Jump to content

De Correptione et Gratia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Correptione et Gratia
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE CORREPTIONE ET GRATIA LIBER UNUS

AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS


Quaestiones iam disputatas diligentissime pertractate.

1. 1. Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime, et qui simul servitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo ad nos venerunt, misit Caritas vestra, egi Deo gratias, quod vestram in Domino pacem, et in veritate consensionem, et in caritate flagrantiam vestro nobis reddito sermone cognovi. Quod autem ad subversionem quorumdam apud vos molitus est inimicus, Deo miserante et eius insidias in suorum servorum provectum mirabili bonitate vertente, ad hoc potius valuit, ut nulli vestrum destruerentur in peius, sed nonnulli instruerentur in melius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, quae sufficienter vobis pleno libro disputata transmisimus: quem quomodo susceperitis, rescripta indicant vestra. Verumtamen semel lectum nullo modo arbitremini satis vobis innotescere potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quaestionibus solvendis atque sanandis, non ibi humana, sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si volumus pervenire quo tendimus.

Homines ex lege discunt bonum et malum, adiutorio gratiae faciunt bonum.

1. 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus 1, quod solum potest legis littera, verum etiam adiuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum, quod nullus potest sine spiritu gratiae : quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat 2. Qui ergo legitime lege utitur 3, discit in ea malum et bonum, et non confidens in virtute sua confugit ad gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet 4 ? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est: de quo ait ille: Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi 5. Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque iustitiae servusque peccati 6; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 7. Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, iam non indigeat sui liberatoris auxilio: sed ita potius, ut ab illo audiens: Sine me nihil potestis facere 8, dicat ei et ipse: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 9. Hanc fidem, quae sine dubio vera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse iam existimo, qui eum non intellegebant.

Quid valeat oratio.

2. 3. Intellegenda est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc quippe inspirationem bonae voluntatis atque operis poscebat Apostolus eis, quibus dicebat: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis 10. Quis hoc audiat, et non evigilet, atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, et faciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus: Monemus, docemus, hortamur, increpamus; sed ait: Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiam loquebatur eis, et faciebat illa omnia quae commemoravi: monebat, docebat, hortabatur, increpabat; sed sciebat haec omnia non valere, quae plantando et rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto. Quoniam sicut idem Doctor Gentium dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 11.

Oremus ut quod a Deo nondum habemus accipiamus. 3. 4. Non se itaque fallant, qui dicunt: bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis?" 12. Sed potius intellegant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi, ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione iustitiae, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum 13, accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, sive omnino non faciendo, sive non ex caritate faciendo, orent, ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt, quod non accepturi sunt? aut quid habent, quod non acceperunt 14 ?

Apostoli praecipiebant, corripiebant, orabant.

3. 5. , inquiunt, debeamus qui nobis praesunt, et ut faciamus orent pro nobis; non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus". Immo omnia fiant: quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Praecipit Apostolus dicens: Omnia vestra cum caritate fiant 15. Corripit dicens: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Dei non possidebunt? 16. Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate in invicem et in omnes 17. Praecipit, ut habeatur caritas: corripit, quia non habetur caritas: orat, ut abundet caritas. O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere.

Contradicunt: "Cum voluntas a Domino praeparetur, cur me corripis?". 4. 6. , inquit, illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum munus habeatur?". Patimini me paululum, fratres mei, non adversum vos, quorum rectum est cor cum Deo, sed adversus eos qui terrena sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes, pro caelestis et divinae gratiae veritate certare. Hoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab huius gratiae praedicatoribus corripi nolunt: mihi ut facerem dedit; si autem non fecero, non ego corripiendus sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua praecepta eius fiunt, fidelem Dei et proximi caritatem. Ora ergo pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona voluntate quae praecipit faciam. Recte autem corriperer, si eam mea culpa non haberem; hoc est, si eam possem mihi dare vel sumere ipse, nec facerem, vel si dante illo ego accipere noluissem. Cum vero et ipsa voluntas a Domino praeparetur 18, cur me corripis, quia vides me eius praecepta facere nolle, et non potius ipsum rogas, ut in me operetur et velle?".

Dolore correptionis Deo miserante fortasse corrigimur. 5. 7. Ad haec respondemus: Quicumque Dei praecepta iam tibi nota non facis, et corripi non vis, etiam propterea corripiendus es, quia corripi non vis. Non vis enim tibi tua vitia demonstrari; non vis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum quaeras; non vis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te vides, reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas foeditate. Tuum quippe vitium est quod malus es, et maius vitium corripi nolle quia malus es: quasi laudanda vel indifferenter habenda sint vitia, ut neque laudentur neque vituperentur; aut vero nihil agat timor correpti hominis, vel pudor, vel dolor; aut aliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, et ex malis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. Quod enim vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit: , ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in maioris orationis affectum; ut Deo miserante, incremento caritatis adiutus desinat agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. Haec est correptionis utilitas, quae nunc maior, nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter adhibetur; et tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum facit ut peccati sui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem, et fecit flentem 19 ? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum modestia corripiendos esse diversa sentientes, protinus addidit: Ne quando det eis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis 20.

Nec reicienda est correptio nec oratio.

5. 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt: et ora pro me, ut quod praecipis faciam"? Cur non potius secundum suum pravum sensum et ista duo respuunt, et dicunt: Nec ut praecipias mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se negasse Dominum flevit? Quis hominum Paulum divinis praeceptis ad fidem christianam pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur praedicans Evangelium, et dicens: Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Christi Iesu 21, responderetur ei: Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur sibi Evangelium ab homine praedicari, quamvis etiam possit non per hominem homini dari, concedant etiam corripi se debere a praepositis suis, a quibus christiana gratia praedicatur; quamvis non negetur Deus posse, quem velit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere, ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adiuvat, qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere. Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur, absit ut dicamus iudicium luti esse debere, sed figuli 22.

