Migne Patrologia Latina Tomus 14
AmbMed.DeElEtJ 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De Elia et jejunio
535 CAPUT PRIMUM.
Sicut olim Patres, cum progrederentur ad bellum, atque in neomeniis diebusque laetitiae tuba canebant; ita et nobis diebus jejunii, paschalique festo appropinquantibus tuba canendum. 1. Divinum ad patres resultavit oraculum, ut cum egrederentur ad bellum, tuba canerent (Num. X, 9), cujus sonitu Dominus reminisceretur populi sui, quo petitum conferret auxilium plus quae misericordiae suae incentiva cognoscens; et in diebus laetitiae suae, in neomeniis suis concinerent tubarum sono. Unde et David dicit: Canite in initio mensis tuba in die frequenti solemnitatis vestrae (Psal. LXXX, 4). Veniet igitur nobis dies solemnitatis, et jam appropinquat. Canamus tuba tamquam in praelium progredientes. Canamus tuba, ut annuntiemus solemnitatis diem, simul nobis et certamen imminet, et victoria repromittitur. Victoria nostra, crux Christi est: tropaeum nostrum, pascha est Domini Jesu. Sed ille ante est praeliatus, ut vinceret, non quod ipse egeret certamine; sed ut nobis formam bellandi ante praescriberet, et postea daret gratiam triumphandi. Certamen nostrum, jejunium est. Denique jejunavit Salvator, et sic tentator ad eum accessit. Et primum gulae direxit spiculum dicens: Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat (Luc. IV, 3). Ille cibum velut escam laquei praetendit, ut sic illaquearet appetentiam corporalem: Dominus jejunium praetulit, ut laqueos tentatoris, ut vincula dissolveret. Denique sic habes scriptum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Ibid., 4). Illo laqueo Adam fuerat 536 strangulatus, hac absolutione diabolicae quaestionis omnis homo est liberatus.
CAPUT II. Quam magna virtus sit jejunii, quamque speciosa ac valida ejus militia, exemplo Christi atque sancti Eliae comprobatur.
2. Magna virtus est jejunii. Denique tam speciosa ejus militia est, ut jejunare delectaret et Christum: tam valida, ut ad coelum homines erigeret. Et ut humanis magis quam divinis utamur exemplis, de Eliae jejuno ore vox emissa coelum clausit sacrilego populo Judaeorum (III Reg. XVII, 1). Etenim cum a rege Achab altare esset idolo constitutum, ad verbum prophetae tribus annis et sex mensibus ros pluviae non cecidit super terram. Digna poena quae intemperantiam congrue coerceret; ut coelum impiis clauderetur, qui terrena polluerant. Dignum etiam, ut ad condemnationem regis sacrilegi propheta ad viduam in Sareptam Sidoniae mitteretur, quae quoniam devotionem cibo praetulit, meruit ut ariditatis publicae sola non sentiret aerumnam. Itaque non defecit hydria polentae, cum torrentis fluenta deficerent. 3. Quid ejus reliqua contexam? Jejunus filium viduae ab inferis resuscitavit: jejunus pluvias ore deposuit: jejunus ignes de coelo eduxit: jejunus curru raptus est ad coelum: et quadraginta dierum jejunio divinam acquisivit praesentiam. Tunc denique plus meruit, quando plus jejunavit. Jejuno ore statuit fluenta Jordanis, et redundantem fluminis alveum repente siccatum pulverulento transmisit vestigio. Merito illum dignum coelo divina judicavit sententia, ut cum ipso raperetur corpore; quoniam coelestem vitam vivebat 537 in corpore, ac supernae usum conversationis exhibebat in terris. CAPUT III. Jejunii commendatio: deque jejunio sancti Joannis; et qualis esca a nobis quaerenda sit.
4. Quid est enim jejunium, nisi substantia, et imago coelestis? Jejunium refectio animae, cibus mentis est jejunium, vita est angelorum jejunium, culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis. Hoc ad Deum gradu citius pervenitur: hoc gradu Elias ascendit, antequam curru. Hanc haereditatem sobrietatis et abstemiae ad coelum abiens discipulo dereliquit. In hac virtute et spiritu Eliae venit Joannes. Denique in deserto et ille vacabat jejuniis. Esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre. Et ideo quia vitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est. De ipso legimus: Etiam plusquam propheta. Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Matth. XI, 9 et 10). Quis humana virtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere currus aereos, nisi qui naturam humani corporis, incorruptibilis jejunii virtute mutasset? 5. Sed de Eliae gestis plurima jam frequenti diversorum librorum sermone digessimus; et cavendum arbitror ne in eadem recurramus, cum praesertim in opere suo ipse laudetur. Imitemur ergo illum, et eam escam quaeramus, cujus virtute diebus ac noctibus progredi ad supernorum possimus cognitionem. Non enim omnis esca materialis, nec omnis cibus corporalis; est cibus mentis, ut diximus, quo epulantur animae, de quo ait Dominus: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34). Hic cibus angelorum est, ut divino famulentur imperio. Nulla illis cura mensarum, nullus conviviorum usus, nullae repositae epulae, nullus vini potus aut sicerae, nulla distentio corporis, nulla ventris offensio. CAPUT IV. De origine et antiquitate jejunii, a quo primus usus mundi coepit, de quo prima lex in paradiso constituta fuit; quod tandem quos gula denudaverit, operit.
6. Itaque ne terrenum quis, aut novellum putet esse jejunium, primus usus mundi a jejunio coepit, quando lux clara resplenduit (Gen. I, 3 et seq.). Secundus dies in jejunio, quando coeli factum est firmamentum. Tertio die pabulum terra germinavit, natura obsequium praebuit, jejunium tamen coelestis disciplina servabat. Quarto die luminaria facta sunt solis et lunae, et adhuc jejunium. Quinto die preduxerunt aquae repentia animarum viventium, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli: et vidit Deus quia bona, et benedixit ea, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas quae sunt in 538 mari: et volatilia multiplicentur super terram (Ibid., 22). Et adhuc jejunium. Denique benedixit ea, sicut scriptum est, et dixit: Crescite, et non dixit: Edite et manducate. Sexto die bestiae sunt creatae (Dist. 35, c. Sexto die), et cum bestiis orta edendi potestas est, et usus escarum. Ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi. Ubi coepit sua incrementa nescire, ibi coeperunt divina circa eum opera feriari. Quo indicio declaratum est quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri. Nemo delictum sciebat, nemo poenam timebat, nemo noverat mortem. 7. Plantavit Dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari, et custodire eum. Et ut sciamus (Dist. et cap. iisdem, § Et ut sciamus) non esse novellum jejunium, primam illic legem constituit de jejunio. Sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare. Prima poena de jejunii praevaricatione intraverat, dicente mandato Dei: De ligno quod est scientiae boni et mali non comedetis: qua die autem manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17). Eo usque autem (Dist. et cap. iisdem, § Eo usque) nemo praevaricari noverat, ut adhuc orta non esset, quae prima est praevaricata indictum abstinentiae. Lex a Domino Deo, praevaricatio legis a diabolo: culpa per cibum, latebra post cibum. Cognitio infirmitatis in cibo, virtus firmitatis in jejunio. Denique quamdiu interdictis abstinuere, nesciebant esse se nudos: posteaquam manducaverunt de interdicta arbore, nudatos esse se cognoverunt. Merito ergo mulier ubi culpae agnovit auctorem, interrogata respondit: Serpens persuasit mihi, et manducavi (Gen. III, 13). Serpens gulam suadet, Dominus jejunare decernit (Dist. et cap. iisdem, § Serpens). Denique ipse ait: Jejunate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum revocavit errantem. 8. Et dixit Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22). Irridens utique Deus, non approbans dicit, hoc est: Putabas te similem fore nostri: sed quia voluisti esse quod non eras, destitisti esse quod eras: intra te eras, et dum supra te esse affectas, infra te esse coepisti. Denique vestivit eum tunica pellicea prius, et sic ait: Ecce Adam, quasi dicat: Ecce amictus tuus, ecce dignum indumentum tuum, hic te vestitus decet. Qui divina affectant, tali digni habentur ornatu. Ecce quo te tua culpa deduxit, ecce nunc in hac tunica pellicea tamquam unus ex nobis aperuisti oculos. Circumspice diligenter, nudum te aspicis, quem vestitum putabas. 9. Gula ergo nudos facit, jejunia operiunt etiam exutos. Unde David ait: Operui in jejunio animam meam (Ps. LXVIII, 11). Bonum operimentum, quod animam tegit, ne a tentatore deprehendatur, ne a tentatore nudetur. Bonum velamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia. Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Tegit gratia, dum remittit, et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat vitium, et moesto abscondit affectu, atque extenuat poenitendo. Etenim jejunium et 539 eleemosyna a peccato liberant. Opertus erat Adam virtutum velamine priusquam praevaricaretur, sed tamquam exutus praevaricatione, vidit se esse nudum; quia indumentum quod habebat, amiserat. In diebus enim jejuniorum vestrorum orietur, inquit, tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur, et praecedet ante te justitia, et circumdabit te majestas Domini (Esai. LVIII, 8). Bonum vestimentum lux. Scriptum est enim: Circumdatus luce sicut vestimento (Ps. CIII, 2). Bonum vestimentum; quando circumdat Dominus et operit jejunantes. CAPUT V. Noe quod inebriatus fuerit, ob ignorantiam excusatur: et quae mala ex vini usu nata sint, quaeve bona ex ejusdem abstinentia, propositis utrinque exemplis declaratur.
