De Consensu Evangelistarum/II

E Wikisource

LIBER SECUNDVS

Prologus.

1. 1. Quoniam sermone non brevi et admodum necessario, quem libro uno complexi sumus, refutavimus eorum vanitatem, qui discipulos Christi Evangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut Deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis; et eum talia scripsisse videri volunt, qualia perversi diligunt, non qualibus lectis et creditis a perversitate corrigi possunt: nunc iam videamus ea quae quattuor evangelistae de Christo scripserunt, quemadmodum sibi atque inter se congruant, ne quid ex hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis evangelicis Libris inconvenientia quaedam et repugnantia se reprehendisse existimantes, magis ea contentiose obiectanda, quam prudenter consideranda esse arbitrantur.

Quare usque ad Ioseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

1. 2. Matthaeus evangelista sic orsus est: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham 1. Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus Filius hominis est 2, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt 3, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: Generationem eius quis enarrabit? 4 Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus. Neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam servata pari consensu continentia posse permanere vocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus est. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset.

1. 3. Putabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus,sed ab eis hoc putabatur, quos Mariae latebat virginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph 5. Qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitavit, ubi ait: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae 6. Sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 7? Cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex Maria Virgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et virum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? Unde manifestum est illud,quod ait: Sicut putabatur, filius Ioseph 8, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur.

Quomodo sit Christus filius David, cum ex Ioseph filii David concubitu non sit natus.

2. 4. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset, Mariam ex David nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium David 9, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum evidenter dicat apostolus Paulus ex semine David secundum carnem Christum 10, ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus! Cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth 11, quam dicit de filiabus Aaron 12, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista evidentissima significatione praenuntiatum.

Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

3. 5. Quos autem movet, quod alios progeneratores Matthaeus enumerat descendens a David usque ad Ioseph 13, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad David 14, facile est, ut advertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. Antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat 15 (illa quippe alienigena fuit), ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos verbis manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te venirem, mei sunt: Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt 16. Unde etiam factum est, ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi, quae templo serviebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. Unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus 17, suscepisse in Evangelio suo, cuius progenitores sursum versus commemoraret, donec exiret ad David. Cum enim necesse sit, utroque evangelista vera narrante, et Matthaeo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit qui genuerat, alter eius, qui adoptaverat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? Commodius enim filius eius dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob 18, atque ita in hoc verbo quod est genuit perseverans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph 19, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat.

3. 6. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Eli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno evangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptaverit, aut vero etiam nos, quibus dedit Deus potestatem filios eius fieri 20, de natura atque substantia sua nos genuit sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptavit 21. Quo verbo Apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum Unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia Patris natus est, secundum aequalitatem divinitatis hoc omnino quod Pater, quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes divinitatis suae per adoptionem. Ita enim dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus 22. Et tamen dicimur etiam nati ex Deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam 23. Nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. Cum enim dixisset Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 24. Ita quos dixit accepta potestate factos Dei filios, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex Deo 25. Atque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, Et Verbum, inquit, caro factum est et habitavit in nobis 26, tamquam diceret: Quid mirum, si filii Dei facti sunt, cum caro essent, propter quos Unicus caro factus est, cum Verbum esset? Hac sane magna distantia, quia nos effecti filii Dei mutamur in melius, ille autem Filius Dei, cum Filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed assumpsit quod erat inferius. Dicit et Iacobus: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius 27. Ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit.

3. 7. Non ergo alienum esset a veritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit Deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod Pater non est, sed etiam ut Deus esset, quod et Pater est. Sed plane si hoc verbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat, commemorasset. Nunc vero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph 28, alter: Ioseph, qui fuit filius Eli 29, etiam ipsa verborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimaverunt. Sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam evangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut videret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. Hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.

Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quattuordecim triplicet.

4. 8. Illud autem quod deinceps insinuandum est, revera ut adverti et videri posset, lectorem attentissimum et diligentissimum requirebat. Acute quippe animadversum est Matthaeum, qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse 30. Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit 31, de qua dicit Apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum Dei 32.Quam significat etiam illa virga ferrea de qua in psalmo legitur: Reges eos in virga ferrea 33, cum superius dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius 34. Reguntur enim etiam boni in virga ferrea, de quibus dicitur: Tempus est, ut iudicium incipiat a domo Domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 35 Ad quos pertinet quod sequitur: Tamquam vas figuli conteres eos 36. Reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali vero comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una atque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis.

