De Genesi ad Litteram/I

E Wikisource

LIBER PRIMUS

Scriptura Sacra et litteraliter et figuraliter accipienda.

1. 1. Omnis divina Scriptura bipartita est, secundum id quod Dominus significat, dicens, scribam eruditum in regno Dei similem esse patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera 1, quae duo etiam Testamenta dicuntur. In Libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel admoneantur. In narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. Nam non esse accipienda figuraliter, nullus christianus dicere audebit, attendens Apostolum dicentem: Omnia autem haec in figura contingebant illis 2: et illud quod in Genesi scriptum est: Et erunt duo in carne una 3, magnum sacramentum commendantem in Christo et in Ecclesia 4.


Quid sibi velit "principium" et "caelum et terra".

1. 2. Si ergo utroque modo illa Scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: In principio fecit Deus coelum et terram 5: utrum in principio temporis; an quia primo omnium, an in principio, quod est Verbum Dei unigenitus Filius. Et quomodo possit ostendi Deum sine ulla sui commutatione operati mutabilia et temporalia. Et quid significetur nomine coeli et terrae; utrum spiritalis corporalisque creatura coeli et terrae vocabulum acceperit, an tantummodo corporalis: ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur, atque ita dixisse coelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare voluerit. An utriusque informis materia dicta est coelum et terra: spiritalis videlicet vita, sicuti esse potest in se, non conversa ad Creatorem; tali enim conversione formatur atque perficitur; si autem non convertatur, informis est: corporalis autem si possit intellegi per privationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum, sive visu, sive alio quolibet sensu corporis perceptibiles.


Quid sibi velit "caelum et terra".

1. 3. An coelum intellegendum est creatura spiritalis, ab exordio quo facta est, perfecta illa et beata semper: terra vero, corporalis materies adhuc imperfecta; quia terra, inquit, erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum 6; quibus verbis videtur informitatem significare substantiae corporalis? An utriusque informitas his etiam posterioribus verbis significatur: corporalis quidem eo quod dictum est: Terra erat invisibilis et incomposita: spiritalis autem eo quod dictum est: Tenebrae erant super abyssum; ut translato verbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam vitae informem, nisi convertatur ad Creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus; et illuminari, ut non sit tenebrosa? Et quomodo dictum est: Tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset, et tamquam superfunderet: quod tunc fit in creatura spiritali, cum convertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod Deus est.


Lucis creatio.

2. 4. Et quomodo dixit Deus: Fiat lux 7? utrum temporaliter, an in Verbi aeternitate? Et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere Deus, nisi per creaturam; ipse quippe est incommutabilis? Et si per creaturam dixit Deus: Fiat lux; quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam Deus diceret: Fiat lux? An non est lux prima creatura; quia iam dictum erat: In principio fecit Deus coelum et terram 8; et poterat per coelestem creaturam vox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: Fiat lux? Quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente Deo per creaturam spiritalem, quam Deus iam fecerat, cum in principio fecit Deus coelum et terram: Fiat lux; eo modo quo per talis creaturae interiorem et occultum motum divinitus diei potuit: Fiat lux.


Dei vox lucem creantis.

2. 5. An etiam corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Fiat lux; sicut corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es Filius meus dilectus 9: et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat Deus, cum in principio fecit coelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante voce facta est? Et si ita est, qua lingua sonuit ista vox, dicente Deo: Fiat lux; quia nondum erat linguarum diversitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluvium 10? Quaenam lingua erat una et sola, qua Deus locutus est: Fiat lux? et quis erat quem oportebat audire, atque intellegere, ad quem vox huiusmodi proferretur? An haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?


Dei vox lucem creantis et Verbum.