10. Nudatus erat Noe quando inebriatus est, texit eum pietas filiorum. Sed nudatus erat per ignorantiam, non per intemperantiam; adhuc enim vinum nesciebatur. In principio generis humani ignorabatur ebrietas (Dist. 35, cap. Sexto die, § In principio). Primus ipse plantavit vineam: dedit naturam, sed ignoravit potentiam. Itaque vinum nec suo pepercit auctori. Quid mirum si cum Dominus ipse creaturas suas laudaverit, et iste miratus est? Itaque cum eum delectaret reperti muneris gratia, tentavit vehementior creatura insuetos senis artus, turbavit nova potio. Dormitaverunt, inquit, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7). Ascendit corporis voluptates justus, et obdormivit. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem (Dist. et cap. iisdem, § Sed illius). Semel enim inebriatus est Noe. Ubi vero malum ebrietatis agnovit, inventum suum ad remedium temperavit, non effudit ad vitium. Unde et Apostolus ait: Modico vino utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). 11. Manebat antequam vinum inveniretur, omnibus inconcussa libertas, nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia servitutis exigere. Non esset hodie servitus, si ebrietas non fuisset. Obrepserat quidem jam fraternae praelationis invidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reverentia. Laesa pietas est, dum ridetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent vina quos tentant, sed et illis amplius quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur. Hinc risus irreverens nascitur, hinc libido inflammatur; ut multo majore temulentia eos vina perturbent, quorum oculos ac mentes inebriaverint, quam quorum membra prostraverint. 12. Legimus etiam (Dist. et cap. iisdem, § Legimus) quod patrem Lot inebriaverint filiae in eo monte (Gen. XIX, 33 et seq.), ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant, et habitabant in spelunca. Convenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus, solitudo, locus, ferarum magis latibulis, quam humanis aptior domiciliis. Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior. 13. At non Abraham vina in suo convivio ministrabat: sed immolabat vitulum, butyrum, et 540 lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Coeli dominum, mundi agnoscebat auctorem: vinum tamen exhibere non poterat. Sed recte illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. 14. Denique annuntiavit eum Joannes neque manducans panem, neque bibens vinum. Qui enim Christum annuntiat, ab omni vitiorum incentivo praestare se debet alienum. Vicit igitur sanctum Noe, vel etiam Lot Abrahae nepotem ebrietas, quorum alter cum jejunaret, diluvio superstes fuit, alter incendio. 15. Moysen quoque cognovimus sitienti populo amaritudines aquarum temperasse, non vina. Cui petra aquam vomuit, potuit et vini abundantia non deesse. Denique dixit Deus: Percuties petram, et exiet aqua ex ea, et bibet populus (Exod. XVII, 6). Non dixit: Exiet vinum in populo. Periculosum enim erat vinum populo ministrare, quod fortiores ferre vix possent. CAPUT VI. De lege jejunii a Moyse data, et de jejunio ejusdem. Quomodo matrum Samson et Samuelis sterilitatem abstinentia vini fecundaverit; quibusque cibis Elisaeus filios prophetarum aluerit?
16. Denique Moyses de jejunio legem dedit, de vino non dedit. Ipsum quoque jejunantem non voces magnae, non fulgura et nubes nimbosa, non fumigans Sina perterruit. Neque vero introisset in nubem, et vocem Dei loquentis de medio ignis sine periculo salutis audisset, nisi munitus armis jejunii fuisset. Quadraginta enim diebus jejunavit in monte, cum Legem acciperet a Domino Deo nostro. Et in superioribus quidem montis Lex dabatur Moysi jejunanti, in inferioribus populo manducanti praevaricatio sacrilega luxu accendebatur epulantium. Quo spectaculo motus fregit tabulas Moyses, indignum judicans ut ebrio populo Lex daretur. Itaque tabulas Legis, quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas. 17. Quid vero alia dicam? Nonne sterilitatem matris Samson vini abstinentia fecundavit, et parientem fecit ex sterili? Quoniam juxta praeceptum Domini vinum non bibit. Nonne Annam non manducantem exaudivit Dominus, et infecunditatem ejus solvere jejunia? Ex quibus duo generati, unus fortissimus, alius observantissimus, dignos se praebuerunt, qui jejunii gremio diu foti, et quodam abstinentiae effusi utero viderentur. Idem itaque Samson, qui matris sobrietate generatus est, allophylorum insultantium sibi ebrietate est vindicatus. 18. Elisaeus vates qui de magistro didicerat parcimoniam, cum filios aleret prophetarum, vitis agrestis grumulis mensas onerabat, et ineptis silvestribus oleribus hospitalitatis implebat officium. Quorum offensi amaritudine cum manducare non possent, levis farinae aspersione omnem illam amaritudinem temperavit, abstinentiae propheticae munere veneni vires evacuans. 541 CAPUT VII. Tribus pueris in fornacem jejuno stomacho ingressis flammas refrigerium attulisse; ac leones etiam jejunare Danielis edoctos esse jejunio.
19. Est quaedam creaturae natura, quam amiantum vocant, nullo facilis igni consumi: quae imposita focis ignescit, illico sublata de flamma tamquam aquarum infusione munda resplendet. Talia erant Hebraeorum corpora puerorum, quae de jejunio in amianti transformata naturam, vaporem ignis non ad dispendium sui, sed ad gratiam mutuabantur. Denique cum furerent fornacis incendia, ut ultra quadraginta cubitos flamma per circuitum funderetur, consumens plurimos quos repererat Chaldaeorum, qui naphtha, pice, et stuppa, atque sarmento alimenta ignibus ministrabant; ubi cum jejunio ingressi sunt, discusso ardore flammarum, in medio fornacis coepere statim roris spiritu refrigerantis humescere; ita ut eorum nullus capillus capitis exureretur, quia illam quoque jejunia comam paverant.
20. Daniel, vir desideriorum, trium hebdomadarum jejunio leones quoque docuit jejunare, missus in lacum, in adamantis rigorem abstinentiae soliditate membra duratus non patuit vulneri. Sic eum constrinxerant jejunia, ut in ejus corpore ferarum morsibus locus esse non posset. Clausa tenebant leones ora, quae abstinentiae propheticae sanctitas comprimebat; ut ea ferae aperire non possent meriti quibusdam vinculis alligata. 21. Jejunium itaque virtutem ignis exstinxit, jejunium ora obstruxit leonum, jejunium maris fluenta solidavit, jejunium petram solvit in fontes aquarum, virtute jejunii contra suam mutata naturam et fluctus obriguit, et petra inundavit. CAPUT VIII. Jejunii commoda ut magis eluceant, cum gulae incommodis comparat, ac perturbationum, quas eadem gula inferre solet, elegantissimam subjicit descriptionem; cui exhortatio ad sobrietatem conjungitur.
