Liber Tertius de Tradendis Disciplinis | Liber Quintus de Tradendis Disciplinis |
JOANNIS LUDOVICI VIVIS
VALENTINI
DE TRADENDIS DISCIPLINIS,
SIVE DE INSTITUTIONE CHRISTIANA
CAPUT I.
[recensere]Hactenus cognitioni linguarum vacavimus, quae fores sunt disciplinarum omnium atque artium, earum certe, quae monumentis magnorum ingeniorum sunt proditae; itaque ignoratio linguae cujusque velut ostium disciplinae illius claudit, quae ea ipsa lingua est comprehensa et consignata; sed meminerint homines studiosi, si nihil adjecerint linguis, ad fores pervenisse eos artium, et ante illas, aut certe in vestibulo, versari, nec plus esse Latine et Graece scire, quam Gallice et Hispane, usu dempto qui ex linguis eruditis potest accedere, nec linguas omnes labore illo propter se ipsas dignas esse, hoc est, si aliud nihil quaeratur, quippe propter exteriorem utilitatem tantummodo parantur, ut ad ea penetremus quae linguis illis includuntur velut thesauris quibusdam pulchra atque admiranda: studio sermonis finitima est ratio examinandi instrumentum veri et falsi per enuntiata simplicia et composita, quae censura veri nuncupatur.
Adulescens, ab studio linguarum huc traductus, facile quae proponentur capiet; neque vero quidquam oberit, quo minus ante finem peritiae sermonis censuram hanc auspicetur, ut pariter et illud consumet studium, et in hoc decurrat: in hac sive arte, sive artium ferramento atque organo, primum ea vocabula explicabuntur, quae hujus tractationis sunt propria, hinc de simplicibus effatis, tum de compositis, postremo loco de argumentationum formulis; eaque Dialectica κριτική nominatur, id est, de judicio argumentationis: ad hanc, libelli quidam extant hominum recentium non omnino inutiles, ut Georgii Trapezuntii, Georgii Vallae, Philippi Melanchthonis; ii poterunt enarrari principio; tum Aristotelis περὶ ἑρμηνεíας, omissa disputatione futurorum contingentium, quae et per se intricatissima est, et altioris comtemplationis; libri priorum multa ejusdem generis continent, et obscura, et mea quidem sententia, parum necessaria; desumet illine institutor quae videbuntur ingeniis suorum, et arti quam tradit, convenire: exercitatio erit in his non rixosa, nam talis est haec ipsa ars suopte ingenio; quod si rixis addantur rixae, quid aliud fuerit quam oleum incendio aspergi? ut ajunt: erit consultius ut conferant sua studia per interrogationes, quam per argumentorum conflictum, neque enim habebunt adhuc de quo argumententur.
Parabuntur jam nunc disputationibus aliarum artium, propositis thesibus, ut ex regulis observationis hujus condiscant nihil repugnans admittere, nihil consentiens rejicere; quam exercitationem obligationes nostri vocant, quae neque ars sunt ulla, neque pars artis, sed tantum praeceptorum executio, et applicatio ad opus: in his duo sunt solum vitanda quae modo attigi: Non recipere pugnans positis, non respuere congruens posito: Socraticae interrogatiunculae non modo per inductionem, sed eliciendo paulatim, velut actis cuniculis, adversarii sensu, divisionibus ac definitionibus, vehementer sunt ad multa conducibiles, ad verum exprimendum, ad exacuendum ingenium, et ad revincendum eum, qui contra tendit: leget ipse per se adolescens tacito studio Boethium, Capellam, Apulejum, Augustinum, etsi hi Graecissant; Politianus flosculos quosdam decerpit ad ostentationem, quam unam fere venatur; utilis est tamen suppeditare quaedam artis vocabula: cognoscet universam Aristotelis Dialecticam attentus; Aristotelis quidem libri multo aliter distinguuntur, citanturque a veteribus Tullio Cicerone, Laertio Diogene, Servio Honorato, et aliis, quam a junioribus; sed nos, quibus prisca illa sunt ignorata, acquiescemus iis, quae accepimus.