2. 6. Quid ergo dicemus? An id quod intellegitur in sono vocis, cum dicitur: Fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene intellegitur esse vox Dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat Verbi eius, de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11? Cum enim de illo dicitur: Omnia per ipsum facta sunt 12; satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus: Fiat lux. Quod si ita est, aeternum est quod dixit Deus: Fiat lux; quia Verbum Dei Deus apud Deum, Filius unicus Dei, Patri coaeternus est: quamvis Deo hoc in aeterno Verbo dicente creatura temporalis facta sit. Cum enim verba sint temporis, cum dicimus: Quando, et aliquando; aeternum tamen est in Verbo Dei, quando fieri aliquid debeat: et tunc fit quando fieri debuisse in illo Verbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud Verbum aeternum est.


Quid est ipsa lux a Deo facta?

3. 7. Et quid est lux ipsa quae facta est? utrum spiritale quid, an corporale? Si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura, iam hoc dicto perfecta, quae primo coelum appellata est, cum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 13: ut quod dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 14, eam revocante ad se Creatore, conversio eius facta atque illuminata intellegatur.


Utrum Deus creaverit "dicendo" in suo Verbo.

3. 8. Et cur ita dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram; et non dictum est: In principio dixit Deus: Fiat coelum et terra; et facta sunt coelum et terra: sicut de luce narratur: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux? Utrum prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus; et deinde per partes exsequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: Dixit Deus; id est, quia per Verbum suum fecit, quidquid fecit?


Materies informis quomodo formetur.

4. 9. An cum primum fiebat informitas materiae sive spiritalis sive corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus: Fiat; quia formam Verbi semper Patri cohaerentis, quo sempiterne dicit Deus omnia, neque sono vocis neque cogitatione tempora sonorum volvente, sed coaeterna sibi luce a se genitae Sapientiae, non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur Verbi formam, semper atque incommutabiliter Patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conversione ad id quod vere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit, et fit perfecta creatura: ut in eo quod Scriptura narrat: Dixit Deus: Fiat, intellegamus Dei dictum incorporeum in natura Verbi eius coaeterni revocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula quae per ordinem exsequitur? In qua conversione et formatione, quia pro suo modo imitatur Deum Verbum, hoc est Dei Filium semper Patri cohaerentem, plena similitudine et essentia pari, qua ipse et Pater unum sunt 15; non autem imitatur hanc Verbi formam, si aversa a Creatore, informis et imperfecta remaneat: propterea Filii commemoratio non ita fit quia Verbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram 16; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis: fit autem Filii commemoratio, quod etiam Verbum est, eo quod scriptum est: Dixit Deus: Fiat; ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae; per id autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae revocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo Creatori, et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem Patri, a quo statim hoc est quod ille.


Creatura informis formatur convertens se ad lumen sapientiae.

5. 10. Non enim habet informem vitam Verbum Filius, cui non solum hoc est esse quod vivere, sed etiam hoc est vivere, quod est sapienter ac beate vivere. Creatura vero, quamquam spiritalis et intellectualis vel rationalis, quae videtur esse illi Verbo propinquior, potest habere informem vitam; quia non sicut hoc est ei esse quod vivere, ita hoc vivere quod sapienter ac beate vivere. Aversa enim a Sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quae informitas eius est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen Sapientiae, Verbum Dei. A quo enim exstitit ut sit utcumque ac vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. Principium quippe creaturae intellectualis est aeterna Sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter, nullo modo cessaret occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut converteretur ad id ex quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. Ideoque interrogatus quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis 17.


Trinitas insinuata cum in inchoatione tum in perfectione creaturae.

5. 11. Quod autem Filius loquitur. Pater loquitur, quia Patre loquente dicitur Verbum, quod Filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente Deo Verbum coaeternum. Inest enim Deo benignitas summa, et sancta et iusta; et quidem non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur: Dixit Deus: Fiat lux 18; praecessit Scriptura dicens: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 19. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus iam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritalem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subiacebat scilicet bonae voluntati Creatoris, quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo: Fiat lux; in bona voluntate, hoc est in beneplacito eius pro modulo sui generis maneret quod factum est; et ideo rectum est, quod placuerit Deo, Scriptura dicente: Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est 20.


Quomodo Trinitas insinuetur in ipso exordio creaturae.