22. Sed quid vetustis utar exemplis, cum abundet jejunium etiam praesentium muneribus gratiarum? Quis deterioravit domum suam 542 jejunio? Quis imminuit facultates? Cui non suspecta luxuries? Cui non venerabilis abstinentia? Cujus thorum appetivit parcimonia? Cujus pudorem non laesit ebrietas? Jejunium continentiae magisterium est, pudicitiae disciplina, humilitas mentis, castigatio carnis, forma sobrietatis, norma virtutis, purificatio animae, miserationis expensa, lenitatis institutio, charitatis illecebra, senilis gratia, custodia juventutis. Jejunium est infirmitatis allevamentum, alimentum salutis. Nemo cruditatem jejunando incidit, nullus per continentiam ictum sanguinis sensit, immo nullus non repressit et repulit. Bonum itineris viaticum, bonum totius vitae: bonum in mari, sedat naufragia, cibum servat. 23. Qui grave dicunt jejunium esse, respondeant quis jejunio defecerit. Multi in prandio, plerique dum vomunt epulum, fudere animam. Quod postremo animal jejunium sibi causam fuisse mortis ingemuit? Per escam laqueus non cavetur, in esca hamus latet, cibus deducit in foveam, et cibus inducit in retia, cibus visco etiam aves illigat, cibus volantes deponit ad mortem. Quae non propter ventrem pericula? Muta animalia crimen nesciunt, et in hoc solo tamquam pro crimine puniuntur. Jejunium sobrietas mentis est, hoc vigent sensus, in hoc judicia tractantur, in convivio pocula. Jejunium custodit disciplinam, luxuriam sequitur inopia. Luxuria mater est famis (Tob. IV), secundum propheticum dictum. Jejunium quietem diligit, luxuria inquietudinem. Jejunium otia serit, luxus negotia. 24. Ferietur aliquando coquorum vestigiorum machaera. Requiescat obsonator qui antequam luceat, fores pulsat alienas, et tamquam bellum aliquod immineat, excitat dormientes. Turbatum vides, anhelantem advertis: interrogas quae causa perturbationis sit. Poscit, inquit, dominus meus, ubi vinum melius veneat, quaerit ubi durior vulva curetur, ubi jecur mollius, ubi phasianus pinguior, ubi piscis recentior. Cursitat per diversa; et cum invenerit, summo cursu properat. Inquietat dominum somnolentum, auctionatur pretia. Si pretium moverit piscis, nusquam meliorem asserit inveniri, immo deesse. Heri, inquit, tempestas, hodie procella, vix istum potui latentem deprehendere. Multi concursant in macello: si tu reddideris, alter plus dabit; et quid exhibebis in prandio? Istius vini ille natalis est, haec ex illo lacu lecta ostrea: talis fit de singulis licitatio. 543 Hasta quaedam agitatur inter obsonatorem, et pastorem. Turbatus addicit patrimonium, rogat adhuc per quos suorum bonorum jura minuantur. 25. Curritur ad coquinam, fit ingens strepitus, fit tumultus. Tota exagitatur familia, maledicunt omnes, quod nulla his requies detur. Tandem aliquando da requiem coquo. Instar statuae pincernae dextera summo gelu riget. Ille in frigida exercet manus, illi marmora lavant. Mundant pavimenta vino madida, et spinis cooperta piscium; et quanti dum ambulant, vulnerantur? In ipso convivio clamor epulantium, gemitus vapulantium. Si quid forte displicuit amicis, illi rident, tu indignaris. Sileat aliquando domus a multis perturbationibus huc atque illuc discurrentium, vacet fumo, et semiustulatorum nidore. Non coquinam, sed carnificinam putes: praelium geri, non prandium curari; ita sanguine omnia natant. 26. Malae dominae servitur gulae, quae semper expetit, numquam expletur. Quid enim insatiabilius ventre? Hodie suscipit, et cras exigit. Cum impletus fuerit, disputatur de continentia: cum digesserit, vale virtutibus dicitur, quaerit luxuriam. Inter pocula philosophia praedicatur, inter philosophos vina laudantur. Vigiliae, inquit, et cholera, et tortura viro insatiabili (Eccli. XXXI, 23): manducat et paulo post poenitet: non illum diutius sua intemperantia delectavit. 27. Attende divitem qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cujus ad januam mendicus ille Lazarus jacebat plenus ulceribus, cupiens saturari ex his quae de mensa cadebant divitis. Paulo post cum esset mortuus, coepit rogare positus in inferno, ut extremum digiti sui pauper ille in aquam intingeret, et refrigeraret linguam ejus, quae ardebat incendio. Ubi illae copiae? Ubi illae ebrietates? Sitit qui inebriabatur: abundat qui mendicabat. In ipso convivio dum bibunt, sitiunt; et cum inebriati fuerint, amplius bibunt. Quasi aperto gurgite vinum jam non bibitur, sed infunditur: poculum non libatur, sed exinanitur. CAPUT IX. Cur potentes vinum bibere prohibeantur? Judith jejunans Holophernem obtruncat: iisdemque artibus populum suum liberat Esther, cui poenas ebrius Aman exsolvit. Postremo variae jejunii laudes enumerantur.
28. Spinae, inquit, nascuntur in manu ebriosi (Prov. XXVI, 9), quia ipse se manibus suis vulnerat, et ulcera sibi in pectus dejicit. His spinis scindit vestimentum fidei quod accepit, et thesaurum suum servare non poterit. Omnis enim ebriosus et fornicator egebit, et induet se scissa vestimenta insipientiae. Et ideo potentes vinum prohibentur bibere; ne cum biberint, obliviscantur sapientiam (Prov. XXXI, 4). 544 29. Denique bibebant vinum in ebrietate potentes, qui Holopherni principi militiae regis Assyriorum se tradere gestiebant: sed non bibebat femina Judith, jejunans omnibus diebus viduitatis suae, praeter festorum dierum solemnitates. His armis munita processit, et omnem Assyriorum circumvenit exercitum. Sobrii vigore consilii abstulit Holophernis caput, servavit pudicitiam, victoriam reportavit. Haec enim succincta jejunio in castris praetendebat alienis: ille vino sepultus jacebat, ut ictum vulneris sentire non posset. Itaque unius mulieris jejunium innumeros stravit exercitus ebriorum: 30. Esther quoque pulchrior facta est jejunio; Dominus enim gratiam sobriae mentis augebat. Omne genus suum, id est, totum populum Judaeorum a persecutionis acerbitatibus liberavit; ita ut regem sibi faceret esse subjectum, non libidinis ardore flammatum, sed coelesti miseratione conversum; ita ut et poena retorqueretur in impium, et honor sacris redderetur altaribus. Itaque illa quae triduo jejunavit continuo, et corpus suum aqua lavit, plus placuit, et vindictam retulit. Aman autem dum se regali jactat convivio, inter ipsa vina poenam suae ebrietatis exsolvit. 31. Est ergo jejunium reconciliationis sacrificium, virtutis incrementum, quod fecit etiam feminas fortiores augmento gratiae. Jejunium nescit feneratorem, non sortem fenoris novit, non redolet usuras mensa jejunantium: non strangulant filium continentis viri paternae centesimae: non vexant viduam oppignorata sobrii viri jura defuncti: non defenerata excludit haeredem aula jejuni. 32. Etiam ipsis jejunium conviviis dat gratiam. Dulciores post famem epulae fiunt, quae assiduitate fastidio sunt, et diuturna continuatione vilescunt. Condimentum cibi jejunium est. Quanto avidior appetentia, tanto esca jucundior. Commendat sitis poculum, nescit vini vetustates quaerere. Jejunus quidquid hauserit, transmittit ad satietatem, non ad judicium nare suspendit. Usu etiam pretiosa degenerant: quorum autem difficilis possessio, eorum grata perfunctio. Ipse sol post noctem gratior, ipsa lux post tenebras splendidior, et post vigilias sopor dulcior, ipsa salus post aegritudinis tentamenta jucundior. Ab ipso mundi conditore didicimus saepe diversitatibus cumulari gratiam. Patrocinatur ergo et convivio fames, ut gratior fiat mensa jejuniis. CAPUT X. Mystica mensa jejunio comparatur. Quae fames faciat acceptabile jejunium; quidve sit quod dicitur: Cum jejunatis, ungite caput vestrum, moraliter ac mystice disquiritur.
33. Mystica quoque mensa jejunio comparatur: illa mensa, de qua dicit David: 545 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5). Mensa ista famis acquiritur pretio: et poculum illud inebrians sobrietate, coelestium sacramentorum siti quaeritur. Dixit enim Dominus: Qui sititis, ite ad aquam, et quicumque non habetis argentum, ite et emite, et bibite et manducate (Esai. LV, 1). Et alibi ait: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent: vos autem sitietis (Esai., LXV, 13). Qui vos nisi qui ante potastis? De quibus supra dixit: Parastis daemoniis mensam, et implestis fortunae poculum (Ibid., 11). Ergo si ad mensam illam venerabilem jejunia sancta nos perducunt: si hac fame illa quae sunt aeterna mercamur; quid de iis dubitamus quae in usu humano sunt, quod etiam suaviora haec nobis faciat jejunium? 34. Non autem omnis fames acceptabile jejunium facit, sed fames quae Dei timore suscipitur. Considera: Quadragesima totis praeter sabbatum et Dominicam jejunatur diebus. Hoc jejunium Domini pascha concludit. Venit jam dies resurrectionis, baptizantur Electi, veniunt ad altare, accipiunt sacramentum, sitientes totis hauriunt venis. Merito dicunt singuli refecti spiritali cibo, et spiritali potu: Parasti in conspectu meo mensam . . . . et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Non sola autem fames quaeritur, sed plena disciplina jejunii. Denique aliis dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum invenitis voluntates vestras, et omnes subditos vobis stimulatis. An ad judicia et rixas jejunatis et percutitis pugnis? Ut quid mihi tale jejunium, ita ut audiatur in clamore vox vestra? Non hoc jejunium ego elegi, et diem ad humiliandum animam suam hominem: nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum. Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus (Esai. LVIII, 3 et seq.). Quod jejunium improbetur, audivimus: nunc audiamus quod sit probabile. Sed solve omnem colligationem injustitiae tuae: dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam dirumpe. Frange esurienti panem tuum: et egenos non habentes tectum, induc in domum tuam: et si videris nudum, cooperi eum: et domesticos seminis tui non despicias. Vides quae species sit et forma jejunii, quis mentis habitus; ut orationi vaces, et in lege Dei die ac nocte mediteris. 35. Ipsa figura corporis plena gravitatis, nullus rubor ebrietatis circumfusus genas qui intuentium offendat aspectus, sed vultus casto micet pallore reverendus, sermo gravior, oculus verecundior, gressus stabilior atque moderatior, plerumque enim turbatiore incessu proditur motus animorum. Vultus intentior, et quidam cogitationis suae arbiter, et tacitus cordis interpres; ut neque tristitiam praetexat, neque solvatur risu 546 incontinenti. Non enim superfluum hoc putes nostrae commonitionis; cum Sapientia dicat in Evangelio: Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes (Matth. VI, 16). Ideo dixit hypocritas, eo quod simulatione alienam personam induant; sicut in scena qui tragoedias canunt, pro eorum dictis quorum personas gerunt, motus suos excitant, ut aut irascantur, aut moereant, vel exsultent. Affectant enim isti, ut jejunare videantur, hominibus magis quam Deo cupientes probari, quod faciebant Judaei. 36. Et ideo nobis dicitur: Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne pareatis hominibus quia jejunatis, sed Patri vestro qui est in abscondito: et Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis (Ibid., 17 et 18). Quid est Ungite caput vestrum? Sed et luxuriosi dicunt: Vino et unguentis nos repleamus. Unguento enim se ungunt, qui corporei odoris gratiam quaerunt. Sed illa unguenta libidinis illecebram movere consuerunt. Aliud est sobrietatis unguentum, de quo dicit Ecclesia ad sponsum suum: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2): aliud oleum quo artus animae et quaedam membra pinguescunt. Unde et David dicit: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Et hoc est oleum laetitiae, quo unctus est Christus a Deo Patre, ut prae omnibus suis emineret consortibus. Hoc jubet ungi caput nostrum, ut oleo laetitiae obducatur omnis simulata tristitia; ne videaris jejunium tuum vendere hominibus, ne videaris contristari in animae tuae salute. Nemo enim tristis coronatur, nemo moestus triumphat. Unge ergo caput tuum, ubi sensus sapientis sunt; oculi enim sapientis in capite ejus. Ad mysteria vocaris, et nescis: discis, cum venis. Et reminiscere illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Ps. CXXXII, 2), tunc cognoscis quid sit: Ungite caput vestrum: quomodo placueris Deo, ut tibi sua patefaceret sacramenta, et daret gratiam spiritalem. 37. Est et aliud caput mysticum. Quod illud? Audi: Caput mulieris vir; caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Mitte in Christum, mitte etiam in caput ejus unguentum. Caput ejus Deus est. Illa mulier Ecclesiae typum gerens, quae in caput ejus misit unguentum, confessa est ejus divinitatem; et quae in pedes ejus misit, confessa est ejus passionem. Utraque laudatur. Et tu fac quo lauderis quo remissionem accipias peccatorum (Matth. XXVI, 10). Lava faciem tuam, emunda animam tuam peccatricem, lava conscientiam tuam (Luc. VII, 44 et seq.). Index enim facies plerumque est conscientiae, et quidam tacitus sermo mentis, cum aut peccato compungimur, aut integritate laetamur. Noli hanc exterminare faciem, lava illam, et omnem sordem conscientiae tuae dilue. Exterminat faciem suam qui aliud corde gerit, aliud foris praetendit. Non nos velut 547 quodam peripetasmate operiamus: quod intus est, foris luceat: quod foris est, intus operetur. Nemo in jejunio culpam includat, pure ferat innocentiam. Jejunium enim culpae interfectorium est. CAPUT XI. Jejunii virtus amariorum exemplo illustratur, et esca licet dulcis, quam noxia sit, Esau et Jacob historia ostenditur; tum sequitur exhortatio ad jactantiam in jejunio declinandam.
38. Nemo amarioribus dulcia praeoptet. Dulcis voluptas videtur, amarum jejunium. Hoc amaro illud dulce tollatur. Solent amara etiam ipsis plus prodesse corporibus. Sicut enim cum in intimis puerorum visceribus vermes ex cibi indigestione nascuntur, exstingui non queunt nisi cum amarior potus infunditur, aut medicamentorum vis inolescit asperior, quorum odore moriantur: ita profundum animae virtus ingressa jejunii culpam latentem interficit. 39. Quid Esau servum fratri suo fecit? Nonne esca ad horam dulcis, amara in posterum? Quid Jacob dominum fratri dedit? Nonne contemptus cibi ad tempus amarior, sed salubris in reliquum? Ipsa corpora dulcibus frequenter inflantur, et melle jecur tenditur; idem tamen escae amaritudine temperatur. Ideo non mediocris, sed laudata quaestio: De manducante exivit esca, et de forti dulce (Judic. XIV, 14). Alii habent: Et de tristi dulce; Graeci codices maxime. Sed et forte laboriosum est; exit enim dulce de tristitia vel labore. 40. Noli ergo te jactare cum jejunas, noli gloriari, ne nihil tibi prosit jejunium. Quae enim ad ostentationem fiunt, non in futurum fructum extendent suum; sed praesentium mercede consumunt. Elias in deserto erat, ne quis eum jejunantem videret, nisi soli corvi qui eum pascerent. Elisaeus in deserto erat, ubi non inveniretur esca, nisi amara. Joannes in deserto erat, ubi solas locustas et mel silvestre inveniret. Jejunantibus epulae pio angelorum ministerio deferebantur. Prandebat Daniel inter jejunantes leones. Ille prandebat alienum prandium, ferae non tangebant suum. Jejunantibus epulae volant, prandentibus pedes vacillant: jejunantibus manna de coelo descendit, epulantibus culpa praevaricationis ascendit. CAPUT XII. Quemadmodum in omne facinus praecipitet ebrietas: quamque illa ridicula sit et odiosa, eleganti descriptione exponitur. Post quae nonnulla de luxurioso adolescente ad philosophiam converso adjiciuntur.
41. Sed quid est hoc? Dum de jejunio disputo, strepitus audio conviviorum. Nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. Sonus ergo litterarum invitat, impatientiae exempla non terrent. Etenim qui jejunantem, et ea quae 548 Legis sunt ferentem, exspectare non passus est populus, utique sedit manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Videmus sacrilegium ebrietati fuisse conjunctum. Nam sicut mater fidei continentia: ita perfidiae mater ebrietas est. In quod facinus non ista praecipitat? 42. Sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes, nec sumptum sequentis diei. De imperatoribus et potestatibus judicant; immo regnare sibi videntur, et exercitibus imperare. Fiunt ebrietate divites, qui sunt veritate inopes. Aurum donant, dispensant pecunias populis, civitates aedificant, qui non habent unde cauponi potus sui corporis pretium solvant. Fervet enim vinum in his, et nesciunt quid loquantur. Divites sunt dum inebriantur: mox ubi vinum digesserint, cernunt se esse mendicos. Uno die bibunt multorum dierum labores. 43. De ebrietate ad arma consurgitur, calicibus tela succedunt. Pro vino sanguis effunditur, et ipsum sanguinem vina fuderunt. Quam fortes sibi homines videntur in vino, quam sapientes, quam diserti, quam etiam pulchri ac decori, cum stare non possint! Mens necesse est titubet, lingua balbutiat, pallor exsanguis ora suffundat, fetor ebrietatis horrori sit. Barbari in ferrum ruunt, vulgus in rixas. Si quis eorum pugno fuerit percussus, videas ora saucium vini lacrymas fundere, miserabiles epilogos decantare. Habet unum hoc temulentia, ut emolliat et resolvat corda temulentorum. Sicut enim ignis probat ferrum durum, ita et vini incendio etiam superborum hominum cor liquescit. 44. Omnes sibi vino aequales videntur, nullus inferior. Non pauper diviti cedit, ut pote qui pauperem se esse nescit: non infirmus valido, cui omnis in bibendo est fortitudo: non mendicus locupleti, non ignobilis honorato; cum bibentes, illum regem habeant, qui bibendo superaverit caeteros. Meritoque scriptum est: Aequalis vita hominibus vinum in ebrietate (Eccl. XXXI, 32). Sed utinam et quod sequitur audires: Bibas illud moderate, ut sis sobrius (Ibid.). Non habes quod accuses: vinum in jucunditate creatum est, non in ebrietate ab initio. Exsultatio animae et cordis est, si moderate bibas: immoderatio autem potus iracundiam concitat, et ruinas multas efficit. 45. Sed forte dicant has esse potationes vulgarium et levissimorum hominum. Veniamus ergo ad horum potentium et fortissimorum convivia. Non ego hic unguentatos adolescentulos aut coronatos rosis proferam, qualem ferunt illum fuisse qui delibutus unguentis, redimitus floribus, subnixus meretricibus, antelucano potu ebrius, et diurno cereorum comitatus lumine, philosophi auditorium disputantis ingressus sit. Quo audito, coronas, ut aiunt, sensim detraxerit, unguenta deterserit, scortis vale dixerit: philosophus postea tantus evaserit, ut esset sobrietatis 549 exemplum, qui fuerat ante ebrietatis ludibrium. Non enim unum emendatum illis invideo; ut doceam genus eorum luxuriae a me non esse simulatum. Certe ille si resipuit a vino, fuit tamen semper temulentus sacrilegio. CAPUT XIII. Militarium hominum convivia, cum pugna quadam atque spectaculo comparantur; et eorum partes singulae, et quasi quaedam protasis, epitasis et catastrophe quam diligentissime describuntur.