In homine non regenerato corripiatur origo damnabilis. 6. 9. , inquiunt, habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 23. Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus?". Qui haec dicunt, extra culpam se videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo: quia utique ipsa obedientia munus eius est; quae necesse est ut sit in eo cui caritas inest, quae sine dubio ex Deo est 24, et dat eam Pater filiis suis. , inquiunt, corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitrio dare nolimus?". Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur obiurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initio humanae creaturae, et non est iniquitas apud Deum 25. Ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia ex rectitudine, in qua eum Deus primitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est. An vero ideo pravitas ista corripienda non est in homine, quia non eius propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Immo vero corripiatur et in singulis, quod est omnium. Non enim propterea cuiusquam non est, quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccaverunt 26. Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur: si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem iam regeneratus et iustificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere: : quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam meliora revertitur, nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet. Sed per hominem correptio sive ex caritate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit.

Non est neglegenda correptio regenerati hominis qui non perseveraverit, ne forte det illi Deus paenitentiam.

6. 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere: qui non accepi?", quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? , inquit, mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc: Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur; sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. An quisquam dicere audebit istam perseverantiam non esse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere: Quid enim habes quod non accepisti? 27, quoniam hoc sic habet ut non acceperit?". Ad haec nos negare quidem non possumus, etiam perseverantiam in bono proficientem usque in finem, magnum esse Dei munus; nec esse nisi ab illo de quo scriptum est: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 28. Sed non ideo est eius qui non perseveraverit, negligenda correptio, ne forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sententiam subiunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoravi: Cum modestia corripientem diversa sentientes, nequando det illis Deus poenitentiam 29. Nam si dixerimus istam perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo, illud primitus evacuamus, quod ait Dominus Petro: Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua 30. Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicit Apostolus: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali 31, procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet, inclinatur in malum, non perseverans in bono. Illo etiam loco ubi dicit: Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni prece mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu 32, quid aliud eis quam perseverantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubi dicit: Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei 33, quid est: ut stetis, nisi: ut perseveretis? Unde dictum est de diabolo: In veritate non stetit 34, quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide iam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseveret. Item Iudas apostolus, cum dicit: Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia 35, nonne apertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseverare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conservat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nisi perseverantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus: Audientes autem Gentes gavisae sunt, et exceperunt verbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam 36 ? Quis in aeternam vitam potuit ordinari, nisi perseverantiae dono? Quandoquidem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 37. Qua salute, nisi aeterna? Cum vero in oratione dominica Deo Patri dicimus: Sanctificetur nomen tuum 38 : quid aliud dicimus, quam ut nomen eius sanctificetur in nobis? Quod cum iam per lavacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseveretur a nobis ? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intellegit: exponens quippe eamdem orationem: Dicimus, inquit," _Sanctificetur nomen tuum"; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Ceterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: estote, quoniam et ego sanctus sum" 39, id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus 40. Ecce gloriosissimus martyr hoc sentit, quod in his verbis quotidie fideles Christi petunt, ut perseverent in eo quod esse coeperunt. Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in bono perseveret precatur, donum eius esse talem perseverantiam confitetur.

Qui perseverantiam a Deo non accepit, cur corripitur?

7. 11. Quae cum ita sint, corripimus tamen eos, iusteque corripimus, qui cum bene viverent, non in eo perseverarunt. Ex bona quippe in malam vitam sua voluntate mutati sunt: et ideo correptione; et si nihil eis correptio profuerit, sed in vita perdita usque ad mortem perseveraverint, etiam divina in aeternum damnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut modo dicunt: , ita tunc: Quare damnamur, quandoquidem ut ex bono reverteremur ad malum, perseverantiam non accepimus qua permaneremus in bono? Nullo modo hac excusatione a iusta damnatione se liberabunt. Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui poterunt dicere non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit 41, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt: Perseverantiam non accepimus? Iustior enim videtur excusatio dicentium: Non accepimus audientiam, quam dicentium: Non accepimus perseverantiam: quoniam potest dici: Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles; nullo modo autem dici potest: Id quod non audieras, crederes si velles.

A perditionis massa homines discernuntur non meritis suis, sed per gratiam, iustificati gratis. 7. 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit: Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo 42, et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt, non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, in sanguine secundi Adam iustificati gratis. Itaque cum audimus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 43, ab illa perditionis massa quae facta est per primum Adam, debemus intellegere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit. Hoc autem apostolicum testimonium tam magnum est, ut beatus Cyprianus ad Quirinum scribens, ipsum subiecerit illi titulo, in quo ait: In nullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit 44.

Electi per gratiam certissime salvantur.

7. 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangelium; et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur 45, usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur, in viam quam reliquerant redeunt; et nonnulli accepta gratia, in qualibet aetate, periculis huius vitae mortis celeritate subtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 46. Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est: Multi enim vocati, pauci vero electi 47 : sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum.

Ex praescitis et praedestinatis nullus perit.

7. 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 48. Ex istis nullus perit, quia omnes electi sunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum vocati sunt: propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: quia maior serviet minori 49; et alibi: Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam 50. Cum ergo audimus: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit, secundum propositum vocatos debemus agnoscere: quoniam inde coepit, dicens: Omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt; ac deinde subiunxit: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemissis subdidit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Eos itaque vult intellegi, quos secundum propositum vocavit; ne putentur in eis esse aliqui vocati et non electi, propter illam dominicam sententiam: Multi vocati, pauci electi 51. Quicumque enim electi, sine dubio etiam vocati: non autem quicumque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam praedestinati atque praesciti. Horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus: sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus. Electi autem sunt ad regnandum cum Christo; non quomodo electus est Iudas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut et per eius opus damnabile, illud propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? 52, illos debemus intellegere electos per misericordiam, illum per iudicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum.