4. 9. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat. Quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecravit et Lex et Prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt 37, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam testabatur a diabolo 38, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus tentationem in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurans? Post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit 39, huic eorum vitae adhuc humana conversatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamvis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 40. Cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet vitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis vicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie 41. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.

4. 10. Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque vitam hominum ad nos regendos in tentatione laborantes venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua et de cognatione sua separavit Abraham 42. Christus venit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret quod promittebatur ex qua esset gente venturus. Cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad David generationes esse quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad nativitatem Christi 43, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. Unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas Gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur atque, ut eat in diversum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. Et hoc ipsum iam etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium 44, tamquam ab Ierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc atque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum 45. Haec tunc in figura praeparabat Deus rebus in veritate venturis. Nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur " Praeparatio Dei ". Sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.

4. 11. Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem voluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui 46. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat 47, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum vox de caelo declaravit, ubi testimonium Ioannes ipsi perhibuit dicens: Ecce qui tollit peccata mundi 48. Ascendendo autem transit et Abraham et pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur 49. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei potius propter nos Filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Ioseph filium Eli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit Dei, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit.

4. 12. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne 50, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit; Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit 51. Ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum excepto Christo est quadragenarius. Quia vero iustitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est 52 ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et Deus, ad quem pervenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Quam etiam ipse Dominus per huius numeri mysterium evidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens 53.

4. 13. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et vela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri 54. Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia universum tempus septenario dierum numero volvitur, convenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum Sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo 55, ubi numerus iste commemoratur, apparuit.

Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi.

5. 14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 56. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Ioannis ita narrans: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium 57 et vocabis nomen eius Iesum: hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 58. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei 59, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc ergo Matthaeus commemoravit dicens de Maria: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Matthaeus praetermisit, cum de Spiritu Sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim et dicit Matthaeus: Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 60. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 61, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum 62. Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis regis 63, et cetera.

5. 15. De civitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit 64, Matthaeus praetermittit. Contra de Magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit ita contexens: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est 65, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam 66. Hoc totum Lucas praetermisit, sicut Matthaeus non narravit, quod Lucas narrat, in praesepi positum Dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiaverit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium Deum et quod venerunt pastores et viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas narrat, quod attulerit eum ad Ierusalem, et de Symeone vel Anna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognoverunt eum impleti Spiritu Sancto 67. Omnia haec tacet Matthaeus.

5. 16. Unde merito quaeritur, quando facta sint sive quae Matthaeus praetermittit et Lucas dicit sive quae Lucas praetermittit et Matthaeus dicit. Quando quidem Matthaeus regressis in regionem suam Magis, qui venerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non invento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae civitate Nazareth 68, quae omnia Lucas tacet. Nec ideo contrarium videri potest, quod vel hic dicit, quae ille praetermittit vel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Matthaeus de profectione in Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in civitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem Domini, reversos esse commemorat 69? Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia valeat, ne similiter moveant animumque conturbent, sic unumquemque evangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta videatur: tacitis enim quae non vult dicere sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Ac per hoc intellegitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos, ne redirent per Herodem, et per aliam viam regressos in regionem suam 70, illic praetermisisse quae Lucas narravit gesta circa Dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tamquam continuam contexuit regressionem ad civitatem Nazareth 71.

5. 17. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate et infantia vel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat 72. Fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem: et erit gaudium tibi et exsultatio et multi in nativitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios 73 et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam ". Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ". Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel qui assisto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: " Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus ". Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis ". Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae vocabatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo ". Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae 74; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen eius 75, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum 76. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes 77. Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula 78. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam 79 et inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 80, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam 81. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zachariam. Et respondens mater eius dixit: Non, sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: " Benedictus Dominus, Deus Israel 82, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui 83, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos 84, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 85, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini praeparare vias eius 86 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 87. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel 88. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit in praesepi, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepi ". Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: " Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis ". Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ". Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 89. Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudae, sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel 90. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter inquisivit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham 91. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam 92. Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam Sanctum Domino vocabitur 93, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 94. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit Deum et dixit: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ". Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur 95, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ". Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini 96, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ". Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto vocavi filium meum " 97. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt " 98. Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri ". Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: " Quoniam Nazareus vocabitur " 99. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines 100.

De ordine praedicationis Ioannis Baptistae inter omnes quattuor.