46. Apage igitur hinc adolescentes lubricos, ad convivia praeliatorum venimus. Inter arma prandendum est, stipatores hi sunt bellici qui ministrant, succincti auro, et Babylonicis lumbos suffolti balteis: aureis torquibus nitent colla, aureis bullis zonam tegunt, aureis thecis cultros includunt suos, quibus dimicent cum epulis dividendis. Assistunt pueri coma nitentes, ex gente barbarica ad hos usus electi, per singularum distantias aetatum vices. Cernas populorum diversorum ordines, aciem ordinatam putes: vasa exposita argentea, pompam arbitreris: cornu in medio vini plenum, non praeliaris, sed epularis instrumentum buccinae, quod discumbentes in certamen accendat. 47. Primo minoribus poculis velut ferentariis pugna praeluditur. Verum haec non sobrietatis species, sed bibendi est disciplina. Etenim ut tragoediarum actores primo sensim vocem excitant, donec udae vocis aperiant iter, ut postea magnis possint clamoribus personare: ita isti quoque in principio praelusoriis se exercent poculis, ut irritent sitim; ne forte restinguant eam, et satiati postea bibere non possint. Ergo ubi res calere coeperit, poscunt majoribus poculis: fervor inardescit martius, cibo sitis exaestuat, et ubi imminui visa, potu meraciore reparatur. Certant pocula cum ferculis, et inter morsus saepe remittuntur. Deinde procedente potu longius contentiusque, diversa et magna certamina, quis bibendo praecellat? Nota gravis, si quis se excuset, si quis temperandum forte vinum putet. Et haec donec ad mensas perveniatur secundas. 48 At ubi consummatae fuerint epulae, putes jam esse surgendum: tunc de integro potum instaurant suum; et cum consummaverint, tunc 550 inchoare se dicunt, tunc deferuntur phialae, tunc maximi crateres quasi instrumenta bellorum. Ac ne immoderatum hoc arbitreris, mensura proponitur, certatur sub judice, sub lege decernitur. Agonothetes illis furor est, stipendium debilitas, victoriae praemium culpa. Pendet anceps diu et dubius belli eventus; furor enim ille est praeliaris. Cedunt pincernarum manus vina fundentium, et coquorum labores calida ministrantium; cedunt qui mensuras ipsas bonas supereffluentes diligenti librant examine, ne quid effundant: non cedunt bibentes.
49. Sola illa sunt sine excusatione certamina. In bello si quis se inferiorem viderit, arma convertit, et meretur veniam: hic si quis calicem convertat, urgetur ad potum. In scammate si quis manum levat, exsors quidem palmae, sed immunis injuriae est: in conviviis etsi manum revocet a vino, ori ejus infunditur. Omnes inebriantur, victores victique omnes ebrii jacent, plerique sopiti. Nec portari eos ad sepulcrum licet, priusquam is qui pascit, de omnibus se vindicatum viderit, ut ulciscatur dispendium. Qui autem damna non sentit, hanc mensae suae gloriam putat, si ex ea vulnerati omnes ac saucii tamquam de arena exeant. 50. Spectaculum triste Christianorum oculis, et miserabilis species. Cernas juvenes terribiles visu hostibus de convivio portari foras, et inde ad convivium reportari, repleri ut exhauriant, et exhauriri ut bibant. Si quis verecundior fuerit, ut erubescat surgere; cum jam immoderatos potus tenere non possit, anhelare vehementius, sudare, gemere, signis prodere, quod pudeat confiteri. Ibi unusquisque pugnas enarrat suas, ibi fortia facta praedicant sua, narrant tropaea vino madidi, et somnolenti nesciunt mente, quid lingua proferant. Unusquisque stertit et potat, dormit et dimicat; et si quando consurrectum fuerit, viri praeliatores stare non possunt, egressu vacillant. Rident servuli dominorum opprobria, manibus suis portant militem bellatorem, imponunt equo. Itaque hac atque illac tamquam navigia sine gubernatore fluctuant; et tamquam vulnere icti in terram defluunt, nisi excipiantur a servulis. Alii referuntur in scutis, fit pompa ludibrii. Quos mane insignes armis spectaveras, vultu minaces, eosdem 551 vesperi cernas etiam a puerulis impune rideri, sine ferro vulneratos, sine pugna interfectos, sine hoste turbatos, sine senectute tremulos, in ipso juventutis flore nascente. CAPUT XIV. Reprehenduntur qui convivia ad temulentiam praeparant: et major esse vini, quam veneni vis ostenditur.
51. Quis tale miscuit furoris poculum? Quis tantum infudit mentibus venenum? Periclitatur homo lutum esse de corpore; et ipse sibi reus est insaniae voluntariae, corruptelae spontaneae; et tamen nec vos excusamini qui vocatis ut amicos, et emittitis ut inimicos. Quanto melius in terram tua vina fudisses? Sed et terra inebriat, et asperiores etiam ipsas feras reddit, si vini contigerit odor. Denique vindemiae tempore si vineam intraverint, solent ebrietate succendi. Quid te delectant damna sine gratia? Rogas ad jucunditatem, cogis ad mortem: invitas ad prandium, efferre vis ad sepulcrum: cibos promittis, tormenta irrogas: vina praetendis, venena suffundis. Omne enim quidquid nocet, venenum est. Tollit sensus, viscera exurit, somnum infestat, caput vexat. 52. Etiam major vis vini, quam veneni est. Denique venenum vino excluditur, non vinum veneno. Merito Deus per Moysen non solum veneno, sed etiam draconum veneno, vinum comparavit dicens: Furor draconum vinum eorum, et ira aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 33). Et pulchre addidit, insanabilis; multi enim a reliquo serpentium veneno curantur, nemo ab ebrietate. Certe veneno caro vulneratur, mens sine noxa est: ebrietas ad corporis mortem, mentis etiam crimen adjungit. Adverte autem et perfidiae venenum, vini declaratum nomine. Ait enim supra de alienigenis, qui nescirent Deum. De vinea enim Sodomae vinum eorum, et vitis eorum vitis Gomorrhae: uva eorum, uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis (Ibid., 32). CAPUT XV. Se non omnia dixisse quae in ebrios dici poterant ostendit exposito Esaiae loco: unde in lasciviam popinonum invehitur; et ad finem quaedam de calice aureo Babylonis, et vase apostolico subjungit.
53. Putatis me tamquam vino crapulatum, intemperantius jejunii praedicationi hunc miscuisse sermonem; et adhuc propter hos fortissimos viros quanta praeterii, quanta minora dixi, quam Dominus locutus est! Audistis quid per Moysen dixerit: audite quid in libro sermonum Esaiae scriptum sit. Invehitur enim Dominus in hujusmodi versus, et ait: Vae iis qui consurgunt mane, et sectantur siceram, qui ebrii sunt vesperi: nam vinum eos comburet. Cum cithara enim et psalterio et tympanis vinum bibunt: opera autem Domini non 552 respiciunt, et opera manuum ejus non considerant. Cui vae, inquit, cui judicia, cui tumultus (Esai. V, 11). Diversa singulis, temulentis omnia. Vae enim iis qui ebrii sunt vesperi (Prov. XXIII, 29)! Quid ergo illis qui et ante vesperam, et frequenter in lucem madent? Ergo vae sibi debitum. Habent concertationes, conserunt lites, in caedem prosiliunt, et veniunt ad judicia vel vocantur. Habent ergo judicia tamquam rei. Fit nonnumquam gravior tumultus, quia vino mens pervertitur ebriosi: Et non meminit regis, nec magistratus, ut scriptum est: et omnia aperta facit loqui, et non meminerunt, cum biberent, amicitiae, nec fraternae necessitudinis (III Esdrae III, 21 et seq): sed post tumultum sumunt gladios; et cum a vino mersi fuerint, et surrexerint, non meminerunt ipsi quae gesserint. Habent ergo etiam dignam mercedem tumultus. 54. Praeterieram certe ego citharam, psalteria, tympana, quae cognovimus conviviis hujusmodi frequenter adhiberi, ut vino et cantu excitentur libidines. Plerique etiam, Persico more, mulieres dignas temulentorum consortio induci jubent, et ab his phialas accipiunt, atque illis se substernunt sedentibus. Et hunc ritum sacratae habent observationes in ebrietatis ministerium. Habent ergo vinum et barbari: libenter his Romani indulgent; ut et ipsi solvantur in potus, et enervati ebrietate vincantur. Nec solum vinum ebrietatem facit, sed et sicera. Denique Hebraei omnem potum qui inebriat, sicerae nomine vocant. 55. Non immerito ergo vae illis qui mane ebrietatis potum requirunt, quos conveniebat Deo laudes referre, praevenire lucem, et occurrere oratione soli justitiae, qui suos visitat, et exsurgit nobis, si nos Christo, non vino et sicerae surgamus. Hymni dicuntur, et tu citharam tenes? Psalmi canuntur, et tu psalterium sumis aut tympanum. Merito vae, quia salutem relinquis, mortem eligis. Vix diluculum, et jam cursatur per tabernas, vinum quaeritur, excutiuntur tapetes, accubitum festinant sternere; lagenas argenteas, auratos calices exponunt. Vae, inquit, ista quaerentibus! 56. Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram. A vino ejus biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt. Et subito cecidit Babylon, et contrita est (Jer. LI, 7 et 8). Calix ergo aureus contritusest; quia Babylon contrita est, quae est calix aureus. Sed quamvis auro se jactet et pretio, in Domini et ipsa est potestate. Denique divina indignatione conteritur. Qua ratione calix aureus? Quoniam qui veritate deficitur, quaerit illecebram; ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit illicere. 57. Constitue ante oculos tuos pompam hujus saeculi, vides speciosam illecebram, sed inanem gratiam. Non te inducant aurea vasa et argentea. 553 Habemus et nos thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Vas apostolicum fictile est, sed in eo thesaurus est Christi. Vae siceram mane sectantibus! Aureum est hoc vas, poculum est, et in eo poculo venenum mortis, venenum libidinis, venenum ebrietatis. Hoc qui biberit, commovetur et cadit. Commovetur non solum corpore, sed etiam corde turbato; commoveri enim peccati est. CAPUT XVI. Ebrios Caini ac persecutorum Domini similes esse, immo daemoniacis ipsis miseriores: iidem suis coloribus depinguntur: in quos Jeremiae verba cadere declarat sanctus Doctor.