Graeci in Aristotelem interpretes Psellus, Mangenetus, Ammonius obruunt lectorem verbis inanibus, qui prope est mos Enarratorum illius gentis; Jacobus Faber tum in Aristotelem scripsit, tum Dialecticam ipse composuit, multaque ex receptis suo aevo opinionibus tamquam ex caeno trahit: sequitur rerum naturae cognitio; eam facilius adulescens quam res prudentiae intelleget, quippe naturalia sensu et acumine assequitur, res autem prudentiae usu vitae, et multarum rerum peritia, ac memoria: quae de natura exculpsimus, vel sensibus sunt parta, vel phantasia, quibus judicium mentis accessit rector sensuum, quocirca pauca et maligne sumus consecuti propter eas tenebras, quae densissime animos humanos obsident, ac premunt, ideoque verisimilia consectamur magis quam assequimur quae pro comperto habeamus vera: sunt quidam duri adeo ac difficiles, ut in omnibus rationem exigant vel sensibus expositam, vel menti invincibilem, ut Aristoteles, et C. Plinius; hi fiunt alienis inventis increduli, et in rebus piis impii, cum ipsi, aliis tantopere inexorabiles, in iis tamen quae probant, saepe rationi assentiantur levi, atque infirmae, vel unicae auctoritati ejus, cui sunt adjurari; idcirco ab studio hoc summovendi suspicaces, quique omnia vertunt in deterius; nec quidquam disciplinae hujus tradendum parum firmis in sancta persuasione, nisi etiam addantur exactae causae primae philosophiae, quae ad divinitatis cognitionem pertingunt.
In naturae contemplatione, ac ventilatione, primum sit praeceptum, ut quandoquidem scientiam ex his parare nullam possumus, ne nimium indulgeamus nobis iis scrutandis et exquirendis, ad quae non quimus pervenire, sed studia nostra omnia ad vitae necessitates, ad usum aliquem corporis aut animi, ad cultum et incrementa pietatis conferamus; siquidem intenta et accurata diligentia nihil assequimur aliud, quam (ut Salomon sapienter dicit) afflictionem: nec vacat sic occupato districtoque cogitare de Deo; quod si temptet facere, ilico obversatur ei ante oculos ea scrutatio, in qua est totus: quare contemplatio rerum naturae nisi artibus vitae serviat, aut ex notitia operum sustollat nos in auctoris notitiam, admirationem, amorem, superflua est, ac plerumque noxia: quapropter illa abjicienda sunt penitus, quae ad curiositatem quandam solum pertinent, ne illis distentus animus meliora scrutari postmittat, et quae scire muneris est veri ac germani philosophi: magis sunt illa spernenda, quae ad inanem ostentationem conficta, nihil in se continent solidi, et profuturi; de quo genere sunt Suicetica, quae detinent obducuntque a cura meliorum, quodque est gravius, reddunt eis ineptos; neque enim est philosophus qui de instantibus et de motu enormi aut conformi nugatur subtiliter, sed qui generationes et naturas novit plantarum atque animantium, qui causas cur quidque fiat, et quomodo: nec attigenda Arabica indocta, insulsa, impia; sed nec veterum Graecorum, Latinorumve, quamlibet doctorum hominum, rimandae opiniones omnes, ac placita, nam quorsum attinet scire, non defuisse, qui nivem atram esse contenderent, ignem frigidum? Scire quidem fortasse nihil interdum obesset, occupari autem dum id vel propugnas, vel labefactas, id vero est nimis liberaliter abuti tempore; itaque et in Aristotele molestas illas disputationes, seu rixas verius, contra antiquos philosophos praetereundas censeo: adde quod nec Aristoteles ubique narrat fideliter, nam invertit illorum vel sensa vel verba, nec satis valide confutat, et ex suis ipsius principiis illos refellit; denique non tanti est illa nosse.
