DE DONO PERSEVERANTIAE LIBER UNUS
Liber ad Prosperum et Hilarium secundus
Agimus de perseverantia in Christo usque in finem.
1. 1. Iam de perseverantia diligentius disputandum est: nam et in priore libro, cum ageremus de initio fidei, etiam de hac aliqua diximus. Asserimus ergo donum Dei esse perseverantiam qua usque in finem perseveratur in Christo. Finem autem dico, quo vita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum quisque hoc munus acceperit, quamdiu hanc vitam ducit, incertum est. Si enim priusquam moriatur cadat, non perseverasse utique dicitur, et verissime dicitur. Quomodo ergo perseverantiam, qui non perseveravit, accepisse vel habuisse dicendus est? Nam si habeat aliquis continentiam, et ab ea decidat atque incontinens fiat, si iustitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur habuisse et non habere: continens enim fuit, vel iustus fuit, vel patiens, vel fidelis fuit, quamdiu fuit; cum vero esse destitit, non est quod fuit: qui vero non perseveravit, quomodo perseverans fuit; cum perseverando quisque ostendat se perseverantem, quod iste non fecit? Sed ne quisquam reluctetur et dicat: Si ex quo fidelis quisque factus est, vixit, verbi gratia, decem annos, et eorum medio tempore a fide lapsus est, nonne quinque annos perseveravit? Non contendo de verbis, si et illa perseverantia putatur esse dicenda, tamquam temporis sui: hanc certe de qua nunc agimus perseverantiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendus est, qui non perseveraverit usque in finem; potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit.
Num perseverantia donum Dei sit. Testimonium S. Scripturae.
2. 2. Quo constituto, videamus utrum haec perseverantia, de qua dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 1, donum sit Dei. Quod si non sit, quomodo verum est quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo 2 ? Horum quippe unum pertinet ad initium, alterum ad finem: utrumque tamen est Dei donum, quia utrumque dictum est esse donatum, sicut et superius iam diximus 3. Quod enim est initium verius christiano, quam credere in Christum? Quis finis melior est, quam pati pro Christo? Sed quod ad id pertinet ut credatur in Christum, qualiscumque inventa est contradictio, ut donum Dei non initium, sed augmentum fidei diceretur: cui opinioni donante Domino satis superque respondimus. Quid autem dici potest, cur perseverantia usque in finem non donetur in Christo, cui donatur pati pro Christo, aut, ut expressius eloquar, cui donatur mori pro Christo? Nam et Petrus apostolus donum Dei hoc esse demonstrans: Melius est, inquit, bene facientes, si velit voluntas Dei, pati, quam male facientes 4. Cum dicit: si velit voluntas Dei, ostendit hoc divinitus donari, nec omnibus sanctis, ut pro Christo patiantur. Neque enim quos non vult voluntas Dei pervenire ad experientiam gloriamque passionis, non perveniunt ad regnum Dei, si perseveraverint in Christo usque in finem. Sed quis dicat, istis non donari hanc perseverantiam, qui aegritudine corporis vel quocumque casu moriuntur in Christo, cum longe difficilior donetur illis, a quibus suscipitur et mors ipsa pro Christo? Multo quippe difficilius perseveratur, ubi hoc agit qui persequitur ne perseveretur, et propterea usque ad mortem sustinetur ut perseveretur. Illam proinde difficilius perseverantiam, istam facilius est habere: sed cui nihil difficile est, facile est utramque donare. Hanc enim promisit Deus, dicens: Timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant 5. Quod quid est aliud, quam: Talis ac tantus erit timor meus, quem dabo in cor eorum, ut mihi perseveranter adhaereant?
Testimonium orationis.
2. 3. Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate; sicut irrisoria est etiam illa actio gratiarum, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donavit ipse, nec fecit? Sed quod ibi dixi 6, hoc et hic dico: Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur 7. O homo, non verborum tuorum tantum, verum etiam cogitationum testis est Deus: si aliquid a tanto divite veraciter ac fideliter poscis, ab illo, a quo poscis, te accipere crede quod poscis. Noli eum labiis honorare, et super eum corde te extollere, credens a te ipso tibi esse, quod ab illo te fingis orare. An ab illo perseverantia ista forte non poscitur? Iam hoc qui dicit, non meis disputationibus refellendus, sed sanctorum orationibus onerandus est. An vero quisquam eorum est, qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo, cum ipsa oratione quae Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseverantia posci intellegatur?
Dominicae orationis petitiones: Sanctificetur nomen tuum.
2. 4. Legite aliquanto intentius eius expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cuius est titulus: De dominica oratione: et videte ante quot annos, contra ea quae futura erant pelagianorum venena, quale sit antidotum praeparatum. Nam tria sunt, ut scitis, quae maxime adversus eos catholica defendit Ecclesia: quorum est unum, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; quoniam Dei dona sunt, et Dei gratia conferuntur etiam merita universa iustorum; alterum est, in quantacumque iustitia, sine qualibuscumque peccatis in hoc corruptibili corpore neminem vivere; tertium est, obnoxium nasci hominem peccato primi hominis, et vinculo damnationis obstrictum, nisi reatus, qui generatione contrahitur, regeneratione solvatur. Horum trium hoc, quod loco ultimo posui, solum non tractatur in supradicto gloriosi martyris libro; de duobus vero ceteris tanta illic perspicuitate disseritur, ut supradicti haeretici, novi inimici gratiae Christi, longe ante reperiantur convicti esse quam nati. In his ergo meritis sanctorum, quae nulla nisi Dei dona sunt, etiam perseverantiam donum Dei esse sic loquitur. Dicimus, inquit, "Sanctificetur nomen tuum": non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus ab eo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Ceterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" 8, id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus 9. Et paulo post de hac ipsa re adhuc disputans, et docens nos perseverantiam petere a Domino; quod nullo modo recte ac veraciter faceret, nisi eius donum et hoc esset: Haec, inquit, sanctificatio ut in nobis permaneat oramus: et quia Dominus et iudex noster sanato a se et vivificato comminatur non delinquere, ne quid ei deterius fiat 10, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus et noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur. In sanctificatione igitur perseverantiam, hoc est, ut in sanctificatione perseveremus, nos ab eo petere iste doctor intellegit, cum sanctificati dicimus: Sanctificetur nomen tuum 11. Quid est enim aliud petere quod accepimus, nisi ut id quoque nobis praestetur, ne habere desinamus? Sicut ergo sanctus, cum Deum rogat ut sanctus sit, id utique rogat ut sanctus esse permaneat, ita utique et castus, cum rogat ut castus sit; continens, ut continens sit; iustus, ut iustus; pius, ut pius; et cetera, quae contra pelagianos dona Dei esse defendimus: hoc sine dubio petunt, ut in eis perseverent bonis, quae se accepisse noverunt. Quod si accipiunt, profecto et ipsam perseverantiam magnum Dei donum, quo cetera dona eius conservantur, accipiunt.
Veniat regnum tuum.
2. 5. Quid? cum dicimus: Veniat regnum tuum 12; num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic, qui iam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseverent? Neque enim aliter eis veniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum.
Fiat voluntas tua in caelo et in terra.
3. 6. Tertia petitio est: Fiat voluntas tua in caelo et in terra 13; vel, quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, sicut in caelo et in terra: quod plerique intellegunt: Sicut sancti Angeli, et nos faciamus voluntatem tuam. Vult autem ille doctor et martyr, caelum et terram intellegi spiritum et carnem, et hoc nos orare, ut voluntatem Dei re utraque concordante faciamus 14. Vidit in his verbis et alterum sensum sanissimae fidei congruentem, de quo iam supra locuti sumus 15 : ut scilicet pro infidelibus qui sunt adhuc terra, terrenum tantum hominem prima nativitate portantes, orare intellegantur fideles, qui caelesti homine induti, non immerito caeli nomine nuncupantur 16. Ubi evidenter ostendit, et initium fidei esse donum Dei, quando non tantum pro fidelibus ut augeatur in eis vel perseveret fides, verum etiam pro infidelibus ut habere incipiant eam quam penitus non habebant, et contra quam corda insuper inimica gestabant, sancta orat Ecclesia. Verum nunc non de initio fidei, de quo in superiore libro multa iam diximus; sed de illa quae habenda est usque in finem perseverantia disputamus, quam petunt utique etiam sancti qui faciunt voluntatem Dei, dicentes in oratione: Fiat voluntas tua. Cum enim iam facta sit in eis, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse coeperunt? Quamvis hic dici possit, non petere sanctos, ut voluntas Dei fiat in caelo, sed ut fiat in terra sicut in caelo: ut terra scilicet imitetur caelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem: ac per hoc id sanctos poscere, ut sit quod nondum est, non ut perseveret quod est. Quantalibet enim homines sanctitate praepolleant, nondum sunt aequales Angelis Dei: nondum ergo sicut in caelo in eis fit voluntas Dei. Quod si ita est, in ea quidem parte qua optamus ut homines ex infidelibus fiant fideles, non perseverantia, sed initium videtur optari; in ea vero qua optamus ut homines in facienda voluntate Dei aequentur Angelis Dei, cum hoc orant sancti, perseverantiam demonstrantur orare; quoniam nemo pervenit ad illam summam, quae in regno est, beatitudinem, nisi in ea sanctitate quam sumpsit in terra, perseveraverit usque in finem.
Panem nostrum quotidianum.
4. 7. Quarta petitio est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 17. Ubi beatus Cyprianus ostendit quomodo et hic intellegatur perseverantia postulari. Ait quippe inter cetera: Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur 18. Haec verba sancti hominis Dei, perseverantiam prorsus a Domino sanctos indicant poscere, quando hac intentione dicunt: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ne a Christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, qua nullum quo inde separari mereantur, crimen admittant.
Dimitte nobis debita nostra.
5. 8. Quinto orationis loco dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 19. In qua sola petitione non invenitur posci perseverantia. Praeterita enim sunt peccata, quae nobis ut dimittantur oramus: perseverantia vero quae in aeternum salvos facit, tempori quidem huius vitae, non tamen peracto, sed ei quod usque ad eius finem restat, est necessaria. Operae pretium est tamen paulisper intueri, quomodo et in hac petitione iam tunc lingua Cypriani, tamquam telo invictissimo veritatis, longe postea futuri confodiebantur haeretici. Etiam hoc enim pelagiani audent dicere, hominem iustum in hac vita nullum habere omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam praesenti tempore Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi 20, quae una et sola sponsa sit Christi: tamquam sponsa eius non sit, quae per universam terram quod ab eo didicit, dicit: Dimitte nobis debita nostra. Sed attendite quomodo istos gloriosissimus Cyprianus interimat. Cum enim locum ipsum dominicae orationis exponeret, ait inter cetera: Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur: ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur se peccare quotidie, dum quotidie pro peccatis iubetur orare. Sic denique et Ioannes in Epistola sua ponens dixit: "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est" 21 : et cetera quae hic inserere longum est.
Ne nos inferas in tentationem.
5. 9. Iam vero cum dicunt sancti: Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo 22, quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum, cum ab illo poscitur, satis aperteque monstratur, isto ergo concesso sibi dono Dei, ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur; utique in sanctificatione, quam Deo donante percepit, Deo donante persistit.
Contradicunt: Haec perseverantia ita non praedicanda.
