Jump to content

De Conceptu Virginali

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Conceptu Virginali
Saeculo XI

editio: S. Schmitt 1946
fons: utoronto.ca/pking


SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.137-173.


DE CONCEPTU VIRGINALI ET DE ORIGINALI PECCATO

CAPITULA

1. /137/ Quae sit originalis et quae personalis iustitia uel

    iniustitia.

2. Qualiter humana natura corrupta est.

3. Quod non sit peccatum nisi in uoluntate rationali.

4. Quod nihil per se sit iustum aut iniustum nisi ipsa iustitia

    uel iniustitia; et quod nihil puniatur nisi uoluntas.

5. Quod malum, quod est peccatum siue iniustitia, nihil sit.

6. Quod tamen cum punit deus pro peccato, non puniat pro nihilo.

7. Quomodo semen hominis dicatur immundum et concipi in peccatis,

    quamuis in eo non sit peccatum.

8. Quod in semine sumpto de uirgine non sit peccatum nec necessitas

    futuri peccati.

9. Cur peccatum quo damnatur humanum genus, magis imputetur Adae quam

    Euae, cum ille post et per illam peccauerit.

10. Cur grauentur peccato Adae, qui eius conscii non fuerunt.

11. Quod propagatio de uirgine non subiaceat legi et meritis naturalis

    propagationis; et quod tres sint cursus rerum.

12. Quod male Adae nulla rectitudine ad ilium hominem transeant. /138/

13. Quod et si non esset deus sed purus homo, necesse tamen esset

    illum talem esse, qualis primus homo factus est.

14. Quod propositae rationi non refragetur quod scriptum est hominem

    de immundo semine et in iniquitatibus conceptum, etiamsi de aliquibus
    proprie dictum sit.

15. Quomodo massa peccatrix non sit tota peccatrix.

16. Cur Iohannes et alii qui similiter concepti sunt per miraculum,

    non sint per se liberi a peccato.

17. Cur deus incarnatus sit, cum de Adam posses facere homines

    non-deos sine peccato tot quot sufficerent.

18. Quod de uirgine iusta deus conceptus sit non necessitate, quasi de

    peccatrice non posset, sed quia sic decebat.

19. Quomodo ista ratio et altera alibi data concordant et differant.

20. Quod natus de uirgine pro originali peccato habuit originalem

    iustitiam.

21. Quare non potuit habere personalem iniustitiam.

22. De quantitate originalis peccati.

23. Cur et quomodo descendat in infantes.

24. Quod peccata parentum post Adam non computentur in originali

    peccato filiorum.

25. Quomodo noceant animabus eorum.

26. Quomodo tamen nullus portet peccatum patris, sed suum.

27. Quid sit originale peccatum; et quod in omnibus sit aequale.

28. Contra illos qui non putant infantes debere damnari.

29. Quomodo impotentia habendi iustitiam excuset eos post baptisma.

DE CONCEPTU VIRGINALI ET DE ORIGINALI PECCATO

PRAEFATIO

/139/ Cum in omnibus religiosae tuse uoluntati uelim si possim obsequi, frater et fili carissime Boso: tunc utique maxime debitorem me iudico, cum eam a me in te excitari intelligo. Certus autem sum, cum in libro Cur deus homo, quem ut ederem tu maxime inter alios me impulisti, in quo te mecum disputantem assumpsi, legis aliam praeter illam quam ibi posui posse uideri rationem, quomodo deus accepit hominem de massa peccatrice humani generis sine peccato: quia studiosa mens tua ad quaerendum quaenam illa sit non parum prouocatur. Quapropter iniustus tibi uideri timeo, si quod inde mihi uidetur dilectioni tuae abscondo. Dicam igitur sic breuiter de hoc quod sentio, ut nullius de eadem re fidelem improbem sententiam, nec meam, si ueritati repugnare probari rationabiliter poterit, peruicaciter defendam. Illam tamen eiusdem rei rationem quam in eodem opusculo posui, omnino ratam et sufficientem si bene consideretur existimo. Nihil enim prohibet eiusdem rei rationes plures esse, quarum unaquaeque sola potest sufficere. /140/

 1. QUAE SIT ORIGINALIS ET QUAE PERSONALIS IUSTITIA VEL INIUSTITIA.

Ad uidendum igitur qualiter deus hominem assumpsit de generis humani massa peccatrice sine peccato, primum de originali peccato necesse est inuestigare, quia de hoc solo nascitur haec quaestio. Nam si uidetur quomodo Christus huic subiacere non potuit, palam erit qualiter assumptio siue conceptio illius hominis ab omni peccato libera fuit.

'Originale' quidem ab origine denominari dubium non est. Si ergo originale peccatum non est nisi in homine, uidetur dici aut ab origine humanae naturae, quod est ab eius initio originale, eo quod ab ipsa humanae naturae origine trahatur; aut ab origine, hoc est ab initio uniuscuiusque personae, quoniam in ipsa eius trahitur origine. Sed quod ab initio humanae naturae descendat non uidetur, quoniam origo illius iusta fuit, quando primi parentes iusti facti sunt sine omni peccato. Videtur itaque dici originale ab ipsa origine uniuscuiusque personae humanae. Quamuis si quis dicat peccatum uocari originale, eo quod ab illis descendat in singulos a quibus habent originem naturae, non contradicam, si tamen non negetur originale peccatum cum ipsa uniuscuiusque personae origine trahi. Licet enim in unoqunque homine simul sint et natura qua est homo, sicut sunt omnes alii, et persona qua discernitur ab aliis, ut cum dicitur 'iste' uel 'ille', siue proprio nomine, ut Adam aut Abel, et uniuscuiusque peccatum sit in natura et persona -- fuit enim peccatum Adae in homine, quod est in natura, et in illo qui uocatus est Adam, quod est in persona -- est tamen peccatum quod quisque trahit cum natura in ipsa sui origine, et est peccatum quod non trahit cum ipsa natura, sed ipse facit illud postquam iam est persona discreta ab aliis per sonis. Illud quidem quod trahitur in ipsa origine uocatur 'originale', quod potest etiam dici 'naturale', non quod sit ex essentia naturae, sed quoniam propter eius corruptionem cum illa assumitur. Peccatum autem quod quisque /141/ facit postquam persona est, 'personale' potest nominari, quia uitio personae fit. Simili ratione dici potest originalis et personalis iustitia. Siquidem Adam et Eua 'originaliter', hoc est in ipso sui initio mox ut homines extiterunt, sine interuallo simul iusti fuerunt. 'Personalis' autem dici potest iustitia, cum iniustus accipit iustitiam, quam ab origine non habuit.

2. QUALITER HUMANA NATURA CORRUPTA EST

Ergo Adam et Eua si iustitiam seruassent originalem: qui de illis nascerentur, originaliter sicut illi iusti essent. Quoniam autem personaliter peccauerunt, cum originaliter fortes et incorrupti haberent potestatem semper seruandi sine difficultate iustitiam: totum quod erant infirmatum et corruptum est. Corpus quidem, quia tale post peccatum fuit, qualia sunt brutorum animalium, corruptioni et carnalibus appetitibus subiacentia. Anima uero, quia ex corruptione corporis et eisdem appetitibus atque ex indigentia bonorum quae perdidit, carnalibus affectibus est infecta. Et quia tota humana natura in illis erat et extra ipsos de illa nihil erat, tota infirmata et corrupta est.

Remansit igitur in ea debitum iustitiae integrae sine omni iniustitia quam accepit, et debitum satisfaciendi, quia eam deseruit, cum ipsa corruptione quam propter peccatum incurrit. Sicut itaque si non peccasset, qualis facta est a deo talis propagaretur: ita post peccatum qualem se peccando fecit talis propagatur. Quoniam igitur per se nec satisfacere pro peccato nec iustitiam derelictam recuperare ualet, et "corpus quod corrumpitur aggrauat animam", et tunc maxime quando infirmius est -- ut in infantia et in utero matris -- ut nec intelligere iustitiam possit: uidetur esse necesse eam in infantibus nasci cum debito satisfaciendi pro primo peccato, quod semper cauere potuit, et cum debito habendi originalem iustitiam, quam semper seruare /142/ ualuit. Nec impotentia excusat eam in ipsis infantibus, quia in illis non soluit quod debet, quoniam ipsa sibi eam fecit deserendo iustitiam in primis parentibus in quibus tota erat, et semper debitrix est habere potestatem, quam ad semper seruandum iustitiam accepit. Hoc esse uideri potest in infantibus originale peccatum.

Addamus etiam peccata proximorum parentum, quae redduntur "in tertiam et quartam generationem". Quamuis enim quaeri possit, uirum haec omnia intelligenda sint in originali peccato annon: tamen ne propter hoc quod quaero uidear illud leuigare, ponam illud esse tale, ut a nullo grauius ostendi possit.