In omni philosophia quae est de natura, illud praedicetur juveni ea illum modo auditurum quae imaginem habeant veri, quantum quidem ingenio, judicio, usu, et diligentia potuerunt assequi quibus curae fuit illa indagare, nam quod nos verum esse pro certo possimus confirmare, rarum est: initio exhibenda sunt facillima, id est, sensibus ipsis pervia, hi sunt enim ad cognitionem omnem aditus; ideo primum inter haec obtinebit locum expositio quaedam, et velut naturae totius pictura, caelorum, elementorum, et earum rerum quae sunt in caelis, quaeque in elementis, igne, aere, aqua, terra; ut non aliter summa quadam sit comprehensa delineatio, atque orbis universi descriptio in tabula: Aristoteles eam ad rem libellum conscripsit de mundo, sive ille est ejus auctor, sive alius quispiam; phrasis quidem jucundior est, quam pro Aristotelica severitate; tum perspicua magis, quam solitus est Aristoteles de natura disputare; sed illi opusculum hoc asserunt Justinus martyr, et Joannes Picus; certe ex Peripatetica schola prodiit; Apulejus illud pro suo vertit, et inscripsit cosmographiam: quaedam sunt tamen fusius ac accuratius explananda, ut de caelis enarrabitur ei sphaera Joannis Sacriboschii, tum Theorica planetarum Georgii Purbachii, liber etiam Plinii secundus; de geographia vero et hydrographia Pomponius Mela, et libri quattuor Plinii usque ad septimum: nihil est hic opus disputationibus, sed contemplatione naturae tacita; quaerent interim et rogabunt verius, quam altercabuntur, aut disputabunt.
Sunt nonnulli haud satis altiori causarum inquisitioni idonei, qui ingenio sint praediti tardo, et velut capite demisso, quod vel non assurgat, vel in splendorem intueri non sustineat, ut oculi lusciosi, utique vel non libeat, aut non sit per vitae rationes integrum, his est hoc sistendum loco: tum extra auditorium leget ipse per se Arati phaenomena, et Julii Hygini caelestem historiam; Manilii astronomicon multa habet de Chaldaica superstitione, ac vanitate, inspersa; adeundum tamen non sine judicio et duce, qui quae devitanda sint, submoneat; Strabonem item evolvet descriptorem orbis, et scriptorem rerum gestarum; contemplabitur Ptolemaei picturas, si quas nactus sit bene emendatas; addet quae nostrorum navigationibus in confinio sunt Orientis et Occidentis reperta; Aristotelis item volumina de animalibus, et discipuli ejus Theophrasti de stirpibus, et Dioscoridis de herbis, cum annotationibus Marcelli Vergilii qui transtulit, et Corollariis Hermolai Barbari; tum ad rusticas res M. Catonem, Varronem Terentium, Junium Columellam, Palladium, non jam ad verba, ut antea, sed ad res intuendas; Petrus Criscentianas, stilo et verbis male cultus, non male agrum et villam colit; pisces utcumque describit Oppianus, Dioscoridis popularis; hanc naturae partem vehementer ignoramus, quod et in edendis piscibus incredibile dictu quantum sibi natura indulserit, en in nominandis consuetudo, ut in maris regionibus, atque oris diversis, diversi sint ac perquam dissimiles; etiam qui ejusdem sunt generis, atque speciei, variae sint in variis plagis figurae ac formae; nec solum in eis appellandis linguae inter se dissentiunt, sed urbes, et oppida, atque adeo vici ejusdem linguae: de gemmis, metallis, et pigmentis Plinius scripsit, qui ea ipsa omnia est complexus, quae modo recensui, quod et Julius Solinus fecit, Plinii simiolus, vel verius suppilator; nec minus contemplationem hanc juvare Raphael Volaterranus potest, tertia suorum commentariorum parte, quam philologiam inscripsit, auctor magnam sane diligentiae laudem meritus.
Haec quidem ei, qui hac in parte studiorum volet permanere, legenda sunt hoc loco et perscrutanda diligenter, ei vero qui porro pergit ad sequentia, post causas naturae exteriores perquisitas, in hoc erit velut amoeno diversorio conquiescendum; studiosum spectationis hijus, ut sedulum ac diligentem requirimus, ita minime pertinacem, arrogantem, contentiosum; nihil hic jam opus est altercationibus et rixis, sed aspectu quodam; itaque contemplabitur rerum naturam in caelo et nubilo et sereno, in agris, in montibus, in silvis; tum ex iis quaeret, ac sciscitabitur multa, qui in locis illis sunt frequentes, quod genus sunt hortulani, agricolae, pastores, venatores, quod Plinius, et alii harum rerum magni auctores, indubie fecerunt; neque enim unus aliquis potest omnia haec adeo tum multa, tum varia, intuendo obire.