6. 10. Sed nolunt, ut scribitis, isti fratres, ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit 23. Ubi quid dicant, parum diligenter attendunt. De illa enim perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem: quae si data est, perseveratum est usque in finem; si autem non est perseveratum usque in finem, non est data; quod iam et superius satis egimus 24. Non itaque dicant homines, perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et perseverasse, cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem castitate mansurus; et si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quamdiucumque habet; et si amiserit, dicimus habuisse: perseverantiam vero usque in finem, quoniam non habet quisquam, nisi qui perseverat usque in finem; multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest; sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseveraverit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem. Quomodo igitur potest amitti, per quod fit ut non amittatur etiam quod posset amitti?
Quomodo respondendum.
6. 11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseveratum fuerit usque in finem, sed tunc amitti quodammodo, quando agit homo per contumaciam, ut ad eam pervenire non possit: sicut dicimus hominem, qui non perseveraverit usque in finem, amisisse vitam aeternam, vel regnum Dei; non quod iam acceperat et habebat, sed quod acciperet et haberet, si perseverasset: verborum controversias auferamus, et nonnulla etiam quae non habentur, sed habenda sperantur, posse dicamus amitti. Dicat mihi quisquis audet, utrum Deus dare non possit, quod a se posci imperavit. Hoc certe qui sapit, non dico desipit, sed insanit. Imperavit autem Deus, ut ei sancti eius dicant orantes: Ne inferas nos in tentationem 25. Quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere.
Alia testimonia Scripturae.
6. 12. At enim, voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo. Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit; quia Deus non permittit ut fiat. Nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. Potens ergo est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum. Cui non frustra dicitur: Deus, tu convertens vivificabis nos 26; non frustra dicitur: Ne des ad movendum pedem meum 27; non frustra dicitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori 28; postremo, ne multa commemorem, cum vobis plura fortassis occurrant, non frustra dicitur: Ne nos inferas in tentationem 29. Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur: et qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus: Deus autem neminem tentat 30; tentatione scilicet noxia. Nam est et utilis, qua non decipimur vel opprimimur, sed probamur, secundum quod dictum est: Proba me, Domine, et tenta me 31. Illa ergo noxia tentatione, quam significat Apostolus, dicens: Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster 32, Deus, ut dixi, neminem tentat, hoc est, neminem infert vel inducit in tentationem. Nam tentari et in tentationem non inferri, non est malum, immo etiam bonum est: hoc est enim probari. Quod itaque dicimus Deo: Ne nos inferas in tentationem, quid dicimus, nisi: Ne nos inferri sinas? Unde sic orant nonnulli, et legitur in codicibus pluribus, et hoc sic posuit beatissimus Cyprianus: Ne patiaris nos induci in tentationem. In Evangelio tamen graeco nusquam inveni, nisi: Ne nos inferas in tentationem. Tutiores igitur vivimus, si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus: quod vidit iste venerabilis martyr. Nam cum eumdem locum Orationis exponeret, ait post cetera: Quando autem rogamus, ne in tentationem veniamus; admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe et arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat: cum Dominus ipse humilitatem docens, dixerit: "Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma" 33: ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate praestetur 34.
Dominica oratio nobis ad causam gratiae sola sufficeret.
7. 13. Si ergo alia documenta non essent, haec dominica oratio nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret: quia nihil nobis reliquit, in quo tamquam in nostro gloriemur. Siquidem et ut non discedamus a Deo, non ostendit dandum esse nisi a Deo, cum poscendum ostendit a Deo. Qui enim non infertur in tentationem, non discedit a Deo. Non est hoc omnino in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt: fuerat in homine antequam caderet. Quae tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum valuerit, apparuit in Angelis, qui, diabolo cum suis cadente, in veritate steterunt, et ad securitatem perpetuam non cadendi, in qua nunc eos esse certissimi sumus, pervenire meruerunt. Post casum autem hominis, nonnisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo accedat ad eum, neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, ut homo non recedat ab eo.
Gratia Dei facit ut accedamus ad eum.
7. 14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum eius qui universa operatur 35. Ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. Propter quod ei per Prophetam dictum est: Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi; et non discedimus a te 36. Iste certe non est Adam primus, in quo discessimus ab eo: sed Adam novissimus, super quem fit manus eius, ut non discedamus ab eo. Christus enim totus cum membris suis est, propter Ecclesiam, quae est corpus eius, plenitudo eius 37. Cum ergo fit super eum manus Dei, ut non discedamus a Deo, ad nos utique pervenit opus Dei (hoc est enim manus Dei): quo opere Dei fit ut simus in Christo permanentes cum Deo; non sicut in Adam, discedentes a Deo. In Christo enim sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum eius qui universa operatur. Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut non discedamus a Deo. Manus, inquam, eius est ista, qui dixit: Timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant 38.
Propter quod et posci a se voluit ne inferamur in tentationem.
7. 15. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis et non orantibus dari: sed oratione nostra nos voluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia. A quo enim, nisi ab illo accipimus, a quo iussum est ut petamus? Prorsus in hac re non operosas disputationes exspectet Ecclesia: sed attendat quotidianas orationes suas. Orat, ut increduli credant: Deus ergo convertit ad fidem. Orat, ut credentes perseverent: Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. Haec Deus facturum se esse praescivit: Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; praedestinans eos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit eos in dilecto Filio suo, in quo habent redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, quae abundavit in eos in omni sapientia et prudentia; ut ostenderet eis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo quae in caelis sunt et quae in terris in ipso; in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum qui universa operatur 39. Contra istam veritatis tam claram tubam, quis homo sobriae vigilantisque fidei voces ullas admittat humanas?
Gratis ab eo datur gratia.
8. 16. Sed "cur", inquit, "gratia Dei non secundum merita hominum datur?". Respondeo: Quoniam Deus misericors est. "Cur ergo", inquit, "non omnibus?". Et hic respondeo: Quoniam Deus iudex est. Ac per hoc et gratis ab eo datur gratia; et iusto eius in aliis iudicio demonstratur, quid in eis quibus datur conferat gratia. Non itaque simus ingrati, quod secundum placitum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae 40 tam multos liberat misericors Deus de tam debita perditione, ut si inde neminem liberaret, non esset iniustus. Ex uno quippe omnes in condemnationem non iniustam iudicati sunt ire, sed iustam. Qui ergo liberatur, gratiam diligat, qui non liberatur, debitum agnoscat. Si in remittendo debito bonitas, in exigendo aequitas intellegitur, nusquam esse apud Deum iniquitas invenitur.
Gratis datur etiam in causa parvulorum.
8. 17. "Sed cur", inquit, "non solum in parvulorum, verum etiam in geminorum una atque eadem causa, tam diversum iudicium?". Nonne similis quaestio est, cur in diversa causa idem iudicium? Recolamus igitur illos operarios in vinea qui toto die laboraverunt, et eos qui hora una: nempe causa diversa est impensi laboris, et tamen idem iudicium in redditione mercedis. Numquid et hic audierunt murmurantes a patrefamilias, nisi: Hoc volo? Ita quippe eius erga alios fuit largitas, ut erga alios nulla esset iniquitas. Et isti quidem utrique in bonis sunt: verumtamen quantum ad iustitiam spectat et gratiam, potest et de reo qui liberatur, recte dici reo qui damnatur: Tolle quod tuum est, et vade; huic autem volo quod non debetur donare. An non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 41. Hic ille si dicat: "Cur non et mihi?", merito audiet: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 42. Quem certe in uno vestrum benignissimum largitorem, in te vero exactorem iustissimum, in nullo tamen cernis iniustum. Cum enim iustus esset, etiamsi utrumque puniret: qui liberatur, habet unde gratias agat; qui damnatur, non habet quod reprehendat.
Si quaeris quare: inscrutabilia iudicia eius.
8. 18. "Sed si iam", inquit, "hoc oportebat, ut damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam vasis misericordiae commendaret, cur in eadem causa me quam illum potius puniet, aut illum quam me potius liberabit?". Hoc non dico: si quaeris quare; quia fateor me non invenire quid dicam. Si et hoc quaeris quare; quia in hac re sicut iusta est ira eius, sicut magna est misericordia eius, ita inscrutabilia iudicia eius.
Cur quibusdam perseverare usque in finem non dedit. Voluntate sua cadit, qui cadit; voluntate Dei stat, qui stat.
8. 19. Adhuc pergat et dicat: "Cur quibusdam qui eum coluerunt bona fide, perseverare usque in finem non dedit?". Cur putas, nisi quia non mentitur qui dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum 43 ? Numquid ergo hominum naturae duae sunt? Absit. Si duae naturae essent, gratia ulla non esset: nulli enim daretur gratuita liberatio, si naturae debita redderetur. Hominibus autem videtur, omnes qui boni apparent fideles, perseverantiam usque in finem accipere debuisse. Deus autem melius esse iudicavit, miscere quosdam non perseveraturos certo numero sanctorum suorum; ut quibus non expedit in huius vitae tentatione securitas, non possint esse securi. Multos enim a perniciosa elatione reprimit quod ait Apostolus: Quapropter, qui videtur stare, videat ne cadat 44. Voluntate autem sua cadit, qui cadit; et voluntate Dei stat, qui stat. Potens est enim Deus statuere illum 45 : non ergo se ipse, sed Deus. Verumtamen bonum est non altum sapere, sed timere 46. In cogitatione autem sua vel cadit quisque, vel stat. Sicut autem Apostolus ait, quod in libro superiore memoravi: Non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 47. Quem secutus et beatus Ambrosius audet et dicit: Non enim in potestate nostra cor nostrum, et nostrae cogitationes 48. Quod omnis qui humiliter et veraciter pius est, esse verissimum sentit.
Non in potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostrae.
8. 20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro loquebatur quem De fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde fugiendum: quod nisi auxilio Dei fieri non posse disseruit. Ait enim: Frequens nobis de fugiendo saeculo isto sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus: sed, quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur Propheta dicendo: "Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam" 49. Non enim in potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostrae, quae improviso offusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris: ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, inserti inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deiicimur 50. Non itaque in hominum, sed in Dei est potestate, ut habeant homines potestatem filii Dei fieri 51. Ab ipso quippe accipiunt eam, qui dat cordi humano cogitationes pias, per quas habeat fidem, quae operetur per dilectionem 52 : ad quod bonum sumendum et tenendum, et in eo perseveranter usque in finem proficiendum, non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 53, in cuius est potestate cor nostrum et cogitationes nostrae.
Perseverantia donatur praedestinatis.
9. 21. Ex duobus itaque parvulis originali peccato pariter obstrictis, cur iste assumatur, ille relinquatur, et ex duobus aetate iam grandibus impiis, cur iste ita vocetur, ut vocantem sequatur, ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur, inscrutabilia sunt iudicia Dei. Ex duobus autem piis, cur huic donetur perseverantia usque in finem, illi non donetur, inscrutabiliora sunt iudicia Dei. Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Nam si fuissent ex nobis, ait unus praedestinatorum, qui de pectore Domini biberat hoc secretum, mansissent utique nobiscum 54. Quid est, quaeso: Non erant ex nobis, nam si fuissent, mansissent utique nobiscum? Nonne utrique a Deo creati, utrique ex Adam nati, utrique de terra facti erant, et ab eo qui dixit: Omnem flatum ego feci 55, unius eiusdemque naturae animas acceperant? Nonne postremo utrique vocati fuerant, et vocantem secuti, utrique ex impiis iustificati, et per lavacrum regenerationis utrique renovati? Sed si haec audiret ille, qui sciebat procul dubio quod dicebat, respondere posset et dicere: Vera sunt haec, secundum haec omnia ex nobis erant; verumtamen secundum aliam quamdam discretionem non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Quae est tandem ista discretio? Patent Libri Dei; non avertamus aspectum: clamat Scriptura divina, adhibeamus auditum. Non erant ex eis, quia non erant secundum propositum vocati: non erant in Christo electi ante constitutionem mundi, non erant in eo sortem consecuti, non erant praedestinati secundum propositum eius, qui universa operatur 56. Nam si hoc essent, ex illis essent, et cum illis sine dubitatione mansissent.
