De Divinatione Daemonum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Divinatione Daemonum
ante 410
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE DIVINATIONE DAEMONUM

 

 

 

 

Occasio scribendi huius libri.

 

  1. 1. Quodam die in diebus sanctis octavarum cum mane apud me adessent multi fratres laici Christiani, et in loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana adversus praesumptionem et tamquam miram et magnam scientiam Paganorum, quem recordatum atque completum litteris mandandum putavi, non expressis contradicentium personis, quamvis Christiani essent et magis contradicendo quaerere viderentur quid paganis responderi oporteret. Cum ergo de divinatione daemonum quaereretur, et affirmaretur praedixisse nescio quem, eversionem templi Serapis, quae in Alexandria facta est, respondi non esse mirandum si istam eversionem templi et simulacri sui imminere daemones, et scire et praedicere potuerunt, sicut alia multa, quantum eis nosse et praenuntiare permittitur.

 

Non statim rectum quod Deus permittit.

 

  1. 2. Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae divinationes huiusmodi nec Deo displicent, alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent: respondi, non ideo haec videri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus Deus: nam et alia multa manifestissime iniusta fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas, et cetera huiusmodi, quae quamvis iusto Deo, eo quod iniusta sunt, sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit, non utique impune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto.

 

In rebus etiam ad religionis cultum pertinentibus permitti a Deo quae ipsi displicent.

 

  1. 3. Et cum e contrario diceretur, non quidem esse dubitandum quod omnipotens et iustus sit Deus: sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare dum fierent, propterea ea posse fieri, quae utique fieri non possent, si omnipotens non sivisset: illa vero quae ad ipsum religionis cultum pertinent, nullo modo ab eo credendum esse contemni, ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent, et ideo ea mala putari non oportere. Ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra evertuntur, et illa gentium sacrificia, si facta fuerint, puniuntur. Sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi Deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, everti, puniri potuisse, nisi Deo displicerent: ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto Deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur; ideo nunc inique fiunt, quia Deo displicere hinc ostenduntur, quod ea vel iubet vel permittit everti.

 

Sacrificia paganorum non ideo putanda bona, quia ea fieri Deus non impedivit. Permissa esse ab omnipotente, quae ab eodem iusto improbarentur.

 

  1. 4. Contra hoc dictum est, iniusta quidem esse nunc ista, non tamen mala; et ideo iniusta, quia contra leges quibus prohibentur fiunt; ideo autem non mala, quia si mala essent, numquam Deo utique placuissent: porro si numquam placuissent, numquam et facta essent, illo non sinente qui omnia potest, et qui talia non contemneret; quando tam magna sunt, ut contra ipsam religionem qua Deus colitur fierent, si male fierent. Hic ego: Si propterea, inquam, mala non sunt, quia Deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens; quomodo erit bonum quod fieri prohibentur et evertuntur? Si autem bonum non est quod evertuntur quae Deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens; quia et hoc contra religionem fit qua colitur Deus, si ea quae Deo placent ab hominibus evertuntur. Si autem hoc ut male fiat permittit omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona quod ea fieri permisit omnipotens.

 

Pontificales libri sacrorum profanorum.

 

  1. 5. Dictum contra est, concedendum esse nunc ista recte non fieri, immo ideo prorsus iam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent; verumtamen placuisse cum fierent: nos enim nescire unde tunc placuerint, nunc autem unde displiceant; dum tamen certum sit, nec tunc fieri potuisse nisi placuissent omnipotenti, nec nunc cessasse nisi displicuissent omnipotenti. Ad hoc ego: cur ergo, inquam, et nunc talia clanculo fiunt, quae vel perpetuo delitescunt, vel deprehensa puniuntur, si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod ei iusto placet, cum iusto quod iniustum est placere non possit? Contra hoc dictum est, nunc omnino talia non fieri. Sacra enim illa, inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris: ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc Deo placere demonstrabantur, eo ipso quod ab omnipotente ac iusto fieri sinebantur: si quid autem nunc prohibitorum sacrificiorum fit occulte atque illicite, non est illi pontificali sacrificiorum generi comparandum, sed in eo deputandum, quod etiam nocturno fit tempore; cum haec omnia illicita ipsis pontificalibus libris certum sit prohiberi atque damnari. Hic respondi: Cur ergo vel talia permittit Deus fieri, si nihil horum malefactorum contemnit quae contra religionem fiunt; cum praesertim haec eum curare hinc etiam cogantur concedere qui pontificales libros magni aestimant, quod ea quae his libris prohibentur, utique prohiberi divinitus asserunt? Quomodo ergo divinitus prohibentur, nisi quia displicent Deo, quae utique prohibendo non solum sibi displicere, verum etiam curare se ostendit, neque omnino contemnere? Unde colligitur quod Deus aliquid et improbet iustus, et tamen permittat omnipotens.