58. Denique Cain exiens a conspectu Dei, habitavit in terra Naid, quod interpretatione significat commotionem. Ergo qui calice aureo inebriatur, peccato movetur. Quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque movearis? Sed et persecutores Domini transeuntes movebant capita sua. Exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora movere consuevit. Et ille cum defuerit, tremor desinit: ebrietas autem perpetuum dat tremorem. Sudant vinum corpora temulentorum: si levius ea tetigeris, exprimis vinum. 59. Ebrietas fomentum libidinis, ebrietas incentivum insaniae, ebrietas venenum insipientiae. Haec sensus hominum mutat et formas, per hanc fiunt ex hominibus equi adhinnientes. Siquidem naturali vapore corporis calidi, et praeter naturam vini calore flammati, cohibere se non queunt, et in bestiales libidines excitantur; ut nullum tempus praescriptum habeant, quo deceat indulgere concubitui. Vocem amittunt, colore variantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, in furorem inardescunt, sensum excedunt. Hinc phrenesis periculosa, hinc calculi gravis poena, hinc exitialis cruditas, hinc vomitus frequens semesas epulas cum internorum viscerum cruore fundentium. Mentior, nisi eadem Dominus per Hieremiam locutus est dicens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis, et non surgetis (Jer. XXV, 27). 60. Hinc etiam vanae imagines, incerti visus, instabilis gressus, umbras saepe transiliunt sicut foveas. Nutat his cum facie terra, subito erigi et inclinari videtur, et quasi vertatur, timentes in faciem ruunt, et solum manibus apprehendunt, aut concurrentibus montibus sibi videntur includi. Murmur in auribus tamquam maris fluctuantis fragor, et resonantia fluctu littora. Canes si viderint, leones arbitrantur, et fugiunt. Alii risu solvuntur incondito, alii inconsolabili moerore deplorant, alii irrationabiles cernunt pavores. Vigilantes somniant, dormientes litigant. Vita 554 his somnium est, somnus his mors est: excitari nullis vocibus possunt; quantolibet stimulandos impulsu putes, nisi resipuerint, evigilari non possunt. 61. Unde bene Hieremias hujusmodi hominem tamquam superfluam creaturam, deflendum putat. Quid enim est homo ebrius, nisi superflua creatura? Itaque sic ait: Sicut fletum Jazer, deflebo te, vinea; quia deserta est civitas Jazer (Jer. XLVIII, 32). Et infra: Vinum in torcularibus tuis mane non calcaverunt, meridie autem non fecerunt (Ibid. 33). Jazer ποιήσις περισσὸς, factura superflua est. Moderatio enim naturalis est: supra mensuram quidquid est superfluum habetur: ita est ebrietas quae fletu prophetico deploratur. Unde ait Apostolus: Nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed inebriamini spiritu (Ephes. V, 18). Est ergo ebrietas culpae, est et gratiae. Et forte haec naturae, quae gratiae, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti, Spiritu sancto repleti esse debemus.
CAPUT XVII. De obtestationibus, sacramentis, ac propinationibus compotantium. Quomodo saepe secretiora vino extorqueantur. Et de prodigiosa quadam bibendi ratione, et quam ea sit valetudini perniciosa.
62. Quid autem obtestationes potantium loquar? Quid memorem sacramenta, quae violare nefas arbitrantur? Bibamus, inquiunt: Opto salutem imperatorum; ut qui non biberit, fiat rens indevotionis. Videtur enim non amare imperatorem, qui pro ejus salute non biberit. O piae devotionis obsequium! Bibamus pro salute exercituum, pro comitum virtute, pro filiorum sanitate. Et haec vota ad Deum pervenire judicant, sicut illi qui calices ad sepulcra martyrum deferunt, atque illic in vesperam bibunt, et aliter se exaudiri posse non credunt. O stultitiam hominum, qui ebrietatem sacrificium putant: qui aestimant illis ebrietatem placere, qui jejunio passionem sustinere didicerunt! 63. Quantos de intemperanti convivio novimus ad tormenta venisse? Dum per ebrietatem de imperio suo certant, et sibi regna promittunt, aliis honores pollicentur, infelices ad poenam ducti sunt, qui quid dicerent nesciebant. Unde plerique boni judices ea quae per ebrietatem dicta essent, tenenda ad crimen non putaverunt. Plerique etiam vino utuntur ut equuleo; et quibus tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo; ut patriae statum, salutem civium, defensionis suae prodant consilia. Virtus enim plerumque vincit dolorem: fidem autem potus excludit. Cognovi plerosque fidiculis exulceratos nomen suum negasse. Quis inter cyathos texit, quod latere cupiebat? 555 64. Quid retexam auditum mihi non poculi, sed profluvii genus, quo in ora hominum tamquam per fistulas aut canales vina funduntur. Hos homines, an utres verius aestimaverim? Et tamen ipsi utres, nisi moderata transfusio sit, saepe rumpuntur. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt; et si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, loco motus habetur. Aqua decurrens a Libano cautes rupeas solvit, quomodo mollibus putant nequaquam nocere visceribus vinolentorum impetus fluentorum? 65. Elephantos quoque ferunt promuscide haurire aquae plurimum; eosdem tamen ad sedandam sitim moderato potu esse contentos: sed si forte ab aliquo caupone fuerint mercede fraudati, indignantes replere concavum promuscidis, non ut bibant, sed effundant; atque ita momentariis inundationibus irrigare ejus tabernam, de quo se putarint vindicandos. Siccantur ad petum subito lacus, ac repente funduntur, natant omnia. Cui non mirum, tam immania belluarum corpora superfluum nil tenere? CAPUT XVIII. Feminarum ebrietas quam sit ipsis propudiosa ac perniciosa spectantibus! quod malum ubi deploravit, quantum bonum sit sobrietas, et quantum malum intemperantia, exemplo Israelitarum patefacit.
66. Sed quid de viris loquamur, quando etiam feminae, quas oportet sollicitiorem castitati sobrietatis adhibere custodiam, usque ad ebrietatem bibunt? Deinde surgentes, quas etiam inter secreta domus vel audiri ab alienis non convenit, vel videri, prodire audent in publicum, non velato capite, vultu procaci. Apostolus (I Cor. XIV, 35) mulieres tacere etiam in Ecclesia jubet, domi viros suos praecipit interrogare. Illae in plateis inverecundos etiam viris sub conspectu adolescentulorum intemperant um choros ducunt, jactantes comam, trahentes tunicas, scissae amictus, nudae lacertos, plaudentes manibus, saltantes pedibus, personantes vocibus, irritantes in se juvenum libidines motu histrionico, petulanti oculo, dedecoroso ludibrio. Spectat corona adolescentum, et fit miserabile theatrum. Inter saltantium ruinas et spectantium lapsus, coelum impuro contaminatur aspectu, terra turpi saltatione polluitur, quae obscenis saltatibus verberatur. 67. Quomodo patienter loquar, pie praeteream, convenienter defleam? Vinum nobis tantarum animarum damna intulit. Etenim si vinum et mulieres discedere a Deo faciunt, quod vel ebrietas, vel libido praevaricationis illecebrae 556 sint, si singula ac separata haec faciunt, quid facient unita? Unde non immerito ait sapiens ante nos quidam: Mulier ebriosa, ira magna (Eccli. XXVI, 11). 68. Quid autem mirum si vino decipiuntur animae feminarum, cum omnes illae Tribus patrum, cum de petra biberint aquam, manna manducarent, gentes validissimas vincerent, et non erat in his ullus infirmus: ubi vero carnes desiderare coeperunt, et desideriis in Aegyptum convertebantur, nequaquam ex tot millibus hominum in terram repromissionis praeter duos pervenire meruerunt? Itaque quid boni sit sobrietas, quid mali intemperantia, hinc colligere datur: quando murmurabant requirentes Aegypti delicias, a serpentibus mordebantur: quando per maris Rubri transibant semitam, aquam bibebant. Non ergo veremur exemplum, non fugimus delicias, ne nos futurorum bonorum adeptione defraudent? CAPUT XIX. Luxuriosis exitium Esaiae prophetia denuntiari: mare a mercatoribus, in quorum avaritiam invehitur, sollicitari non debere; cum non ad navigandum, sed ad escam, et non hominibus, sed piscibus ad perambulandum fuerit datum: postremo qua ratione navibus comparentur voluptuosi?