3. QUOD NON SIT PECCATUM NISI IN UOLUNTATE RATIONALI

Verum siue hoc totum sit originale peccatum, siue aliquid minus: puto nullatenus illud posse asseri esse in infante, antequam habeat animam rationalem, sicut nec in Adam fuisse iustitiam, priusquam fieret homo rationalis. Nam si Adam et Eua generassent sine praecedenti peccato, non tamen esset in semine iustitia nec esse posset, priusquam formaretur in uiuentem hominem. Si ergo semen hominis non est susceptibile iustitiae, priusquam fiat homo, non potest suscipere originale peccatum, antequam homo sit.

Nempe originale peccatum esse iniustitiam dubitari non debet. Nam si omne peccatum est iniustitia et originale peccatum est peccatum, utique est et iniustitia. Sed si dicit aliquis: non est omne peccatum iniustitia: dicat posse simul in aliquo et esse aliquod peccatum et nullam esse iniustitiam, quod uidetur incredibile. Si uero dicitur originale peccatum non esse absolute dicendum peccatum, sed cum additamento 'originale' peccatum, sicut pictus homo non est uere homo sed pictus homo: profecto sequitur quia infans qui nullum habet peccatum nisi originale, mundus est a peccato; nec fuit solus inter homines filius uirginis in utero matris et nascens de matre sine peccato; et aut non damnatur infans qui moritur sine baptismo nullum habens peccatum praeter originale, aut sine peccato damnatur. Sed nihil horum accipimus. Quare omne peccatum est iniustitia, et originale peccatum est absolute peccatum. /143/ Unde sequitur quia est et iniustitia. Item. Si deus non damnat hominem nisi propter iniustibam, damnat autem aliquem propter originale peccatum: ergo non est aliud originale peccatum quam iniustitia. Quod si ita est, et iniustitia non est aliud quam absentia debitae iustitiae -- non enim uidetur esse iniustitia nisi in natura, quae cum debet habere iustibam non habet -- utique originale peccatum clauditur sub eadem definitione iniustitiae.

At si iustitia est 'rectitudo uoluntatis propter se seruata', nec ista rectitudo potest esse nisi in rationali natura: ergo ita non est ulla natura debitrix iustitiae nisi rationalis, sicut nulla natura susceptibilis est iustitiae praeter rationalem. Quare quoniam iniustitia non potest esse nisi ubi iustitia debet esse, originale peccatum quod est iniustitia, non est nisi in natura rationali. Rationalis autem natura non est nisi deus et angelus et anima hominis, per quam homo dicitur rationalis et sine qua non est homo. Quoniam ergo non est originale peccatum in deo nec in angelo, non est nisi in hominis anima rationali.

Sciendum quoque est quia iustitia non potest esse nisi in uoluntate, si iustitia est rectitudo uoluntatis propter se seruata. Quare nec iniustitia. Non enim uocatur absentia iustitiae iniustitia, nisi ubi debet esse iustitia. Nihil itaque praeter ipsam iustitiam uel iniustitiam dicitur iustum uel iniustum, nisi uoluntas aut propter uoluntatem iustam uel iniustam. Per hanc dicimus iustum uel iniustum hominem uel angelum, iustam uel iniustam animam siue actionem.

  4. QUOD NIHIL PER SE SIT IUSTUM AUT INIUSTUM NISI IPSA IUSTITIA

VEL INIUSTITIA; ET QUOD NIHIL PUNIATUR NISI VOLUNTAS.

Nihil enim, siue substantia siue actio siue aliquid aliud, per se consideratum est iustum nisi iustitia, aut iniustum uel peccatum nisi iniustitia, nec ipsa uoluntas in qua est iustitia siue iniustitia. Aliud enim est uis illa animae qua ipsa anima uult aliquid, quae uis 'instrumentum' uolendi potest dici, sicut uisus instrumentum uidendi, quam 'uoluntatem' nominamus; et /144/ aliud est iustitia, quam habendo 'iusta' uoluntas et qua carendo 'iniusta' uocatur. Dicuntur etiam 'uoluntates' eiusdem instrumenti affectiones et usus, quod hic longum est inserere.

Nec ipsi appetitus, quos apostolus 'carnem' uocat, quae "concupiscit aduersus spiritum", et "legem peccati", quae est "in membris", "repugnantem legi mentis", iusti uel iniusti sunt per se considerati. Non enim hominem iustum faciunt uel iniustum sentientem, sed iniustum tantum uoluntate cum non debet consentientem. Dicit enim idem apostulus "nihil" "damnationis" esse '"iis qui sunt in Christo Ihesu, qui non secundum carnem ambulant", id est qui non carni uoluntate consentiunt. Nam si sentientem sine consensu iniustum facerent, sequeretur damnatio. Quare non eos sentire, sed eis consentire peccatum est. Si enim per se iniusti essent, quotiens illis consentiretur, iniustum facerent. Sed quando bruta animalia illis consentiunt, non dicuntur iniusta. Item. Si peccata essent, auferrentur in baptismo, cum omne peccatum ab stergitur, quod nequaquam fieri palam est. Quare non est in eorum essentia ulla iniustitia, sed in uoluntate rationali illos inordinate sequente. Cum enim illis resistit uoluntas condelectando legi dei secundum interiorem hominem, tunc est iusta uoluntas. Iustitiam enim quam lex iubet, et "legem dei" dicit, quia a deo est, et ~legem mentis", quia per mentem intelligitur; sicut lex uetus "lex dei" dicitur, quia a deo est, et "lex Moysi", quia per Moysen ministrata est.

Quod quidem dixi nullam actionem per se iniustam dici, sed propter iniustam uoluntatem: in illis planum est quae non iniuste fieri possunt aliquando, ut est hominem occidere, sicut fecit Phineas, et utriusque sexus commixtio, ut in coningio siue in brutis animalibus. In illis uero quae numquam nisi iniuste possunt esse, ut est periurium, et quaedam alia quae nec nominanda sunt, non ita facile intelligitur. Sed si aliqua actio qua fit aliquid, /145/ quae non est nisi dum fit aliquid, et eo peracto transit ut iam non sit, aut opus quod fit et remanet -- uerbi gratia cum in scribendo quod scribi non debet transit scriptio, qua fiunt figurae quae remanent -- esset peccatum: transeunte actione ut iam non sit, transiret similiter peccatum nec iam esset; aut quamdiu remaneret quod fit, numquam deleretur peccatum. Sed uidemus peccata saepe et non deleri actione delete, et deleri opere non deleto. Quare nec actio quae transit nec opus quod remanet est aliquando peccatum.

Denique si de actionibus uoluntariis quae iniuste fiunt arguuntur, membra et sensus quibus fiunt respondere possum:

Deus nos et potestatem quae in nobis est subiecit uoluntati, ut ad imperium eius non possimus non mouere nos et facere quod uult. Immo illa moues nos uelut instrumenta sua, et facit opera quae uidemur facere. Nec nos possumus illi per nos resistere, nec opera quae facit possum non fieri. Dominae quam nobis deus dedit, nec debemus nec possumus non obedire. Quando illi obedimus, deo qui hanc legem nobis dedit obedimus.

Ergo quid peccant membra uel sensus uel opera, quae deus sic subiecit uoluntati, si seruant quod deus illis ordinauit? Quidquid igitur faciunt, totum imputandum est uoluntati.

Quod cum ita sit, miratur forsitan aliquis, cur pro culpa uoluntatis membra puniuntur et sensus. Verum non ita est. Non enim punitur nisi uoluntas. Nam nihil est alicui poena nisi quod est contra uoluntatem, et nulla res poenam sentit nisi quae habet uoluntatem. Membra autem et sensus per se nihil uolunt. Sicut igitur uoluntas in membris et sensibus operatur, ita in illis ipsa torquetur aut delectatur. Quod si quis non accipit: sciat in sensibus et membris non nisi animamin qua est uoluntas sentire et operari, et ideo in illis torqueri aut delectari. Habet tamen usus, ut actiones quas facit iniusta uoluntas uocemus peccata, quia in uoluntate qua fiunt est peccatum. Dantur etiam quibusdam nomina quibus sign)ficatur eas iniuste fieri, ut fornicatio, mendacium. Sed aliud intelligitur cum ipsa actio uel prolatio, aliud cum utrum iuste an iniuste fiat consideratur. Denique omnis essentia est a deo, a quo nihil est iniustum. Quare nulla essentia est iniusta per se. /146/

    5. QUOD MALUM, QUOD EST PECCATUM SIUE INIUSTITIA, NIHIL SIT

Iniustitia autem omnino nihil est, sicut caecitas. Non enim est aliud caecitas quam absentia uisus ubi debet esse, quae non magis est aliquid in oculo ubi debet esse uisus, quam in ligno ubi non debet esse. Non enim est iniustitia talis res, qua inficiatur et corrumpatur anima, uelut corpus ueneno, et quae faciat aliquid, sicut uidetur, quando malitiosus homo mala facit opera. Nam quemadmodum cum indomita fera ruptis uinculis discurrendo saeuit, et cum nauis, si gubernator dimisso gubernaculo dimittat eam uentis et motibus maris, uagatur et inuehitur in quaelibet pericula, dicimus quia hoc facit absentia catenae aut gubernaculi -- non quod absentia eorum aliquid sit aut quicquam faciat, sed quoniam si adessent facerent ne fera saeuiret aut nauis periret -- ita cum malus homo saeuit et in quaelibet animae suae pericula quae sunt mala opera impellitur, clamamus quia haec operatur iniustitia; non quod ipsa ulla essentia sit aut faciat aliquid, sed quoniam uoluntas cui subditi sunt omnes uoluntarii motus totius hominis, absente iustitia diuersis appetitibus impulsa se et omnia sibi subdita in multimoda mala leuis et effrenata et sine rectore praecipitat, quod totum iustitia, si adesset, prohiberet ne fieret.