Vox electorum.

7. 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis condemnat ? Christus qui mortuus est, magis autem qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? 53. Quam fortis autem perseverantiae usque in finem munus acceperint, sequantur et dicant: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 54.

Multi vocati, pauci electi. 7. 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere, mox additum est: Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Scivit Dominus qui sunt eius 55. Horum fides, quae per dilectionem operatur 56, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae huius finis inveniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi; sed in eis vocati, de quibus dictum est: Multi vocati; non in eis de quibus dictum est: pauci vero electi. Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint, non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos ita stare, ut praescierit esse casuros.

Cur non electis perseverantia non datur?

8. 17. Hic si a me quaeratur, cur eis Deus perseverantiam non dederit, quibus eam qua christiane viverent, dilectionem dedit, me ignorare respondeo. Non enim arroganter, sed agnoscens modulum meum, audio dicentem Apostolum: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? 57 et: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 58. Quantum itaque nobis iudicia sua manifestare dignatur, gratias agamus; quantum vero abscondere, non adversus eius consilium murmuremus, sed hoc quoque nobis saluberrimum esse credamus. Tu autem quisquis inimicus eius gratiae sic interrogas, ipse quid dicis? Bene, quod te non negas esse christianum, et catholicum iactas. Si ergo confiteris donum Dei esse perseverare in bono usque in finem, cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo hic inscrutabilia iudicia Dei penetrare non possumus. Aut si ad liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra eam defendis, pertinere dicis ut perseveret in bono quisque, vel non perseveret, non Deo donante si perseveret, sed humana voluntate faciente, quid moliturus es contra verba dicentis: Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 59 ? An audebis dicere etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse si Petrus eam deficere voluisset, hoc est, si eam usque in finem perseverare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo vellet, quam pro illo Christus rogasset ut vellet. Nam quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fidelis erat, voluntas ipsa deficeret; et permansuram, si eadem voluntas maneret? Sed quia praeparatur voluntas a Domino 60, ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio. Quando rogavit ergo ne fides eius deficeret, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem? Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur voluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseveret delectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem.

Certe mirandum est.

8. 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseverantiam; cum filiis alienis scelera tanta dimittat, atque impertita gratia faciat filios suos. Quis hoc non miretur? quis hoc non vehementissime stupeat? Sed etiam illud non minus mirum est, et tamen verum, atque ita manifestum, ut nec ipsi inimici gratiae Dei quomodo id negent valeant invenire, quod filios quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine Baptismo hinc parvulos exeuntes, quibus utique si vellet huius lavacri gratiam procuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo, quo parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum venire, et per hoc lavacrum introducit in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum, et istis bonum meritum nullum sit parvulis, ex eorum propria voluntate. Certe hic iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec vituperari possunt, nec penetrari. In his est et illud de perseverantia, de qua nunc disputamus. De utrisque ergo exclamemus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius! 61.

Vestigare non possumus investigabiles vias Dei.

8. 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias eius. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a Domino Deo, apud quem non est acceptio personarum 62, nec tribuuntur ista meritis voluntatum, sicut sunt celeritates, vires, bonae valetudines, et pulchritudines corporum, ingenia mirabilia, et multarum artium capaces naturae mentium, vel quae accedunt extrinsecus, ut est opulentia, nobilitas, honores, et cetera huiusmodi, quae quisque ut habeat, non nisi in Dei est potestate: ut non immorer etiam in Baptismate parvulorum (quod nullus istorum potest dicere, sicut illa, ad regnum Dei non pertinere), cur illi parvulo detur, illi non detur, cum sit utrumque in potestate Dei, et sine illo Sacramento nemo intret in regnum Dei: ut ergo haec taceam vel relinquam, illos ipsos intueantur de quibus agitur. De his enim disserimus, qui perseverantiam bonitatis non habent, sed ex bono in malum deficiente bona voluntate moriuntur. Respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie viverent, non tunc de vitae huius periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum 63. Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum nisi perversissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 64. Neque enim hoc non donat Deus quibus voluerit, aut vero Scriptura illa mentitur, quae de morte velut immatura hominis iusti ait: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius 65. Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est quamdiu quisque in hac vita maneat, quae tentatio dicta est super terram 66 ? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo vitam istam, antequam ex bono mutetur in malum, cur autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse in bono perseverantiam secundum Scripturas, de quibus testimonia multa iam posui, fateantur nobiscum; et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure adversus Deum dignentur ignorare nobiscum.

Qui non acceperunt perseverantiam, non sunt vere filii Dei...

9. 20. Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii promissionis. Nam isti cum pie vivunt, dicuntur filii Dei; sed quoniam victuri sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo; de quibus ait evangelista Ioannes: Quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum 67 : quod utique credendo futuri erant per Evangelii praedicationem; et tamen antequam esset factum, iam filii Dei erant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo; de quibus ait idem Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum 68. Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; verum ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; hoc est: Et quando videbantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur: Unde id ostendis? Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Filiorum Dei vox est: Ioannes loquitur, in filiis Dei loco praecipuo conconstitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseverantiam non habuerunt: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, et addunt: Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum, quid aliud dicunt, nisi: Non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum? non quia iustitiam simulaverunt; sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: Nam si fuissent ex nobis, veram, non fictam iustitiam tenuissent utique nobiscum, sed: si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. In bono illos volebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est non usque in finem perseveraverunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est, non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum: quoniam qui vere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis Filii eius, et secundum propositum vocati sunt ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis 69.

...nec sunt vocati secundum propositum.