6. 12. Ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris (nam dicente Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram 21; intellegimus Patrem in Dei nomine, et Filium in principii nomine, qui non Patri, sed per seipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est: dicente autem Scriptura: Et Spiritus Dei ferebatur super aquam 22, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus); ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuetur: Verbum Dei scilicet, et Verbi generator, cum dicitur: Dixit Deus; et sancta bonitas, in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: Vidit Deus quia bonum est 23.


Quid sibi velit Spiritus Dei superferebatur super aquam.

7. 13. Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum 24; ac deinde inferente: Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 25? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit, subiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta eius benevolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cuius rei memor Apostolus dicturus de caritate, super eminentem viam demonstraturum se ait 26: et in alio loco: Supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi 27. Cum ergo sic oporteret insinuari Spiritum Dei, ut superferri diceretur, commodius factum est ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.


Deus amat creaturam suam ut sit et maneat.

8. 14. Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis, vidit Deus quia bonum est 28: placuit enim quod factum est, in ea benignitate qua placuit ut fieret. Duo quippe sunt propter quae amat Deus creaturam suam; ut sit, et ut maneat. Ut esset ergo quod maneret: Spiritus Dei superferebatur super aquam 29; ut autem maneret: Vidit Deus quia bona est. Et quod de luce dictum est, hoc de omnibus. Manent enim quaedam supergressa omnem temporalem volubilitatem in amplissima sanctitate sub Deo; quaedam vero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.


Quando Deus dixit: Fiat lux.

9. 15. Quod ergo dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 30, in aliquo die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit: si vero temporaliter dixit, non Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam temporalem; ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat per quam temporaliter diceretur: Fiat lux. Atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 31; ut coeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam coelum coeli huius, quod in corporibus summum est. Secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus coelum appellavit. Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.


Cuius generis fuit Dei "vox" cum lucem fecit.

9. 16. Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: Fiat lux 32, invenire difficile est. Sono enim vocis non intellegimus dictum: nam quidquid tale est, corporeum est. An ex illa imperfectione substantiae corporalis fecit aliquam vocem corpoream, per quam sonaret: Fiat lux? Ergo aliquod vocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. Sed si ita est, iam erat tempus, per quod vox curreret, sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. Quod si iam erat tempus antequam fieret lux, in quo tempore fieret vox qua sonaret: Fiat lux; ad quem diem pertinebat illud tempus? Unus enim dies, idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. An ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est vocale corpus, per quod sonaret: Fiat lux, et quo facta est ipsa lux? Sed omnis talis vox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. Numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat invisibile et incompositum, cui sic Deus personaret ac diceret: Fiat lux? Abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.


Utrum Dei Verbum prolatum est in tempore vel extra tempus?

9. 17. Utrum ergo spiritalis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus: Fiat lux, expressus ab aeterno Deo per Verbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 33, id est in illo coelo coeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae, in eius mente atque ratione fixa quodammodo a Verbo Patri coaeterno, et quodammodo impressa intellegitur, secundum quam moveretur, et ad speciem converteretur inferior illa tenebrosa imperfectio naturae corporeae, et fieret lux? Sed multum est ac difficillimum capere quomodo dicatur, Deo non temporaliter iubente, neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione veritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet impressas ab incommutabili Dei Sapientia rationes, tamquam intellegibiles locutiones, in ea quae infra sunt transmittente, fieri temporales motus in rebus temporalibus vel formandis vel administrandis. Si autem lux, quae primum dicta est ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis vita; quae nisi ad Creatorem illuminanda converteretur, fluitaret informiter. Cum autem conversa et illuminata est, factum est quod in Verbo Dei dictum est: Fiat lux.


Ex Gen 1, 5 videtur lux facta esse per spatium diei.

10. 18. Verumtamen quemadmodum sine tempore dictum est, quia in Verbum Patri coaeternum non cadit tempus; utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. Sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et divisa a tenebris, et inditis diei noctisque vocabulis, dicat Scriptura: Facta est vespera, et factum est mane dies unus 34? Unde videtur illud opus Dei factum per spatium diei, quo peracto ad vesperam ventum est, quod est noctis initium. Itemque peracto nocturno spatio completus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die Deus aliud consequenter operaretur.