69. Et quid aliorum utar sententiis? Ipsi bene pasti ac luxuriosi quid sibi sperent, audiamus. Inducit enim eos Esaias propheta dicentes: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur (Esai. XXII, 13). Meritoque exclamat: Ululate naves Carthaginis, quae perierunt, et non amplius erunt (Esai. XXIII, 1). Quod est dictum de visione Tyri, quam luxuriosam urbem cognovimus. Ideoque nona visio est, non septima aut octava, quod ea neque legem custodiat, neque Evangelii gratiam: cum et sabbato legitimo ignes libidinis adolere sit vetitum, et Evangelii serie octavus dies resurrectionis illuceat. Idem autem dies primus atque octavus, quia Dominica dies in se recurrit. Luxuria ergo nec fidem habet, nec observantiam disciplinae: luxuria seminarium et origo vitiorum est. Nec arbitremini me adversus Apostolum dixisse (I Tim. VI, 1), quia ille ait avaritiam radicem esse vitiorum omnium, quoniam luxuria ipsius est mater avaritiae. Etenim cum exhauserit quis luxuriando proprias facultates, quaerit postea avara compendia. 70. Auditis hodie quid lectum sit: Mercatores. inquit, Phoenicum transmeantes mare in aqua multa: semen mercatorum sicut messis quae defertur (Esai. XXIII, 2 et 3). Vicinae sunt istae civitates, Tyrus, Phoenice, Sidon: vicinae ut locis, ita et vitiis. Mercatores a negotiationibus periculosa transfretatione maris 557 lucella quaerentes. Sollicita vita hominum, inquieta conversatio, et quodam semper in turbine, ventis ipsis mobilior quibus volvitur, et huc atque illuc saepe jactatur. Utique accusatis crebra naufragia, quis vos navigare compellit? Quasi non invidia opum et terras faciatis intutas, et ad latrocinium plurimos excitetis? Mare non ad navigandum fecit Deus, sed propter elementi pulchritudinem. Latius pelagi fudit aequora, certe ut freto includeret terras, ne longius tu vagus et exsul errares. Sed tempestate jactatur mare. Timere ergo, non usurpare debetis. Elementum innocens nihil deliquit: temeritas humana sibi est ipsa discrimini. Denique qui non navigat, nescit timere naufragium. Dominus dixit: Dominamini piscium maris (Gen. I, 28), non dixit: Navigate in fluctibus. Denique et propheta Jonas, qui missus est in Ninivem, ut poenitentiam praedicaret, quia voluit navigare, ut fugeret a facie Dei, tempestate turbatur, et sorte ductus, et jactatus in mare, et exceptus a ceto est. 71. Propheta quoque David ait, cum Dei circa hominem commemoraret gratiam: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 8 et 9). Piscibus dedit, non hominibus, perambulare semitas maris. Ad escam tibi mare datum est, non ad periculum: ad cibum, non ad mercatum utere. Cur tibi periculum generas de voluptate? Cur separatioris elementi profunda rimaris? Cur inquietas mundi altiora secreta? Cur postremo saepius sulcare atque exarare fluctus impatiens nauta contendis? Cur tentas frequenter innoxia aequora, irritas procellas? O inexplebilis avaritia mercatorum? Cedit tibi et mare, et inquietudinem tuam pelagus ferre non potest. Denique toties recurrentibus mercatoribus exaratum: Erubesce, Sidon, dixit mare (Esai. XXIII, 4). Tamquam fatigati elementi vox ista dicentis est: Erubesce, Sidon, hoc est, meos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse fluctibus inquietior; et erubesce vel pudore, quoniam periculo non moveris. Verecundiores venti sunt, quam vestrae cupiditates. Illi habent otia sua, numquam vestra quaerendi studia feriantur. Et cum otiosa tempestas est, numquam vestra otiosa sunt navigia. Versatur unda sub remige, quando quiescit a flamine. 72. Non parturivi, inquit, nec peperi, nec enutrivi juvenes (Ibid.). Quid me inquietant quos nescio, quos non agnosco? Ite in Carthaginem, ululate qui inhabitatis insulas (Ibid. 6). Supra dixit: Ululate naves Carthaginis. Carthaginem etenim Tyrii condiderunt, et ideo Carthaginenses sequuntur luxuriam conditorum, transfusa in se decolora successione nequitiae, pessimorum vitiorum deteriores haeredes. Et bene luxuriosos, naves dixit. Sicut enim hae vento, ita illi cibo jactantur et vino. Insulas 558 repleta potu corpora inhabitant, naufragiis circumsonant, tunduntur fluctibus ebrietates, nec per diem nec per noctem quiescunt. Horum igitur mercatorum semen in aqua, messis in fluctibus est. In aqua enim labores suos seminant, ut pericula metant. In aqua eis seges pullulat, in aqua messis exuberat. Fructus ipse in aqua est, numquam tutus et solidus. Unde recte ait (Ezech. XXVIII): Qui seminabat in terra, non introivit in negotiationem: immo qui seminabat in coelo. Sed est bona terra, in qua quicumque seminaverit, fructus ei coelestes orientur. CAPUT XX. In verborum vilitate saepius majorem inesse efficaciam. Quomodo canticum meretricis nationum congregatio cantaverit; cum exhortatione ad morum conversionem, nec non ad peccata eleemosynis redimenda.
73. Ululate, inquit, iterum, naves Carthaginis, quoniam periit munitio vestra; et erit in illa die, relinquetur Tyrus (Esai. XXIII, 14). Et infra: Eritque post septuaginta annos Tyrus ut canticum meretricis (Ibid. 15). Vide quibus verbis utatur propheta, nec refugiat verborum istiusmodi vilitatem. Nos interdum refugimus; non quod nobis, quam illis lingua sit castior, sed auctoritas inferior. Major enim vis rerum in talium expressione sermonum est; ut qui delicta non erubescunt, erubescant vel nomina delictorum. Eritque Tyrus, inquit, ut canticum meretricis. Vide ne cum aliquis illos choros viderit turpia verba cantare, dicat: Ecce Tyrus facta est ut canticum meretricis. Oraculum propheticae annuntiationis impletum est. 74. Et subjecit: Accipe citharam, et vagare, civitas meretrix oblita, bene cithariza, multa canta, ut fiat memoria tui. Et post septuaginta annos erit Tyrus ut canticum meretricis, et visitationem faciet Deus Tyri (Ibid. 16). Unde possumus et in bono canticum Rahab illius meretricis accipere, quae exploratores Jesu fideli mente suscepit. Nam et Dominus ait: Cantavimus vobis, et non saltastis (Luc. VII, 32). Et David ait: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1), hoc est canticum meretricis, quod ante illa meretrix in Adam et Eva terra cantavit, meretrix in populo nationum. Haec meretrix plurimas fecit bonas meretrices, de quibus dictum est a Domino Jesu ad illum electum et seniorem populum Dei: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). 75. Ergo quoniam tam misericordem habemus Dominum, qui etiam gravi ignoscat errori, convertamur a vitiis, non recedamus a lege, praeceptum Domini quasi servuli sedulis studiis exsequamur. Quid nobis cum impuritatibus et impudicitiis? Quid cum operibus diaboli? 559 Audistis hodie in lectione decursa quid legio dixerit: Quid mihi et tibi est, Jesu fili Dei (Luc. VIII, 28)? Et tu dicito, si forte vides pugnare adversum te diaboli tentamenta: Quid mihi et tibi est, Belial? Ego Christi servus sum, illius redemptus sanguine, illi me totum mancipavi. Quid mihi et tibi est? Non novi opera tua, nihil tuum quaero, nihil tuum possideo, nihil tuum desidero. Quanto magis nos oportet separari a diabolo, si se ille discernit a Christo? Et si fuimus ei in aliquo obnoxii, jam non sumus: confugimus ad medicum, vulnera superiora curavit. Et si quid superest acerbitatis, medela non deerit. Et si quid injuriae fecimus, memor non erit, qui semel donavit. Et si gravia deliquimus, magnum medicum invenimus, magnam medicinam gratiae ejus accepimus (De poenit., dist. 1, cap. Medicina). Magna enim medicina tollit peccata magna. 76. Habemus etiam plura subsidia, quibus peccata nostra redimamus. Pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non venalis est Dominus, sed tu ipse venalis es. Peccatis tuis venumdatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua. Vilis pecunia, sed pretiosa est misericordia. Eleemosyna, inquit, a peccato liberat (Tob. XII, 9). Et alibi dicit: Redemptio viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8). Et in Evangelio Dominus dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Et veneno frequenter antidotum temperatur, hoc est, venenum veneno excluditur. Veneno mors repellitur, vita servatur. Fac et tu quasi bonus dispensator de instrumento avaritiae subsidium misericordiae, sinceritatis gratiam de corruptionis illecebra. CAPUT XXI. Prophetis etiam futura praesentia esse: item mundum ex Esaiae vaticinio non injuria destruendum, ad quam rem illustrandam perelegans adhibetur stadii comparatio. Hujus occasione nos athletas esse atque ad coronam exerceri sedulo oportere sanctus docet; ac tandem Christum ut adventum suum maturet, apprecatur.