 

Quid hactenus compertum, quid tractandum deinceps.

 

  1. 6. Haec cum dicta essent, concessum est non ideo putandum aliquid iuste ac bene fieri, quia hoc omnipotens, quamvis ei displiceat, fieri tamen sinit; fatendumque esse etiam illa mala quae contra religionem qua colitur Deus fiunt, et displicere Deo iusto, et ratione iudicii eius ab omnipotente permitti. Sed aliud iam esse tractandum, unde sint divinationes vel daemonum, vel quilibet illi sint quos deos Pagani vocant? Videndum enim esse ne forte, non quidem propterea haec bona putanda sint, quia ea fieri permittit omnipotens; sed ideo quia tam magna sunt, ut non nisi Dei potentiae tribuenda esse videantur. Ad hoc me postea responsurum esse promisi, quoniam tunc hora prodeundi ad populum iam nos urgebat: nec distuli, cum spatium datum est scribendi, et illa retexere, et ista subtexere.

 

Daemonum divinatio tribus ex causis.

 

  1. 7. Daemonum ea est natura, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant; celeritate etiam propter eiusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum vel ferarum, verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant. Quibus duabus rebus quantum ad aerium corpus attinet praediti, hoc est, acrimonia sensus et celeritate motus, multa ante cognita praenuntiant vel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus quo eorum vita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, verum etiam multa mira faciunt. Quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus serviant et quibus divinos honores deferant, arbitrantur, instigante maxime vitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae et excellentiae temporalis. Qui autem se ab his cupiditatibus mundant, nec eis se fallendos capiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid quod eodem modo semper est, cuius participatione beati sint; primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praevalent, aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi: quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt; velut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic invenit, ut ad eam capiendam ducatum quemdam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu; vel vulturem, quia proiecto cadavere ex improvisa longinquitate advolat; nec aquilam, quia sublimiter volans de tanto intervallo sub fluctibus natantem piscem dicitur pervidere, et graviter aquis illisa exertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant, nec aliquid eorum quo laedantur attingunt; cum eas homo vix experiendo cavere didicerit, et multa innoxia quod sint inexperta formidet. Unde coniicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus acrior esse: nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dixerim: et hac enim praestantia, non solum a volucribus homines, verum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei deputandi sint; nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis, atque in suae voluntatis usum commodumque redigendis, non vi corporis, sed rationis imperitant.

 

  1. 7. Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt qui haec vigilanter curant a verissimae lucis veritate discernere, ut nec malos senes plura expertos, et ob hoc quasi doctiores, ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment; nec medicos, nec nautas, nec agricolas, quos pravae voluntatis et iniquis moribus siderint, ideo sibi putent esse praeferendos, quod illi de valetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum frugumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto divinare videantur.

 

Mira quaedam etsi daemones faciunt, contemnendi.

 

  1. 8. Quod vero non solum daemones quaedam futura praedicunt, verum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia cur non contemnatur a prudentibus, cum plerumque iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantaque diversis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt nec aliquando viderunt, etiam narrata vix credant? Quam multa funambuli caeterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? Num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoravi, ut qui haec sine pervicacia et sine vana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subiacente crassiore materia vel sui quisque corporis, vel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque variorum, tanta quidam homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo, in sui comparatione divinos vocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores; quanto maiora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, id est, aerii facultate ac facilitati daemones possint, cum tamen sint voluntatis pravitate, maximeque superbiae fastu et invidentiae malitia spiritus immundi atque perversi? Quantum autem valeat aeris elementum, quo eorum corpora praevalent, ad multa visibilia invisibiliter molienda, movenda, mutanda atque versanda, longum est nunc demonstrare; et puto quod vel mediocriter consideranti facile occurrat.

 

Unde daemones praenuntient ventura.