Lux eiusque discretio a tenebris nonne simul facta est?

10. 19. Imo vero idipsum permirabile est, cum Deus nullo spatio syllabarum aeterna Verbi sui ratione dixerit: Fiat lux 35; cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret, et vespera fieret. An forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis vocabulis signaretur? Mirum si et hoc vel tanta mora fieri potuit a Deo, quanta dicitur a nobis. Discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est: non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.


Vocavit Deus lucem diem etc. in suae Sapientiae rationibus aeternis.

10. 20. Quod autem vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem 36, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum vocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur: Lux vocetur dies, et tenebrae vocentur nox? nisi forte quis ita desipiat, ut quia super omnia magnus est Deus, putet ore Dei prolatas, quamvis paucissimas syllabas, per totum diei spatium potuisse distendi. Huc accedit, quia Verbo sibi coaeterno, id est incommutabilis Sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali sono vocis, vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem. Rursum enim quaeritur, si verbis quibus utimur vocavit, qua lingua vocaverit; et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus: et non invenitur.


Quomodo sol alibi peragat diem, alibi noctem.

10. 21. An dicendum est, quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur; et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne deridear et ab iis qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit; ac per hoc omnibus viginti quatuor horis non deesse per circuitum gyri totius, alibi diem, alibi noctem. Numquidnam ergo in parte aliqua posituri sumus Deum ubi ei vespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? Nam et in libro qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: Et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit 37; hoc est, in eum locum unde ortus est. Sequitur enim, et dicit: Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et circuit ad aquilonem 38. Australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est: cum autem ad aquilonis partem circumiens pervehitur, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere. Quamquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies. Posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non posset exstingui. Sed hoc monstruosum est suspicari. Quid quod etiam sol nondum erat?


Fuitne prima lux spiritalis an corporalis?

10. 22. Quapropter si spiritalis lux primo die facta est, numquidnam occidit, ut ei succederet nox? Si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis videre non possumus, quia nec luna erat adhuc, nec aliquae stellae? Aut si semper in ea parte coeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius, eidem ita coniuncta, ut discerni dignoscique non possit, ad eamdem reditur difficultatem solvendae huius quaestionis: quia et ista lux eodem modo quo sol, tamquam comes eius, ab occasu in ortum circumiens redit; et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista in qua sumus, tenebrescit in noctem. Ex quo cogit, quod absit, in una parte credere Deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei vespera fieri. An forte in ea parte lucem fecerat, in qua facturus erat hominem; et ideo cum ab ipsa parte lux discessisset, vespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?


Lux primum facta dierumque vicissitudo.

11. 23. Utquid ergo factus est sol in potestatem diei 39, qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae dies etiam vocata est? An illa prior regiones superiores a terra longinquas illustrabat, ut sentiri non posset in terris; atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus appareret? Potest et hoc dici, auctum esse fulgorem dici sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies quam nunc est fuisse credatur. Etiam hoc a quodam dictum scio, primum naturam lucis inductam in opere Creatoris, cum dictum est: Fiat lux, et facta est lux 40; postea vero cum de luminaribus dicitur, quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum, ordine dierum, quo visum est Creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta vespera, ut vicissim nox perageretur, nec ille dixit, nec facile inveniri posse arbitror. Neque enim exstinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent; et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur; quod a quarto die coepisse fieri, eadem Scriptura testatur.


Lux et umbra: dies ac nox ante solis creationem.

12. 24. Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere, lucis quae primo facta est permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et invenire et explicare difficile est. Nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras Deum appellasse quis dixerit, propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, vel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est ut ex altera parte habeat corpus, si ex aliqua parte lux fuerit. Ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem pervenire non sinit, in eo loco umbra est: quoniam locus carens ea luce, qua illustraretur, nisi impediret corpus oppositum, hoc totum est quod umbra dicitur. Quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox vocatur. Neque enim omnes tenebrae nox. Nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux irrumpere per oppositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae; quia lux non est ibi, totumque spatium illud locus est carens luce: nec tamen tales tenebrae acceperunt vocabulum noctis, sed illae quae in eam partem terrae succedunt, unde removetur dies. Sicut non omnis lux dies appellatur; nam et lunae lux est, et siderum, et lucernarum, et coruscationum, et quarumque rerum ita fulgentium: sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.