Ex his ergo facile cognoscitur quia iniustitia nullam habet essentiam, quamuis iniustae uoluntatis affectus et actus, qui per se considerati aliquid sunt, usus 'iniustitiam' uocet. Hac ipsa ratione intelligimus malum esse nihil. Sicut enim iniustitia non est aliud quam absentia debitae iustitiae, ita malum non est aliud quam absentia debiti boni. Nulla autem essentia quamuis mala dicatur est nihil, nec malam esse est illi esse aliquid. Nulli enim essentiae est aliud malam esse, quam deesse illi bonum quod debet habere. Deesse uero bonum quod debet adesse, non est aliquid esse. Quare malam esse non est ulli essentiae aliquid esse.

Haec breuitur de malo, quod semper est nihil indubitanter, quod est iniustitia, dixi. Incommoditas enim est malum, unde incommoda mala dicuntur; quae aliquando nihil est, ut caecitas et surditas, aliquando uidetur esse aliquid, /147/ ut dolor et tristitia. Quod autem iustitia sit rectitudo uoluntatis propter se seruata, et iniustitia non sit aliud quam absentia debitae iustitiae et nullam habeas essentiam, quod etiam omnis essentia sit a deo, et nihil sit a deo nisi bonum: sufficienter me puto ostendisse in eo tractatu quem feci De casu diaboli; sed de iustitia plenius in illo quem edidi De ueritate.

  6. QUOD TAMEN CUM PUNIT DEUS PRO PECCATO, NON PUNIAT PRO NIHILO

Quidam cum audiunt peccatum nihil esse, solent dicere: Si peccatum nihil est, cur punit deus hominem pro peccato, cum pro nihilo nemo puniri debeat? Quibus quamuis humilis sit quaestio, tamen quia quod quaerunt ignorant, aliquid breuiter respondendum est.

Licet pariter nihil sit absentia iustitiae, et ubi debet esse iustitia et ubi non debet esse: punit tamen deus recte peccatores, non pro nihilo sed propter aliquid, quia -- ut in praefato libro dixi -- et debitum sibi honorem quem sponte reddere noluerunt ab inuitis exigit, et ne quid inordinatum sit in regno eius, eos separatim a iustis ordine competent) disponit. Creaturas autem in quibus iustitia non debet esse non punit pro absentia iustitiae, hoc est pro nihilo, quia non est aliquid quod ab illis exigat, nec ordo congruus uniuersitatis rerum hoc expostulat. Sic itaque cum punit deus pro peccato quod est absentia debitae iustitiae -- quae nihil est -- non omnino punit pro nihilo, et uerum est quia nisi sit aliquid propter quod punire debeat, omnino non punit pro nihilo.

 7. QUOMODO SEMEN HOMINIS DICATUR IMMUNDUM ET CONCIPI IN PECCATIS,

QUAMVIS IN EO NON SIT PECCATUM

Iam peccatum et iniustitiam nihil esse, et haec non esse nisi in rationali uoluntate, nec ullam essentiam proprie dici iniustam nisi uoluntatem, ex iis /148/ quae dicta sunt apertum esse existimo. Videtur itaques equi quod aut infans statim ab ipsa conceptione animam habet rationalem, sine qua uoluntatem rationalem nequit habere, aut in eo non est peccatum originale mox cum conceptus est. Quod autem mox ab ipsa conceptione rationalem animam habeat, nullus humanus suscipit sensus. Sequitur enim ut quotiens susceptum semen humanum -- etiam ab ipso momento susceptionis -- perit, antequam perueniat ad humanam figuram: totiens damnetur in illo anima humana, quoniam non reconciliatur per Christum; quod est nimis absurdum. Haec igitur pars huius diuisionis penitus relinquenda est.

Sed si non statim infans ex ipsa conceptione habet peccatum: quid est quod dicit Iob deo: "quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nonne tu qui solus es?" Et quomodo uerum est quod dicit Dauid: "in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea"? Quaeram igitur si possum quomodo, quamuis non statim ab ipsa conceptione sit in infantibus peccatum, de immundo tamen semine in iniquitatibus et in peccatis concipi dicantur.

Saepe utique scriptura diuina asserit aliquid esse quando non est, id circo quia certum est futurum esse. Sic quippe deus Adae de ligno uetito dicit: "in quacumque die comederis ex eo, morte morieris"; non quod ea die mortuus sit corpore, sed quoniam die illa necessitatem accepit aliquando moriendi. Et Paulus similiter ob necessitatem moriendi aliquando ait: "Si autem Christus in uabis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus uero uiuit propter iustificationem". Non enim corpora eorum quibus loquebatur mortua erant, sed moritura propter peccatum, quia "per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit, et per peccatum mors". Sic in Adam omnes peccauimus quando ille peccauit, non quia tunc peccauimus ipsi qui nondum eramus, sed quia de illo futuri eramus, et tunc facta est illa necessitas ut cum essemus peccaremus, quoniam "per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi". /149/

Simili modo de immundo semine in iniquitatibus et in peccatis concipi potest homo intelligi, non quod in semine sit immunditia peccati aut peccatum siue iniquitas, sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione ex qua incipit homo esse accipit necessitatem, ut cum habebit animam rationalem, habeas peccati immunditiam, quae non est aliud quam peccatum et iniquitas. Nam et si uitiosa concupiscentia generetur infans, non tamen magis est in semine culpa, quam est in sputo uel sanguine, si quis male uoluntate exspuit aut de sanguine suo aliquid emittit. Non enim sputum aut sanguis, sed male uoluntas arguitur. Patet igitur quomodo et in infantibus non statim ab ipsa conceptione sit peccatum, et uera sint quae de diuine scripture opposui. Quippe non est in illis peccatum, quia non habent sine qua non inest uoluntatem; et tamen dicitur inesse, quondam in semine trahunt peccandi, cum homines iam erunt, necessitatem.

8. QUOD IN SEMINE SUMPTO DE VIRGINE NON SIT PECCATUM NEC NECESSITAS FUTURI PECCATI

Si ergo haec ut puto uera sunt: quod assumitur ad prolem de parente, quia nullam habet uoluntatem, nullum est in eo peccatum. Itaque perspicuum est quondam in eo quod filius dei in personam suam assumpsit de uirgine, nulla potuit esse peccati macula. Sed dictum est quia semen a parentibus trahitur cum necessitate peccati futuri, cum fuerit animatum anima rationali. Hoc utique non est propter aliud, nisi quia humana nature nascitur in infantibus -- ut dixi -- cum debito satisfaciendi pro peccato Adae, et secundum quod posui proximorum parentum, quod nequaquam facere potest, et quamdiu non facit peccat; et quia sola non ualet per se iustitiam habere quam deseruit, et anima quae aggrauatur corpore quod corrumpitur, nequit eam saltem intelligere, quae nec seruari nec haberi potest non intellecta. Quapropter si ab his necessitatibus semen assumptum de uirgine liberum ostendi poterit, palam erit quia nullam peccati necessitatem traxit. /150/

Quod illa quidem necessitas qua humana nature sola per se iustitiam recuperare nequit, et illa qua corpus quod corrumpitur aggrauat animam, ut eandem iustitiam nec acceptam in aetate perfecta sine auxilio gratiae seruare nec in infantibus saltem intelligere queat, ab illo semine sint alienae: facile monstrari ualet per unitatem personalem assumentis et assumptae naturae, si prius necessitas illa repellitur, qua ad satisfactionem pro peccatis primorum et proximorum parentum astringi uidetur. Sed quod illud nullum sequatur a proximis parentibus debitum dubium non erit, si a debito primorum liberum intelligi poterit. Hoc igitur adiuuante deo conabor primum quomodo cognosci possit inuestigare, quatenus hoc monstrato in aliis non sit necesse multum laborare.

    9. CUR PECCATUM QUO DAMNATUR HUMANUM GENUS, MAGIS IMPUTETUR

ADAE QUAM EVAE, CUM ILLE POST ET PER ILLAM PECCAVERIT

Ad quod uidetur mihi quaerendum in primis, cur saepius et specialius peccatum quo damnatum est humanum genus, [magis] imputetur Adae quam Euae, cum illa prior peccauerit et Adam post et per illam. Dicit enim apostolus: "Sed regnauit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccauerunt in similititudinem praeuaricationis Adae". Multa quoque alla leguntur quae magis Adam quam Euam criminari uidentur.

