malus, magnitudinis in modum mali cuiusdam navis, ad quem appehensa pendet antenna cum velo magne latine navis in modum scuti retracto, quod in altitudinem tractum tumescit vento et extenditur plurimum, deinde paulatim videtur deponi, et similiter malus in morem longe navis; demum ergitur et sic continue agitur, quod undique circumdantes insulam fieri advertere. Quod monstrum cantatis fieri carminibus arbitrantes, in eandem insulam descendere ausi non sunt.
Ceterum et multas alias res invenere, quas hic Niccolosus noluit recitare. Tamen apparet eas non dites insulas, nam et naute vix expensas viatici exportandi resumpsere. Quatuor vero homines qui portati sunt, etate imberbes, decora facie, nudi incedunt. Habent tamen huiusmodi femoralia: cingunt autem lumbos corda ex qua fila pendent palme seu iuncorum in multitudine grandi, longitudine palmi cum dimidio seu duorum ad plus; hii quidem tegunt pubem omnem et obscena ex anteriori ac posteriori parte ni vento vel casu alio eleventur. Sunt autem incircumcisi et crines habent longos et flavos usque ad umbilicum fere et cum hiis teguntur, nudis pedibus incedentes.
Insula autem ex qua sublati sunt Canaria dicitur, magis ceteris habitata. Hii nichil penitus ex ydiomate aliquo intelligunt, cum ex variis et pluribus eis locutum sit. Magnitudinem vero nostram non excedunt, membruti satis, audaces et fortes et magni intellectus ut comprehendi potest. Nutibus loquitur eis et nutibus ipsi respondent mutorum more. Honorabant se invicem: verum alterum eorum magis quam reliquos, et hic femoralia palme habet, reliqui vero iuncorum, picta croceo et rufo. Cantant dulciter et fere more gallico tripudiant. Ridentes sunt et alacres et satis domestici, ultra quam sint multi ex Ispanis.
Hii postquam in navi positi sunt panem et ficus commederunt, et eis sapit panis cum ante numquam commedissent. Vinum omnino renuunt, aquam potantes. Comedunt similiter frumentum et ordea plenis manibus et caseum et carnes quarum his, et bonarum, permaxima copia est. Boves autem aut camelos vel asinos non habent, sed capras plurimum et pecudes et silvestres apros. Ostensa sunt eis aurea et argentea numismata, omnino eis incognita. Similiter et aromata nullius materiei cognoscunt. Monilia aurea, vasa celata, enses, gladii ostensi eis non apparet ut viderint umquam vel se penes habeant.
Fidei et legalitatis videntur permaxime: nil enim esibile datur uni quin antequam gustet equis portionibus diviserit ceterisque portionem suam dederit.
Mulieres eorum nubunt, et que homines noverunt more virorum femoralia gerunt; virgines autem omnino nude incedunt, nullam verecundiam ducentes sic incedere.
Hii autem habent prout nos numeros unitates decinis preponentes hoc modo: