Jump to content

De Concilio Romano in causa Dionysii Alexandrini

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Concilio Romano in causa Dionysii Alexandrin
Saeculo iII

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

DioPap.DeCoRoI 5 Dionysius papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

NOTA.

Concilium romanum. Hoc concilium auctore Dionysio papa celebratum est Romae, anno Domini 263 hanc ob causam: cum Sabelliana, haeresis, auctore Sabellio oborta ac propagata, gloriosissimae et adorandae Trinitati personarum distinctionem auferret, Dionysius Alexandrinus sui officii esse ratus hominem Libycum sibi subditum refellere, in eum lucubrationes quasdam scripsit, quibus sinistro judicio Pentapolitanorum, non personarum tantum, sed etiam naturae divinae distinctionem ac diversitatem tueretur. Pentapolitani igitur eumdem Dionysium Alexandrinum, quasi de fide et Trinitate non recte sentiret, apud Dionysium pontificem accusant. Pontifex hoc episcoporum conventu indicto, Dionysium Alexandrinum ad concilium citat et quid de natura ac ineffabil gloriosissimae Trinitatis substantia sentiat, unam eamdemve, an vero diversam in tribus personis subsistentem divinam naturam esse credat, scripto profiteri mandat. Episcopus Alexandrinus calumniose accusatus, pontificis decreto paret, epistolam mentis suae indicem, et criminis objecti purgatricem, quae extat apud Baronium hoc anno, num. 34, cum quatuor apologeticis libris pro sui defensione conscriptis propediem afferendis, mittit. Quibus habitis, cum Pentapolitanorum accusantium, et Dionysii sese purgantis causa diu multumque discussa fuisset, praevio maturo consilio, Dionysius Alexandrinus episcopus, omnium episcoporum, qui huic concilio interfuerunt, sententia ac judicio ab accusatorum calumnia teste Athanasio, in illo commentario quem de sententia Dionysii adversus Arianos conscripsit, absolutus est (Vide Baron., anno 263, num. 30, usque ad 50).

ALEXANDRINAE SYNODI DIONYSII EX LIBELLO SYNODICO.

Synodus divina et sancta particularis, Alexandriae collecta a confessore Dionysio, ejusdem archiepiscopo: quae Sabellium divinitatis inimicum abdicavit.

Synodus divina et sancta provincialis, collecta Alexandriae ab eodem Dionysio: quae damnavit, et post mortem abdicavit Nepotianum episcopum Aegypti et Cerinthum: tamquam asseverantes, eoque errori plurimos alios involventes, in terrena Hierusalem Christi esse regnum, et millenarium annorum docentes: et praeterea boum sacrificia et ovium mactationes tamquam legitimas exigentes.

Σύνοδος θεία καὶ ἱερὰ μερική, ἐν Ἀλεξανδρείᾳ συναθροιοθεῖσα ὑπὸ τοῦ ὀμολογήτου Διονυσίου, τοῦ ταύτης ἀρκερέως, ἀποκηρυξασα τὸν Σαβελλίου τὸν ἀντίθεον.

Σύνοδος θεία καὶ ἱερὰ τοπικὴ, συναθροίοθεισα ἐν Ἀλεξανδρεία, ὑπὸ τοῦ προειρηγένου Διονυσίου, κατασικάσασα καὶ ἀποκήρυξασα μετὰ θάνατον. Νεποτιανὸν ἐπίσκοπον Αἰγύπτου, τὰ Κήρινθον· ὡς διαβεβαιουμένους τὰ πλεῖαδα, ἐξαπατῶντας, ἐν τῇ ἐπιγείῳ Ἰερουσαλὴμ τοῦ Χριστοῦ εἶναι τὴν βασιλείαν, καὶ τὴν χιλιετηρίδα δογματίζοντας· πρὸς τούτοις βουδυσίας καὶ μηλοσφαγίας νομοθετοῦντας.

EPISTOLA I DIONYSII PAPAE AD URBANUM PRAEFECTUM. Hortatur eum diligere et scrutari, ut rationabiliter et sapienter disponat et judicet ea quae illi commissa sunt.

Dionysius episcopus Urbano praefecto salutem.