9. 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam non dedit: haberent enim eam si in eo filiorum numero essent; et quid haberent, quod non accepissent 70, secundum apostolicam veramque sententiam? Ac per hoc tales filii Filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad Patrem: Ut omne quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat vitam aeternam 71. Hi ergo Christo intelleguntur dari, qui ordinati sunt in vitam aeternam. Ipsi sunt illi praedestinati et secundum propositum vocati, quorum nullus perit. Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam; quoniam sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et rursus quos dicimus inimicos eius, vel parvulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide quae per dilectionem operatur 72, hanc vitam finiant, iam et antequam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filii eius, et dati sunt Christo Filio eius, ut non pereant, sed habeant vitam aeternam.

Qui non manserunt in verbo Christi, non sunt vere discipuli eius. 9. 22. Denique ipse Salvator: Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis 73. Numquid in his computandus est Iudas, qui non mansit in verbo eius? Numquid in his computandi sunt illi, de quibus Evangelium sic loquitur, ubi Dominus cum commendasset manducandam carnem suam et bibendum sansanguinem suum, ait evangelista: Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum; et dicebat: Propterea dixi vobis: Quia nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant 74. Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente Evangelio? Et tamen non erant vere discipuli, quia non manserunt in verbo eius, secundum id quod ait: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Quia ergo non habuerunt perseverantiam, sicut non vere discipuli Christi, ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur et ita vocabantur. Appellamus ergo nos et electos, et Christi discipulos, et Dei filios, quia sic appellandi sunt, quos regeneratos pie vivere cernimus; sed tunc vere sunt quod appellantur, si manserint in eo propter quod sic appellantur. Si autem perseverantiam non habent, id est, in eo quod coeperunt esse non manent, non vere appellantur quod appellantur et non sunt: apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est, ex bonis mali.

Qui secundum propositum vocati sunt, iam glorificati sunt.

9. 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit: his qui secundum propositum vocati sunt 75. Hi enim in eo quod diligunt Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempus inde deviant, revertuntur, ut usque in finem perducant, quod in bono esse coeperunt. Ostendens autem quid sit secundum propositum vocari, mox addidit ea quae iam supra posui: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit, scilicet secundum propositum; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 76. Illa omnia iam facta sunt: praescivit, praedestinavit, vocavit, iustificavit: quoniam et omnes iam praesciti ac praedestinati sunt, et multi iam vocati atque iustificati; quod autem posuit in fine: illos et glorificavit (siquidem illa gloria est hic intellegenda, de qua idem dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 77 ) nondum factum est. Quamvis et illa duo, id est: vocavit et iustificavit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt: adhuc enim usque in finem saeculi multi vocandi et iustificandi sunt; et tamen verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tamquam iam fecerit Deus, quae iam ut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit et propheta Isaias: Qui fecit quae futura sunt 78. Quicumque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. Hi vere veniunt ad Christum; quia ita veniunt, quomodo ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non eiiciam foras 79. Et paulo post: Haec est, inquit, voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo 80. Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur, nisi eis qui non peribunt; quoniam qui non perseverant peribunt.

Si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum Deus facit proficere in bonum.

9. 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores. Discunt enim in ipsa via iusta cum tremore se exultare debere, non sibi arrogando tamquam de sua virtute fiduciam permanendi, nec dicendo in abundantia sua: Non movebimur in aeternum 81. Propter quod eis dicitur: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta 82. Neque enim ait: Et non veniatis ad viam iustam; sed: ne pereatis, inquit, de via iusta; quid ostendens, nisi eos esse commonitos, qui iam ambulant in via iusta, ut in timore Deo serviant, id est, non altum sapiant, sed timeant 83 ? quod significat: Non superbiant, sed humiles sint: unde et alibi dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes 84 : exultent Deo, sed cum tremore; in nullo gloriantes, quando nostrum nihil sit; ut qui gloriatur, in Domino glorietur 85 : ne pereant de via iusta, in qua iam ambulare coeperunt, dum sibi hoc ipsum assignant, quod in ea sunt. His verbis usus est et Apostolus, ubi ait: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ostendens quare cum timore et tremore: Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 86. Non enim habebat hunc timorem et tremorem, qui dicebat in abundantia sua: Non movebor in aeternum 87. Sed quia filius erat promissionis, non perditionis, expertus Deo paululum deserente quid esset ipse: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus 88. Ecce doctior, et ob hoc etiam humilior, tenuit viam, iam videns et confitens in voluntate sua Deum decori eius praestitisse virtutem: quod sibi ipse tribuens et de se praesumens in tali abundantia quam praestiterat Deus, non de illo qui eam praestiterat, dicebat: Non movebor in aeternum. Factus est ergo conturbatus, ut se inveniret, et humiliter sapiens, non solum aeternae vitae, verum etiam in hac vita piae conversationis et perseverantiae, in quo spes habenda esset, addisceret. Haec vox et apostoli Petri esse potuit: dixerat quippe et ipse in abundantia sua: Animam meam pro te ponam 89; sibi festinando tribuens, quod ei fuerat a Domino postea largiendum. Avertit autem ab illo faciem Dominus, et factus est conturbatus, ita ut eum mori pro illo metuens ter negaret. Sed rursus convertit ad eum faciem suam Dominus, et culpam lacrymis diluit. Quid est enim aliud: Respexit eum 90, nisi: faciem, quam paululum ab illo averterat, revocavit ad eum? Factus ergo fuerat conturbatus: sed quia didicit non de se ipso fidere, etiam hoc ei profecit in bonum, faciente illo qui diligentibus eum omnia cooperatur in bonum 91; quia secundum propositum vocatus erat, ut nemo eum posset eripere de manu Christi, cui datus erat.

Corripiendum est, sed cum caritate.