Quod ideo fieri existimo, quia illa duorum copula tote intelligitur in nomine principalis partis, sicut saepe per partem totum soles significari; aut quondam Adam cum costa sue quamuis aedificata in mulierem dici poterat 'Adam', sicut legitur quia deus "masculum et feminam fecit eos et bene dixit illis, et uocauit nomen eorum Adam in die quo creati sunt"; aut idcirco, quia si non Adam sed sola Eua peccasset, non necesse erat totum genus hominum perire, sed solam Euam. Poterat namque deus de /151/ Adam, in quo semen omnium hominum creauerat, aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum dei perficeretur. Eisdem rationibus significabo eos ambos per nomen Adae, nisi cum necesse erit eos discernere.

   10. CUR GRAVENTUR PECCATO ADAE, QUI EIUS CONSCII NON FUERUNT

Est quidem unusquisque filius Adae et homo per creationem, et Adam per propagationem, et persona per indiuiduitatem, qua discernitur ab aliis. Non enim habet esse hominem ab Adam, sed per Adam. Nam sicut Adam non se fecit hominem, ita non fecit in se naturam propagandi, sed deus qui eum creauit hominem, fecit in eo hanc naturam ut de illo propagarentur homines. Dubium autem non est unde unusquisque alligetur debito de quo agitur. Non enim inde, quia homo est nec quia persona est. Nam si idcirco unusquisque huius debit) reus est quia est homo aut persona, necesse erat Adam, priusquam peccasset, hoc debito astrictum esse, quia erat homo et persona; quod est absurdissimum. Restat igitur ut per hoc tantum sit debitor, quia est Adam, sed non simpliciter quia est Adam, sed quia est peccator Adam. Nempe sequeretur quia, si numquam peccasset Adam, tamen qui de illo propagarentur cum hoc debito nascerentur; quod impium est.

Non incongruum est hic repatere quod iam supra dictum est, cur scilicet unusquisque peccato uel debito Adae grauatur, idcirco quia de illo /152/ propagatur, cum eiusdem peccati conscius non fuerit. Cum deus fecit Adam, fecit in eo naturam propagandi, quam subiecit eius potestati ut ea uteretur pro sua uoluntate, quamdiu ipse uellet subditus esse deo. Nam non illa uteretur bestiall et irrationabili uoluptate, sed humana et rationabili uoluntate. Sicut enim bestiarum est nihil uelle cum ratione, ita hominum esset nihil uelle sine ratione. Quod semper debent, quia potestatem hanc accepit Adam, et eam semper seruare potuit. Dedit etiam illi deus hanc gratiam, ut sicut quando illum condidit nulla propagandi operante natura aut uoluntate creaturae simul fecit eum et rationalem et iustum, ita simul cum rationalem haberent animam iusti essent, quos generaret operante natura et uoluntate, si non peccaret.

Eadem quippe ratione qua monstratur rationalem naturam iustam esse creatam -- quod in praefato feci opusculo -- probatur etiam quod qui ex humana natura propagarentur non praecedente peccato, ex necessitate iustitiam pariter haberent cum rationalitate. Siquidem qui creauit primum hominem sine parentum generatione, creat etiam eos qui per creatam ab illo fiunt propagandi naturam. Omnis igitur homo si peccatum non praecessisset, simul esset sicut Adam et iustus et rationalis. Quoniam uero Adam subditus noluit esse dei uoluntati, ipsa natura propagandi quamuis remaneret non fuit subdita eius uoluntati, sicut esset si non peccasset, et gratiam quam de se propagandis seruare poterat perdidit, atque omnes qui operante natura quam acceperat propagantur, eius astricti debito nascuntur. Quamobrem quoniam humana natura quae sic erat in Adam tota, ut nihil de illa extra illum esset, peccando sine omni necessitate deum exhonorauit, unde per se satisfacere non potuit: gratiam quam acceptam propagandis de se potuit semper seruare perdidit, et peccatum secum comitante poena peccati, quantumcumque per datam propagandi naturam propagetur, trahit. /153/

    11. QUOD PROPAGATIO DE VIRGINE NON SUBIACEAT LEGI ET MERITIS
      NATURALIS PROPAGATIONIS; ET QUOD TRES SINT CURSUS RERUM

Nunc diligenter considerandum est, utrum haec quasi haereditas peccati et poenae peccati ad hominem per uirginem de Adam propagatum iuste pertranseat. Certum quidem est quod Adam non accepit naturam propagandi nisi per uirum simul et mulierem. Siquidem non habet humana natura et impossibile cognoscitur, ut solus uir aut sola mulier hominem generet, natura tantum et uoluntate propria operante. Sicut namque limus terrae non acceperat naturam aut uoluntatem, qua operante uir primus de illo fieret, quamuis esset de quo a deo fieri posset: sic non est facta mulier de costa uiri aut uir de sola muliere operante natura aut uoluntate hominis, sed deus propria potestate et uoluntate fecit uirum unum de limo et alterum de sola femina, et feminam de solo uiro. Licet enim nihil fiat nisi uoluntate dei faciente aut permittente, quaedam tamen sola potestas et uoluntas eius facit, quaedam creata natura, quaedam uoluntas creaturae. Sed sicut creata natura nihil facere per se potest, nisi quod a uoluntate dei accepit, ita uoluntas creaturae nequit per se quicquam operari, nisi quod natura adiuuat aut concedit. Sola dei uoluntas fecit in principio rerum naturas dans quibusdam competentes singulis uoluntates, ut naturae et uoluntates secundum ordinem sibi traditum suum opus in rerum cursu persoluerent; et adhuc multa facit, cum de eisdem naturis et uoluntatibus operatur, quod illae secundum suum usum et propositum nequaquam facerent.

Solius quippe uoluntatis dei opus est, cum mare siccum iter intra se populo praebet, cum mortui resurgunt, cum aqua subito in uinum conuertitur, cum sancto spiritu corda hominum ea quae nec per se nec per aliam creaturam sciunt docentur, cum noxiae uoluntates a suo impetu sola gratia regente ad hoc quod prodest conuertuntur, cum alia multa fiunt, quae nec creatura nec eius uoluntas per usitatum cursum snum operaretur. Natura leuia sursum, grauia deorsum trahit, terram aliquando uoluntate prius colente et seminante, aliquando nullo uoluntatis opere praecedente herbas et arbores innumeras /154/ producere et eas fructificare facit, et alla multa quae facilius uisu quam doctrine cognoscimus. uoluntati illa imputantur quae sunt huiusmodi: Iter facere, aedificare, scribere, loqui, et similia quae non nisi uoluntas facit.

Cum igitur omnia quae fiunt, si diligenter considerentur, fiant aut sola uoluntate dei, aut natura secundum uim illi a deo inditam, aut uoluntate creaturae; et ea quae nec natura create nec uoluntas creaturae sed solus deus facit, semper miranda sint: apparet quia tres sunt cursus rerum, scilicet mirabilis, naturalis, uoluntarius. Et mirabilis quidem aliis aut eorum legi nulla tenus est subditus, sed libere dominatur; neque illis facit iniuriam, quando eis obuiare uidetur, quia nihil habent nisi quod ab illo acceperunt, nec ille dedit eis aliquid nisi sub se. Quoniam ergo propagatio uiri de sola uirgine ita non est naturalis aut uoluntaria sed mirabilis, sicut illa quae mulierem protulit de solo uiro, et sicut creatio uiri de limo: palam est quia nequa quam subiacet legibus et meritis illius propagationis, quam et uoluntas et natura -- quamuis discrete -- operantur. Aliud enim ibi facit uoluntas, aliud natura. Pariter tamen uerus est homo et Adam de non-homine, et Ihesus de sola muliere, et Eua de solo uiro, sicut est uerus homo quilibet uir aut mulier de uiro et muliere. Omnis autem homo aut Adam est aut de Adam; sed Eua de solo Adam, et omnes alii de Adam et Eua. Quoniam namque Maria, de qua sola est Iesus, de Adam est et Eua: non potest ipse de eisdem non esse. Sic namque expediebat ut qui redempturus erat genus hominum, esset et nasceretur de patre et matre omnium.