Gratia Dei etiam mors tempestiva.
9. 22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis adversitatibus cedant, nec ab illo aliqua superati tentatione discedant, cum possit et quod ait Apostolus facere, ut non eos permittat tentari super id quod possunt 57 : ut ergo id non dicam, certe poterat illos Deus praesciens esse lapsuros, antequam id fieret, auferre de hac vita. An eo redituri sumus, ut adhuc disputemus, quanta absurditate dicatur, iudicari homines mortuos etiam de his peccatis, quae praescivit eos Deus perpetraturos fuisse, si viverent? Quod ita abhorret a sensibus christianis, aut prorsus humanis, ut id etiam refellere pudeat. Cur enim non dicatur, et ipsum Evangelium cum tanto labore passionibusque sanctorum frustra esse praedicatum, vel adhuc etiam praedicari: si iudicari poterant homines, etiam non audito Evangelio, secundum contumaciam vel obedientiam, quam praescivit Deus habituros fuisse, si audissent? Nec damnarentur Tyrus et Sidon, quamvis remissius quam illae civitates, in quibus non credentibus a Domino Christo mirabilia signa sunt facta: quoniam si apud illas facta essent, in cinere et cilicio poenitentiam egissent 58, sicut se habent eloquia veritatis, in quibus verbis suis Dominus Iesus altius nobis mysterium praedestinationis ostendit.
Tyri et Sidonis utamur exemplo.
9. 23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui videntes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint qui crederent si viderent, quid respondebimus? Numquid dicturi sumus, quod in libro illo dixi, ubi sex quibusdam quaestionibus paganorum, sine praeiudicio tamen aliarum causarum, quas prudentes possunt vestigare, respondi 59 ? Hoc quippe, ut scitis, cum Christus quare post tam longa tempora venerit, quaereretur, dixi, quod his temporibus et his locis quibus Evangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt. Item paulo post in eodem libro, atque in eadem quaestione: Quid mirum, inquam, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis praedicari merito nollet, quos nec verbis nec miraculis suis credituros esse praesciebat? 60. Haec certe de Tyro et Sidone non possumus dicere, et in eis cognoscimus ad eas causas praedestinationis haec divina iudicia pertinere, sine quarum causarum latentium praeiudicio tunc ista respondere me dixi. Facile est quippe ut infidelitatem accusemus Iudaeorum de libera voluntate venientem, qui factis apud se tam magnis virtutibus credere noluerunt. Quod et Dominus increpans arguit, et dicit: Vae tibi, Chorozain et Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent 61. Sed numquid possumus dicere, etiam Tyrios et Sidonios talibus apud se virtutibus factis credere noluisse, aut credituros non fuisse, si fierent? cum eis ipse Dominus attestetur, quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent divinarum illa signa virtutum. Et tamen in die iudicii punientur, quamvis minori supplicio quam illae civitates, quae apud se virtutibus factis credere noluerunt. Secutus enim Dominus ait: Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis 62. Severius ergo punientur isti, illi remissius; sed tamen punientur. Porro si etiam secundum facta quae facturi essent si viverent, mortui iudicantur, profecto, quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset Evangelium praedicatum, non sunt utique puniendi; punientur autem; falsum est igitur et secundum ea mortuos iudicari, quae facturi essent si ad viventes Evangelium perveniret. Et si hoc falsum est, non est cur dicatur de infantibus qui pereunt sine Baptismate morientes, hoc in eis eo merito fieri, quia praescivit eos Deus, si viverent, praedicatumque illis fuisset Evangelium, infideliter audituros. Restat igitur ut solo peccato originali teneantur obstricti, et propter hoc solum eant in damnationem; quod videmus aliis eamdem habentibus causam, non nisi per Dei gratuitam gratiam regeneratione donari; et eius occulto, iusto tamen iudicio, quoniam non est iniquitas apud Deum 63, quosdam etiam post Baptismum pessime vivendo perituros, in hac tamen vita quousque pereant detineri; qui non perirent, si eis corporis mors, lapsum eorum praeveniens, subveniret. Quoniam nullus mortuus iudicatur ex bonis seu malis, quae fuerat si non moreretur acturus: alioquin Tyrii et Sidonii non secundum ea quae gesserunt poenas luerent; sed potius secundum ea quae gesturi fuerant, si in eis illae virtutes evangelicae factae fuissent, per grandem poenitentiam et per Christi fidem consequerentur salutem.
Alia sententia de Tyro et Sidone puniendis.
10. 24. Quidam disputator catholicus non ignobilis hunc Evangelii locum sic exposuit, ut diceret praescisse Dominum Tyrios et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent, ut misericordia potius non eum illic ista fecisse: quoniam graviori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent. In qua sententia docti hominis et admodum acuti, quae sint adhuc merita requirenda, quid me nunc attinet dicere, cum et ipsa nobis ad id quod agimus suffragetur? Si enim miseratione Dominus non fecit in istis virtutes, per quas fieri possent fideles, ne gravius punirentur cum postea fierent infideles, quod eos futuros fuisse praescivit, satis aperteque monstratur, de his peccatis neminem iudicari mortuorum, quae praescivit fuisse facturum, si aliquo modo ei ne illa faciat subvenitur: sicut Tyriis et Sidoniis, si sententia illa vera est, subvenisse dicitur Christus, quos maluit non accedere ad fidem, quam scelere multo graviore discedere a fide, quod eos, si accessissent, praeviderat fuisse facturos. Quamvis si dicatur: Cur non factum est ut crederent potius, et hoc eis praestaretur, ut antequam fidem relinquerent, ex hac vita migrarent? quid responderi possit, ignoro. Qui enim dicit, relicturis fidem beneficio fuisse concessum, ne habere inciperent quod graviore impietate desererent, satis indicat non iudicari hominem ex eo quod praenoscitur male fuisse facturus, si ei quocumque beneficio ut id non faciat consulatur. Consultum est igitur et illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 64. Sed cur non ita consultum fuerit Tyriis ac Sidoniis, ut crederent et raperentur, ne malitia mutaret intellectum eorum, forsitan responderet ille, cui placuit isto modo hanc solvere quaestionem: ego vero quantum ad hoc quod ago attinet, sufficere video, ut secundum istam quoque sententiam, demonstrentur homines non iudicari de his quae non fecerunt, etiamsi facturi fuisse praevisi sunt. Quamquam, ut dixi, hanc opinionem, qua putantur in morientibus vel mortuis vindicari peccata, quae praesciti sunt facturi esse si viverent, etiam refellere pudeat, ne videamur et nos existimasse alicuius esse momenti, quam maluimus disputatione cohibere, quam silentio praeterire.
Deus cuius vult miseretur nullis praecedentibus meritis.
11. 25. Proinde, sicut Apostolus ait: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 65 : qui et parvulis quibus vult, etiam non volentibus neque currentibus subvenit, quos ante constitutionem mundi elegit in Christo, daturus eis gratiam gratis, hoc est, nullis eorum vel fidei vel operum meritis praecedentibus: et maioribus etiam his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus non vult subvenire, non subvenit; de quibus in sua praedestinatione occulte quidem, sed iuste aliud iudicavit. Non enim est iniquitas apud Deum; sed inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius 66 : universae autem viae Domini misericordia et veritas 67. Investigabilis ergo est misericordia, qua cuius vult miseretur, nullis eius praecedentibus meritis; et investigabilis veritas, qua quem vult obdurat 68, eius quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cuius miseretur plerumque communibus: sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, unus relinquitur, dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla eius iniquitate damnetur. Numquid enim iniquitas est apud Deum? Absit: sed investigabiles sunt viae ipsius. Itaque misericordiam eius in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur, sine dubitatione credamus: neque inscrutabilia scrutari, aut investigabilia vestigare conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem 69 ut quod in his videmus quorum liberationem bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem utrisque communia originalia sola praecedunt, hoc et in maioribus fieri nequaquam omnino cunctemur, id est, non putantes, vel secundum sua merita gratiam cuiquam dari, vel nisi suis meritis quemquam puniri, sive pares qui liberantur atque puniuntur, sive dispares habeant causas malas; ut qui videtur stare, videat ne cadat 70; et qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur 71.
Loci aliqui in libris De libero arbitrio congruentes cum quaestione nostra.
11. 26. Cur autem causam parvulorum ad exemplum maiorum, sicut scribitis, non patiuntur afferri 72 homines, qui contra pelagianos non dubitant esse peccatum originale, quod per unum hominem intravit in mundum, et ex uno omnes isse in condemnationem 73 ? Quod et manichaei non accipiunt, qui non solum omnes Veteris Instrumenti scripturas in ulla auctoritate non habent, verum etiam eas quae ad Novum pertinent Testamentum sic accipiunt, ut suo quodam privilegio, immo sacrilegio, quod volunt sumant, quod nolunt reiiciant: contra quos agebam in libris De libero arbitrio, unde isti nobis praescribendum putant 74. Ideo quaestiones operosissimas incidentes enucleate solvere nolui, ne nimium longum opus esset, ubi me adversus tam perversos testimoniorum divinorum non adiuvabat auctoritas. Et poteram, sicut feci, quodlibet horum verum esset, quae non definite interponebam, certa tamen ratione concludere, in omnibus Deum esse laudandum, sine ulla necessitate credendi duas, sicut illi volunt, coaeternas boni et mali permixtas esse substantias.
In primo Retractationum libro de his locutus sum.
11. 27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, hoc est, De libero arbitrio, ita locutus sum: In his, inquam, libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones quas vel enodare non poteram, vel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte, vel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt: eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (manichaei enim sunt), immutabilem quamdam, et Deo coaeternam introducere naturam mali 75. Item post aliquantum alio loco: Deinde dictum est, inquam, ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta, liberat Dei gratia: quia homo sponte, id est, libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere: ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae; nec ab isto malo liberatur quisquam, nisi Dei gratia: quam miseriam nolunt pelagiani ex iusta damnatione descendere, negantes originale peccatum: quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus, sed laudandus esset Deus, sicuti in eodem libro tertio disputavimus. Quae disputatio contra manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus peccatum originale narratur; et quidquid inde in Litteris apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tamquam non fuerit ab Apostolis dictum. Contra pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur 76. Haec dixi in primo libro Retractationum, cum retractarem libros De libero arbitrio. Nec sola sane ista ibi a me dicta sunt de his libris, verum et alia multa, quae huic ad vos operi inserere longum putavi, et non necessarium: quod et vos existimo esse iudicaturos, cum omnia legeritis. Quamvis ergo in libro tertio De libero arbitrio ita de parvulis disputaverim, ut etiamsi verum esset quod dicunt pelagiani, ignorantiam et difficultatem, sine quibus nullus hominum nascitur, primordia, non supplicia esse naturae, vincerentur tamen manichaei, qui volunt duas, boni scilicet et mali, coaeternas esse naturas, numquid ideo fides in dubium vocanda vel deserenda est, quam contra ipsos pelagianos catholica defendit Ecclesia, quae asserit originale esse peccatum, cuius reatus generatione contractus, regeneratione solvendus est? Quod si et isti fatentur nobiscum, ut simul in hac causa pelagianorum destruamus errorem, cur putant esse dubitandum, quod etiam parvulos Deus, quibus dat suam gratiam per Baptismatis sacramentum, eruat de potestate tenebrarum, et transferat in regnum Filii caritatis suae 77 ? In eo ergo quod aliis eam dat, aliis non dat, cur nolunt cantare Domino misericordiam et iudicium 78 ? Cur autem illis potius quam illis detur: Quis cognovit sensum Domini? 79. Quis inscrutabilia scrutari valeat? quis investigabilia vestigare?