Summum bonum est amare amantes se; et econtra, pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant. Gratias siquidem agimus tuae charitati, quod fideles sancti Petri bene suscipis et adjuvas. Unde scias te a nobis nostrisque diligi, et tui tuorumque non modicam curam habere. Quapropter tuam hortamur dilectionem, ut bonum quod coepisti, semper implere non differas, quia non laudatur initium sed finis. Sapientiam etiam te hortamur diligere et scrutari ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt dicente Domino per prophetam: Erudimini, qui judicatis terram (Psal. II). Time ergo Deum, et mandata ejus serva (Eccles., XII). Et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum (Marc., XII). Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto (Eccles., I), et vidit, et dinumeravit, et mensus est. Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, datum suum praebuit illam diligentibus se timor Domini gloriatio, et laetitia, et corona exultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum, timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Dilectio Dei honorabilis sapientia. Quibus autem apparuerit in visu diligunt eum in visione, et in agnitione magnalium suorum. Initium sapientiae timor Domini. Et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis fidelibus agnoscitur. Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet, et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Ti menti Deum bene erit et in diebus cousummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est, timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum: et vidit et dinumeravit eam. Utraque autem sunt dona Dei, scientia et intellectus. Sapientia compartietur prudentiae, et gloriam tenentium se exaltat. Radix sapientiae est, timere Deum: rami enim illius longaevi. In thesauris sapientiae, intellectus et scientiae religiositas; execratio autem peccatoribus, sapientia. Timor Domini repellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit justificari. Iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. In thesauris sapientiae, significatio disciplinae: execratio autem peccatori, cultura Dei. Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi, sapientia enim et disciplina, timor Domini: et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et implebit thesauros ejus. Contumax non sis, et incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis. Attende in illis, ne forte cadas, et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua. Pro fide, frater, et justitia, ac pro salute animae tuae certa semper, et pro adjutorio fratrum, viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem. Scriptum est enim: Fili, conserva tempus, et devita a malo (Eccles., IV). Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu tuo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmentum in operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. Pro justitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, et eos evertet viriliter. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. His fultus Scripturarum auctoritatibus, semper ita rectus, et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei semper acquiras, et bonorum hominum amicitia semper fruaris: tantoque tua facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur, dum vocatur. Nam vos et praesentes videre cupimus, et absentibus colloqui, saltem per epistolam, desideramus. Unde optamus, ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis gratia, perfrui vestra praesentia mereamur. Data IV nonas februarii, Aureliano et Basso viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA II DIONYSII PAPAE AD SEVERUM EPISCOPUM. De Ecclesiis parochianis, ut singula singulis dentur presbyteris, et ut nullus alterius parochiae terminos vel jus invadat. Dionysius episcopus Sevon episcopo salutem.

Olim et ab initio (S. Leo, ep. 24) tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae, auxiliante Domino, subvenire: et quidquid nocivum est auctoritate apostolica corrigere et emendare. Ad hoc enim divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum generaretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit: quia dum sint angeli, sint archangeli, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine, sicut nosti, differt alter ab altero. Si ergo inter eos, qui sine peccato sunt, ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna et Deo placita dilectione sinceritas: quia unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurrere praepositus.

De Ecclesiis ergo parochianis, unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per Cordubensem provinciam, ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris, quod nos in romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur. Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, parochias et coemeteria eis divisimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet, ut nullus alterius parochiae terras, terminos, aut jus invadat, sed unus quisque suis terminis (S. Leo I, ep. 89) sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem tibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis, ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, carissime, te et omnes episcopos sequi convenit: et quod tibi scribitur, omnibus quibuscumque potueris, notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio. Crimina vero, quae episcopis impingere dicis, per alios non sinas ullo mo lo fieri, nisi per ipsas qui crimina intendunt: si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis omni se carere suspicione et inimicitia, et irreprehensibilem fidem conversationemque ducere. Nemini enim de se confesso, credi potest super crimen alienum, quoniam ejus omnisque rei confessio (professio, ita in ms.) periculosa est et (Hadr. coll. 64, et an. interpretat. constitut. 12, tit. I, lib. IX, cod. Theodos. 3, q. 4, Alieni) admitti non debet. Similiter alieni erroris socium, vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris patrum regulis et constitutionibus impedientem, suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte crudentes, vel sanctorum patrum sanctionibus obtemperantes permittimus: quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem. Haec itaque, frater charissime, quae pro affectu sacerdotalis nominis et honoris impendimus, tibi tuisque subditis, et omnibus tenenda, et aliis nuntianda, atque praedicanda mandamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio. Unde abjurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consolando, prodesse, quibus possumus, festinemus. Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus. Timidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuat, desides hortando succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consolatur, ut quia doctores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus. Simus in custodia vigilantes, aditum contra hostio insidias solliciti muniamus. Et si quando perditam ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam annisu ad caulas dominicas revocare contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur. Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorium opus est, omnipotentis Dei, assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda, et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via, cum fructibus boni operis, quam se pastor pastorum esse testatus est, dirigat, ut sine quo nihil agere possumus, per ipsum implere omnia valeamus. Data V Idus septembris Claudio et Paterno viris clarissimis consulibus.