  12. QUOD MALA ADAE NULLA RECTITUDINE AD ILLUM HOMINEM TRANSEANT

Quomodo autem filius uirginis non subiaceat peccato aut debito Adae, sic quoque non est difficile intelligere. Siquidem Adam factus est iustus et fiber a peccato et debito saepefato et a poena peccati, et beatus et po tens semper senare acceptam iustitiam, et per iustitiam eam quam dixi libertatem et beatitudinem. Quoniam ergo cum haec bona sine omni diffi cultate posses semper seruare, sibi non seruauit: ea sibi ipse abstulit et /155/ horum se contrariis subiecit. Factus est itaque seruus peccati siue iniusti tiae, et debiti quod reddere nequiuit, et miseriae de qua est impotentia bona perdita recuperandi. Sicut igitur aliter nequiuit auferre sibi bona quae habebat, ac attrahere mala quae non habebat, quam non seruando sibi bona cum potuit: ita nulli alii ualuit eadem bona aulerre atque mala inferre, nisi non seruando bona cui seruare quiuit. Seruare autem nulli potuit ea bona nisi illis, quorum generationis potestatem uoluntati subditam accepit. Nulli ergo personae quamuis de se propagatae transmittere mala praedicta potuit, in cuius generatione nec natura illi data propagandi, nec uoluntas eius quicquam operata est aut operari ualuit. Quare Adae mala praedicta nulla ratione aut rectitudine ad hominem conceptum de uirgine pertranseunt.

     13. QUOD ETSI NON ESSET DEUS SED PURUS HOMO, NECESSE TAMEN

ESSET ILLUM TALEM ESSE, QUALIS PRIMUS HOMO FACTUS EST

Item. Si diligenter puro rationis intuitu sapientem dei speculamur iusti tiam, nimis absurdum intelligitur, ut per illud semen quod non creata natura, non uoluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat, sed solius dei propria uoluntas ad procreandum hominem noua uirtute, mundum a peccato, de uirgine segregat: alieni peccati seu debiti siue poenae ad eundem hominem necessitas ulla pertranseat, etiam si non assumatur in personam dei, sed ut purus homo fiat. Nam eadam ipsa ratione, qua non debuit deus Adam facere nisi iustum nec aliquo debito siue incommodo grauatum: aperte mens rationalis cognoscit eum quem similiter propria uoluntate et uirtute procreat, alicui malo subditum fieri non debere; quoniam nimis inconueniens est omnipotenti et sapienti dei bonitati talem facere rationalem naturam sola propria uoluntate, de materia in qua nullum est peccatum. Quod qui non intelligit, non cognoscit quid deo non conueniat. Quapropter etiam si purum hominem sic faceret deus, ut dictum est: necesse esset eum non minori praeditum iustitia et beatitudine, quam fuit Adam cum primum factus fuit. /156/

    14. QUOD PROPOSITAE RATIONI NON REFRAGETUR QUOD SCRIPTUM EST
      HOMINEM DE IMMUNDO SEMINE ET IN INIQUITATIBUS CONCEPTUM,

ETIAMSI DE ALIQUIBUS PROPRIE DICTUM SIT

Nam si mens alicuius non capit quod de semine hominis dixi, scilicet non esse in illo peccatum ante animam rationalem, sed immundum dici pec cato et iniquitate propter futuram immunditiam cum iam erit homo, atque putat illud immundum esse in ipsa conceptione, propterea quia -- sicut ipse mihi opposui -- legitur: "quis potest facere mundum de immundo conceptum semine", et: "in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea": non hic laboro, quia non indigeo, ut quod non potest capere capiat, sed peto ut quod breuiter dicam attendat.

Illi utique qui haec dixerunt, aut uoluerunt ea intelligi de omni hominis semine, aut tantum de illo quod cum sensu seminatur uoluptatis, quae non esset nisi brutorum animalium, si homo non peccasset. At si de omni hoc senserunt, ergo semen de sola uirgine sumptum immundum tanti uiri asseruerunt; quod impium est credere. Non itaque hoc de illo scripserunt, sed si de aliquo hominis semine secundum istius sensum protulerunt, non nisi de illo quod cum praedicta uoluptate concipitur intelligi uoluerunt. Hoc autem nullatenus refragatur nostrae rationi, quae semen de uirgine sumptum asserit esse mundum, quamuis sit de masse peccatrice. /157/

15. QUOMODO MASSA PECCATRIX NON SIT TOTA PECCATRIX

Nam quemadmodum caecitas non est in aliquaparte hominis, quamuis homo dicatur caecus, nisi in oculo ubi debet esse uisus -- non enim est in menu uel in pede -- nec surditas est nisi in aure cum homo dicitur surdus: ita licet masse generis humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parse eius est peccatum nisi, ut dixi, in uoluntate, quam in nulla hominis con ceptione semen habere cognoscitur. Quamobrem nulla ratione uera aut uerisimili contradicente si considerentur quae supra dicta sunt, iam libere possumus concludere quia nulla ratio, nulla ueritas, nullus intellectus per mittit ad hominem ex sola uirgine conceptum de peccato massae peccatricis, quamuis de illa sit assumptus, aliquid potuisse aut debuisse accedere, etiam si non esset deus.

16. CUR IOHANNES ET ALII QUI SIMILITER CONCEPTI SUNT PER MIRACULUM, NON SINT PER SE LIBERI A PECCATO

Quod si obiciuntur mihi Iohannes Baptista et alit, qui de sterilibus et in quibus prae senectute natura generandi iam erat emortua propagati sunt, et quasi per similem rationem putantur debuisse nasci sine peccato et poena peccati, quia per miraculum concept) sunt: ualde utique intelligenda est ab istis aliena ratio illa, quae uirginalem conceptionem liberam ab omni peccati monstrat necessitate. Alind enim est aliquid inauditum et inopinabile atgue naturae incognitum facere, et aliud naturam aut aetate aut aliquo uitio de bilitatam sanare et ad snum opus reuocare. Nam si Adam non peccasset: sicut ipse nulla senectute, nulla cause infirmaretur, sic natura propagandi create in illo et ad utendum -- ut iam dictum est -- eius potestati subdita, nullo casu a suo cursu impediretur. Non ergo in Iohanne et similibus /158/ est aliquid nouum naturae Adae, sicut est in filio uirginis datum, sed quod suds causis infirmatum erat, cognoscitur esse reparatum. Quare quo niam illi per propagationem naturalem datam Adae sunt generati, nequa quam possum aut debent ei de quo agimus in conceptionis assimilari mira culo, ut ab originalis peccati uinculo absoluti possint ostendi.

17. CUR DEUS INCARNATUS SIT, CUM DE ADAM POSSES FACERE HOMINES NON-DEOS SINE PECCATO TOT QUOT SUFFICERENT.

Forsitan dicit aliquis: Si purus homo qui deus non esset potuit fieri de Adam sine omni peccati contagione, sicut dicis: cur necesse fuit deum incarnari, cum aut per unum talem qui esset sine omni peccato posses pec catores deus redimere, aut tot quot necessarii erant ad perficiendam super nam ciuitatem homines simili miraculo facere?

Ad quod breuiter respondeo. Ideo deus factus est homo, quia non sufficeret ad redimendos altos -- sicut in ssepefato opusculo monstratum est -- homo non-deus. Idcirco etiam non fecit tot homines tales quot necessari erant, ne si nullus de propagatione naturali saluaretur, frustra naturam illam in Adam condidisse, et quasi quod non bene fecisset correxisse ui deretur; quod summae sapientiae non conuenit de aliqua natura facere.

Non longe supra inuestigare proposui, quamodo semen sumptum de uirgine, in quo monstratum erat nullum esse peccatum, liberum a necessitatibus praedictis in quibus omnes altos homines concipi posueram, posses intelligi. Et de illa quidem necessitate qua recuperare iustitiam quam deseruit humana natura, per se nequit, et de illa qua "corpus quod corrumpitur aggrauat animam" et maxime in infantibus illud liberari posse, quia homo ille deus esset, confidebam, si prius ab illo necessitas peccati et debit) Adae et proximorum parentum rationabiliter alienaretur. Incepi itaque quaerere quomodo ualeret hoc intelligi de necessitate peccati et debit) Adae, ut de aliis postea /159/ facilius quod quaerebam inueniretur, et abundante gratia illius de cuius conceptionis agitur munditia factum est, ut non modo ab omni peccato et de bito et necessitatibus praefatis liberum cognosceretur, sed insuper hominem ita conceptum esse debere praeditum non minor) iustitia uel beatitudine, quam in qua factus est Adam, intelligibili ratione -- etiam si non deus sed purus esset homo -- probaretur. Siquidem pariter irrationabile uidebatur, et peccatum aut poenam peccati ab ullis parentibus ad illum per talem propagationem descendere, et deum sponte rationalem naturam iniustam aut nulla eius promerente iniustitia miseram facere.

   18. QUOD DE VIRGINE IUSTA DEUS CONCEPTUS SIT NON NECESSITATE,

QUASI DE PECCATRICE NON POSSET, SED QUIA SIC DECEBAT

Quamuis ergo de mundissima uirgine filius dei uerissime conceptus sit, non tamen hoc ea necessitate factum est, quasi de peccatrice parente iusta proles rationabiliter generari per huiusmodi propagationem nequiret, sed quia decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens erat ut ea puritate, qua maior sub deo nequit intelligi, uirgo illa niteret, cui deus pater unicum filium, quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis dei patris et uirginis filius, et quam ipse filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua spiritus sanctus uolebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat. Qualiter au tem uirgo eadam per fidem ante ipsam con ceptio nem mundata sit, dixi, ubi aliam rationem de hoc ipso unde hic agitur reddidi.