Deus gratuitam et per hoc veram suam gratiam esse voluit.
12. 28. Conficitur itaque gratiam Dei non secundum merita accipientium dari, sed secundum placitum voluntatis eius, in laudem et gloriam ipsius gratiae eius 80, ut qui gloriatur, nullo modo in se ipso, sed in Domino glorietur 81 : qui hominibus dat quibus vult, quoniam misericors est; quod et si non det, iustus est; et non dat quibus non vult, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae 82. Dando enim quibusdam quod non merentur, profecto gratuitam, et per hoc veram suam gratiam esse voluit: non omnibus dando, quid omnes merentur ostendit. Bonus in beneficio certorum, iustus in supplicio ceterorum: et bonus in omnibus, quoniam bonum est, cum debitum redditur; et iustus in omnibus, quoniam iustum est, cum indebitum sine cuiusquam fraude donatur.
Contradicunt pelagiani: Fato tribuitur Dei gratia, nisi secundum merita nostra datur.
12. 29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia, etiamsi parvuli baptizati, sicut pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestate tenebrarum, quia nulli peccato, sicut putant pelagiani, tenentur obnoxii, sed tantum in regnum Domini transferuntur: etiam sic enim sine ullis bonis meritis datur eis regnum quibus datur, et sine ullis malis meritis non datur eis quibus non datur. Quod adversus eosdem pelagianos dicere solemus, quando nobis obiiciunt, quod fato tribuamus Dei gratiam, dicendo eam non secundum merita nostra dari. Ipsi enim potius Dei gratiam fato in parvulis tribuunt, qui dicunt fatum esse, ubi meritum non est. Nulla quippe merita, etiam secundum ipsos pelagianos, possunt in parvulis inveniri, cur alii eorum mittantur in regnum, alii vero alienentur a regno. Sicut autem nunc, ut ostenderem gratiam Dei non secundum merita nostra dari, secundum utrumque sensum hoc defendere malui, et secundum nostrum scilicet, qui obstrictos originali peccato parvulos dicimus, et secundum pelagianorum, qui originale negant esse peccatum, nec tamen ideo mihi est ambigendum, habere parvulos quod eis dimittat qui salvum facit populum suum a peccatis eorum 83 : ita in tertio libro De libero arbitrio secundum utrumque sensum restiti manichaeis, sive supplicia, sive primordia naturae sint ignorantia et difficultas, sine quibus nullus hominum nascitur; et tamen unum horum teneo, ibi quoque a me satis evidenter expressum: quod non sit ista natura instituti hominis, sed poena damnati 84.
Rursus de causa parvulorum.
12. 30. Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde gratiam Dei non secundum merita hominum dari, perspicuae veritatis luce convincam. Si enim quando libros De libero arbitrio laicus coepi, presbyter explicavi, adhuc de damnatione infantium non renascentium et de renascentium liberatione dubitarem, nemo, ut opinor, esset tam iniustus atque invidus, qui me proficere prohiberet, atque in hac dubitatione remanendum mihi esse iudicaret. Cum vero rectius possit intellegi, non me propterea de hac re dubitasse credi oportere, quia contra quos mea dirigebatur intentio, sic mihi visi sunt refellendi, ut sive poena esset peccati originalis in parvulis, quod veritas habet, sive non esset, quod nonnulli errantes opinantur, nullo modo tamen quam Manichaeorum error inducit, duarum naturarum, boni scilicet et mali, permixtio crederetur, absit ut causam parvulorum sic relinquamus, ut esse nobis dicamus incertum, utrum in Christo regenerati, si moriantur parvuli, transeant in aeternam salutem, non regenerati autem transeant in mortem secundam: quoniam quod scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit 85, aliter recte intellegi non potest: nec a morte perpetua, quae iustissime est retributa peccato, liberat quemquam pusillorum atque magnorum, nisi ille qui propter remittenda et originalia et propria nostra peccata mortuus est sine ullo suo originali propriove peccato. Sed quare illos potius quam illos? Iterum atque iterum dicimus, nec nos piget: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? 86. Inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius 87. Et hoc adiiciamus: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris 88.
Ei qui negat gratiam gratis dari, putandum est absurde mortuos secundum ea iudicari quae praesciti sunt facturi, si viverent.
12. 31. Videtis enim, carissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos mortuos secundum ea iudicari, quae praesciti sunt facturi esse si viverent. In hanc autem sententiam, quam certe omnis sensus humanus quantulacumque ratione subnixus, maximeque christianus, exhorret, ire compulsi sunt, qui sic a pelagianorum errore alieni esse voluerunt, ut tamen gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua nobis una post lapsum primi hominis, in quo omnes cecidimus, subvenitur, secundum merita nostra dari sibi adhuc existiment esse credendum, et disputatione insuper proferendum. Quod ipse Pelagius ante orientales episcopos iudices, damnationis suae timore damnavit. Hoc autem si non dicatur, de mortuorum scilicet operibus, quae facturi fuerant si viverent, bonis aut malis, ac per hoc nullis et in ipsa Dei praescientia non futuris: hoc ergo si non dicatur, quod cernitis quanto errore dicatur, quid restabit, nisi ut gratiam Dei non secundum merita nostra dari, quod contra haeresim pelagianam catholica defendit Ecclesia, remota contentionis caligine fateamur; atque id maxime in parvulis evidentiore veritate cernamus? Neque enim fato cogitur Deus illis infantibus subvenire, illis autem non subvenire, cum sit utrisque causa communis; aut res humanas in parvulis non divina providentia, sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum rationales vel damnandae vel liberandae sint animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine voluntate Patris nostri qui in caelis est 89; aut parentum negligentiae sic tribuendum est, quod parvuli sine Baptismate moriuntur, ut nihil ibi agant superna iudicia; tamquam ipsi qui hoc modo male moriuntur, parentes sibi negligentes voluntate propria de quibus nascerentur, elegerint; quid dicam, quod parvulus aliquando antequam illi per ministerium baptizantis succurri possit, expirat? Plerumque enim festinantibus parentibus et paratis ministris ut Baptismus parvulo detur, Deo tamen nolente non datur, qui eum paululum in hac vita non tenuit ut daretur. Quid etiam, quod aliquando parvulis infidelium filiis potuit, ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit Baptismate subveniri? Ubi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio 90 : alioquin cultorum suorum potius, quam inimicorum filios liberaret.
Prudentibus hominibus putandum non est Dei secundum merita nostra gratiam dari.
13. 32. Iam vero, quoniam de dono perseverantiae nunc agimus, quid est quod morituro non baptizato subvenitur, ne sine Baptismate moriatur, et baptizato casuro non subvenitur, ut ante moriatur? Nisi forte illi adhuc absurditati auscultabimus, qua dicitur nihil prodesse cuiquam mori antequam cadat, quia secundum eos actus iudicabitur, quos eum praescivit Deus acturum fuisse si viveret. Hanc perversitatem sanitati fidei tam vehementer adversam, quis patienter audiat? quis ferat? Et tamen hoc dicere urgentur, qui non fatentur gratiam Dei non secundum merita nostra dari. Qui autem nolunt dicere unumquemque mortuorum secundum ea iudicari, quae Deus illum praescivit acturum fuisse si viveret, intuentes quam manifesta falsitate et quanta absurditate dicatur, non eis remanet cur dicant, quod in pelagianis damnavit, et ab ipso Pelagio damnari fecit Ecclesia, gratiam Dei secundum merita nostra dari: cum videant alios parvulos non regeneratos ad aeternam mortem, alios autem regeneratos ad aeternam vitam tolli de hac vita; ipsosque regeneratos, alios perseverantes usque in finem hinc ire, alios quousque decidant hic teneri, qui utique non decidissent, si antequam laberentur hinc exissent; et rursus quosdam lapsos quousque redeant non exire de hac vita, qui utique perirent, si antequam redirent, exirent.
Concludamus.
13. 33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, eamdemque iustissimam, sapientissimam, beneficentissimam voluntatem: quoniam quos praedestinavit, ipsos et vocavit 91 vocatione illa de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei 92. Ad quam vocationem pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit: in hac autem vita humana quae tentatio est super terram 93, qui videtur stare, videat ne cadat 94. Ideo quippe (sicut iam supra diximus 95 ) non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate miscentur, ut esse discamus non alta sapientes, sed humilibus consentientes 96, et cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate 97. Nos ergo volumus, sed Deus in nobis operatur et velle; nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona voluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc est pium, hoc verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid agimus: quod autem attinet ad pietatis viam et verum Dei cultum, non sumus idonei cogitare aliquid tamquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 98. Non enim est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes 99 : unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius: Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine divino auxilio qui fieri potest? nullo profecto modo. Denique, inquit, supra eadem Scriptura dicit: "Beatus vir cuius est auxilium eius abs te, Domine; ascensus in corde eius" 100. Hoc utique ut diceret, non solum in Litteris sacris legebat, sed sicut de illo viro sine dubitatione credendum est, etiam in corde suo sentiebat Ambrosius. Quod ergo in sacramentis fidelium dicitur, ut sursum cor habeamus ad Dominum, munus est Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere, a sacerdote post hanc vocem quibus hoc dicitur admonentur; et dignum ac iustum esse respondent. Cum enim non sit in nostra potestate cor nostrum, sed divino sublevetur auxilio, ut ascendat, et quae sursum sunt sapiat, ubi Christus est in dextra Dei sedens, non quae super terram 101 : cui de hac tanta re agendae sunt gratiae, nisi hoc facienti Domino Deo nostro, qui nos per tale beneficium liberando de profundo huius mundi, elegit, et praedestinavit ante constitutionem mundi?
Praedestinatio praedicanda est.
14. 34. Sed aiunt praedestinationis definitionem utilitati praedicationis adversam. Quasi vero adversata sit Apostolo praedicanti. Nonne ille Doctor Gentium in fide et veritate et praedestinationem toties commendavit, et verbum Dei praedicare non destitit? Numquid quia dixit: Deus est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 102, ideo non ipse, et ut velimus quae Deo placeant, et ut operemur, hortatus est? aut quia dixit: Qui in vobis bonum opus coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu 103, ideo ut inciperent homines et perseverarent usque in finem, ipse non suasit? Nempe ipse Dominus hominibus praecepit ut crederent, atque ait: Credite in Deum, et in me credite 104 : nec tamen ideo eius falsa sententia est, nec vana definitio ubi ait: Nemo venit ad me, id est, nemo credit in me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 105. Nec rursus, quia vera est haec definitio, ideo vana est illa praeceptio. Cur ergo praedicationi, praeceptioni, exhortationi, correptioni, quae omnia frequentat Scriptura divina, existimamus inutilem definitionem praedestinationis, quam commendat eadem Scriptura divina?