Ipse etiam sive contempletur quid, sive narrantem audiat, non oculos modo intentos habeat vel aures, sed animum quoque; magna enim et accurata animadversione est opus in omni natura contuenda; observatione hac temporum, et ingenii, ac virium cujusque rei, magnam hi adferent utilitatem agro colendo, percipiendis et condendis frugibus, esculentis, et poculentis, medelis ac fomentis in affecta valetudine; erit senum locupletum ingens delectatio, tum refectio animorum iis, qui vel privata negotia, vel rempublicam gerunt, quando non facile alia reperietur voluptas sensuum, quae comparari huic vel magnitudine vel diuturnitate valeat; quippe quae sciendi desiderium exhilarat, quod in omni humana mente ardentissimum est; quocirca dum contemplationi huic datur opera, non est aliunde recreatio petenda, nec cibo huic condimentum; deambulatio ipsa, atque otiosa illa contemplatio, et schola est, et magister, ut quae aliquid semper quod cum admiratione speculeris ostendit, unde eruditio increscat: sed revertamur ad scholam et doctorem.
CAPUT 2.
[recensere]Qui pergent ulterius discere, iis post descriptionem illam rerum brevem, ac facilem, artificium naturae occultum declarabitur, quae est prima philosophia, scrutatio videlicet et concretionis corporum, et actionum omnium, quae ex intimis rei cujusque naturaliter oriuntur, unde ad ipsas causas exteriores egredimur, tamquam opera intimarum, et ad Deum usque conscendimus parentem causamque universorum, si modo recta insistamus via; Nam invisibilia Dei per ea quae facta sunt oculis mentis sese offerunt, sempiterna quoque illius virtus et majestas: quod si oblique incedamus, errabimus tota via in diversum; quapropter philosophia haec non temere, nec quomodocumque est tractanda, in qua tam grande paratum est periculum errori; itaque non est natura ad gentiliciam lucernam scrutanda obscurae lucis malignaeque, sed ad facem hanc solarem, quam Christus mundi tenebris invexit: eam ad rem nos temptavimus opus scribere, ne haberemus gentilicia consectari tanto detrimento religionis, aut certe discrimine.
Adde quod si non exactius, apertius certe sunt omnia a nobis prodita; nam Aristotelis prima philosophia, quae μετὰ τὰ φυσικὰ dicuntur, et libri de auditu physico octo, quae ad idem argumentum pertinent, evolvenda sunt hoc loco; multum enim tum eruditionis habent, ut illius omnia, tum ingenii, sed obscuritatis quoque plurimum; quin illae Aristotelicae subtilitates, atque adeo non raro quoque praetenues minutiae frangunt ingenii aciem, ac retundunt; praebuit etiam nonnullis ansam, ut quae nusquam essent inquirerent, et ex diligentia atque attentione quaerendi immodica, aliquid se invenisse crederent, et videre sibi viderentur, quae non viderent, ac ne essent quidem; non aliter quam qui sudo ac sereno caelo de medio die quaerunt astra, ex hallucinatione putant se aliqua cernere: octo libri Physicorum praelegentur juveni, et quidem cum cura, sive ii ab Aristotele ipso sunt praescripti, sive (ut quidem putant) dicente illo excepti, a Nicomacho autem filio qui Theophrastum audivit, collecti, et editi; ideoque περὶ φυσικῆς ἀκροάσεως inscribi: nec minus tradentur accurate sex prima volumina primae philosophiae, nam reliquos, seu duodecim sunt, sive ut nonnullis placet, quattuordecim, ipse per se leget, selectis sententiis ac dogmatibus memoria dignis; reliqua difficultatis sunt ut ingentis, ita etiam sterilis, quae tamen diligentius ac penitius magister scrutabitur, ut aliqua illinc et sibi, et auditoribus utilia eruat: in quinto libro categoriae explicantur; adjungendum opus Porphyrii de quinque vocibus ex Aristotele decerptum, tum definiendi ac dividendi ratio Boethii, quae est essentiarum explicatio: libellus circumfertur Speusippi de definitionibus Platonis, unde ad omnia definitionum genera licebit exempla petere.
