Praefatio | Liber Secundus de Causis Corruptarum Artium |
JOHANNIS LUDOVICI VIVIS
DE
CAUSIS CORRUPTARUM ARTIUM,
LIBER I.
CAPUT I.
[recensere]DE ARTIUM, DEQUE LITTERARUM ORIGINE
ANimantes omnes Naturae benignitate, ac magisterio satis esse tuendam vitam instructas videmus. Quippe integumenta corporum Naturae munere accipiunt, et cibo vescuntur parato et ubique obvio. Homo vero prodit in lucem hanc multarum rerum indigus, ut appareat crimine aliquo detracta illi esse Naturae beneficia, nullis reliquorum animantium denegata. Non habet quo se a vi frigoris, ab aestu, ab imbre tueatur, nisi quaesita multo labore: nec ei alimenta terra fundit, nisi rogata, immo coacta longa et molesta cura. Illa tamen in re indulgenter homo est a principe et auctore suo habitus, quod cum ipse necessitates sibi sua culpa tam varias arcessierit, Deus tamen instrumentii ei reliquit ad eas quoquo modo propulsandas, ingenii acumen vivax et sua sponte actuosum. Hinc sunt nata inventa hominum omnia utilia, noxia, proba, improba.
Prima rerum inventio necessitatibus succurrit: haec enim ingenia mirifice exacuit ad ea excudenda, quis obsessor adeo gravis arceatur, ne qua expugnare valeat, quod ab eo tanta diligentia die noctuque oppugnatur. Initio sibi quisque pro re nata consilium captabat, ut rebus oppressis afflictisque subveniret. Tum si quis relaxamenti concederetur, usu et meditatione excogitabat, quod proficeret in posterum: haec ab eodem uno per varia experimenta collecta vel collata cum alienis praecepta efficiebant, quae etiam alios in re simili juvarent; multa vero simul conjuncta, quae ad unum aliquem, similesve vitae usus spectarent, vocarunt artem. Haec iam olim sunt a maximis viris scite aminadversa, Aristotele philosopho in libris primae philosophiae, Virgilio et Manilio vatibus, quorum hic inquit:
- Et labor ingenium miseris dedit et sua quemque
- Advigilare sibi jussit fortuna premendo.
Et idem:
- Per varios usus artem experientia fecit.
Tum Vergilius, connumeratis commoditatibus, quas Juppiter hominum generi ademisset, videlicet umbram quandam assecutus dicti illius: Exsecrabilis terra opere tuo, ut alia quaedam verae pietatis coactos esse homines canit, pulso veterno, operi incumbere:
- Tum variae, inquit, venere artes; labor omnia vincit
- Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Et post:
- Ut varias usus meditando extunderet artes.
Et quemadmodum videmus in vita contingere, ut homines perfuncti domesticis et necessariis negotiis, applicent animum ad aliquid altius ac liberalius cognoscendum; ita artibus, quae praesenti atque urgenti necessitati opem ferrent, rite inventis ac constiutis, visum est humano ingenio sensim ad pulchriora sese attollere. Nescit animi nostri vigor quiescere: opere, ut inquit ille, pascitur. Tum mathematice et philosophia naturalis quaesita, et civitates constitutae, et leges datae, quae tametsi vitae magnopere prosunt; tamen non illis necessitatibus consulunt, quibus terrae fossio, aratio repastimatio, et alia quae operibus rusticis exercerentur; neu vellenda lana, et nenda, et texenda, aut aedificia construenda, queis sine, vita ne diem quidem unum posset propagari. Et quo quaeque artes altiores res, minusque praesenti et diurno corporis usui necessarias spectabant, hoc praestantiores habebantur, eorumque professores digniores sapientiae nomine, videlicet hominum consensu id declarante, excellentiora esse quaecumque ad animum pertinerent, quam quae ad corpus; et hoc naturali quadam informatione in humanis pectoribus inaedificatum expressumque. Et corpus quidem pecudis more praesentibus acquiescit, oblitum praeterita, securum futuri. Animus vero, utpote divinus, recordatur transacta, et ea in usum futurorum revocat. Unde vetus sententia: providentiam Memoriae filiam esse atque Usus.
