De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: incognitus


De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae

UrbIi.DeDaPrI 151 Urbanus IIc.1042–1099 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Dalmachio promoto in episcopum Compostellae

Praeterea delapso unius anni spatio venerandus rex Ildefonsus, ejus gener dominus Raymundus et uxor sua nobilissima domina Urraca, consilio et cleri et populi beati Jacobi, auctori sanctae Romanae Ecclesiae quemdam monachum Cluniacensis religionis D. (Dalmacium) pudicum et religiosum virum et abbatis benedictione et licentia Compostellanae Ecclesiae, Domino auxiliante, fecerunt episcopum. Hic, sedem quasi incultam reperiens vineam, sicut formam sanctae doctrinae noverat utilitati sanctae Ecclesiae ardentissimo amore instuduit. Nam cum dominus Urbanus sanctae Romanae Ecclesiae providentissimus episcopus apud Clarum montem concilium celebraret, religiosus idem Dalmatius cum quibusdam comprovincialium episcoporum, qui germana juncti charitate ejus sanctitati inhaeserant, in eodem concilio domino papae se praesentavit; ubi ab omnibus valde honoratus hoc privilegium, in sequenti serie conscriptum, quod nemo praedecessorum suorum impetrare potuerat, cum ipsis subsequentibus litteris de confraternitate hujus Ecclesiae scriptis apud gratiam domini papae summis precibus impetravit.

Libertas Compostellanae Ecclesiae.

Urbanus episcopus, etc.