6. 18. Iam hinc de praedicatione Ioannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa verba, quae ultima eius posui, ubi commemoravit ex propheta testimonium: Quoniam Nazaraeus vocabitur 101, sequitur et adiungit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 102, et cetera. Et Marcus, qui nihil de nativitate vel infantia vel pueritia Domini narravit, hinc Evangelii sumpsit initium, id est a Ioannis praedicatione. Sic enim exorsus est: Initium Evangelii IesuChristi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam 103. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius 104. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 105, et cetera. Et Lucas post verba, ubi ait: Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate et gratia apud Deum et homines 106, de Ioannis praedicatione iam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem filium Zachariae in deserto 107, et cetera. Ioannes quoque apostolus in evangelistis quattuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt 108, intulit continuo de Ioannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes 109. Unde iam videndum est de ipso Ioanne quattuor evangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet vel tacendo quod alter commemorat non impedire intellectum veracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, sive ut a me factum est sive alio modo commodius fieri possit, videat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.

6. 19. Iam ergo, ut dixi, videamus quattuor evangelistarum de Baptista Ioanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 110. Marcus non dixit: " In diebus illis ", quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret: " In illis diebus ". Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Ioannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto 111. Nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio voluisse accipi quod ait in illis diebus. Mox enim ut narravit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode 112, quod utique tempore infantiae vel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narravit in templo Ierusalem 113, cum ergo infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorasset, Matthaeus continuo intulit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista 114, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque ad tempus, quo praedicare et baptizare coepit Ioannes, quo iam tempore Christi aetas iuvenilis invenitur, quia coaevi erant ipse et Ioannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset.

De duobus Herodibus.

7. 20. Sed plane de Herode solet movere nonnullos, quod Lucas narravit in diebus baptismi Ioannis Herodem fuisse tetrarcham Galilaeae, quando etiam Dominus iuvenis baptizatus est 115, Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum Iesum ab Aegypto remeasse 116; quod utrumque verum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliviores sunt ad calumniandum evangelicae veritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem vocabulo appellatos intellegant?, cuius rei exemplis plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur. Sicut Archelaus, quem Matthaeus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem aliu sfilius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen praecum a parte regni quarta inditum resonat.

Quomodo Matthaeus dicat timuisse Ioseph ire cum infante Christo in Ierusalem, propter Archelaum; et non timuisse ire in Galileam.

8. 21. Nisi forte hinc rursus quispiam moveatur: cum Matthaeus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redeunte ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat; quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat, sicut Lucas testatur 117? Quasi vero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus, sed Pontius Pilatus qui non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et civitas eius erat Nazareth.

Quomodo ideo isse in Galilaeam Ioseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Ierusalem.

9. 22. An forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt 118, cum propterea magis isse in Galilaeam videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaea, sicut Lucas non tacuit 119? Sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel 120, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam; ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israel, porro autem posteaquam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam et alio modo solvi possit haec quaestio. Quia potuit videri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognoverant, non esse habitandum nisi in Ierusalem, ubi erat templum Domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur, neque enim divinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebat deberent contemnere.

Quomodo Lucas dicit: Ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni Paschae cum illo puero; cum dicat Matthaeus quod metu Archelai timuerint illuc ire ab Aegypto redeuntes.

10. 23. An et hoc aliquis dicit: Quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem 121, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. Fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent, mox reversuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent irreligiosi nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem tunc accipiamus factitatum cum iam non timeretur Archelaus. Quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter Evangelium prodit historia, cui fides habenda videatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Ierusalem, ut tamen propter Dei timorem festivitatem solemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. Neque enim incredibile est captatis temporibus opportunis vel dierum vel horarum, accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant.

Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda sollemnia.

11. 24. Hinc etiam illa solvitur quaestio, si aliquem movet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus Magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset 122, quomodo potuerint completis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem Domini 123quae Lucas commemorat. Quis enim non videat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? Si autem illud verisimile non videtur, quod Herodes, qui valde sollicitus exspectabat, quid sibi Magi de puero renuntiarent 124, post tam multos dies se sensit illusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Ierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum, in mentem illi venerit quaerere animam pueri et necare tot parvulos, si hoc ergo movet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione vel averti omnino vel impediri. Neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. Cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu vera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi vel filiis suis adversaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cavendis potius occuparet? Ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi Magi renuntiaverunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire atque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quievisse. Cum ergo post purgationem matris eius in Ierusalem cum illo venissent et ea gesta essent in templo quae a Luca narrantur 125, quia verba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem revocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum 126. Deinde divulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a Magis sensit illusum; ac deinde ad Christi mortem cupiens pervenire, multos infantes, sicut Matthaeus narrat, occidit.