9. 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via iusta, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam; nemo prudens et fidelis hoc dicat. Si enim secundum propositum vocatus est iste, procul dubio illi, etiam quod corripitur, Deus cooperatur in bonum. Utrum autem ita sit vocatus, quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum caritate quod scit esse faciendum: scit enim talem corripiendum, facturo Deo aut misericordiam, aut iudicium : misericordiam quidem, si a massa perditionis ille qui corripitur, gratiae largitate discretus est, et non est inter vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, sed inter vasa misericordiae quae praeparavit Deus in gloriam 92; iudicium vero, si in illis est damnatus, in his non est praedestinatus.

Alia quaestio: quid de ipso primo homine qui non per severavit sentiamus. 10. 26. Hic exoritur alia quaestio, non sane contemnenda, sed in adiutorio Domini, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 93, aggredienda atque solvenda. Quaeritur enim a nobis, quantum attinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseverare usque in finem, quid de ipso primo homine sensentiamus, qui certe sine ullo vitio factus est rectus. Nec dico: Si perseverantiam non habuit, quomodo sine vitio fuit, cui tam necessarium Dei donum defuit ? Huic namque interrogationi facile respondetur, eum perseverantiam non habuisse, quia in eo bono, quo sine vitio fuit, non perseveravit: coepit enim habere vitium ex quo cecidit; et si coepit, antequam coepisset, utique sine vitio fuit. Aliud est enim non habere vitium; et aliud est in ea bonitate, in qua nullum vitium est, non manere. Eo quippe ipso quod non dicitur numquam sine vitio fuisse, sed dicitur sine vitio non permansisse, procul dubio demonstratur sine vitio fuisse, in quo bono non permansisse culpatur. Sed illud magis quaerendum operosiusque tractandum est, quomodo respondeamus eis qui dicunt: est, habuit perseverantiam, procul dubio perseveravit in ea: et si perseveravit, utique non peccavit, nec illam suam rectitudinem Deumque deseruit. Eum autem peccasse, et desertorem boni fuisse, veritas clamat. Non ergo habuit in illo bono perseverantiam: et si non habuit, non utique accepit. Quomodo enim et accepisset perseverantiam, et non perseverasset? Porro, si propterea non habuit, quia non accepit, quid ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit? Neque enim dici potest, ideo non accepisse, quia non est discretus a massa perditionis gratiae largitate. Nondum quippe erat illa in genere humano perditionis massa antequam peccasset, ex quo tracta est origo vitiata".

Deus ordinavit angelorum et hominum vitam ut prius ostenderet quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae beneficium in angelis...

10. 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura esse praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium iustitiaeque iudicium. Denique angeli quidam, quorum princeps est qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt. Refugientes tamen eius bonitatem, qua beati fuerunt, non potuerunt eius effugere iudicium, per quod miserrimi effecti sunt. Ceteri autem per ipsum liberum arbitrium in veritate steterunt, eamque de suo casu numquam futuro certissimam scire meruerunt. Si enim nos de Scripturis sanctis nosse potuimus sanctos Angelos iam nullos esse casuros, quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt? Nobis quippe beata sine fine vita promissa est, et aequalitas Angelorum 94 : ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post iudicium venerimus, non inde nos esse lapsuros; quod si de se ipsis Angeli nesciunt, non aequales, sed beatiores erimus. Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem. Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cuiusquam sancti angeli iam futuram. Diabolus vero et angeli eius, etsi beati erant antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem, tamquam praemium ipsius permansionis acciperent, id est, ut magna per Spiritum Sanctum data abundantia caritatis Dei, cadere ulterius omnino non possent, et hoc de se certissime nossent. Hanc plenitudinem beatitudinis non habebant; sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique esse non possent, quos huius tanti mali metus iam tunc miseros esse compelleret.

...et iustitiae iudicium in homine.

10. 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. In quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis exexperimento, acciperet illam, merito huius permansionis, beatitudinis plenitudinem, qua et sancti Angeli sunt beati, id est, ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. Nam neque ipse posset etiam in paradiso beatus esse, immo ibi non esset, ubi esse miserum non deceret, si eum sui casus praescientia timore tanti mali miserum faceret. Quia vero per liberum arbitrium Deum deseruit, iustum iudicium Dei expertus est, ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita tota cum illo peccaverat, damnaretur. Quotquot enim ex hac stirpe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenentur obstricti. Unde etiamsi nullus liberaretur, iustum Dei iudicium nemo iuste reprehenderet. Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo vero numero multi liberantur, gratia fit, gratis fit, gratiae sunt agendae quia fit, ne quis velut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur 95, et qui gloriatur, in Domino glorietur.

Adam habuit Dei gratiam, sed disparem gratiae sanctorum.

11. 29. Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Immo vero habuit magnam, sed disparem. Ille in bonis erat, quae de bonitate sui Conditoris acceperat: neque enim ea bona et ille suis meritis comparaverat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum: Libera nos a malo 96. Ille in illis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu et haereditario et proprio illius Agni sanguis absolvit. Ille non opus habebat eo adiutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 97. Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum 98, et spiritus adversus carnem, atque in tali certamine laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt. Ille vero nulla tali rixa de se ipso adversus se ipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur.

Sancti potentiore gratia indigent: gratia Incarnationis.

11. 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc, verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro eis homo factus, et sine suo ullo vel originali vel proprio peccato ab hominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamvis die tertio resurrexit, numquam moriturus ulterius; pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuis praestitit vitam, ut redempti eius sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 99. Deus ergo naturam nostram, id est animam rationalem carnemque hominis Christi suscepit, susceptione singulariter mirabili vel mirabiliter singulari, ut nullis iustitiae suae praecedentibus meritis Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum quod sine initio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei huius et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu Sancto et virgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo, et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Evangelio atque dicente: Verbum caro factum est 100. Nam ubi hoc factum est, nisi in utero virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgine requirente, quomodo fieret quod ei per angelum nuntiabatur, angelus respondit: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei 101. Propterea, inquit: non propter opera, quae nondum nati utique nulla sunt; sed propterea, quia Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ista nativitas profecto gratuita coniunxit in unitate personae hominem Deo, carnem Verbo. Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepta, nullum in se motum malae voluntatis admitteret. Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos eius sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in aeternum bonos, quem sic suscepit, ut numquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus.