19. QUOMODO ISTA RATIO ET ALTERA ALIBI DATA CONCORDANT ET DIFFERANT

Quae duae rationes intellectui meo uidentur ad quaestionem unaquacque per se aufficere, sed ambae simul animo uim rationis et decorem actionis /160/ quaerenti copiose satisfacere. Et quamuis ad idem tendant, in hoc tamen differunt, quod ista quidem, quam hic protuli, monstrat deum etiam de peccatricis uirginis substantia -- quoniam nusquam est in hominis natura praeter uoluntatem peccatum -- prolem debere iustam immo non nisi iustam nulla ratione repugnante tali propagatione producere; illa uero probat quia, etiam si in tota uirginis essentia peccatum esset, tamen ad huiusmodi conceptionis munditiam per fidem munda fieri posset. Atque in ista omnis necessitas mortis et cuiuslibet corruptionis siue laboris ab illo homine aperte excluditur; in illa autem quaestio de hoc oriri uidetur, sed sufficienti ratione, si diligenter perspecta fuerit, dissoluitur. Quapropter ex utraque palam est, quia nihil nisi pia uoluntate dominus ac redemptor noster sustinuit in omnibus quae passus est.

20. QUOD NATUS DE VIRGINE PRO ORIGINALI PECCATO HABUIT ORIGINALEM IUSTITIAM

Ut mihi uidetur, de peccato quidem originali -- sicut proposui - sufficienter ostensum est, quomodo ad hominem de uirgine conceptum nulla ratione descendere a parentibus potuit, sed potius iustus et beatus fieri ratione exigente debuit. Quamobrem quoniam de iusto patre secundum diuinam et de iusta matre secundum humanam naturam iustus ab ipsa origine -- ut ita dictum sit- natus est: non incongrue pro originali iniustitia, quam omnes alii filii Adae habent a sua origine, iustitiam originalem habere dicendus est.

21. QUARE NON POTUIT HABERE PERSONALEM INIUSTITIAM

At de personali iniustitia superfluum est disputare quod ad illum non attigerit, quoniam humana natura numquam in illo sine diuina fuit, nec illius anima umquam aggrauata contra uoluntatem aut ullo modo impedita est corpore corruptibili. Quae anima quoniam ipsa, immo totus ille homo et uerbum dei, deus, una persona semper extitit, numquam sine perfecta iustitia /161/ et sapientia et potestate fuit, quam semper a se ipso ille secundum personam sicut deus habuit, licet in naturis humana a diuine quod habuit acceperit.

Altiorem autem aliam rationem quomodo deus assumpsit hominem de masse peccatrice sine peccato uelut azymum de fermentato, praeter istam quam hic et illam guam alibi posui, esse non nego. Quam si mihi ostensa fuerit libenter accipio, et meas si -- quod non arbitror -- contra ueritatem esse poterint ostendi, non teneo.

22. DE QUANTITATE ORIGINALIS PECCATI

Porro peccatum originale nec maius potest esse quam dixi, nec minus quam: quia cum infans iam rationalis est, humana natura non habet in illo iustitiam quam accepit in Adam et quam semper debet habere, neque eam excusat impotentia quia non habet, sicut supra dictum est. Illud tamen non per omnia tam graue, sicut supra posui, existimo. Nam quondam ad hominem de uirgine conceptum ostendere uolebam illud non pertinere, tale illud constitui cui aliquid non posses addi, ne - sicut dixi -- propter hoc quod inuestigabam uiderer pondus eius minorare. De quo quid mihi nunc uideatur, breuiter aperiam.

Peccatum Adae ita in infantes descendere, ut sic pro eo puniri debeant, ac si ipsi illud singuli fecissent personaliter sicut Adam, non puto, quamuis propter illud factum sit, ut eorum nullus possit nasci sine peccato, quod sequitur damnatio. Cum enim dicit apostolus quia ~mors regnauit ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccauerunt in simili tudinem praeuaricationis Adae": aperte uidetur sign)ficare quod non illis personaliter imputetur ipsa Adae praeuaricatio aut aliquid tam magnum, quamuis omnes filios Adae - excepto uirginis filio -- "peccatores~ et /162/ ~filios irae" in scriptis suds pronuntiet. Nam cum ait: "etiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae~: potest sic intelligi ac si dicat: etiam in eos, qui non tantum peccauerunt quantum Adam peccauit praeuaricando. Et cum ait: "lex autem subintrauit ut abundaret delictum": aut intelligemus peccatum ante legem in illis, ~qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae~, minus quam Adae peccatum; aut si minus non erat, abundauit in eis peccatum post legem ultra peccatum Adae; quod intelligere nequeo cum illud considero. De cuius pondere et satisfactione in Cur de us homo quod mihi uisum est, sicut iam legisti, exposui. uerum est tamen quia nullus ad hoc, ad quod homo factus est et propagatio illi data est, restituitur, nec a malis in quae cecidit humana natura eruitur, nisi per satisfactionem illius peccati, per quod in eadem male ipsa se praecipitauit.

Dicet aliquis: Si non habent singuli peccatum Adae: quomodo as seris nullum saluari sine satisfactione peccati Adae? Nam qualiter exigit iustus deus ab illis satisfactionem peccati quod non habent? At deus non exigit ab ullo peccatore plus quam debet; sed quondam nullus potest reddere quantum debet, solus Christus reddit pro omnibus qui saluantur plus quam debent, sicut iam in sacpefato opusculo dixi.

Adhuc alio quoque modo uidendum est, qua ratione peccatum minus sit in infantibus quam in Adam, cum ab illo in omnes descendat. "Per unum" enim ~hominem" -- quod est per Adam -- "peccatum intrauit in hunc mundum, et per peccatum mors~.

23. CUR ET QUOMODO DESCENDAT IN INFANTES

Cur autem minus sit non cognoscitur, si cur et quomodo insit non intelligitur. Quod quamuis dictum sit supra, quantum opus erat ad hoc quod /163/ quaerebatur, tamen non erit superfluum si hic breuiter repetitur. Equidem negari nequit infantes in Adam fuisse cum peccauit. Sed in illo causaliter siue materialiter uelut in semine fuerunt, in se ipsis personaliter sunt; quia in illo fuerunt ipsum semen, in se sunt singuli diuersae personae. In illo non alii ab illo, in se alii quam ille. In illo fuerunt ille, in se sunt ipsi. Fuerunt igitur in illo, sed non ipsi, quondam nondum erant ipsi.

Forsitan dices aliquis: Istud esse quo alii homines in Adam fuisse dicuntur, quasi nihil et inane quiddam est, nec est nominandum 'esse'. Dicat ergo illud esse fuisse nihil aut uanum siue falsum, quo fuit Christus secundum semen in Abraham, in Dauid et in aliis patribus, et quo omnia quae sunt ex semine fuerunt in seminibus, et nihil fecisse deum, cum omnia quae procreantur ex semine ipse fecit prius in seminibus ipsis, et dicat nihil uel uanum aliquid esse hoc, quod si uere non esset, haec quae uidemus esse non essent. Si enim uerum non est ea quae natura procreat ex seminibus, in illis prius aliquid fuisse, nullo modo essent ex ipsis. Quod si haec dicere stultissimum est, non falsum uel uanum, sed uerum et solidum esse fuit, quo fuerunt omnes alii homines in Adam, nec fecit deus inane aliquid, cum eos in illo fecit esse. Sed -- sicut dictum est -- in illo fuerunt non alii ab illo, et ideo longe aliter quam sunt in se ipsis.

Verum quamuis constet eos omnes in illo fuisse, solus tamen filius uirginis ualde diuerso modo ab aliis in illo fuit. Omnes quippe alii sic fuerunt in illo, ut per naturam propagandi, quae potestati et uoluntati eius subdita erat, de illo essent; solus uero iste non sic in eo fuit, ut per naturam aut uoluntatem eius de illo fieret. De aliis enim acceperat Adam quando pec cauit, ut esset hoc de quo illi futuri erant, et ut de illo essent; de isto uero, ut esset hoc unde futurus erat, non autem ut de illo esset, quia non erat /164/ in eius potestate, ut de ipso propagaretur. Sed nec in potestate eius erat, ut de alla essentia aut de nihilo fieret. Quare non erat in eo, ut hic aliquo modo esset. Nam nec in potestate naturae nec in potestate uoluntatis eius erat, ut esset quoquo modo. Erat tamen in eo natura de qua propagandus erat, non eius sed dei potestate. Nam etsi usque ad uirginem matrem in parentibus et uoluntas seminauit et natura germinauit, ut ipsa uirgo partim natural), partim uoluntario cursu ad suum esse ab Adam perduceretur, sicut omnes alii: in illa tamen nec uoluntas creaturae prolem seminauit nec natura germinauit, sed ~spiritus sanctus" et ~uirtus altissimie de uirgine-muliere uirum mirabiliter propagauit. De aliis ergo erat in Adam" id est in eius potestate, ut de illo essent; de isto uero non erat in illo ut aliquo modo esset, sicut non erat in limo, unde primus uir factus est ut esset de illo mirabiliter, neque in uiro ut Eua de illo - quemadmodum facta est -- esset. Sed nec in aliquo eorum, in quibus fuit ab Adam usque ad Mariam, erat ut esset. Fuit tamen in illis, quia erat in eis unde ipse assumendus erat, quemadmodum erat in limo unde primus homo factus est, et in eo unde Eua facta est, non uoluntate creaturae aut potestate, sed sola diuine uirtute; sed iste tanto mirabilius et maiori gratia, quanto illi purl homines, hic homo-deus factus est. ualde itaque diuerso modo iste erat in Adam quando peccauit, quam erant illi, qui uoluntario et naturali cursu procreantur. Illos ergo quodam modo facit Adam, quos per acceptam potestatem humana uoluntas semi nando et natura germinando procreant; istum uero non nisi deus fecit quamuis de Adam, quia non per Adam, sed per se uelut de quo.