Qua luce dies et noctes sibi succedebant?

12. 25. Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, sive staret, sive circumiret, non erat ex qua parte admitteret noctem sibi succedere; quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. An ex una parte facta erat, ut ipsa circumiens, etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? Cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil impediebat ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia, quae in eam partem succederet a tempore vespertino, ex qua lux in aliam declinaret.


Congregatio aquarum quomodo facta.

12. 26. Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupaverant? illae scilicet quae detractae sunt, ut terra nudaretur, in quam partem congregatae sunt? Si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam apparebat arida, nec totum abyssus occupabat. Si autem totum texerant; quis erat locus quo colligerentur, ut terrae ariditas appareret? Numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit cum ad ventilandum in area messis trita subrigitur, et congesta in aggerem nudat locum quem diffusa contexerat? Quis hoc dixerit, cum viderat usquequaque campos maris aequabiliter fusos, qui etiam cum aquae fluctuantis quidam velut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus complanantur? Et si qua littora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id quod aliunde decedit, unde in cum locum ex quo recesserat, iterum accedat. Cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? An forte rarior aqua velut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset apparere, nudaret? Quamquam et terra longe lateque subsidens, potuit alias partes praebere concavas, quibus confluentes et corruentes aquae reciperentur, et appareret arida ex his partibus, unde humor abscederet.


12. 27. Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species apparuerit.


Aquae et terra quando factae.

13. 27. Et ideo quaeri adhuc potest, quando Deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creaverit; in nullo enim sex dierum hoc invenitur. Itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante istorum primorum dierum commemorationem scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 41; ut in terrae vocabulo intellegamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam visibili specie sui generis declaratis: ut in eo quod sequitur Scriptura dicens: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquas 42, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta, suis iam notissimis qualitatibus conditas: ut ideo terra invisibilis dicta intellegatur, quod aquis cooperta non posset videri, etiamsi esset qui posset videre; ideo vero incomposita, quia nondum a mari distincta, et cincta litoribus, et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species, quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? Cur non scriptum est: Dixit Deus: Fiat terra, et facta est terra; item: Dixit Deus: Fiat aqua; et facta est aqua; vel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur: Dixit Deus: Fiat terra et aqua, et sic factum est?


Mundum creatum esse ex materia informi a Deo facta.

14. 27. Cur non dictum est, cum hoc factum esset: Vidit Deus, quia bonum est?


14. 28. Haec enim consideratio suasit (quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari; simulque illud et catholica fides praescribit, et certissima ratio docet, nullarum naturarum materiam esse potuisse, nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore Deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam Scriptura: Qui fecisti mundum ex materia informi 43, hanc materiam illis verbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus vel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, etc., donec diceretur: Et dixit Deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.


Rerum materia ac forma concreatae sunt.

15. 29. Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est. Sicut enim vox materia est verborum, verba vero formatam vocem indicant; non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verba formare: ita creator Deus non priore tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumque naturarum, quasi secunda consideratione formavit; formatam quippe creavit materiam. Sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit; potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit. Si enim quaeratur utrum vocem de verbis an de voce verba faciamus; non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius verba fieri de voce respondeat: ita quamvis utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali attentioni satis apparet. Quamobrem, cum simul utrumque Deus fecerit, et materiam quam formavit, et res in quas eam formavit, et utrumque ab Scriptura dici oportuerit, nec simul utrumque dici potuerit; prius illud unde aliquid factum est, quam illud quod inde factum est, dici debuisse quis dubitet? Quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque simul esse intellegimus, nec utrumque simul possumus enuntiare. Sicut autem in brevitate temporis contingit, cum duo ista verba proferimus, ut alterum ante alterum proferamus: ita in prolixitate narrationis alterum prius quam alterum narrandum fuit, quamvis utrumque, ut dictum est, simul fecerit Deus; ut quod sola origine prius est in faciendo, etiam tempore prius sit in narrando: quia duae res, quarum etiam altera nullo modo prior est, nominari simul non possunt; quanto minus simul narrari? Non itaque dubitandum est ita esse utcumque istam informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a Deo, et rebus quae de illa formatae sunt simul concreata sit.