Praescientia et praeparatio beneficiorum Dei.
14. 35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam 106 ? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia scilicet, et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Ceteri autem ubi nisi in massa perditionis iusto divino iudicio relinquuntur? Ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii, qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi signa vidissent. Sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intellegentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus, vel audiant verba, vel signa conspiciant: et tamen si Dei altiore iudicio, a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per quae possent credere, si audirent utique talia vel viderent. In eadem perditionis massa relicti sunt etiam Iudaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque virtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit Evangelium, dicens: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum; ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ideo non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor illorum; ut non videant oculis, nec intellegant corde, et convertantur, et sanem illos 107. Non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic induratum cor Tyriorum et Sidoniorum: quoniam credidissent, si qualia viderunt isti signa vidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae; nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Verum quod dixit Dominus de Tyriis et Sidoniis 108, aliquo alio modo potest fortassis intellegi: neminem tamen venire ad Christum, nisi cui fuerit datum, et eis dari qui in illo electi sunt ante constitutionem mundi, procul dubio confitetur, a quo non surdis auribus cordis eloquium divinum auribus carnis auditur. Et tamen haec praedestinatio, quae satis aperte etiam verbis evangelicis explicatur, non prohibuit Dominum et propter incipiendum dicere, quod paulo ante commemoravi: Credite in Deum, et in me credite 109; et propter perseverandum: Oportet semper orare, et non deficere 110. Audiunt enim haec et faciunt, quibus datum est; non autem faciunt, sive audiant, sive non audiant, quibus non datum est. Quia vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni caelorum; illis autem non est datum 111. Quorum alterum ad misericordiam, alterum ad iudicium pertinet illius, cui dicit anima nostra: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 112.
Praedicanda sunt seu fides et perseverantia seu praedestinatio.
14. 36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum est ut obediant: Quomodo enim audient sine praedicante? 113. Nec rursus, praedicatione fidei proficientis et usque ad ultimum permanentis, impedienda est praedicatio praedestinationis, ut qui fideliter et obedienter vivit, non de ipsa obedientia tamquam de suo non accepto bono extollatur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur 114. In nullo enim gloriandum, quando nostrum nihil sit 115. Quod vidit fidelissime Cyprianus, et fidentissime definivit, per quod utique praedestinationem certissimam pronuntiavit. Nam si in nullo gloriandum est, quando nostrum nihil sit, profecto nec de obedientia perseverantissima gloriandum est; nec ita nostra, tamquam non sit nobis desuper donata, dicenda est. Et ipsa igitur Dei donum est, quod se daturum Deus vocatis suis illa vocatione, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei 116, omni christiano confitente praescivit. Haec est igitur praedestinatio, quam fideliter atque humiliter praedicamus. Nec tamen idem doctor et factor, qui et in Christum credidit, et in sancta obedientia usque ad passionem pro Christo perseverantissime vixit, ideo cessavit praedicare Evangelium, exhortari ad fidem piosque mores, atque ad ipsam usque in finem perseverantiam, quoniam dixit: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit, ubi veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sine ulla ambiguitate declaravit: quam se daturum quoniam praescivit Deus, his Cypriani verbis procul dubio praedestinatio praedicata est: quae si Cyprianum a praedicatione obedientiae non prohibuit, nec nos utique debet prohibere.
Illis qui veritatis exhortationem oboedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est: oboedienter audire.
14. 37. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam, tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est, hoc est, obedienter audire: illis autem qui non sic audiunt, non est datum. Non enim quicumque, sed Christus: Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 117; et: Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum 118. Et de continentia: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 119. Et cum Apostolus ad pudicitiam coniugalem coniuges hortaretur: Vellem, inquit, omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 120. Ubi satis ostendit, non tantum continentiam donum Dei esse, sed coniugatorum etiam castitatem. Quae cum vera sint, hortamur tamen ad haec, quantum cuique nostrum datum est ut possit hortari; quia et hoc eius donum est, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 121. Unde et Apostolus: Secundum gratiam, inquit, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui 122. Et alio loco: Unicuique, inquit, sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 123. Ac per hoc sicut exhortatur et praedicat recte, sed ille qui accepit hoc donum, ita exhortantem recte atque praedicantem profecto ille obedienter audit, qui accepit hoc donum. Hinc est quod Dominus, cum eis loqueretur, qui carnis aures apertas haberent, dicebat tamen: Qui habet aures audiendi, audiat 124 : quas non omnes habere procul dubio noverat. A quo autem habeant, quicumque habent, ipse Dominus ostendit, ubi ait: Dabo eis cor cognoscendi me et aures audientes 125. Aures ergo audiendi, ipsum est donum obediendi, ut qui id haberent, venirent ad eum, ad quem nemo venit, nisi fuerit ei datum a Patre ipsius. Exhortamur ergo atque praedicamus; sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt; qui vero eas non habent, fit in eis quod scriptum est: ut audientes non audiant 126; audientes videlicet corporis sensu, non audiant cordis assensu. Cur autem illi habeant aures audiendi, illi non habeant, hoc est, cur illis datum sit a Patre ut veniant ad Filium, illis autem non sit datum, quis cognovit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit? 127, aut tu quis es, o homo, qui respondeas Deo? 128. Numquid ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? numquid, inquam, propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus invenire?
Praedestinatio Dei stimula correptionis magis quam praescientia non frustrat.
15. 38. Sed aiunt, ut scribitis: "Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conventu Ecclesiae audientibus multis: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate accepta obediendi voluntate veneritis ad fidem, vel accepta perseverantia maneatis in fide; ceteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adiutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen si qui estis necdum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi; et si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis" 129. Ista cum dicuntur, ita nos a confitenda vera Dei gratia, id est, quae non secundum merita nostra datur, et a confitenda secundum eam praedestinatione sanctorum deterrere non debent, sicut non deterremur a confitenda praescientia Dei, si quis de illa populo sic loquatur, ut dicat: "Sive nunc recte vivatis, sive non recte, tales eritis postea, quales vos Deus futuros esse praescivit, vel boni si bonos, vel mali si malos". Numquid enim, si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque vertantur, et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias suas eant, propterea de praescientia Dei falsum putandum est esse, quod dictum est? Nonne si Deus illos bonos futuros esse praescivit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate versentur; si autem malos, mali erunt, in quantalibet nunc bonitate cernantur? Fuit quidam in nostro monasterio, qui corripientibus fratribus cur quaedam non facienda faceret, et facienda non faceret, respondebat: Qualiscumque nunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse praescivit. Qui profecto et verum dicebat, et hoc vero non proficiebat in bonum; sed usque adeo profecit in malum, ut deserta monasterii societate fieret canis reversus ad suum vomitum; et tamen adhuc qualis sit futurus, incertum est. Numquid ergo propter huiusmodi animas ea quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt vel tacenda; tunc scilicet, quando si non dicantur, in alios itur errores?
De iis qui non orant quoniam Deus scit quid nobis necessarium sit.
16. 39. Sunt etiam qui propterea vel non orant, vel frigide orant, quoniam Domino dicente didicerunt, scire Deum quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo 130. Num propter tales huius sententiae veritas deserenda, aut ex Evangelio delenda putabitur? Immo cum constet alia Deum, danda etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio.
Alia est ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas.
16. 40. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit; et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possunt, non solum veritate fraudentur, verum etiam falsitate capiantur, qui verum capere, quo caveatur falsitas, possunt. Facile est enim, immo et utile, ut taceatur aliquod verum propter incapaces. Nam unde est illud Domini: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 131 ? et illud Apostoli: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis 132 ? Quamvis modo quodam dicendi fieri possit, ut id quod dicitur, et parvulis lac, et grandibus esca sit. Sicut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 133, quis christianus tacere potest? quis capere? aut quid in doctrina sana potest inveniri grandius? Quod tamen et parvulis non tacetur et grandibus nec parvulis occultatur a grandibus. Sed alia est ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas verum tacendi longum est omnes quaerere vel inserere: quarum tamen est et haec una, ne peiores faciamus eos qui non intellegunt, dum volumus eos qui intellegunt facere doctiores, qui nobis aliquid tale tacentibus doctiores quidem non fiunt, sed nec peiores fiunt. Cum autem res vera ita se habet, ut fiat peior nobis eam dicentibus, ille qui capere non potest; nobis autem tacentibus, ille qui potest, quid putamus esse faciendum? Nonne potius est dicendum verum, ut qui potest capere capiat, quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, verum etiam qui est intellegentior, ipse sit peior? Qui si audiret et caperet, per illum etiam plures discerent. Quo enim est capacior ut discat, eo magis est idoneus ut alios doceat. Instat inimicus gratiae, atque urget modis omnibus, ut credatur secundum merita nostra dari, ac sic gratia iam non sit gratia 134 : et nos nolumus dicere, quod teste Scriptura possumus dicere? timemus enim videlicet, ne loquentibus nobis offendatur, qui veritatem non potest capere; et non timemus, ne tacentibus nobis, qui veritatem potest capere, falsitate capiatur?
Praedestinatio praedicanda est ne obliviscamur donum Dei esse gratiam...
16. 41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine poenitentia sint dona et vocatio Dei, aut gratiam Dei secundum merita nostra dari confitendum, quod sapiunt pelagiani: quamvis ista sententia, quod saepe iam diximus, legatur Gestis episcoporum orientalium etiam ipsius Pelagii ore damnata 135. A pelagianorum porro haeretica perversitate tantum isti remoti sunt, propter quos haec agimus, ut licet nondum velint fateri praedestinatos esse, qui per Dei gratiam fiant obedientes atque permaneant, iam tamen fateantur, quod eorum praeveniat voluntatem quibus datur haec gratia: ideo utique, ne non gratis dari credatur gratia, sicut veritas loquitur, sed potius secundum praecedentis merita voluntatis, sicut contra veritatem pelagianus error obloquitur. Praevenit ergo et fidem gratia: alioquin si fides eam praevenit, procul dubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine voluntate non potest esse. Si autem gratia praevenit fidem, quoniam praevenit voluntatem, profecto praevenit omnem obedientiam; praevenit etiam caritatem, qua una Deo veraciter et suaviter obeditur; et haec omnia gratia in eo cui datur, et cuius haec omnia praevenit, operatur.
17. 41. Restat in his bonis usque in finem perseverantia, quae frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo, cuius orationes exaudit, operatur. Videte iam a veritate quam sit alienum, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem huius vitae: cum vitae huic, quando voluerit, ipse det finem; quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. Sed mirabilior et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam parvulis, quibus obedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. Ista igitur sua dona quibuscumque Deus donat, procul dubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit 136 vocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei 137. Namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare. Sicut autem ille quem castum futurum esse praescivit, quamvis id incertum habeat, agit ut castus sit, ita ille quem castum futurum praedestinavit, quamvis id incertum habeat, non ideo non agit ut castus sit, quoniam Dei dono se audit futurum esse quod erit; immo etiam gaudet eius caritas; nec inflatur, tamquam id non acceperit 138. Non solum ergo praedicatione praedestinationis ab hoc opere non impeditur, verum et ad hoc adiuvatur, ut cum gloriatur, in Domino glorietur 139.
Ipsi monachi Massilienses videant nec ad fidem nec ad perseverantiam exhortationes suas impediri praedestinationis praedicatione.