Quid ergo conuenientius ad ostendendam magnitudinem bonitatis dei et ad plenitudinem gratiae quam Adae concedebat, quam ut quorum esse in illius potestate sic erat, ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per ilium essent, ita quoque in eius esset arbitrii libertate, ut qualis erat ipse iustitia et felicitate, tales eos propagaret? Hoc igitur illi datum est. Quoniam itaque in tantae gratiae celsitudine positus, bona quae sibi et illis seruanda acceperat sponte deseruit: idcirco filii perdiderunt, quod pater, cum seruando illis dare posses, non seruando abstulit. Haec mihi uidetur sufficiens ratio, cur ad /165/ infantes peccatum et male descendant Adae,si diligenter remote nostra uoluntate, quae saepe et multum impedit mentem ab intellectu rectitudinis, ipsa pure iustitia consideretur. Qualiter autem peccatum idem mihi uideatur ad eos descendere, paucis expediam.

Est peccatum a natura, ut dixi; et est peccatum a persona. Itaque quod est a persona, potest dici 'personale'; quod autem a natura, 'naturale', quod dicitur 'originale'. Et sicut personale transit ad naturam, ita naturale ad personam, hoc modo: Quod Adam comedebat, hoc natura exigebat; quia ita ut hoc exigeret create erat. Quod uero de ligno uetito comedit, non hoc uoluntas naturalis, sed personalis, id est propria fecit. Quod tamen egit persona, non fecit sine natura. Persona enim erat quod dicebatur Adam; natura, quod homo. Fecit igitur persona peccatricem naturam, quia cum Adam peccauit, homo peccauit. Siquidem non quia homo erat, ut uetitum praesumeret impulsus est; sed propria uoluntate, quam non exegit natura sed persona concepit, attractus est. Similiter fit in infantibus e conuerso. Nempe quod in illis non est iustitia quam debent habere, non hoc fecit illorum uoluntas personalis, sicut in Adam, sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de illa nihil erat, est nudata iustitia quam habebat, et ea semper nisi adinta caret. Hac ratione quondam natura subsistit in personis et personae non sunt sine natura, facit natura personas infantum peccatrices. Sic spoliauit persona naturam bono iustitiae in Adam, et natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et iniustas facit. Hoc modo transit pec catum Adae personale in omnes qui de illo naturaliter propagantur, et est in illis originale siue naturale.

Verum pates magnam esse distantiam inter peccatum Adae et pec catum eorum; quia ille peccauit propria uoluntate, illi natural) peccant ne cessitate, quam propria et personalis illius meruit uoluntas. Sed cum nemo dubitet quia par poena non sequatur imperia peccata, in hoc tamen similis est personalis et originalis peccati damnatio, quia nullus admittitur ad regnum dei, ad quod factus esthomo, nisi per mortem Christi, sine qua non red ditur quod pro Adae peccato debetur, quamuis non omnes pariter in inferno /166/ torqueri mereantur. Nam post diem iudicii nullus erit angelus aut homo, nisi aut in regno dei aut in inferno. Ita igitur et peccatum infantum minus est quam peccatum Adae, et nullus tamen sine illa uniuersali satisfactione saluatur, per quam et magnum et paruum peccatum dimittitur. Cur autem non sit sine illa morte, et quomodo per illam sit salus hominum: in praefato libro, sicut mihi deus dedit, quaesiui et dixi.

24. QUOD PECCATA PARENTUM POST ADAM NON COMPUTENTUR IN ORIGINALI PECCATO FILIORUM

Parentum uero proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere. Quippe si Adam nequiuisset ad eos quos generaturus erat iustitiam suam producere, nequaquam posses eis suam iniustitiam transmittere. Quare quondam nullus post Adam filiis suds quiuit suam iustitiam seruare, nullam uideo rationem cur proximorum parentum peccata filiorum debeant animabus imputari. Denique nulli dubium est quod infantes nullam seruant rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectudinem. In hoc ergo sunt omnes pariter iniusti, quia nullam habent quam omnis homo debet habere iustitiam. Haec nuditas iustitiae descendit ad omnes ab Adam, in quo humana natura se spoliauit eadem iustitia. Nam etsi in Adam illi remansit aliqua iustitia, ut in rebus aliquibus rectam seruaret uoluntatem: sic tamen priuate est illo dono, quo sibi iustitiam custodire poterat in posteros, ut in nullo eorum ipsa cum aliqua iustitia se propagare queat. Plus utique in infantibus auferre sibi non ualuit, quam omnem iustitiam et beatitudinem, quae nulli datur aliqua carenti debita iustitia.

Quod autem proximorum iniustitia parentum possit hanc augere iustitiae nuditatem, qua non ualet in infantes ab Adae peccato maior descendere, non uidetur possibile. Nam ubi nulla est iustitia, nulla potest aulerri iustitia. Unde autem nulla potest absentari iustitia, ibi addi nulla ualet iniustitia. /167/ Nullam ergo infantibus suis addere queunt iniusti parentes iniustitiam super praedictam nuditatem iustitiae. At ubi nulla est iustitia, nil prohibet aliquam poni iustitiam. uerisimilius igitur et possibilius uidetur -- si parentes iniusti aliquam suis infantibus addere dicuntur iniustitiam -- quod iusti suis possint aliquam dare iustiham. Quod si fit, habent infantes iustorum aliquam iustitiam. Si uero hoc est, leuius damnantur quam infantes iniustorum, si moriuntur sine baptismo; aut si saluantur, cum aliquo suo praecedenti merito eliguntur. Quod Paulus apostolus negat, ubi per Iacob et Esau probat nullum nisi omnium merita praeueniente gratia saluari. Quoniam itaque nullam dant iusti parentes ante baptismum infantibus suis iustitiam, nullam utique addunt iniusti suis iniustitiam.

Quod si dicitur: non addunt iniusti parentes suis infanubus aliquam iniusutiam, quibus aulerre nequeunt ullam iustitiam, sed originalem quam habent ab Adam faciunt in eis grauiorem: ergo et iusb in suis eam red dunt leuiorem. Quare si minus sunt iniusti infantes iustorum quam iniustorum, minus debent reprobari quam illi. Quod dicat qui audet et ostendere potest; ego uero non audeo, cum mixtim uideam et iustorum et iniustorum infantes ad baptismi grabam eligi et ab illa reprobari. Sed et hoc si quis dicit, non ualet ostendere. Quippe sicut hoc modo non est iusto iushor, nisi qui uo luntate magis aut appetit aut uitat quod debet, ita non est iniusto iniusuor, nisi qui plus aut amat aut contemnit quod non debet. Si igitur infantes ne queunt ostendi, mox ut animam habent, alius alio magis uel minus uelle quod debent aut quod non debent, nemo potest probare qund in infantibus alius alio nascatur iusnor uel iniustior. Pariter ergo nec iush sua iustiha reddere uidentur in suis infantibus originalem iniustitiam leuiorem, nec iniusti in suis sua iniustiha grauiorem. Quapropter si parentes iniusti nec numero nec magnitudine queunt originale peccatum suis infantibus suo peccato augere, uidetur mihi peccata parentum post Adam in infantum originali peccato non deputari.

Non nego propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia corporis et animae impendi, et propter peccata parentum filios et nepotes "usque in tertiam et quartam generanonema et forsitan ultra diuersis tribulationibus /168/ in hac uita flagellari, et ea perdere bona etiam in anima quse forsitan per illos consequerentur, si iusti essent -- quorum exempla longum est nimis hic inserere -; sed dico peccatum originale in omnibus infantibus conceptis naturaliter aequale esse, sicut peccatum Adae, quod est causa cur nascantur in illo, ad omnes pertinet aequaliter.