De verbis Ioannis inter omnes quattuor.

12. 25. Matthaeus ergo de Ioanne ita contexit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: "Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius " 127. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Ioanne 128. Nam plura verba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemoravit, cum de Baptista Ioanne narraret. Ioannes autem evangelista ipsum Ioannem Baptistam de se ipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat 129, sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Ioannis verba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in deserto Iudaeae et dicens: " Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Haec verba Ioannis alii praetermiserunt. Iam vero quod sequitur Matthaeus et adiungit: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ", ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intellegatur: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera. Neque enim hoc movere debet, quia non ait: "Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam ", sed ait: Hic est enim qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum evangelistarum Matthaei et Ioannis. Nam et Matthaeus dixit: Invenit hominem sedentem in telonio 130, nec dixit: " Invenit me ", et Ioannes: Hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius 131, non dixit: " Ego sum ", aut: " Verum est testimonium meum ". Dominus autem ipse saepissime dicit: Filius hominis aut Filius Dei 132, et non dicit: "Ego ", et: Oportebat, inquit, Christum pati et resurgere tertio die 133, non ait: " Oportebat me pati ". Potuit ergo et Ioannes Baptista, cum dixisset: Agite paenitentia, appropinquavit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera, ut post verba eius Matthaeus ita narrationem contexat: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et cetera. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de se ipso, sicut narrat Ioannes evangelista: Ego, ait, vox clamantis in deserto 134, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. De vestitu ergo eius et victu ita Matthaeus sequitur dicens: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locustae et mel silvestre 135. Hoc et Marcus dicit pene totidem verbis 136, ceteri autem duo tacent.

12. 26. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira futura? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili " 137. Haec omnia dicit et Lucas eadem pene verba Ioannis exprimens 138. Et ubi aliquid varium est in verbis, ab eadem tamen sententia non receditur, velut cum dicit Matthaeus Ioannem dixisse: Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham 139, ille autem:Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham 140; iste: Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam 141, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Ioannes de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae 142, quod Matthaeus omisit; deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse: Ego quidem aqua baptizo vos 143, non dixit: " In paenitentiam ". Deinde Matthaeus: Qui autem, inquit, post me venturus est fortior me est. Ille vero: Venit autem, inquit, fortior me 144. Item Matthaeus: Cuius non sum, inquit, dignus calceamenta portare 145, ille autem: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius 146. Quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. Nam post commemoratum habitum et victum eius secutus ait: Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto " 147. De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens; de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit: Et igni, sed tantum: Spiritu Sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: Ipse vos baptizabit in Spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit Sancto, sicut Matthaeus dixit: In Spiritu Sancto et igni. His tribus attestatur Ioannes evangelista, cum dicit: Ioannes testimonium perbibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat quem dixi: Qui post me venit ante me factus est, quia prior me erat " 148. Sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: Hic erat quem dixi: Qui post me venit.

12. 27. Si ergo quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.

12. 28. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas Evangelii verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt vel viderunt, reminiscentibus non eodem modo atque eisdem verbis eadem tamen res fuerit indicata, aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis quae tamen idem valeant verba proferantur, sive aliquid vel quod recordanti non occurrerit vel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi, minus dicatur; sive aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; sive ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, verborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba, quae audivit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut pluribus eamdem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, evangelistarum aliquem mentitum fuisse, vel existimare vel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cavere mendacium, tanto magis tam eminente auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se variari aliquorum narrationes inveniremus, ut inter evangelistas variatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus.

12. 29. Quid ergo in his quae de narrationibus evangelistarum collata proposui putandum est esse contrarium? An quod alius dixit: Cuius non sum dignus calceamenta portare 149, alii vero: Corrigiam calceamenti solvere 150? Non enim verbis aut verborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa videtur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti solvere. Merito ergo quaeri potest, quid Ioannes dixerit non se dignum esse, utrum calceamenta portare an corrigiam calceamenti solvere. Si enim alterum horum dixit, ille verum videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe vel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calceamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam calceamenti solvere, quid aliud accipiendum recte existimaveris nisi Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore sive contextim? Potuit enim sic dicere: "Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare ",ut unus evangelistarum hinc aliud, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, sive de solvenda corrigia calceamentorum sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de convenientia dicimus evangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, voluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius verba commemorat. Ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit qui loquitur.

De baptizato Iesu.