17. 42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, hoc de caritate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia qua obeditur Deo, veracissime dici potest. Sed ii qui solum initium fidei et usque in finem perseverantiam sic in nostra constituunt potestate, ut Dei dona esse non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et voluntates, cetera vero ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur credentis fide, cur ad ipsa cetera exhortationem, eorumque ceterorum praedicationem definitione praedestinationis non metuunt impediri? An forte nec ipsa dicunt praedestinata? Ergo nec dantur a Deo, aut ea se daturum esse nescivit. Quod si et dantur, et ea se daturum esse praescivit, profecto praedestinavit. Sicut ergo ipsi quoque hortantur ad castitatem, caritatem, pietatem, et cetera quae Dei dona esse confitentur, eaque ab illo esse praecognita, ac per hoc praedestinata negare non possunt, nec dicunt exhortationes suas impediri praedicatione praedestinationis Dei, hoc est, praedicatione de his donis eius futuris praescientiae Dei, sic videant nec ad fidem nec ad perseverantiam impediri exhortationes suas, si et ipsa, quod verum est, esse Dei dona, eaque praecognita, id est, ad donandum praedestinata esse dicantur; sed impediri potius atque subverti hac praedestinationis praedicatione illum tantummodo perniciosissimum errorem, quo dicitur, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur.
Pelagiani nolunt hominibus praedicari dona Dei esse fidem et perseverantiam.
17. 43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praevolare donatum est. Dicit apostolus Iacobus: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei 140. Scriptum est et in Proverbiis Salomonis: Quoniam Dominus dat sapientiam 141. Et de continentia legitur in libro Sapientiae, cuius auctoritate usi sunt magni et docti viri, qui longe ante nos eloquia divina tractarunt: ibi ergo legitur: Cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 142. Haec ergo Dei dona sunt, id est, ut de aliis taceam, sapientia et continentia. Acquiescunt et isti: neque enim pelagiani sunt, ut adversus istam perspicuam veritatem dura et haeretica perversitate contendant. "Sed haec", inquiunt, "ut a Deo dentur nobis, fides impetrat, quae incipit a nobis": quam fidem et incipere habere, et in ea usque in finem permanere, tamquam id non a Domino accipiamus, nostrum esse contendunt. Hic procul dubio contradicitur Apostolo dicenti: Quid enim habes quod non accepisti? 143. Contradicitur et martyri Cypriano dicenti: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit 144. Cum haec, et alia multa quae piget repetere, dixerimus, atque ostenderimus, et initium fidei, et usque in finem perseverantiam, Dei dona esse, nec ulla sua futura dona, et quae danda essent, et quibus danda essent, Deum non praescire potuisse, ac per hoc praedestinatos ab illo esse, quos liberat et coronat, respondendum putant "praedestinationis definitionem utilitati praedicationis adversam, eo quod hac audita, nemo possit correptionis stimulis excitari". Haec dicentes nolunt "hominibus praedicari dona Dei esse, ut veniatur ad fidem, et permaneatur in fide, ne plus desperatio quam exhortatio videatur afferri, dum cogitant qui audiunt, incertum esse humanae ignorantiae cui largiatur Deus, cui non largiatur haec dona". Cur ergo et ipsi nobiscum praedicant, dona Dei esse sapientiam et continentiam? Quod si haec cum Dei dona esse praedicantur, non impeditur hortatio qua homines hortamur esse sapientes et continentes, quae tandem causa est ut existiment impediri exhortationem, qua exhortamur homines venire ad fidem, et in ea permanere usque in finem, si et haec dona Dei esse dicantur, quod Scripturis eius testibus comprobatur?
Cur ergo ipsi praedicant dona Dei esse sapientiam et continentiam?
17. 44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus: nempe supra memoratus apostolus Iacobus dicit: Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione 145. Cernitisne, obsecro, a Patre luminum sapientia quam multis et magnis bonis referta descendat? Omne quippe datum optimum, sicut idem dicit, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 146. Cur ergo, ut omittam cetera, corripimus impudicos et contentiosos, quibus tamen praedicamus donum Dei esse sapientiam pudicam atque pacificam, nec timemus ne permoti divinae voluntatis incerto, plus in hac praedicatione desperationis quam exhortationis inveniant, nec correptionis stimulis adversus se ipsos, sed potius adversus nos excitentur, quia eos corripimus haec non habentes, quae ipsi dicimus non humana voluntate proferri, sed divina largitate donari? Cur denique ipsum apostolum Iacobum huius gratiae praedicatio non deterruit corripere inquietos, et dicere: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem: non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum 147 ? Sicut ergo corripiendi sunt inquieti, et divinis eloquiis testibus, et ipsis quos nobiscum isti communes habent actibus nostris, neque hanc impedit correptionem, quod sapientiam pacificam, qua contentiosi corriguntur atque sanantur, donum Dei esse praedicamus: ita corripiendi sunt infideles, vel in fide non permanentes, non impediente istam correptionem praedicatione gratiae Dei, quae fidem quoque ipsam et in ea permansionem dona Dei esse commendat. Quia etsi ex fide impetratur sapientia, sicut ipse Iacobus cum dixisset: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei, mox addidit: Postulet autem in fide, nihil haesitans 148 : non tamen quoniam fides datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, quia data est nobis, non petentibus nobis. Apostolus enim apertissime dicit: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 149. A quo ergo pax et caritas, ab illo est et fides, propter quod ab illo eam non solum augeri habentibus, verum etiam non habentibus poscimus dari.
Monachi Massilienses ad illa sola dona deberent hortari quae non a Deo dari sed a nobis esse contendunt: initium fidei et perseverantiam.
17. 45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur dona, quae non a Deo dari, sed a nobis esse contendunt, sicut sunt initium fidei, et in ea usque in finem perseverantia: quod utique facere deberent, ut tantummodo infideles hortarentur ut crederent, et fideles ut credere permanerent. Ea vero quae nobiscum Dei dona esse non negant, ut nobiscum pelagianum demoliantur errorem, sicut est pudicitia, continentia, patientia, et cetera quibus recte vivitur, et ex fide impetrantur a Domino, oranda monstrare et orare solum vel sibi vel aliis debuerunt, non autem quemquam, ut ea capesseret et retineret, hortari. Cum vero et ad haec exhortantur, ut possunt, atque exhortandos esse homines confitentur, satis utique ostendunt, nec ea praedicatione impediri exhortationes, sive ad fidem, sive ad perseverantiam usque in finem, quia et ista Dei dona esse, nec a se ipso cuiquam, sed ab illo tribui praedicamus.
Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, ostendimus perseverantiam esse donum Dei.
17. 46. At enim, "vitio suo quisque deserit fidem, cum cedit tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem". Quis negat? Sed non ideo dicenda est in fide perseverantia non esse donum Dei. Hanc enim quotidie poscit, qui dicit: Ne nos inferas in tentationem 150; et si exauditur, hanc accipit: ac per hoc, quotidie ut perseveret petens, profecto perseverantiae suae spem non in se ipso, sed in Deo ponit. Ego autem nolo exaggerare meis verbis, sed illis cogitandum potius relinquo, ut videant quale sit quod sibi persuaserunt "praedicatione praedestinationis audientibus plus desperationis quam exhortationis afferri". Hoc est enim dicere, tunc de sua salute hominem desperare, quando spem suam non in se ipso, sed in Deo didicerit ponere: cum Propheta clamet: Maledictus omnis qui spem habet in homine 151.
Aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae.
17. 47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad vitae huius terminum perseverare, sicut tanta rationum atque auctoritatum contestatione probavimus: haec, inquam, Dei dona, si nulla est praedestinatio quam defendimus, non praesciuntur a Deo; praesciuntur autem: haec est igitur praedestinatio quam defendimus.
18. 47. Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae, sicut ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit 152. Hic quod ait: praescivit, non recte intellegitur, nisi: praedestinavit: quod circumstantia ipsius lectionis ostendit. Loquebatur enim de reliquiis Iudaeorum, quae salvae factae sunt, pereuntibus ceteris. Nam superius dixerat, ad Israel dixisse Prophetam: Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 153 : et tamquam responderetur: Ubi sunt ergo factae promissiones Dei ad Israel? continuo subiunxit: Dico ergo: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribu Beniamin 154 : tamquam diceret: Nam et ego ex ipsa plebe sum. Deinde addidit unde nunc agimus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Atque ut ostenderet Dei gratia fuisse relictas reliquias, non meritis operum eorum, secutus adiunxit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? 155, et cetera. Sed quid dicit illi, inquit, responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal 156. Non enim ait: Relicta sunt mihi; aut: Reliquerunt se mihi; sed: reliqui mihi. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 157. Et connectens illa quae iam supra interposui: Quid ergo? et huic interrogationi respondens: Quod quaerebat, inquit, Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt 158. In hac ergo electione, et in his reliquiis, quae per electionem gratiae factae sunt, voluit intellegi plebem, quam propterea Deus non repulit, quia praescivit. Haec est illa electio, qua eos quos voluit, elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, praedestinans eos in adoptionem filiorum 159. Nullus igitur qui haec intellegit, negare vel dubitare permittitur, ubi ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, praedestinationem significare voluisse. Praescivit enim reliquias, quas secundum electionem gratiae fuerat ipse facturus. Hoc est ergo praedestinavit: sine dubio enim praescivit, si praedestinavit; sed praedestinasse, est hoc praescisse quod fuerat ipse facturus.
Antiqui Scripturae tractatores de praedestinatione testificantur.
19. 48. Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione electorum, eamdem praedestinationem intellegere? Magis enim fortasse voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intellegitur, et non repugnat, immo et congruit veritati quae de praedestinatione gratiae praedicatur. Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse. Puto tamen eis qui de hac re sententias tractatorum requirunt, sanctos et in fide atque doctrina christiana laudabiliter usquequaque diffamatos viros, Cyprianum et Ambrosium, quorum tam clara testimonia posuimus, debere sufficere, et debere ad utrumque, id est, ut et gratiam Dei gratuitam, sicut credenda atque praedicanda est, per omnia credant et per omnia praedicent, et eamdem praedicationem praedicationi qua hortamur pigros, vel corripimus malos, non opinentur adversam: quia et isti viri, cum sic praedicarent Dei gratiam, ut unus eorum diceret: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit 160; alter autem: Non est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes 161; non tamen hortari et corripere destiterunt, ut fierent praecepta divina. Nec timuerunt ne diceretur eis: Quid nos hortamini? quid et corripitis, si nihil boni ut habeamus est nostrum, et si non est in potestate nostra cor nostrum? Haec ne dicerentur eis, nequaquam illi sancti ea mente timere potuerunt, qua intellegebant paucissimis esse donatum, ut nullo sibi homine praedicante, per ipsum Deum vel per Angelos caelorum doctrinam salutis accipiant; multis vero id esse donatum, ut Deo per homines credant. Quolibet tamen modo dicatur homini verbum Dei, procul dubio, quo sic audiat ut illi obediat, donum Dei est.
Cyprianus, Ambrosius, Gregorius.