Magnus rerum actarum thesaurus est memoria, quae quod fluxa in plerique et infirma esset, visum est adjuvari eam reminiscentia, ut quibusdam velut signis, rediret in recordationem eorum, quae quaereret: hae litterae fuerunt. Apud alios, imagines animantium quibus Aethiopes vulgo utebantur, et post eos Aegyptii. Sed hi tantum in factis atque in arcanis rebus, quae idcirco sunt ἵερογλυφικα nominata, quorum cerebra mentio apud Veteres. Mira res est, quisquis ille fuit tanti auctor inventi, quattuor et viginti notulis, plus minus, potuisse tantam humanarum vocum sonorumque varietatem comprehendere. Sunt qui inventionem hanc perstrinxerint, ut ille in Phaedro Platonis, qui Theuto Aegyptio de repertis litteris glorianti, tamquam memoriae adjumento, responderit, illum non memoriam adjuvisse, sed reminiscentiam. Et Pythagorae Samio hanc ferunt fuisse causam cur non scriberet, quod diceret, nolle se scribendis sensis animi sui discipulos desidiae assuefacere, quippe qui monumentis litterarum confisi, minus memoriae excolendae studerent. Eadem propemodum fuit Druidarum Galliae sacerdotum mens, idcirco multa illa versuum milia, quibus sacra et ceremoniae eorum continentur, alii aliis, velut per manus, tradebant sine scriptione ulla. Sed certe necessariae sunt litterae ad aeternitatem memoriae. Infidelis est enim illa per manus traditio, quod is qui accipit, vel non satis accurate auscultavit, vel obliviscitur, aut quod negligenter recoluit, aut morbi alicujus, aut certe aetatis ipsius injuria, quam non temere dicunt auffere omnia; interdum quoque moritur, antequam tradat accepta.
Pythagorae ipsius ut videmus quam pauca exstant? Et haec ope litterarum exempta noxae aevi; nec illa aurea, ut vocant, verba legeremus, nisi Philolaus aliquid ausus esset contra magistri praecepta, condiscipulis frementibus, et vehementer reclamantibus. Druidarum nihil est reliqui. Esdras quoque scriba gentis Judaeae, cum cerneret populum suum toties capi ac sedes mutare, tum caedibus et exiliis absumi; statuit quae de lege Domini inter ipsos velut successionibus atque haereditatibus tradebantur, litteris consignare atque mandare. Hisce litteris artes omnes, et necessitates, et sapientiae, tum res gestae, et omnis antiquitatis memoria, ceu thesauro quodam conservatur, ne umquam intercidant. Sed de artibus corporis alius erit mihi dicendi locus. Nunc de iis artibus, quae inquisitione mentis constant, erit sermo: quae fuerint apud Veteres, quemadmodum adultae viguerint, quemadmodum postea marcuerint, et illarum quaedam sensim deciderint, ac paene extinctae sint. Sententiam vero de artibus meam hoc opere non aperiam: tantum qua ratione, quibus causis corruptas esse existimem, indicasse contentus. Nam adjiciam huic operi (Christo propitio) libros alios, quibus persequar quid ipse de artibus, deque disciplinis, de scholis, de institutoribus sentiam.
CAPUT II.
[recensere]UBI QUOT, QUALESQUE ARTES APUD ANTIQUOS,
GAlenus medicus hac utitur sectione artium, ut alias dicat contemptibilies vilesque, qua corporis laboribus et manibus exercentur, quas Graeci χειρουργικὰς vocarunt: alias honestas et homine libero dignas, de quo genere primam facit Medicinam: hoc condonandum amori professionis, et tamquam pietati in nutricem bene meritam: addit Rhetoricam, Musicam, Geometriam, Astronomiam, Arithmeticam, Grammaticam, Legum prudentiam: nec repugnat, si quis velit huic numero adscribere eas, queis fingimus pingimusque, quod hae tametsi citra manuum operam non obeantur, tamen non videntur egere robore illo et lacertis juvenilibus: Seneca vero non adducitur ut in numerum liberalium artium pictorem recipiat, non magis quam statuarios, aut marmorarios, aut ceteros luxuriae ministros; aeque luctatores, et totam oleo ac luto constantena scientiam expellit, quod ei convenit cum Galeno; nec liberalia studia sunt, sententiae Senecae, exercitatione rei militaris; venationem quoque a liberalibus Sallustius excludit; Possidonius Stoicus artes hunc in modum partiebatur ut alias vulgares et sordidas nominaret, quae manu constarent, et essent ad instruendam vitam occupatae, expertes decori atque honesti, alias ludiecras, quae ad voluptatem tenderent oculorum atque aurium; pueriles sunt, et aliquid habentes liberalibus similes, quas ὲλευθεσίας Graeci vocant, quae non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt; liberales vero, immo, ut inquit, solae liberae sunt, quibus est curae virtus.