In hac tanta investigatione magistrum volemus diligentem, moderatum, minime arrogantem, aut in statuendo praecipitem, nec aliter cunctabundum atque sustinentem sese, quam qui se in tenebris et per lubricum intellegit vadere; desiderat disciplina haec auditorem ingenii attollentis se, ac erigentis supra sensus ad causas rerum ac primordia, ad collectionem universalis ex singulis, in quibus generalibus est doctrina, sicut in singularibus delectatio; illud enim est mentis, hoc sensus; ideoque magis delectat Plinius, Aristoteles magis docet: alienum est ab instituto hoc ingenium nugax, inepte conjectans, item contentiosum, ut rationem ad omnia evidentem atque invincibilem efflagitet, quae non potest ubique exhiberi par; sed convenit unumquemque contentum esse ea verisimilitudine, qua humanum ingenium integrum, hoc est, non affectione ac partibus imbutum, non contentionis, sed veritatis avidum, facile acquiescat: institutor, et haec et omnem de natura commentationem ad mores excolendos referat, ut animos ad virtutem fingat, pietatis respectum, et curam instillet pectoribus; quarum rerum magnam occasionem, et uberrimam copiam naturae contemplatio omnis praebebit: sic videntur voluisse sua tradere Seneca, et Plutarchus, interim etiam Plinius Secundus: in praeceptis primae philosophiae ambages sunt quaedam obeundae, progrediendum aliquo usque, inde eodem revertendum unde veneras, ab a ad b, rursum a b ad a; propterea quod in hisce rebus indagandis non ducimus mentem nostram via rerum, sed via sensuum, quae hos habet Maeandros.
Itaque elaborandum semper, ut priora sint simpliciora, et magis rudia, id est, sensui magis exposita, et cognita; ea vero expolientur paullatim, et ad censuram mentis venietur, postquam sensu usus fueris quantum oportet: vocabula non sunt in natura satis apta; quandoquidem populus, a quo manat sermonis copia, rerum essentiam, naturam, vim non capit, unde vera et maxime propria appellationum ratio deberet proficisci; sed tamen a vulgi consuetudine recedere nos in totum non convenit, aut certe si quid exactius temptamus eloqui, receptus est usus declarandus, ne alios fallamus: disputationes hic, et studiorum quieta collatio, potius quam altercatio, non jam ad victoriam pertinebunt et gloriam, quod permittebatur pueris, sed ad verum intuendum, quod est pretium operae amplissimum; ut sit quaedam quasi militia ad eam asserendam, ergo asserta, continuo sunt ponenda arma, et ubi illa procul emicuerit, hastae sunt imperatrici summittendae: noli contra verum ingeniosus aut doctus existimari, non tu illi tenebras offundes, sed luscioso ac infirmo humano ingenio, saepe alieno, saepe etiam tuo ipsius, non veritatis vitio, sed nostro.
Itaque rectam semper viam in his tenete, quantum quisque judicio integro assequetur; quae vobis sic incedentibus transversa sese obtulerint, id est, quae dubia ex ipsa re nascentur, dissolvite; nolite autem latam et regiam viam egredi, ac in deviis tramitibus impedimenta atque offendicula quaerere, quae in media via opponatis, hoc est, aciem mentis per totam naturam peregrinatum mittere, ut undecumque converrat quo veritatis lucem et vobis et aliis obstruatis; sevocet quandoque philosophus se ipsum a condiscipulorum colloquiis, ut solus ipse, ac quietus, quae audierit, quaeque legerit, recognoscat, et contempletur; clarius tum videbit singula, et judicabit acrius; plurimum ea res tum intelligentiae, tum judicio confert; Chrysippus Stoicus solitus erat dicere, Si inter plurimos me exercerem, numquam philosopharer: exercitationes corporis aliquanto robustiores concedentur; nempe, robustioribus jam et magis confirmatis deambulationes intentiores, aut longiores, cursus, saltus, jactus, lucta, modo scholastice, non militariter, nempe ad reparationem virium, ut valetudo sit in juvenili corpore firmior, et ipsi alacriores, ne ingenium gravitate valetudinis opprimatur: eget etiam disciplina haec crebris animorum refectionibus, quae subtilitate, ac difficultate sui vehementer ingenia defatigat; sed ejusmodi recreationes praeter eas, quae de corporum relaxationibus obveniunt, ex superioribus repetentur studiis, lectione poetarum, cosmographorum, historicorum sive naturae, sive rerum gestarum.