19. 49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla merita humana praecedunt; et ad facienda divina praecepta instanter hortati sunt, ut qui haberent donum obedientiae, quibus iussis obediendum esset, audirent. Si enim gratiam merita ulla nostra praecedunt, profecto aut facti alicuius, aut dicti, aut cogitationis est meritum, ubi et ipsa intellegitur voluntas bona; sed brevissime complexus est omnium genera meritorum, qui dicit: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit 162. Qui vero ait: Non est in nostra potestate cor nostrum, et nostrae cogitationes 163, nec ipsa facta et dicta praeteriit: non enim est ullum factum dictumve hominis, quod non ex corde et cogitatione procedat. Quid autem amplius de hac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret ostendit: et pro perseverantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui perseveraverint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstravit. Beatus quoque Ambrosius, cum exponeret quod ait Lucas evangelista: Visum est et mihi 164, Potest, inquit, non soli visum esse, quod sibi visum esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me loquitur Christus 165, qui ut id quod bonum est, nobis quoque videri bonum possit, operatur: quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere: "Visum est et mihi". Quod cum dicit, non negat Deo visum: a Deo enim praeparatur voluntas hominum 166. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est 167. Itemque in eodem opere, hoc est, in Expositione eiusdem Evangelii, cum ad illum venisset locum, ubi Dominum ad Ierusalem pergentem Samaritani recipere noluerunt: Simul disce, inquit, quia recipi noluit a non simplici mente conversis. Nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset. Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse commemoravit dicens: "Quia facies eius erat euntis in Ierusalem" 168. Discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit 169. Quid evidentius, quid illustrius a verbi Dei tractatoribus quaerimus, si et ab ipsis quod in Scripturis clarum est, audire delectat? Sed his duobus, qui sufficere debuerunt, sanctum Gregorium addamus et tertium, qui et credere in Deum, et quod credimus confiteri, Dei donum esse testatur, dicens: Unius deitatis, quaeso vos, confitemini Trinitatem: si vero aliter vultis, dicite unius esse naturae; et Deus vocem dari vobis a Sancto Spiritu deprecabitur: id est, rogabitur Deus, ut permittat vobis dari vocem, qua quod creditis, confiteri possitis. Dabit enim, certus sum; qui dedit quod primum est, dabit et quod secundum est 170; qui dedit credere, dabit et confiteri.
Isti tales tantique doctores eadem sentiunt.
19. 50. Isti tales tantique doctores, dicentes non esse aliquid, de quo tamquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse; et totum dantes Deo, atque ab ipso nos accipere confitentes, ut permansuri convertamur ad eum, ut id quod bonum est, nobis quoque videatur bonum, et velimus illud, ut honoremus Deum, et recipiamus Christum, ut ex indevotis efficiamur devoti et religiosi, ut in ipsam Trinitatem credamus, et confiteamur etiam voce quod credimus: haec utique gratiae Dei tribuunt, Dei munera agnoscunt, ab ipso nobis, non a nobis esse testantur. Numquid autem quisquam eos dicturus est, ita confessos istam Dei gratiam, ut auderent negare eius praescientiam, quam non solum docti, sed indocti etiam confitentur? Porro si haec ita Deum noverant dare, ut non ignorarent eum daturum se esse praescisse, et quibus daturus esset non potuisse nescire, procul dubio noverant praedestinationem, quam per Apostolos praedicatam contra novos haereticos operosius diligentiusque defendimus: nec tamen eis obedientiam praedicantibus, et ad eam sicut quisque poterat ferventer hortantibus, ullo modo recte diceretur: Si non vultis obedientiam, ad quam nos accenditis, in nostro corde frigescere, nolite nobis istam Dei gratiam praedicare, qua Deum dare fatemini, quae ut nos faciamus hortamini.
Quomodo igitur praedestinatio non praedicanda?
20. 51. Quamobrem si et Apostoli, et doctores Ecclesiae qui eis successerunt eosque imitati sunt, utrumque faciebant, id est, et Dei gratiam, quae non secundum merita nostra datur, veraciter praedicabant, et piam obedientiam praeceptis salubribus instruebant: quid est quod invicta conclusi violentia veritatis recte se isti nostri dicere existimant: Etsi verum est quod dicitur de praedestinatione beneficiorum Dei, non est tamen populis praedicandum 171 ? Praedicandum est prorsus, ut qui habet aures audiendi, audiat 172. Quis autem habet, si non accepit ab illo qui ait: Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes 173 ? Certe qui non accepit, reiiciat: dum tamen qui capit, sumat et bibat, bibat et vivat. Sicut enim praedicanda est pietas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus recte colatur; praedicanda est pudicitia, ut ab eo qui habet aures audiendi, nihil genitalibus membris illicitum perpetretur; praedicanda est caritas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus et proximus diligatur: ita praedicanda est et ista praedestinatio beneficiorum Dei, ut qui habet aures audiendi, non in se ipso, sed in Domino glorietur.
Aug. ipse ante pelagianam haeresim praedicavit praedestinationem...
20. 52. Quod autem dicunt, non opus fuisse huiuscemodi disputationis incerto minus intellegentium tot corda turbari: quoniam non minus utiliter sine hac definitione praedestinationis per tot annos defensa est catholica fides, tum contra alios, tum maxime contra pelagianos, tot catholicorum et aliorum et nostris praecedentibus libris 174 : multum miror eos dicere; nec attendere, ut de aliis hic taceam, ipsos libros nostros et antequam pelagiani apparere coepissent, conscriptos et editos, et videre quam multis eorum locis futuram nescientes pelagianam haeresim caedebamus, praedicando gratiam, qua nos Deus liberat a malis erroribus et moribus nostris, non praecedentibus bonis meritis nostris, faciens hoc secundum gratuitam misericordiam suam. Quod plenius sapere coepi in ea disputatione, quam scripsi ad beatae memoriae Simplicianum episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei episcopatus exordio, quando et initium fidei donum Dei esse cognovi, et asserui 175.
...etiam in libris Confessionum.
20. 53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam pelagiana haeresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod iubes, et iube quod vis 176. Quae mea verba Pelagius Romae, cum a quodam fratre et coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit. Quid vero primitus et maxime Deus iubet, nisi ut credamus in eum? Et hoc ergo ipse dat, si bene illi dictum est: Da quod iubes. Et in eisdem etiam libris quod de mea conversione narravi, Deo me convertente ad eam fidem, quam miserrima et furiosissima loquacitate vastabam, nonne ita narratum esse meministis, ut ostenderem me fidelibus et quotidianis matris meae lacrymis ne perirem fuisse concessum 177 ? Ubi utique praedicavi, non solum aversas a recta fide, sed adversas etiam rectae fidei, Deum sua gratia ad eam convertere hominum voluntates. De proficiente porro perseverantia quemadmodum Deum rogaverim, et scitis, et potestis recensere cum vultis. Omnia itaque Dei dona quae in eodem opere sive optavi, sive laudavi, quis, non dicam negare, sed dubitare saltem audeat Deum daturum se esse praescisse, et quibus daturus fuerit, numquam potuisse nescire? Haec est praedestinatio manifesta et certa sanctorum: quam postea diligentius et operosius, cum iam contra pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca Scripturarum, quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius isto nostro labore defendi, nisi quod pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? quod quid est aliud quam gratiae omnino negatio?
Praedestinatio praedicanda est ut vera Dei gratia insupera bili munitione defendatur.
21. 54. Haec ergo ut ingrata Deo sententia destruatur, gratuitis Dei beneficiis quibus liberamur inimica, et initium fidei, et in ea usque in finem perseverantiam secundum Scripturas, unde iam multa diximus, dona Dei esse defendimus. Quoniam si a nobis esse dicimus initium fidei, ut eo cetera Dei dona mereamur accipere, concludunt pelagiani, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod ita exhorruit catholica fides, ut damnari timens, hoc Pelagius ipse damnaverit. Itemque si dicimus a nobis esse perseverantiam nostram, non a Domino, respondent illi, ita nos a nobis habere initium fidei, sicut finem, sic argumentantes, multo magis nos habere a nobis illud initium, si a nobis habemus permanere usque in finem, cum perficere quam inchoare sit maius: ac sic identidem concludunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Si autem utrumque Dei donum est, et haec Deus dona sua (quod negare quis potest?) daturum se esse praescivit, praedestinatio praedicanda est, ut possit vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, insuperabili munitione defendi.
Quod ab Aug. dicitur in libro De corrept. et gr., iam dictum erat.
21. 55. Et ego quidem in illo libro, cuius est titulus De correptione et gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus nostris, puto me ita posuisse donum Dei esse, etiam perseverare usque in finem 178 ut hoc antea, si me non fallit oblivio, tam expresse atque evidenter, vel nusquam, vel pene nusquam scripserim. Sed ita hoc nunc dixi, ut non ante me nemo dixerit. Beatus quippe Cyprianus in oratione dominica, sicut iam ostendimus, petitiones nostras ita exposuit, ut in ipsa prima petitione perseverantiam nos diceret poscere: id nos orare asserens, dicendo: Sanctificetur nomen tuum 179, cum iam in Baptismate sanctificati fuerimus, ut in eo quod esse coepimus, perseveremus. Videant tamen ii, quibus amantibus me, ingratus esse non debeo, qui praeter hoc quod in quaestionem venit, omnia mea, sicut scribitis, se profitentur amplecti: videant, inquam, utrum in primi libri posterioribus partibus, eorum duorum quos mei episcopatus initio, antequam pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum Mediolanensem episcopum scripsi, remanserit aliquid quo vocetur in dubium, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; et utrum ibi non satis egerim, etiam initium fidei esse donum Dei; et utrum ex iis quae ibi dicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit expressum, etiam usque in finem perseverantiam non nisi ab eo donari, qui nos praedestinavit in suum regnum et gloriam. Deinde ipsam epistolam, quam iam contra pelagianos ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum feci, cui epistolae contradicere modo coeperunt, nonne ante annos plurimos edidi? Eam quoque inspiciant, quam dedi ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, quando adversus pelagianos acerrima conflictatione certavimus; et talem reperient, qualis illa est ad Paulinum. Unde recolant, adversus haeresim pelagianam iam ante aliquot annos ista dicta esse atque conscripta, quae nunc eis displicere mirandum est. Quamvis neminem velim sic amplecti omnia mea, ut me sequatur, nisi in iis in quibus me non errasse perspexerit. Nam propterea nunc facio libros, in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem, sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse, non tamen a perfectione coepisse: quandoquidem arrogantius loquor quam verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi iam in ista aetate venisse. Sed interest quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile quisque corrigat, vel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus vitae huius invenerit, ut adiiciantur ei quae proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius iudicetur.
Nimiae igitur contentionis est praedestinationi contradicere.
21. 56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingratus, quanto magis Deo, quem non diligeremus, nisi prius dilexisset nos, et fecisset dilectores suos? quoniam caritas ex ipso est 180 : sicut dixerunt quos fecit magnos, non solum amatores, verum etiam praedicatores suos. Quid est autem ingratius, quam negare ipsam gratiam Dei, dicendo eam secundum merita nostra dari? Quod in pelagianis fides catholica exhorruit, quod ipsi Pelagio capitale crimen obiecit: quod ipse Pelagius, non quidem amore veritatis Dei, sed tamen suae damnationis timore damnavit. Quisquis autem dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut catholicus fidelis exhorret, nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae, qua misericordiam consecutus est ut fidelis esset 181 : ac per hoc gratiae Dei tribuat perseverantiam quoque usque in finem, qua misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem. Inter initium autem fidei et perfectionem perseverantiae, media sunt illa, quibus recte vivimus, quae ipsi etiam donari nobis a Deo fide impetrante consentiunt. Haec autem omnia, initium scilicet fidei, et cetera usque in finem dona sua, Deus largiturum se vocatis suis esse praescivit. Nimiae igitur contentionis est, praedestinationi contradicere, vel de praedestinatione dubitare.