Quomodo Scriptura materiae informitatem insinuet.

15. 30. Sed si credibiliter dicitur eam significari illis verbis: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquam 44; ut excepto quod ibi positum est de Spiritu Dei, caetera rerum quidem visibilium vocabula, sed ad illam informitatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus; quia haec duo elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt caeteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur informitas.


Alia ratio quomodo dies et nox facta fuerit, lucis forsitan emissione et contractione?

16. 30. Si hoc ergo probabiliter dicitur, non erat aliqua formata moles, quam lux ex una parte illustrans, ex altera faceret tenebras, unde posset nox die discedente succedere.


16. 31. Emissionem vero contractionemque lucis illius si velimus diem noctemque intellegere, nec causam videmus cur ita fieret. Non enim iam erant animalia, quibus haec vicissitudo salubriter exhiberetur, et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi. Nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque vicissitudines fierent, probare possimus. Iactus enim radiorum ex oculis nostris, cuiusdam lucis quidem est iactus; et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur; et emitti, cum ad eamdem rectitudinem, quae sunt longe posita attendimus: nec sane cum contrahitur, omnino cernere quae longe sunt desinit; sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. Sed tamen ea lux quae in sensu videntis est, tam exigua docetur, ut nisi adiuvetur extraria luce, nihil videre possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem, et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.


Lux spiritalis, lux increata, quae spiritales et rationales creaturas illuminat.

17. 32. Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit Deus: Fiat lux 45; non illa vera Patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae illuminat omnem hominem; sed illa de qua dici potuit: Prior omnium creata est sapientia 46. Cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita Sapientia, in spiritales atque rationales creaturas, sicut in animas sanctas se transfert 47, ut illuminatae lucere possint; fit in eis quaedam luculentae rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret Deus: Fiat lux: si iam erat creatura spiritalis, quae nomine coeli significata est, in eo quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 48; non corporeum coelum, sed coelum incorporeum coeli corporei, hoc est, super omne corpus, non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. Quo autem modo simul fieri potuit et quod illuminaretur, et ipsa illuminatio, ac diverso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.


Allegorice explicatur lucis a tenebris divisio.

17. 33. Sed huic luci succedentem noctem, ut vespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? A tenebris vero qualibus talis lux dividi potuit, dicente Scriptura: Et divisit Deus inter lucem ac tenebras 49? Numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine veritatis, inter quos et in eadem luce permanentes divideret Deus, tamquam inter lucem ac tenebras; et lucem vocans diem, ac tenebras noctem, ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum? An hic dies totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit; ideoque non dictus est primus, sed unus dies? Et facta est enim vespera, et factum est, inquit, mane dies unus 50: ut per hoc quod facta est vespera, peccatum rationalis creaturae; quod autem factum est mane, renovatio eius significata videatur.


Quid insinuare possit lucis a tenebris divisio.

17. 34. Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. Instituimus enim de Scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. Ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum, quomodo invenimus vesperam et mane in luce spiritali? An divisio quidem lucis a tenebris, distinctio est iam rei formatae ab informi; appellatio vero diei et noctis, insinuatio distributionis est, qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere, atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam; neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine supplemento esse decoris universi? Nox enim ordinatae sunt tenebrae.


De spirituali luce difficultas, quomodo in ea sit vespera et mane.

