De Conditoris omnium
Dilectae filiae Agneti ancilla Christi et gloriosae Virginis in mulieribus benedictae salutem et apostolicam benedictionem
1. De Conditoris omnium ineffabili gratia, et virtute procedit, quod contemplationis suae Spiritus sic in alta coelorum erigitur, ut ab ipso et abyssi profunditas penetretur; prout innuitur ex Dei magnalium varietate mirabili, quam pridem in tuae sinceritatis litteris expressisti.
2. Ex ipsa enim collegimus exultantes, quod tu in Aquilonis partibus constituta, relictis Terrae finibus, qui sunt cupiditas, vanitas, et voluptas in se stultorum oculos defixos habentes, cum Regina austri audire processeritis veri sapientiam Salomonis, circa cujus pedes, tanquam in schola virtutum, pervigil et sedula perseverans ibi sic ad plenum bonitatem, disciplinam et scientiam didicisti, ut suae voluptatis torrente potata, ex hoc in illud eructes, nunc de thesauro tui pectoris fervorem desiderii novi proferens, nunc circa executionem veteris incommutabilem voluntatem exponens.
3. Super hoc quidem nato gloriosae Virginis, cui, sua disponente clementia, obtulisti candorem munditiae virginalis, quas possimus, gratias exhibentes ex intimo cordis affectu tibi benedictionis filia suademus, ut in his, quae sola Dei virtus in te operata dignoscitur, nihil homini, sed totum adscribere studeas Creatori, a quo mirabiliter angelorum et hominum ministeria dispensante cuncta bona, principium, et perfectionis suscipiunt complementum, coronam perenis gloriae obtentu devotionis, et fidei consequentibus subditis, per quos idem quase per instrumentum suae beneplacitum exequitur voluntatis;
4. sicut in modernorum speculo Beato Francisco gloriantes in Domino contemplamur, qui nutu Regis aeterni de spina subito translatus in florem, postpositis mundi falaciis ad cultum continuae transiens puritatis, commissae sibi desuper gerendo fideliter legationis officium, Patris aeterni Filio grande lucrum attulit animarum, institutis per ipsum specie stigmatum Redemptoris, sicut pluribus dignis fide patuit insignitum, per orbis latitudinem tribus Ordinibus, in quibus per dies singulos cunctipotens redditur multipliciter gloriosus. 5. Intus enim quasi tribus propaginibus invite contentis, quas coram se per somnium pincerna pharaonis inspexit, Fratrum Ordinis Minorum, Sororum inclusarum et Poenitentium collegia designantur , quae sanctae ac individuae Trinitatis dedicata cultui; dum flores opinionis laudabilis, et uvas conversationis honestae proferunt, ac vinum sacrae compunctionis effunditur; multis de fidelium universitate producitur , ut in sanctitate et justitia Domino servientes comprehendant felicitatis aeternae bravium tibi ab aeterno, filia ib Christo caríssima, sicut de pietate divina confidimus praeparatum.
6. Quis enim fidelium pro constanti non teneat, quod cum tu considerans paupertatis habitum, in quo pro salute humani generis haberi voluit Conditor singulorum, in ancillam pauperem et humilem reginam transtuleritis, olim multis deliciis et honoribus abundantem, percipies perennis thesauri monilia, quae vacando virtutum amplexibus virgo et martyr Agnes beatissima creditur consecuta? Quis Deum timentium plenis non dicat labiis, quod te vacantem virginali munditiae in sponsam sibi elegerit excellentia Redemptoris?
7. Rogamus itaque devotionem tuam et hortamur in Domino Jesu Christo, quatenus sollicita super his, laudis frequentare canticum; quae gaudentibus Angelis de se providisse dignoscitur praesidens curiae supernorum, ad hoc sine intermissione intentionis tuae summa dirigere studeas; ut quae pluribus in salutis exemplum constituta cerneris, sanctarum concursu comitata virginum in aeterna tandem collocari pátria merearis; nobis super hoc illam percepturis immensitatem laetitiae, quae solet Patri de virtuoso filio et stabilis honoris conseqüente gloriam provenire.
Datum Laterani VII Idus maii pontificatus nostri anno duodecimo