13. 30. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? ". Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimisit eum 151. Attestantur et ceteri venisse Iesum ad Ioannem. Baptizatum autem tres commemorant 152, sed tacent quod Matthaeus ait, dixisse Domino Ioannem vel Ioanni Dominum respondisse.

De verbis vocis factae de caelo super baptizatum.

14. 31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui " 153. Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant sed de verbis vocis, quae de caelo facta est, variant locutionem salva tamen sententia 154. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus 155, ad eamdem sententiam explicandam valet, sicut superius tractatum est. Vox enim caelestis unum horum dixit, sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est: Hic est Filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset Filius Dei, atque ita dictum referre voluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Iam vero quod alius dicit: In quo mihi complacui, alius: In te complacui, alius: In te complacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa voce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quae diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. Quod enim dictum est: In quo mihi complacui si velit quis ita intellegere, ut Deus in Filio sibi placuisse videatur, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacui. Si rursus ex hoc uno intellegat quisque in Filio Patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet evangelistarum caelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba variasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur: " In te placitum meum constitui ", hoc est: " Per te gerere quod mihi placuit ". Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse quod in Psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te 156, quamquam in antiquioribus codicibus graecis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet verborum ordine de caelo sonuisse?

Quomodo secundum Ioannem Evangelistam dicat Ioannes Baptista: Ego non noveram eum; cum secundum alios inveniatur quod iam noverat eum.

15. 32. Quod autem secundum Ioannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed verba Ioannis Baptistae referuntur commemorantis, quid viderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: Et ego non noveram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 157. Si enim tunc eum cognovit, cum columbam vidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit venienti, ut baptizaretur: Ego magis a te debeo baptizari 158; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamvis eum iam nosset (nam etiam in utero matris exsultavit, cum ad Elisabeth Maria venisset 159), aliquid tamen in eo, quod nondum noverat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in Spiritu Sancto propria quadam et divina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a Deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet vel a se dari Spiritum Sanctum.

De tentato Iesu.

16. 33. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ". Qui respondens dixit: " Scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei " 160, et cetera usque ad id quod dictum est: Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 161. Totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine 162. Unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit, an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit et quod aliis verbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat veritati? Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse tentatum quadraginta diebus et noctibus 163; sed tacet, quid ei dictum sit quidve responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Ioannes vero totum istum locum praetermisit.

De vocatione Apostolorum piscantium.

17. 34. Sequitur narrans Matthaeus: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam 164. Hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas 165; sed Lucas de Ioanne tradito nihil hoc loco dicit. Ioannes autem evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen impositum, cum antea Simon vocaretur. Sequenti item die iam volentem exire in Galilaeam invenisse Philippum et ei dixisse, ut sequeretur eum. Inde ventum est, ut etiam de Nathanaele narraret. Die autem tertio in Galilaea constitutum, fecisse illud in Cana de aquae in vinum conversione miraculum 166. Quae omnia ceteri evangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reversus sit in Galilaeam. Unde intellegitur fuisse interporsitos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Ioanne. Non est autem contrarium ei loco, ubi Matthaeus narrat Dominum dixisse Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 167. Neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Ioannes dictum esse commemorat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus 168, ut eum hoc nomine appellaret postea Dominus dicens: Tu es Petrus. Non enim ait: " Tu vocaberis Petrus ", sed: Tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea: Tu vocaberis.

17. 35. Deinde contexit narrationem Matthaeus et dicit: Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephtalim 169, et cetera, quousque sermo terminetur, quem habuit in monte 170. In quo contextu narrationis attestatur ei Marcus de discipulorum vocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Ioannis 171. Sed cum Matthaeus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis quem in monte habuit, posteaquam multos curavit et eum multae turbae secutae sunt 172, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius 173. Tunc ipse dixit quod et Matthaeus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 174. Narravit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus immundus, deinde de socru Petri 175; in his autem Lucas ei consentit 176, Matthaeus vero de isto demonio nihil narravit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea 177.

17. 36. In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Matthaeus post vocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentem in synagogis et praedicantem Evangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis, ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo 178. Dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorumdem discipulorum narrat, cum circumire Galilaeam et docere in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri 179, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamvis non omnia praetermissa in narrationem revocaverit.