 

  1. 9. Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere; et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere; de quorum moribus certi sunt quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem miris et invisibilibus modis, per illam subtilitatem suorum corporum corpora hominum non sentientium penetrando, seseque cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa miscendo, sive vigilantium sive dormientium. Aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus venire non possunt, ante praedicunt. Neque enim quia praevidet medicus quod non praevidet eius artis ignarus, ideo iam divinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani vel perturbata vel modificata temperie seu bonas seu malas futuras praevidet valetudines; sic daemon in aeris affectione atque ordinatione sibi nota, nobis ignota, futuras praevidet tempestates? Aliquando et hominum dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt: atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod intrinsecus agitur: ita non debet esse incredibile, si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt.

 

Divinatio daemonum quam distans ab altitudine prophetiae divinae. Daemones plerumque falli et fallere. Quomodo falluntur. Quomodo fallunt.

 

  1. 10. Hac atque huiusmodi facultate multa daemones praenuntiant; cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam Deus per sanctos Angelos suos et Prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenuntiant, audiunt ut praenuntient; et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur: veracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. Sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit ut quod ideo dicitur ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, verum etiam mali non taceant: cum in ipsis hominibus etiam vitae bonae praecepta videamus pariter a iustis perversisque cantari; nec obesse aliquid, immo etiam prodesse ad maiorem notitiam famamque veritatis, cum de illa etiam hi quidquid noverunt dicunt, qui ei perversis moribus contradicunt. In ceteris autem praedictionibus suis daemones plerumque et falluntur et fallunt. Falluntur quidem, quia cum suas dispositiones praenuntiant, ex improviso desuper aliquid iubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet. Velut si aliquid disponant quilibet homines quibuslibet potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittant; at illi, penes quos maior potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam cum causis naturalibus aliqua, sicut medici, aut nautae, aut agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu solertiore et exercitatiore praenoscunt; quia et haec ab Angelis Deo summo pie servientibus alia dispositione ignota daemonibus ex improviso ac repente mutantur. Tamquam si aegro aliquid extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus veris salutis praecedentibus signis victurum esse promiserat; aut si aeris qualitate praevisa, diu flaturum illum ventum nautarum aliquis praedixisset, cui Dominus Christus cum discipulis navigans ut quiesceret imperavit, et facta est tranquillitas magna 1; vel si agricola illo anno fructificaturam vitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numeros seminum callens, quo tamen anno eam vel improvisa coeli intemperies arefaciat, vel aliqua iussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praevidentur, eadem maioribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi et invida voluntate, qua hominum errore laetantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando vel decepti fuerint vel mentiti.

 

  1. 11. Quid ergo mirum, si iam imminente templorum aut simulacrorum eversione, quam Prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret?

 

Cur daemones ipsorum mala vel sileant, vel praedicant interdum.

 

  1. 11. Fugantur enim isti, vel etiam iussis superioribus colligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat voluntas Dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit, et ut per suos fideles fieret imperavit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi iam praenosceret imminere? cum haec praedictio et Prophetis attestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi quam vigilanter esset daemonum cavenda fallacia cultusque fugiendus; qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per Prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam appropinquare coeperunt, voluerunt ea quasi praedicere, ne ignari victique putarentur. Cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud quod Sophonias propheta dicit: Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium 2. Aut non credebant ista sibi eventura, qui in templis gentium colebantur, et ideo haec per suos vates ac fanaticos frequentare noluerunt: sicut eorum poeta Iunonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Iuppiter dixerat. Iuno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud Virgilium sic loquitur:

 

Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri

Vana feror: quod ut o potius formidine falsa

Ludar; et in melius tua, qui potes, orsa reflectas! 3

 

Aut ergo ista sibi, quae per Prophetas praedicta noverant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant, et propterea praedictionem eorum celebrare noluerunt, et hinc intellegendum est quales sint. Aut cum ea ventura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum atque simulacrorum suorum futura eversione eis Prophetis attestarentur qui eos coli prohibebant. Nunc vero posteaquam tempus advenit quo complerentur vaticinia Prophetarum Dei unius, qui istos deos falsos dicit, et ne colantur vehementissime praecipit; cur non hoc etiam ipsi compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec antea vel minime credidisse, vel suis cultoribus enuntiare timuisse; in fine autem, tamquam nihil habentes amplius quod agerent, etiam ibi voluisse suam ostentare divinationem, ubi iam produntur diu simulasse divinitatem?