In primo Adam gratia facit ut habeat homo iustitiam, si velit.

11. 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua numquam vellet esse malus; sed sane habuit, in qua si permanere vellet, numquam malus esset, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Nec ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in eius libero arbitrio. Quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiuvetur ab omnipotenti bono. Quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus: sed deseruit, et desertus est. Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum vellet, et in quo permaneret si vellet: non quo fieret ut vellet. Haec prima est gratia quae data est primo Adam: sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim qua fit ut habeat homo iustitiam si velit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adiuvabatur, ut sine hoc adiutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si vellet desereret. Haec autem tanto maior est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit.

In secundo Adam gratia facit ut homo velit.

11. 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem: in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adiutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet; ut autem vellet, in eius libero reliquit arbitrio. Posset ergo permanere si vellet: quia non deerat adiutorium per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet. Sed quia noluit permanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius permansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adiutorium vel angelo vel homini, cum primum facti sunt, defuisset; quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adiutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent: adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est: quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale sit, ut velimus. Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat; ut autem in eo permaneret, egebat adiutorio gratiae, sine quo id omnino non posset; et acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quod posset: nam si habuisset, perseverasset. Posset enim perseverare si vellet; quod ut nollet, de libero descendit arbitrio, quod tunc ita liberum erat, ut et bene velle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est Angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat.

"Posse non peccare", et "non posse peccare".

12. 33. Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenter et vigilanter intuendum est: posse non peccare, et non posse peccare, posse non mori, et non posse mori, bonum posse non deserere, et bonum non posse deserere. Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. Numquid dicturi sumus: Non potuit peccare, qui tale habebat liberum arbitrium? aut: Non potuit mori, cui dictum est: Si peccaveris, morte morieris 102 ? aut: Non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas voluntatis erat, posse non peccare; novissima erit multo maior, non posse peccare. Prima immortalitas erat, posse non mori; novissima erit multo maior, non posse mori. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere; novissima erit felicitas perseverantiae, bonum non posse deserere. Numquid, quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva?

"Auxilium sine quo non", et "auxilium quo". 12. 34. Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. Aliud est adiutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium quo aliquid fit. Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen cum adfuerint alimenta, eis fit ut vivat qui mori voluerit. Ergo adiutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At vero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. Adiutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adiutorium et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data numquam fuerit, numquam erit. Alimenta vero non consequenter faciunt ut homo vivat; sed tamen sine illis non potest vivere. Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis, non tale adiutorium perseverantiae datur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur: non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint. Non solum enim dixit: Sine me nihil potestis facere, verum etiam dixit: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat 103. Quibus verbis eis non solum iustitiam, verum etiam in illa perseverantiam se dedisse monstravit. Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: Non manebit? quis audeat dicere: Forsitan non manebit ? Sine poenitentia sunt enim dona et vocatio Dei 104 : sed vocatio eorum qui secundum propositum vocati sunt. Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem: ac per hoc perseverabit usque in finem, nec eam nisi manentem vitae huius inveniet finis.

"Auxilium" quo sancti huius mundi martyria vincunt.

12. 35. Maior quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium 105, libero usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate; isti autem, non dico terrente mundo, sed saeviente ne starent, steterunt in fide; cum videret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non viderent. Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent 106, a quo acceperunt spiritum, non timoris, quo persequentibus cederent, sed virtutis et caritatis et continentiae 107, quo cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, voluntas libera, et eam fecit servire peccato; horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est per illum qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 108. Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant quotidie: Dimitte nobis debita nostra 109, non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus: Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget 110. De quo peccato (quoniam non expressum est) possunt multa et diversa sentiri: ego autem dico id esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione, sicut ille, liberi; sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato servi facti sunt iustitiae 111, in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseverantiam, qui eos praescivit, et praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et iustificavit, et glorificavit 112; quoniam illa quae de his promisit, etiam futura iam fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad iustitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere 113.

Deus dat perseverantiam electis quia quae promisit potens est et facere.

12. 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est, non suum, sed eorum est quod promisit. Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatus in fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere 114. Non ait: Quae praescivit, potens est promittere; aut: Quae praedixit, potens est ostendere; aut: Quae promisit, potens est praescire; sed, quae promisit, potens est et facere. Ipse igitur eos facit perseverare in bono, qui facit bonos. Qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. Quamvis ergo de omnibus regeneratis et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens: Tu quis es qui iudices alienum servum? suo domino stat aut cadit, continuo tamen respexit ad praedestinatos, et ait: Stabit autem: et ne hoc sibi arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum 115. Ipse itaque dat perseverantiam, qui statuere potens est eos qui stant, ut perseverantissime stent; vel restituere qui ceciderunt : Dominus enim erigit elisos 116.

Placuit Deo quo maxime humanam superbiam extingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso.

12. 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare vel non perseverare in eius relinqueretur arbitrio, tales vires habebat eius voluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati et tantae bene vivendi facilitati perseverandi committeretur arbitrium: Deo quidem praesciente quid esset facturus iniuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente: sed simul sciente quid de illo ipse faceret iuste. Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam maioribus donis adiuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso. Non enim gloriantur iniusti, qui non habent unde; nec iusti, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt: Gloria mea, et exaltans caput meum 117. Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est: Ut non glorietur omnis caro coram ipso. Ad iustos autem illud: Qui gloriatur, in Domino glorietur 118. Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset: Ut non glorietur omnis caro coram ipso, ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit: Ex ipso autem vos estis in Iesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 119. Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super terram 120, virtus in infirmitate perficitur 121 : quae virtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur?