17. 37. Sane potest movere, quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem primo Andream secutum fuisse Dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum vocatum, ut eum sequeretur 180. Ceteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus 181. Nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea navi fuisse secundum Matthaei et Marci narrationem, qui breviter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicavit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa navi Dominus prius fuerit locutus ad turbas 182. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a Domino dictum commemorat: Ex hoc iam homines eris capiens 183, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit, et ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Illud ergo quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est; non enim parva repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Nam si iuxta Iordanem, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Ioannis Baptistae secuti sunt eum duos, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo adduxit ad Iesum, quando et nomen ut Petrus vocaretur accepit, quomodo ab aliis evangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes invenerit atque ad discipulatum vocaverit, nisi quia intellegendum est non sic eos vidisse tunc Dominum iuxta Iordanem, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse?

17. 38. Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua vinum, dicit idem Ioannes, quod crediderint in eum discipuli eius. Quod ita narrat: Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias 184. Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias vocati sunt. Sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum 185, neque enim tunc iam erat Apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. Iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata atque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.

17. 39. Quod autem dicit idem Ioannes: Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus 186, incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat, quod venerit et habitaverit in Capharnaum, et postea, quod eos de navibus piscantes vocaverit 187, iste autem, quod cum illo Capharnaum venerint discipuli eius. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulavit, quia non ait ipse: " Post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres ", sed sine ulla consequentis temporis differentia: Ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres 188, et cetera? Proinde fieri potest, ut postea narraverit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur venisse Capharnaum, quo Ioannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius venisse. An potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic vocaverat, ut diceret ei: Sequere me 189? Quo enim ordine vocati sint omnes duodecim Apostoli, in evangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo vocationis, sed nec ipsa vocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthaei publicani, qui etiam Levi vocabatur 190. Singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit 191. Nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellavit filios tonitrui 192.

17. 40. Sane animadvertendum est quod Scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes, magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit sicut Lucas commemorat 193. Ipse quippe paulo post ait: Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis 194. Non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. Aliis quoque Scripturarum locis hoc evidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam vitam pertineret.

17. 41. Quaeri autem potest, quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream; deinde progressus paululum, alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus: cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Iacobum et Ioannem filios Zebedaei vocatos ad adiuvandum, cum retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens 195, simul eum tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos 196. Dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines, non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. Unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit et ipse iussit, ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. Tunc enim non subductis ad terram navibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem ac iubentem, ut eum sequerentur.

De tempore secessionis eius in Galilaeam.

18. 42. Illud etiam requirendum est, quomodo Ioannes evangelista, antequam Ioannes Baptista missus esset in carcerem, dicit Iesum isse in Galilaeam 197 (postea quam enim commemoravit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua vinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter Pascha, post haec venisse in Iudaeam terram et discipulos eius, et illic demoratum cum eis et baptizantem 198, ubi secutus ait: Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Ioannes 199), Matthaeus autem dicat: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam 200. Similiter et Marcus: Posteaquam autem traditus est, inquit, Ioannes venit Iesus in Galilaeam 201. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Ioanne, sed tamen et ipse post baptismum et tentationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam: Et consummata omni tentatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et egressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 202. Unde intellegitur hos tres evangelistas non Ioanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum; tunc enim nondum erat traditus Ioannes, eum vero adventum eius in Galilaeam connexuisse narrationibus suis, qui post Ioannem traditum factus est. De quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Ioannes evangelista sic loquitur: Ut ergo cognovit Iesus, quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam 203. Tunc ergo intellegimus iam fuisse traditum Ioannem, Iudaeos vero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizaverat Ioannes.

De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

19. 43. Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus 204, videamus, utrum ei ceteri evangelistae nihil adversari videantur. Marcus quippe non eum commemoravit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetivit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens 205. In hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes me mundare " 206, et cetera. De hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intellegatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare " 207, et cetera.

19. 44. Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine 208, sed ut solent praetermissa recordari vel posterius facta praeoccupare, sicut divinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narravit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 209, et ille: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei 210. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non etiam pluviam et ventos, sicut Matthaeus 211. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem verbis, custodita tamen veritatis integritate similiter explicasse.

19. 45. Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moveret, quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente 212, Lucas autem in loco campestri a Domino stante 213. Haec itaque diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse versatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae a Galilaea, et Decapoli, et Hierosolymis, et Iudea et de trans Iordanem. Videns autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum " 214, et cetera. Hic potest videri multas turbas vitare voluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei videtur attestari etiam Lucas ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit, Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos dicebat: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei " 215 et cetera. Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem Matthaeus interposuit et Lucas tacuit. Hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum 216.

19. 46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius 217, potest videri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat 218. Quod vero mox ait: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum 219, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Neque enim a