Recepta opinio est, septem esse liberales artes, tres de sermone, Grammaticam, Dialecticam, quae eadem est Logica, Rhetoricam; quattuor de quantitate, Geometriam, Arithmeticam, Musicam, Astronomiam, quas mathematicas nuncupant Graeci, ceu quis dicat disciplinales: had ingenuas cognominarunt, re in liberis citatibus ingenuus manuariis artibus operam accommodabat, sed puer hisce erat artibus deditus, juvenis vero militiae, campo, gymnasio, aut publicis negotiis, administrandae reipublicae, causis actitandis, et ejusmodi exercitamentis, quae sola censebant illi digna homine libero, unde illud in comoedia: Fac periculum in litteris, fac in palaestra, in musicis, quae liberum scire aequum est: illae enim artes maxime existimabantur ingenuis hominibus ad vitae cultum, et ad rempublicam gerendam congruere, ut sermo esset emendatus et purus, tum ratio disserendi cum facundia esset in promptu, quis in foro, quis in senatu, et cum populo agerent: tum ad privata negotia Arithmetica, ad agriculturam et navigationem Astrologia, ad mensuras agrorum Geometria, postremo ad honesta oblectamenta Musica, quae apud Graecos maximo in pretio fuit: Romani non perinde eam coluerunt, homines magis militares et rusticanae simplicitatis: discebant quoque pueri simul cum litteris natare, quod Graeco proverbio declaratur, quod in imperium penitus jaci est solitum: Neque litteras eum nosse, neque natare: idem est et Romae factitatum.
Sed miror praetermissas ab illis Architecturam et Perspectivam ad multa utilem, nisi has sub ambitu Geometria concluserunt, aut quod Architectura manus exerceret, quamvis rara omnino ars, et quam paucissimi tenerent in Graecia sicut Plato quodam in loco testatur: porro nemo miretur nullam esse de morali philosophia mentionem, tam quod illorum judicio quaerenda pecunia primum est, et protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio, quam quod, ut recte Possidonius apud Senecam definivit: Artes hae quae liberales nuncupantur, pueriles sunt, rudimenta nostra, non opera: in nostris scholis haec quoque fundamenta sunt trium aedificiorum Medicinae, Theologiae, et peritiae Juris, quas supremas artes disciplinasque nominamus, et usui quotidiano cum primis serviunt: Philosophiam moralem adjunximus, quae multum Theologiae adminiculatur, et ex qua jus esse ortum existimant sacrum et profanum: tum cognitionem naturae rerum, sine qua medicina manca est prorsus, nec rite aut percipi potest, aut teneri: atque haec velut collegiis sunt distincta, ut unum esset septem illarum liberalium artium, quibus annumeratur Philosophia, quae est de moribus, quaeque de natura, alterum Medicinae, tertium Civilis juris, quartum Pontificii, quintum et supremum Theologiae: in his militiae quaedam, et ascensus ad fastigium dignitatis per certos honorum gradus.
Harum omnium artium materia, vires, utilitates in natura sunt ab opifice Deo positae ac constiutae; sed ad eas humanum ingenium aegre penetrat, luce ac viribus destitutum; quod si non stimulis quibusdam urgeretur, ac excitaretur, nihil fieri possit illo squalidius aut horridius primum necessitas acutissimum calcar addidit, seu pugionem verius, ad vigilandum, quippe si in ea paulisper obdormisceret, in discrimen veniret ne umquam evigilaret postea; nec solum in sua quisque necessitate solicitus sategit eorum, quae essent opus, verum auxilium imploravit eorum, a quibus se aliquid subsidii consequi posse speraret; invitati sunt complures quos multitudo plurimum valere ingenio arbitrabatur, et allecti maximis praemiis, ut artibus in commune necessariis darent operam: laboris praemia fuerunt, pecunia, honor, decus, gratia et privata et publica: ea de causa Aegyptii Sacerdotes multam in mathematicis posuerunt operam, quod vehementer Geometria Aegyptus tota indigeret, confusis per annos agrorum limitibus ab inundante Nilo. Adduxit ad tractandas atque excolendas artes magnitudo rei, et opus unum excellentia mentis nostrae longe dignissimum, cupiditas veri inveniendi, qua nihil est praeclarius nec quod magis deceat hominem, sicut ignorari, falli, decipi, turpe ac miserum judicamus: quae ut evitarent, philosophatos esse priscos illos, nec alia causa, aut in alium usum, Aristoteles perhibet gravis in primis auctor.