25. QUOMODO NOCEANT ANIMABUS EORUM

Si autem peccata parentum aliquando nocent animabus filiorum: hoc modo potius fieri existimo, non quod ea illis deus imputet, aut quod eos in aliqua delicta propter parentes inducat, sed quoniam, sicut sacpe meritis parentum filios iustorum a peccatis eruit, ita filios iniustorum eorum meritis in suis aliquando derelinquit. Quoniam enim nemo liber est a peccato nisi deo liberante: cum non liberat dicitur 'inducere', et cum non mollit 'indu rare'. Namque satis uidetur susceptibilius quod deus animam peccatricem, cui nihil praeter poenam debet, propter parentum peccata in suis dimittat peccatis ut pro ipsis puniatur, quam quod eam alienis oneret, ut pro illis torqueatur. Ita igitur sine repugnantia et originale peccatum est idem in omnibus, et ~filius non portabit iniquitatem patris", et "unusquisque onus suum portabit", et recipiet "prout gessit" in corpore ~siue bonum siue /169/ malum", et reddit deus peccata parentum filiis ~in tertiam et quartam gene rationema, etiam si hoc fit in anirna, et quidquid aliud legitur quod anima bus filiorum peccata parentum nocere significare uidetur. Quippe non moritur anima filii peccato patris sed suo, nec portat quis "iniquitatem patris~, cum in sua relinquitur, sed suam, nec onus alienum sed suum, nec recipit prout pater sed prout ipse gessit in corpore; sed quoniam propter peccata parentum a suis malis non est liberatus, ea quae portat eisdem parentum peccatis imputantur.

     26. QUOMODO TAMEN NULLUS PORTET PECCATUM PATRIS, SED SUUM

At si obicitur quia omnes qui non saluantur per fidem, quae est in Christum, portant iniquitatem et onus Adae, ut per hoc uelit probare infantes aut aliorum quoque parentum iniquitates similiter debere portare, aut illius non debere: consideret diligenter quia non portant infantes peccatum Adae sed saum. Nam aliud fuit Adae peccatum, et aliud est peccatum infantum, quia differunt, ut dictum est. Illud enim fuit causa, istud est effectum. Adam caruit debita iustitia, non quia alius sed quia ipse deseruit; infantes carent, non quoniam ipsi sed quoniam alius dereliquit. Non est ergo idem peccatum Adae et infantum. Et cum dicit apostolus, quod supra posui, quia ~mors regnauit ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae"; sicut significat infantum minus esse quam Adae peccatum, ita aperte monstrat aliud esse.

Quapropter cum damnatur infans pro originali peccato, non damnatur pro peccato Adae sed pro suo. Nam si ipse non haberet suum peccatum, non damnaretur. Ita ergo non portat iniquitatem Adae sed suam, quamuis ideo dicatur portare, quia iniquitas illius peccati istius causa fuit. Haec au tem causa, quse fuit in Adam, ut infantes in peccato nascantur, non est /170/ in aliis parentibus, quia non habet in eis humana natura potestatem, quem admodum dixi, ut filii iusti propagentur. Quare non ita sequitur, ut pro peccato illorum sit in infantibus peccatum, sicut pro peccato Adae.

  27. QUID SIT ORIGINALE PECCATUM; ET QUOD IN OMNIBUS SIT AEQUALE

Originale igitur peccatum non aliud intelligo quam quod est in infante, mox ut habet animam rationalem, quidquid prius in corpore nondum sic animato factum sit -- ut est membrorum aliqua corruptio -- uel post siue in anima siue in corpore futurum sit. Quod propter plaedictas aestimo rationes in omnibus infantibus naturaliter propagatis es se aequale, et omnes qui in illo solo moriuntur aequaliter damnari. Siquidem quidquid peccati super illud additur in homine, personale est; et sicut persona propter naturam peccatrix nascitur, ita natura per personam magis peccatrix redditur, quia cum peccat persona quaelibet, peccat homo.

Hoc peccatum, quod originale dico, alind intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam quam supra posui factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem, per quam omnes filii sunt irae; quondam et na turam accusal spontanea quam fecit in Adam iustitiae desertio, nec per sonas excusat -- ut dictum est -- recuperandi impotentia. Quam comitatur beatitudinis quoque nuditas, ut sicut sunt sine omni iustitia, ita sint absque omni beatitudine. Per quas duas nuditates in huius uitae exilio expositi sunt, et patentee peccatis et miseriis incessanter ubique occurrentibus et undique irruentibus, nisi quantum diuine defenduntur dispositione.

      28. CONTRA ILLOS QUI NON PUTANT INFANTES DEBERE DAMNARI

Sunt quorum animus infantes damnari debere, qui sine baptismo moriuntur, ob solam iniustitiam quam dixi non uult accipere, quondam nullus /171/ homo iudicat eos reprehendendos de peccato alienae personae, et quia non dum sunt iusti et intelligentes in tali aetate, nec putant deum districtius in nocentes debere iudicare quam iudicent homines. Quibus dicendum est quod aliter deus erga infantes debeat agere, aliter homo. Nam homo non debet exigere a natura quod ipse non dedit et quod sibi non debetur, nec iuste redarguit homo hominem cum culpa nasci, sine qua ipse non nascitur et de qua non nisi per alium sanatur. Deus uero recte exigit a natura quod ei dedit, et quod sibi iuste debetur.

Sed et hoc iudicium quo infantes damnantur, non est alienum multum, si consideretur, ab hominum iudicio. Si quis enim uir et uxor eius ad ma gnam quandam dignitatem et possessionem nullo suo merito sed gratia sola pro uecti simul crimen graue inexcusabiliter committunt, et pro eo iuste deiciuntur et in seruitutem rediguntur: quis dicet filios quos post damnationem generant eidem non debere subiacere seruituti, sed potius ad bona quae parentes iuste perdiderunt gratis oportere restitui? Tales sunt primi parentes et filii eorum, quos iuste pro culpa sua de beatitudine in miseriam damnati in eodem ge nerant exilio. De similibus itaque simile debet esse iudicium, sed de istis tanto districtius quanto delictum eorum probari potest improbabilius.

Denique omnis homo aut saluatur aut damnatur. Omnis autem qui saluatur ad regnum coelorum admittitur, et omnis qui damnatur ab eo excluditur. Qui uero admittitur, prouehitur ad similitudinem angelorum, in quibus nullum umquam fuit aut erit peccatum; quod fieri nequit, quamdiu in eo est aliqua macula peccati. Impossibile itaque est aliquem hominem cum aliquo quamuis paruo peccato saluari. Quare si quod dixi originale peccatum est aliquod peccatum, necesse est omnem hominem in eo natum illo non dimisso damnari. /172/

29. QUOMODO IMPOTENTIA HABENDI IUSTITIAM EXCUSES EOS POST BAPTISMA

Dixi impotentiam habendi iustitiam non excusare iniustitiam infantum. Quaeret ergo aliquis forsitan dicers: Si in infante peccatum, id est iniustitia, est ante baptismum, nec excusatur impotentia habendi iustitiam, sicut dicis, et in baptismo non remittitur peccatum nisi qund prius erat: cum post baptismum sit sine iustitia, quamdiu infans est, nec intelligerepotest iustitiam quam serues -- si quidem iustitia est rectitudo uoluntatis propter se seruata -- quomodo non est iniustus etiam postquam baptizatus est? Si ergo baptizatus moritur in infantia non statim post baptisma, cum poenitere nondum scit: quondam non habet iustitiam debitam nec excusatur impotentia, iniustus transit de hac uita, sicut faceret ante baptismum, nec ad regnum dei admittitur intra quod nullus iniustus recipitur; quod catholica non tenet ecclesia. Quod si in baptismo peccatum in infantia futurum remittitur infantibus: cur non et illa quae in sequenti fiunt aetate?

Ad quod respondeo quia in baptismo peccata penitus quae ante baptismum erant delentur. Quapropter originalis impotentia iustitiam habendi iam baptizatis non imputatur ad peccatum sicut prius. Quemadmodum igitur excusare prius non poterat absentiam iustitiae, quondam ipsa erat in culpa: sic post baptismum illam omnino excusat, quia remanet sine omni culpa. Unde fit ut iustitia, quae ante baptismum debebatur ab infantibus absque omni excusatione, post baptismum ab illis non exigatur quasi ex debito. Quamdiu ergo sola originali impotentia non habent iustitiam, non sunt iniusti, quondam non est in eis absentia debitae iustitiae. Non enim est debitum, /173/ quod sine omni culpa est impossibile. Quare si sic morinntur: quia non sunt iniusti, non damnantur, sed et iustitia Christi qui se dedit pro illis, et iustitia fidei matris ecclesiae quae pro illis credit quasi iusti saluantur.

Haec breuiter de originali peccato pro capacitate intellectus mei non tam affirmando quam coniectando dixi, donec mihi deus melius aliquo modo reuelet. Si cui uero aliter uisum fuerit, nullius respuo sententiam, si uera probari poterit.