Prudenter tamen praedestinatio praedicanda est.
22. 57. Quae tamen non ita populis praedicanda est, ut apud imperitam vel tardioris intellegentiae multitudinem redargui quodammodo ipsa sua praedicatione videatur: sicut redargui videtur et praescientia Dei (quam certe negare non possunt), si dicatur hominibus: "Sive curratis, sive dormiatis, quod vos praescivit qui falli non potest, hoc eritis". Dolosi autem vel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit. Sed dicendum est: Sic currite, ut comprehendatis 182, atque ut ipso cursu vestro ita vos esse praecognitos noveritis, ut legitime curreretis 183 : et si quo alio modo Dei praescientia praedicari potest, ut hominis segnitia repellatur.
Exempla sequuntur.
22. 58. Quamvis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertantur ad fidem, vel perseverent in fide; ceteri vero qui in peccatorum damnabilium delectatione remorantur, si et ipsi praedestinati sunt, ideo nondum surrexerunt, quia nondum eos adiutorium gratiae miserantis erexit; si qui enim nondum sunt vocati, quos gratia sua praedestinavit eligendos, accipient eamdem gratiam, qua electi esse velint et sint; si qui autem obediunt, sed in regnum eius et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt: quamvis ergo haec vera sint, non tamen isto modo dicenda sunt audientibus multis, ut sermo ad ipsos etiam convertatur, eisque dicantur illa istorum verba, quae vestris litteris indidistis, et quae superius interposui: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate, accepta obediendi voluntate, veneritis ad fidem. Quid opus est dici: alii ex vobis? Si enim Ecclesiae Dei loquimur, si credentibus loquimur, cur alios eorum ad fidem venisse dicentes, ceteris facere videamur iniuriam, cum possimus congruentius dicere: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut ex infidelitate veneritis ad fidem accepta voluntate obediendi, et accepta perseverantia permaneatis in fide?
Exempla sequuntur.
22. 59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: "Ceteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adiutorium gratiae miserantis erexit"; cum bene et convenienter dici possit et debeat: Si qui autem adhuc in peccatorum damnabilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam disciplinam 184; quod tamen cum feceritis, nolite extolli quasi de operibus vestris, aut gloriari quasi hoc non acceperitis: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 185; et a Domino gressus vestri diriguntur 186, ut eius viam velitis: de ipso autem cursu vestro bono rectoque condiscite vos ad praedestinationem divinae gratiae pertinere.
Exempla sequuntur.
22. 60. Item quod sequitur, et dicitur: "Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi", durius dicitur quam dici potest, si nos non quibuslibet hominibus loqui, sed Christi Ecclesiae cogitemus. Cur enim non potius ita dicitur: Et si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur oremus? Fortassis enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eamdem gratiam, qua velint atque efficiantur electi. Deus enim qui omnia quae praedestinavit implevit, ideo et pro inimicis fidei orare nos voluit; ut hinc intellegeremus, quod ipse etiam infidelibus donet ut credant, et volentes ex nolentibus faciat.
Exempla sequuntur.
22. 61. Iam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: "Et si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis". Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quam maledicere, aut mala quodammodo prophetare? Sed si et de iis qui non perseverant, aliquid placet dicere, vel necesse est, cur non potius ita saltem dicitur, ut paulo ante a me dictum est 187 : primum, ut non de ipsis, qui in populo audiunt, hoc dicatur, sed de aliis ad ipsos: id est, ut non dicatur: "Si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi": sed: Si qui obediunt; et cetera per verbi personam tertiam, non per secundam? Res enim non optabilis, sed abominabilis dicitur, et durissime atque odiosissime quasi in audientium frontem compellando colliditur, quando qui eis loquitur, dicit: "Et si qui estis qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis". Quid enim sententiae deperit, si ita dicatur: Si qui autem obediunt, sed in regnum eius et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt? Nonne et verius eadem res et congruentius dicitur, ut non ipsis tantum malum tamquam optare videamur, sed de aliis referre, quod oderint, nec ad se existiment pertinere, sperando orandoque meliora? Illo autem modo, quo id dicendum putant, eadem sententia eisdem pene verbis etiam de praescientia Dei, quam certe negare non possunt, pronuntiari potest, ut dicatur: "Et si qui obeditis, si praesciti estis reiiciendi, obedire cessabitis". Nempe hoc verissimum est: ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubriter valetudini humanae infirmitatis apposito.
Exempla sequuntur.
22. 62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc vel huiusmodi aliquid addat, ut dicat: Vos itaque etiam ipsam obediendi perseverantiam a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum 188, sperare debetis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a praedestinatione populi eius alienos; quia etiam hoc ut faciatis, ipse largitur. Absit autem a vobis, ideo desperare de vobis, quoniam spem vestram in ipso habere iubemini, non in vobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine 189 : et bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 190; quia beati omnes qui confidunt in eum 191. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore 192 : quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram 193 : sed faciet nos perseverare in se usque in eius vitae finem, cui quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem 194. Haec atque huiusmodi cum dicuntur, sive paucis christianis sive multitudini Ecclesiae, cur metuimus sanctorum praedestinationem et veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sicut eam sancta Scriptura praedicat, praedicare? An vero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes eius ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in se ipso superbissimus et infelicissimus poneret?
Qui non possunt intellegere magis intueantur orationes Ecclesiae.
23. 63. Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt, vel nondum possunt Scripturas vel earum expositiones intellegere, sic audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc saeculum. De hac enim re, quam nunc adversus novos haereticos, non commemorare tantum, sed plane tueri et defensare compellimur, numquam tacuit in precibus suis, etsi aliquando in sermonibus exserendam nullo urgente adversario non putavit. Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque inimicis eius ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, coniugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in christianam fidem? Quis autem sibi unquam non oravit, ut in Domino permaneret? Aut quis sacerdotem super fideles Dominum invocantem, si quando dixit: Da illis, Domine, in te perseverare usque in finem, non solum voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super eius talem benedictionem, et corde credente et ore confitente respondit, Amen: cum aliud in ipsa oratione dominica non orent fideles, dicentes maxime illud: Ne nos inferas in tentationem, nisi ut in sancta obedientia perseverent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in hac fide nata est, et crescit, et crevit Ecclesia, qua fide creditur gratiam Dei non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et aversas et adversas hominum ad se convertere voluntates; nec oraret Ecclesia ut perseveraret in fide Christi, non decepta vel victa tentationibus mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle. Nam si haec ab ipso quidem poscit Ecclesia, sed a se ipsa sibi dari putat non veras, sed perfunctorias orationes habet: quod absit a nobis. Quis enim veraciter gemat, desiderans accipere quod orat a Domino, si hoc a se ipso se sumere existimet, non ab illo?
Etiam ut oremus divini muneris est.
23. 64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui enim scrutatur corda, scit quid sapiat Spiritus, quia secundum Deum interpellat pro sanctis 195. Quid est: ipse Spiritus interpellat, nisi: Interpellare facit, gemitibus inenarrabilibus, sed veracibus, quoniam veritas est Spiritus? Ipse est enim de quo alio loco dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater 196. Et hic quid est: clamantem, nisi: Clamare facientem, tropo illo quo dicimus laetum diem, qui laetos facit? Quod alibi manifestat, ubi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 197. Ibi dixit: clamantem; hic vero: in quo clamamus: aperiens videlicet quomodo dixerit, clamantem, id est, sicut iam exposui, clamare facientem. Ubi intellegimus, et hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde et spiritaliter clamemus ad Deum. Attendant ergo quomodo falluntur, qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus, pulsemus: et hoc esse dicunt, quod gratia praeceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes, et invenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus: nec volunt intellegere etiam hoc divini muneris esse, ut oremus, hoc est, petamus, quaeramus, atque pulsemus. Accepimus enim Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Quod vidit et beatus Ambrosius. Ait enim: Et orare Deum, gratiae spiritalis est: sicut scriptum est: "Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto" 198.
Orationes ipsae Ecclesiae ostendunt veritatem praedestinationis.
23. 65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione iam dederit: quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum: Collabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri Iesu Christi 199. Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse veritatem praedestinationis huius et gratiae, quae nunc contra novos haereticos cura diligentiore defenditur: ille, inquam, hoc dicat, qui dicere audet aliquando eam non orasse, vel non veraciter orasse, sive ut crederent infideles, sive ut perseverarent fideles. Quae bona si semper oravit, semper ea Dei dona esse utique credidit: nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit. Ac per hoc praedestinationis huius fidem, quae contra novos haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit.
Concludamus de praedestinatione sanctorum.
24. 66. Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse, et incipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere. Cetera vero bona ad vitam piam, qua Deus recte colitur, pertinentia, etiam ipsi propter quos haec agimus, Dei dona esse concedunt. Omnia porro dona sua, et quibus ea fuerat largiturus, Deum praescisse negare non possunt. Sicut ergo cetera praedicanda sunt, ut qui ea praedicat, obedienter audiatur, ita praedestinatio praedicanda est, ut qui obedienter haec audit, non in homine, ac per hoc nec in se ipso, sed in Domino glorietur: quia et hoc Dei praeceptum est; et hoc praeceptum obedienter audire, id est, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 200, similiter ut cetera, Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecumque habet, inaniter habet. Hoc pelagiani, optamus, ut habeant; isti autem nostri ut plenius habeant. Non itaque simus in disputationibus prompti, et in orationibus pigri. Oremus, dilectissimi, oremus, ut Deus gratiae det etiam inimicis nostris, maximeque fratribus et dilectoribus nostris, intellegere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi gratia Dei liberari; eamque non secundum merita accipientium tamquam debitam reddi, sed tamquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari.
Exemplum summum praedestinationis: ipse Iesus.
24. 67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Iesus: unde et in primo libro iam disputavi 201, et in huius fine commendare delegi: nullum est, inquam, illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Mediator. Quisquis fidelis vult eam bene intellegere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et se ipsum: fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici photiniani; nec ita hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive in ipsa anima mentem rationalem, sive carnem non de femina sumptam, sed factam de Verbo in carnem converso atque mutato; quae omnia tria falsa et vana, haereticorum apollinaristarum tres partes varias diversasque fecerunt; sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis; eumdemque hominem verum, natum de homine matre certa plenitudine temporis; nec eius humanitatem, qua minor est Patre, minuere aliquid eius divinitati, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum verissime dixit: Ego et Pater unum sumus 202, et secundum hominem verissime dixit: Pater maior me est 203. Qui ergo hunc fecit ex semine David hominem iustum, qui numquam esset iniustus, sine ullo merito praecedentis voluntatis eius, ipse ex iniustis facit iustos, sine ullo merito praecedentis voluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint eius. Qui ergo fecit illum hominem, sine ullis eius praecedentibus meritis, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum; qui fecit illum talem, ut numquam habuerit habiturusque sit voluntatem malam, ipse facit in membris eius ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinavit; quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis ut eius corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura praescivit.
Lectores hortatur.
24. 68. Qui legunt haec, si intellegunt, agant Deo gratias; qui autem non intellegunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cuius facie est scientia et intellectus 204. Qui vero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quae sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos qui meos labores legunt, non solum doctior, verum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco; et hoc per Ecclesiae doctores maxime exspecto, si et in ipsorum manus venit, dignanturque nosse quod scribo.