 

Daemones praedicere quaedam vera ex oraculis prophetarum potuisse, nihil tamen ausos dicere contra Deum verum.

 

  1. 12. Quod autem dicunt reliqui eorum cultores, etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus impletis conficta putanda sint quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum si vera essent innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in Ecclesiis nostris, verum etiam, quod ad gravius testimonium contra omnes inimicos valet, in Iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur. Tamen nec ista ipsa quae ab eis vix raro et clanculo proferuntur, movere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis Prophetarum vel ex oraculis Angelorum. Quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed attestatio veritatis? Illud enim quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt, nec umquam postea, nisi forte confictum, proferre conabuntur, aliquid deos suos per vates suos contra Deum Israel ausos praedicere fuisse aut dicere. De quo Deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste, quem nullus eorum negare ausus est verum Deum, qui et si negaret, non solum subiaceret debitis poenis, verum etiam certis convinceretur effectibus; iste ergo Deus, quem nemo, ut dixi, illorum ausus est negare verum Deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra evertenda per suos vates, hoc est Prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta veritate complevit. Unde quis usque adeo desipiat, qui non potius eum colendum eligat, quem coli non prohibent quos et colebat? Quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit.

 

Daemonum cultus unius Dei cultui cessuros praedictum a Prophetis.

 

  1. 13. Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis quos antea colebant, a Prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoravi, et nunc repeto: Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium 4. Neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium; quandoquidem alibi non insulas nominat, sed universum orbem terrarum, dicens: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium5. Haec autem per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in eodem ipso psalmo unde hoc commemoravi, satis apparet. Cum enim paulo superius futuram passionem suam per Prophetam ipse loqueretur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 6; paulo post infert illud quod posui: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, etc. Quamquam et per illud testimonium quod prius adhibui, ubi dictum est: Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; in eo quod positum est: Praevalebit, satis ostenditur hoc etiam praenuntiatum, quod Pagani prius oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum quantum valerent persecuturi, ut si fieri posset omnino de terra deleretur: et quia eos patientia martyrum et magnitudine miraculorum erat superaturus, et consequente fide populorum, ideo sic dictum est: Praevalebit Dominus adversus eos. Non enim diceretur: Praevalebit adversus eos, nisi oppugnando illi resisterent. Unde et in Psalmo ita prophetatum est: Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius 7. Et paulo post dicit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 8. Ecce unde dictum est et in alio psalmo quod superius interposui: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 9. His atque huiusmodi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod videmus impleri per Christum, futurum fuisse ut Deus Israel, quem unum verum Deum intellegimus, non in una ipsa gente quae appellata est Israel, sed in omnibus gentibus coleretur, et omnes falsos deos Gentium et a templis eorum et a cordibus cultorum suorum demoliretur.

 

Paganorum reliquiae frustra iactant doctrinam et sapientiam suam.

 

  1. 14. Eant nunc isti, et adhuc contra Christianam religionem et contra verum Dei cultum vanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in Psalmo, dicente Propheta: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet 10. Necesse est ergo ut impleantur omnia haec: nec quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt, vaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tamquam imperitissimos irridere, moveri debemus, dum in eis impleri ea quae praedicta sunt videamus. Ipsa quippe velut imperitia et stultitia Christianorum, quae humilibus et sanctis eiusque diligenter studiosis apparet excelsa et sola vera sapientia; ipsa, inquam, velut stultitia Christianorum eos ad istam paucitatem redegit, quoniam, sicut dicit Apostolus: Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. Deinde subiungit rem mirabilem, si quis intellegat, et ita sequitur: Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam quidem Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 11. Irrideant ergo, quantum possunt, tamquam imperitiam et stultitiam nostram, et iactent doctrinam et sapientiam suam. Illud scio, quod isti irrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt priore anno. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum eius, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum et vastabatur Ecclesia, usque ad hoc tempus et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem adversus eorum opprobria et superbas irrisiones fortissimos reddunt oracula Dei nostri, quae de hac quoque re videmus et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per prophetam : Audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini; nec quod nunc vos spernunt, magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur: iustitia autem mea in aeternum manet 12. Legant tamen haec nostra, si dignentur et cum ad nos contradictiones eorum pervenerint, quantum Dominus adiuvat, respondebimus