Qui gloriatur, in Domino glorietur.

12. 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adiutorium quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare si velint; sed in eis etiam, operatur et velle: ut quoniam non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt; ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Nam si in tanta infirmitate vitae huius (in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adiutorio Dei sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec Deus in eis operaretur ut vellent, inter tot et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumberet, et ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis ut possent. Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur; et ideo, quamvis infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc parvo perseveraret per virtutem Dei: cum voluntas primi hominis fortis et sana in bono ampliore non perseveraverit, habens virtutem liberi arbitrii, quamvis non defuturo adiutorio Dei sine quo non posset perseverare si vellet, non tamen tali quo in illo Deus operaretur ut vellet. Fortissimo quippe dimisit atque permisit facere quod vellet: infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum est vellent, et hoc deserere invictissime nollent. Dicente ergo Christo: Rogavi pro te ne deficiat fides tua 122, intellegamus ei dictum, qui aedificatur super petram 123. Atque ita homo Dei non solum quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset, verum etiam quia fides ipsa non deficit, qui gloriatur, in Domino glorietur 124.

Certus est numerus electorum, neque augendus neque minuendus.

13. 39. Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum 125. Ipsi enim vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum vocati. Certum vero esse numerum electorum, neque augendum neque minuendum, quamvis et Ioannes Baptista significet, ubi dicit: Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 126, ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahae, tamen apertius in Apocalypsi dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam 127. Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus.

Qui sint in numero praedestinatorum occultari opus est... 13. 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent, quibus expedit non altum sapere, sed timere 128. Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cavenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur Apostolus 129. Hinc Apostolis dicebatur: Si manseritis in me 130 : dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros. Et per Prophetam: Si volueritis et audieritis me 131 : cum sciret ipse in quibus operaretur et velle 132. Et similia multa dicuntur. Nam propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perveniant: propter huius ergo utilitatem secreti credendum est quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide quae per dilectionem operatur incipere vivere, et aliquamdiu fideliter ac iuste vivere, et postea cadere, neque de hac vita priusquam hoc eis contingat auferri. Quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo vitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam qua pie vivitur pervenirent, deinceps iam securi numquam se ab illo esse casuros. Quae praesumptio in isto tentationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. Denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando ulla superbia esse non poterit. Numerus ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno praedestinatus, donata sibi etiam usque in finem perseverantia, illuc integer perducetur, et illic integerrimus iam sine fine beatissimus servabitur, adhaerente sibi misericordia Salvatoris sui, sive cum convertuntur, sive cum praeliantur, sive cum coronantur.

...quia et praedestinatis Dei misericordia necessaria est.

13. 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia 133. Dicit etiam Iacobus apostolus: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 134 : ubi ostendit etiam in illo iudicio, in quo iusti coronantur, iniustique damnantur, alios cum misericordia, alios sine misericordia iudicandos. Propter quod etiam mater Machabaeorum filio suo dicit: Ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam 135. Cum enim rex iustus, sicut scriptum est, sederit in throno, non adversabitur ante eum omne malum. Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 136. Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessaria est, qua fit beatus, cui non imputavit Dominus peccatum 137. Sed tunc pro bonorum operum meritis iusto iudicio etiam ipsa misericordia tribuetur. Cum enim dicitur: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam, manifestatur in his in quibus inveniuntur bona opera misericordiae, iudicium cum misericordia fieri; ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorum operum reddi. Non sic est nunc, quando non solum nullis bonis, sed etiam multis malis operibus praecedentibus, misericordia eius praevenit hominem, ut liberetur a malis, et quae fecit, et quae facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur, et quae passurus fuerat in aeternum nisi erueretur a potestate tenebrarum, et transferretur in regnum Filii caritatis Dei 138. Verumtamen quia et ipsa vita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur 139, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intellegitur quae in Evangelio legitur: Gratia pro gratia 140, id est, pro his meritis quae contulit gratia.

Qui ex praedestinatis non sunt, non accepta perseverantia deserunt et deseruntur.

13. 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo vere libero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hi ergo qui non pertinent ad istum certissimum et felicissimum numerum, pro meritis iustissime iudicantur. Aut enim iacent sub peccato, quod originaliter generatione traxerunt, et cum illo haereditario debito hinc exeunt, quod non est regeneratione dimissum; aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt: arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum, liberum iustitiae, peccati autem servum, quo volvuntur per diversas noxias cupiditates, alii magis, alii minus, sed omnes mali, et pro ipsa diversitate diversis suppliciis iudicandi. Aut gratiam Dei suscipiunt, sed temporales sunt, nec perseverant; deserunt et deseruntur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto perseverantiae dono, iudicio Dei iusto et occulto.

Patiantur homines se corripi et corripientes adhibeant caritatem. 14. 43. Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec de ipsa correptione contra gratiam argumententur, nec de gratia contra correptionem; quia et peccatis iusta poena debetur, et ad ipsam pertinet iusta correptio, quae medicinaliter adhibetur, etiamsi salus aegrotantis incerta est: ut si is qui corripitur, ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non pertinet, sit ei correptio poenale tormentum. Sub isto ergo incerto ex caritate adhibenda est, cuius exitus ignoratur; et pro illo cui adhibetur, orandum est ut sanetur. Cum autem homines per correptionem in viam iustitiae seu veniunt seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante atque rigante, et quolibet in agris vel arbustulis operante dat incrementum Deus 141; cui volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium? Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. Etiam de his enim qui faciunt quae non vult, facit ipse quae vult.

Cur Deus vult homines salvos esse nec tamen omnes salvi fiunt?