Admiratio hujus tanti operis ingentes illos animos ad studium et inquisitionem causarum compulit; hinc si quid se putarent novum et aliis inauditum invenisse, incredibilis sequebatur delectatio, tamquam parta victoria, et tantis difficultatibus superatis; ea delectatio detinebat eos in cura et labore, quam illi delectationem opibus, dignitatibus et aliis omnibus vitae commodis praeponebant: ergo expedierunt se varia hominum ingenia, ut in verum hoc quasi defodiendum ac eruendum prorsus incumberent, alia, spe praemii inducta, alia ut fruerentur iis oblectamentis, quae ex spectatione theatri hujus naturae maxime capiuntur, variae subinde ac diuturnae. Praestantia ingenia ex sublimi illa et generosa nota huc venerunt, quod cum se tanta pectoris luce illo vigore mentis praeditos reputarent ac instructos, nulla in re alia consumi tanta bona oportere censuerunt, quam ut rem pulcherrimam scrutarentur ac complecterentur, et quatenus liceret, quam plurimis prodessent: omnes ergo mira alacritate contenderunt, adjuti luce quadam, velut duce viae, qua insisterent ad quaerendum, tum quaerendi dexteritate et industria, postremo diligentia atque studio, quibus vires omnes explicabantur ingenii atque animi: lux erat vis mentis et acumen, quo prospicerent quo eundum esset, et qua dexteritas errat illis ceu scientia explicandi se e locis arctis et difficilibus, ut ex facilioribus quid facto in difficilioribus esset opus, colligerent; diligentia erat, ut promoverent, et propius accederent quo intenderant; sic enim imagine quadam sunt haec ob oculos ponenda.
In diligentia sunt animi intentio, et quasi vigilia quaedam (nam contra, remissio est somnus) cura, sedulitas, labor: inventor artium et disciplinarum omnium est ingenium, acumine et sollertia praeditum ac instructum, sed diligentia atque usu vehementer adjuvatur; nam per diligentiam et procedit longius, et plura ei se aperiunt quae prius erant abdita et occulta, non aliter quam navigantibus; ita et acies mentis expolitur atque exacuitur, et dexteritas ac sollertia fit promptior, quemadmodum de Cleanthe Stoica memoria est proditum, qui hebetudinem ingenii ad studium et vigilantiam tamquam ad cotem acuebat. Acre ingenium, et usui aptum, naturae sunt munera; diligentia, vel necessitate urgetur, vel delectatione allicitur, vel admiratione magnitudinis et pulchritudinis rei capitur, quamvis in hoc quoque tacita inest delectatio, postquam assecutus es causam tantae rei; deinde cupiditate aliqua excitatur decoris aut pecuniae; postremo perficiendi spe alitur et detinetur: ergo it in quibusque gentibus haec viguerunt, ita ibi artes vel inventae sunt, vel auctae excultaeque: Graecia parens fuit disciplinarum omnium, ingeniis fecunda acutis, subtilibus, vividis: in Aegypto permagnus mathematicarum usus, quas praemiis et honore afficiebat necessitas: acutissime illud in hominum moribus ac natura deprehendit, qui dixit honore ali artes: excellere enim quisque cupit, et honore affici; quare, ut id consequatur, ei se tradit studio, quod in pretio esse videt: ita fit; quam recte, non disputo: nec solum in magnis civitatibus ac populis, sed in quocumque coitu, in quacumque consuetudine et familiaritate hominum, virorum, feminarum, senum, juvenum: sic eloquentia maxime in liberis civitatibus floruit, velut Athenis et Romae, quod is certissimus esset gradus ad maximos honores, ac potentiam. In Academiis publicis plerique alliciuntur illis honorum nominibus, tum iis quae magno aestimantur; unde Luteriae tanta Theologorum copia, Aureliae Jurisconsultorum, apud Nitiobriges, quem nunc montem Pessulanum vocant, Medicorum; et sub Principibus, ut quisque est arte aliqua delectatus, ita ea in ejus regno tractate est et exculta; sub Alexandro militabant plurimi; sub Augusto nemo non cudebat carmen; Neronis tempore multi per urbem cantores, histriones, phonasci, multi magi; Hadrianus omnes faciebat observatores