77. Audisti quid lectum sit hodie: Ecce venit Dominus disperdere orbem terrarum (Esai. XIII, 5). Quasi manu sanctus propheta demonstret, quasi oculis advenientem videat judicii diem, ita dicit: Ecce venit Dominus disperdere orbem terrarum. Immo quia in spiritu prophetis etiam quae futura sunt tamquam praesentia revelantur, ideo quae videbat, nobis quoque demonstrare cupiebat, ut nos ad conversionem ab errore revocaret.
78. Nec tamen quisquam frangi debet, cum audit quia disperdet Dominus orbem terrarum. Ne forte dicat: Esto, nos gravia peccata commisimus, quid deliquit coelum, quid terra, quid mare, ut et illa disperdat? Cur peribit tam pulcher ornatus? Angusti est animi istiusmodi opinio. Caeterum si altius spectes, invenies hoc esse pro nobis, quod putas esse contra nos: judicabis hoc esse pro mundo, quod adversum mundum arbitraris. Non semper stadium refertum 560 est spectatoribus, non semper certaminibus inquietum, non semper concretum pulvere: sed quando certamina, tunc populus in spectaculo, luctator in scammate, pulvis in stadio. Ubi decursa certamina, conventus solvitur, discedit unusquisque aut victor ad gratiam, aut victus ad opprobrium: evehit corona victorem, victum premit verecundia, angit injuria. Si quis ergo postea ingrediatur stadium, videat vacuum celebritatis, dicat agonothetae: Cur vacat stadium; cur silent certamina; cur solemnia feriantur? Respondebit qui agoni praeest: Oportet requiescere athletas, requiescere spectatores. Quis enim laboris est fructus, nisi requies post laborem? Similiter et orbis terrarum aliquando solvendus est, ut sit requies fatigatis. 79. Athletae sumus, in quodam stadio decernimus spiritali. Denique bonus athleta dicebat: Facti sumus spectaculum hujus mundi (I Cor. IV, 9). Et alibi: Si curro, non ut in incertum: sic enitor, non ut aerem caedens; sed castigo corpus meum (I Cor. IX, 26). Et alibi: Superiora obliviscens, et quae sunt priora appetens, ad destinatum sequor bravium (Philip. III, 13). Athletae ergo sumus, legitime certandum est. Multa luctamina sunt: et qui hodie victus est, cras se reparat. Ante ad bravium contenditur, postea ad coronam. Numquid athleta otio vacat, cum semel dederit certamini nomen suum? Exercetur quotidie, ungitur quotidie. Ipse cibus ei agonisticus datur, disciplina exigitur, castimonia custoditur. Et tu dedisti nomen tuum ad agonem Christi, subscripsisti ad competitionem coronae: meditare, exercere, ungere oleo laetitiae, unguento exinanito. Cibus tuus cibus sobrietatis sit, nihil habeat intemperantiae, nihil luxuriae. Potus tuus parcior, ne quid ebrietatis obrepat: custodi corporis castimoniam, ut possis esse habilis ad coronam, ne existimatio tua offendat spectatoris affectum, ne te fautores tui negligentem videant et deserant. Spectant te Archangeli, et Potestates, et Dominationes, et illa Angelorum decem millia decem millium. Sub tantis spectatoribus erubescere, considera quam dedecorosum sit. Ingressus stadium, pulvere rigorem animae tuae excita, lacertos excute. Progressus in scamma, necesse est ut excipias pulverem, subeas aestivi solis flagrantiam. Gravis aestus, sed dulcis victoria: molesta caligo pulveris, sed speciosa tolerantia. Nemo stadium pulverulentus ingreditur, sed pulverulentum reddunt certamina. Ibi colligitur pulvis, ubi palma proponitur. Nemo iterum nitidus coronatur, pulverulentum decet victoria. 80. Veni ergo, Domine Jesu, exeat corona tua, admitte victores in requiem, victos ad compunctionem. Et si disperdis orbem terrarum, plura sunt invisibilia opera tua, quam quae vidimus. Qui angustioris est animi, illa non cernit, dolet quod disperdas orbem terrarum: sed qui novit spectare quae invisibilia sunt, gaudet ut venias, et omnes liberes. Gaudent athletae qui possunt 561 dicere: Veniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Gaudebit creatura mundi, ut a vanitate mundi istius liberetur, quae nunc congemiscit et parturit; quia vanitati etiam illa creatura subjecta est, donec multiplicetur adoptio filiorum, et totius corporis redemptio compleatur. In bono ergo disperdet orbem terrarum. Erit etenim coelum novum, et nox non erit amplius. Denique revelabit, inquit, faciem ejus, ut revelata facie spectemus gloriam Christi (I Cor. III, 13). CAPUT XXII. Fugiendas comessationes, ne se a nobis Moyses cum levitis separet, et quomodo adhuc veniat. Item quosnam rescindi jubeat Apostolus? Post haec nondum baptizati ad hanc tantam gratiam invitantur, explosis ad extremum quorumdam excusationibus.
81. Advertamus ergo in stadio constituti quantis aut delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere. Sicut enim erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10), ita erit moestitia super eo qui, non exorata venia, cursum hujus vitae confecerit. Castigemus ergo corpus nostrum jejuniis, fugiamus indecoras comessationes. Caveamus ne nobis dicatur: Ululate a vino. Ne veniat Moyses, et levitas advocet: et quicumque paratus ad Dominum armatam dexteram gerat, separet se ab his qui manducando et bibendo gravia contraxere peccata. Et hodie Moyses venit, cum Lex recensetur: Moyses vocat, cum Lex praecipit. 82. Apostolus docet (II Thess. III, 6) ut separemus nos ab omni fratre inquiete agente. Percutiamus eum gladio spirituali, qui est verbum Dei. (Ephes. VI, 17). Non fratris, non propinqui accipiamus personam: sed omnem immundum a Christi secernamus altaribus; ut emundet et corrigat lapsus suos, quo ad sacramenta Christi redire mereatur. 83. Si quis autem non est baptizatus, securior convertatur remissionem accipiens peccatorum. Siquidem baptismus velut ignis quidam peccata consumit; quia Christus in igne et spiritu baptizat. Denique hunc typum legis in Regnorum libris (III Reg. XVIII, 34), ubi Elias super altare ligna imposuit, et dixit ut mitterent super de hydriis aquam et dixit: Iterate, et iteraverunt; et dixit: Iterate tertio, et iteraverunt, tertio; et cum manaret aqua, precatus est Elias, et ignis descendit de coelo. Tu es 562 homo super altare, qui ablueris aqua, cujus exuritur culpa, ut vita renovetur. Lignum enim et stipulam consumit ignis. Noli timere ignem per quem illuminaris. Ideo tibi dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Suscipite jugum Christi. Nolite timere quia jugum est: festinate, quia leve est. Non conterit colla, sed honestat. Quid dubitatis; quid procrastinatis? Non alligat cervicem vinculis, sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit. 84. Quid negas adhuc esse temporis? Omne tempus opportunum ad indulgentiam. Si aurum tibi offeram, non mihi dicis: Cras veniam, sed jam exigis. Aurum accipere nemo differt, nullus excusat: redemptio animae promittitur, et nemo festinat. Joannes in poenitentiam baptizabat, et omnis Judaea conveniebat: Christus baptizat in Spiritu: Christus gratiam dispensat, et cum fastidio convenitur. Typum baptismatis demonstravit Elias (III Reg. XVIII, 43 et seq.), et coelum aperuit quod fuit clausum tribus annis et sex mensibus. Quanto majora munera veritatis sunt! Aperuit utique coelum non pluvia descendens, sed ascendens gratia. Nemo enim nisi per aquam et Spiritum ascendit in regnum coelorum. Clauserat coelum hominibus perfidia, sed aperuit fides. 85. Patebat et ante hoc coelum hominibus. Denique Enoch raptus ad coelum est. Iterum clausum est: sed aperuit Elias qui raptus est curru igneo (IV Reg. XI). Et vos potestis ascendere, si sacramenti gratiam consequamini. Quousque delectationes; quousque comessationes? Instat judicii dies: dum differs gratiam, mors appropinquat. Quis dicat: Nunc mihi non vacat, occupatus sum, non mihi demonstres lumen, nolo tam cito me redimas, non mihi adhuc opus est regnum coeleste? Nonne hoc dicit qui excusat se a baptismate? Et quanta gratia renovaris, o homo! Purgaris, et non exureris: sanaris, et non doles: reformaris, et non dissolveris: ictum mortis non excipis, et resurgis. Et adhuc dissimulas; adhuc exspectas ut vivas saeculo, postea te reservas Deo. Ignoras quod Cain propterea displicuerit sacrificium, quoniam non primitiva obtulit, sed primitivis ipse perfunctus est, de sequentibus munus Deo tentavit offerre: Abel autem primitiarum suarum oblatione praelatus, meruit insigni pietatis laudari oraculo.