14. 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri 142, nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intellegi potest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquos commemoravimus: sed hic unum dicam. Ita dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, ut intellegantur omnes praedestinati; quia omne genus hominum in eis est. Sicut dictum est Pharisaeis: Decimatis omne olus 143 : ubi non est intellegendum nisi omne quod habebant; neque enim omne olus quod erat in toto terrarum orbe decimabant. Secundum istum locutionis modum dictum est: Sicut et ego omnibus per omnia placeo 144. Numquid enim qui hoc dixit, placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive iam intus positis, sive introducendis in eam.

Si Deus habet in potestate voluntates hominum, quis alius facit ut salubris sit correptio? 14. 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit 145, et qui etiam illa quae futura sunt fecit 146, humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult: quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, cum vult, facit. Nisi forte (ut ex multis aliqua commemorem) quando Deus voluit Sauli regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato viro, sive non subdere, quod utique in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium quo placeret inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Sic enim scriptum est: Et dimisit Samuel populum, et abiit unusquisque in locum suum; et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt potentes quorum tetigit Dominus corda cum Saule. Et filii pestilentes dixerunt: Quis salvabit nos? hic? Et inhonoraverunt eum, et non attulerunt ei munera 147. Numquid aliquis dicturus est, non iturum fuisse cum Saul, quemquam eorum quorum tetigit corda Dominus ut irent cum illo; aut isse aliquem pestilentium, quorum ut hoc facerent corda non tetigit? Item de David, quem Dominus in regnum successu prosperiore constituit, ita legitur: Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus erat cum illo 148. Hoc cum praemissum fuisset, paulo post dictum est: Et Spiritus induit Amasai principem triginta, et dixit: Tui sumus, o David, et tecum futuri, fili Iesse. Pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quia auxiliatus est tibi Deus 149. Numquid iste posset adversari voluntati Dei, et non potius eius facere voluntatem, qui in eius corde operatus est per Spiritum suum quo indutus est, ut hoc vellet, diceret, et faceret ? Item paulo post ait eadem Scriptura: Omnes hi viri bellatores, dirigentes aciem corde pacifico venerunt in Hebron, ut constituerent David super omnem Israel 150. Sua voluntate utique isti constituerunt regem David. Quis non videat? quis hoc neget? Non enim hoc non ex animo, aut non ex bona voluntate fecerunt, quod fecerunt corde pacifico; et tamen hoc in eis egit, qui in cordibus hominum quod voluerit operatur. Propter quod praemisit Scriptura: Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus omnipotens erat cum illo. Ac per hoc Dominus omnipotens qui erat cum illo, adduxit istos ut eum regem constituerent. Et quomodo adduxit? numquid corporalibus ullis vinculis alligavit? Intus egit, corda tenuit, corda movit, eosque voluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, traxit. Si ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas, quis alius facit ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut caelesti constituatur in regno?

Corripiantur a praepositis suis fratres, sed cum caritate.

15. 46. Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de caritate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus. Quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium, qua poena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die; aut ante finem vitae huius de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamvis iustae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam: ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur adducere, ut iustificati ex fide pacem habeant ad Deum 151 : quam praedicabat etiam Apostolus, cum dicebat: Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliari Deo 152. Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Iesus dixit discipulis suis: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui; et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur 153. Cum hanc evangelizant pacem, de quibus praedictum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 154, nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huic Evangelio, et ex fide iustificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum autem praedestinationem Dei, iam filius pacis erat. Neque enim dictum est: Super quem requieverit pax vestra, fiet filius pacis; sed: Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum pax vestra. Iam ergo et antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis ibi erat, sicut eum noverat atque praescierat non evangelista, sed Deus. Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes salvos fieri, quibus praedicamus hanc pacem. Neque enim metuendum est ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis: ad nos enim revertetur, id est, nobis proderit ista praedicatio, non et illi; si autem super eum pax praedicata requieverit, et nobis, et illi.

De corripiendis filiis pacis.

15. 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus iubet, et ipse in nobis hoc operatur, diffundendo istam caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 155, potest etiam sic intellegi quod omnes homines Deus vult salvos fieri, quoniam nos facit velle: sicut misit Spiritum Filii sui clamantem: Abba, Pater 156, id est, nos clamare facientem. De ipso quippe Spiritu, alio loco dicit: Accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 157. Nos ergo clamamus, sed ille clamare dictus est, qui efficit ut clamemus. Si ergo clamantem Spiritum recte dixit Scriptura, a quo efficitur ut clamemus, recte etiam volentem Deum a quo efficitur ut velimus. Ac per hoc, quia et corripiendo nihil aliud debemus agere, nisi ut ab ista pace quae est ad Deum non recedatur, aut ad eam qui recesserat revertatur, nos agamus sine desperatione quod agimus. Si filius pacis est quem corripimus, requiescet super eum pax nostra: sin autem, ad nos revertetur.

Pigri et neglegentes esse non debemus in corripiendis. 15. 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt eius 158, non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in corripiendis, qui corripiendi sunt. Neque enim frustra dictum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala 159; et: Peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est 160. Non argumentemur contra ista praecepta salubremque terrorem dicentes: ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis".

16. 48. Absit ut ista garrientes, securos nos in hac negligentia esse debere credamus. Verum est enim quia nemo perit, nisi filius perditionis: sed ait Deus per Ezechielem prophetam: Ille quidem in peccato suo morietur, sanquinem vero eius de manu speculatoris requiram 161.

Correptioni adicienda est oratio. 16. 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus, omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio; Dei est autem illis eam facere utilem, quos ipse praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui 162. Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus pereat? Neque enim dilectionis viscera maiora gestamus quam beatus Apostolus, qui dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes: videte ne quis malum pro malo alicui reddat 163. Ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. Dicit etiam: Peccantes coram omnibus corripe, ut ceteri timorem habeant 164. Quod de his peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus. Ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum 165. Verumtamen et ipse severitatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus 166. Et quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio negligatur. Omnia vero haec cum caritate fiant: quoniam caritas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum 167.