Post expositam naturae picturam, et intimum ejus artificium, tum essentias rerum, studium sequetur instrumenti probabilitatis seu de ratione inveniendi argumenta, continuo mox de ratione dicendi, sic enim optime haec intelligentur, nec antea possent propter inscitiam earum rerum, quae in ejusmodi observationibus tractari est necesse, quae, cum ex aliis artibus, tum ex medio vitae usu, depromuntur; sed neque debent diutius differri, quoniam alia maxima et perfectissima studia hisce instrumentis adjuvantur: argumentorum inventio pars est dialecticae una ex duabus, altera est enim, quam supra de judicio posuimus, seu veri censura, separavimus tamen tradendi loco, quoniam sic interest discentium; utraque ars et dialectica et rhetorica rixosa ex se est, ad contentionem ac pervicaciam proclivis, ideo rixoso et contentioso ingenio neganda; item suspicaci in pejus, omnia enim illuc detorquebit; affert etiam utraque ars malitiae plurimum, idcirco nec malitiosum ingenium, et ad fraudem faciendam paratum, instrui illis conveniet; sed nec malo viro tradendae, nempe seditioso, venali, iracundo, ultionis avido; fierent huic gladius in manu furentis, sicut est in proverbio; quin etiam cuicumque credentur, modice sunt et exiguo tempore degustandae potius, quam ebibendae; reddunt enim spinosos, rixosos, fraudulentos, nam quod dicunt vitio id evenire male utentium, sit sane ita, sed multi oblata occasione in vitium labuntur.
Facundissimum hic Praeceptorem requirimus, et quod magis exigitur, acuto ingenio, judicio integro, et sano, versatum in omni genere disciplinarum atque eruditionis, quique vitiorum animadversor sit subtilis et acer; quod Ciceroni vehementer profuisse testatur ipse idem in Bruto, cum ait se Miloni Rhodio operam dedisse, homini in notandis animadvertendisque vitiis, et in institutendo docendoque, prudentissimo; nihil est scilicet perinde difficile, ut orationis lapsus et flagitia animadvertere primum, hinc velut indicare digito, tum exprimente, postremo corrigere, deest interim aliquid, et te desiderare intelligis, nec promptum sit tamen explicare quid illud sit, ut de L. Gellio, et aliis quibusdam oratoribus Cicero scribit: ad investigationem probabilitatis enarrabit doctor Ciceronis topica additis commentariis Boethii, aut quod malim, Rudolphi Agricolae dialecticam voluminibus tribus facundissime et ingeniosissime expositam; Ciceronem vero et Boethium discipulus per se non semel leget, cui M. Tullio totam paene artem hanc debemus, quae ab Aristotele quidem reperta, rudis adhuc est ostensa, nec utentibus satis habilis.
Leget item per se Quintiliani librum quintum, nec non Ciceronis duo de Inventione volumina, quod opus excidisse sibi dicit juveni; adjunget Victorini commentarios; Aristotelis octo libros topicos attente, ut omnia illius philosophi, iterum atque iterum evolvet, non tam ad expoliendum aptandumque instrumentum hoc credibilium, quam ut sententias et praecepta variarum rerum, quae in opus illud sunt congesta, annotet, et ad manum habeat ubi res poscet; magister, velut diligens apicula per omnia disciplinarum viridaria circumvolitans, unique decerpet discipulo suo, et colliget observationis hujus exempla; sed in rebus vitae magnam copiam oratores suggerent et poetae tragici, qui sunt omnis generis argumentis refertissimi: tractatio erit primum, ut ea quae audierunt, magistro reposcente, reddant, additis vel eisdem, vel non numquam aliis pro ipsorum captu exemplis; hinc examinatio quemadmodum magni, et praestantes ingenio viri, credibilia sua invenerunt, quis sit horum locorum in illis usus, et quam conveniens; tum propositis simplicibus rebus, quae in illis sit argumentorum in omnem partem materia et quasi farrago per sedes rationum, ut homine signato, aut philosopho, aut principe, aut republica; idem in comparatione fiet durorum, aut plurimum, ut si quis philosophum et uxorem conferat inter se: haec ubi diligenter trita erunt et percognita, sumpto justo et quasi legitimo themate, ad partem utramque excogitabuntur argumenta, quorum momenta vel separatim expendentur, vel ex collatione.