17. 35. Propterea vero cum facta esset lux, dictum est: Vidit Deus lucem, quia bona est 51; cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut cum explicasset: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux; Et divisit Deus inter lucem et tenebras; Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 52; tunc diceret: Et vidit Deus quia bonum est 53; et deinceps annecteret: Et facta est vespera, et factum est mane 54; sicut in aliis operibus facit, quibus vocabula imponit. Hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas caeteras iam corporales. Itaque si posteaquam distincta essent illa divisione et vocabulis, tunc diceretur: Vidit Deus quia bonum est 55; haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum. Quia vero lucem solam ita perfecerat; Vidit Deus, inquit, lucem, quia bona est, et divisione ac nominibus discrevit a tenebris. Neque tunc dixit: Vidit Deus quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. Namque ista nox quae nobis notissima est (facit enim eam super terras solis circuitus), quando per luminarium distributionem a die dividitur, post ipsam divisionem diei et noctis dicitur: Vidit Deus quia bonum est. Non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno; cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior sive distinctior. Vespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane vero, tamquam futurae operationis significatio.


Deum operari sui Verbi rationibus aeternis suique Spiritus amore.

18. 36. Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel angelus; sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui, et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti Spiritus sui. Nam et illud quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae vicina est hebraeae, (nam hoc a quodam docto christiano syro fertur expositum) non superferebatur, sed fovebat potius intellegi perhibetur. Nec sicut foventur tumores aut vulnera in corpore aquis vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis affectum. Non itaque per singulos dies istorum operum divinorum tamquam temporales voces Dei carnaliter cogitemus. Non enim ad hoc ipsa Dei Sapientia nostra infirmitate suscepta venit ad colligendos sub alas suas filios Ierusalem, quemadmodum gallina pullos suos 56 ut semper parvuli simus; sed ut malitia infantes, mente pueri esse desinamus 57.


Prudentia utendum est in Scripturis Sacris interpretandis.

18. 37. Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus: non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est; cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.


In obscuris Scripturae locis nihil temere asserendum.

19. 38. Ponamus enim in eo quod scriptum est: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 58; alium sensisse lucem corporalem factam, et alium spiritalem. Esse spiritalem lucem in creatura spiritali, fides nostra non dubitat: esse autem lucem corporalem coelestem, aut etiam supra coelum, vel ante coelum, cui succedere nox potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate certissima refellatur. Quod si factum fuerit, non hoc habebat divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia. Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adhuc incertum erit utrum hoc in illis verbis sanctorum Librorum scriptor sentiri voluerit, an aliud aliquid non minus verum. Quod si caetera contextio sermonis non hoc eum voluisse probaverit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi voluit; sed et verum, et quod utilius cognoscatur. Si autem contextio Scripturae hoc voluisse intellegi scriptorem non repugnaverit, adhuc restabit quaerere utrum et aliud non potuit. Quod si et aliud potuisse invenerimus, incertum erit quidnam eorum ille voluerit: et utrumque sentiri voluisse, non inconvenienter creditur, si utrique sententiae certa circumstantia suffragantur.


19. 39. Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris mundi huius elementis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum, atque huiusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re quam optime norunt, errare comprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere; quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas iam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum si quando de prava et falsa opinatione sua reprehendi, et convinci coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 59.


In Gen. interpretanda sententias varias profert Aug., nullam confidenter confirmat.

20. 40. Ad hoc enim considerandum et observandum librum Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleavi, protulique sententias de verbis ad exercitationem nostram obscure positis; non aliquid unum temere affirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intellegere non potest, Scripturae Dei det honorem, sibi timorem. Sed cum tam multis exitibus verba Scripturae quae tractavimus, exponantur, cohibeant se tandem qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, velut imperitum atque impolitum aliquid exagitant; sine pennis in terra reptantes, et volatu ranarum avium nidos irridentes. Periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos impios de coelestium corporum numeris, vel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, evanescunt; et eos sibi cum suspirio praeponentes, et magnos putantes, saluberrimae pietatis Libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent, vix patienter attingunt; a segetis asperitate abhorrentes, et spinarum floribus inhiantes. Non enim vacant videre quam suavis est Dominus 60, nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt, potestate a Domino sabbati accepta, vellere spicas, et tamdiu versari manibus, contritasque purgare, donec ad escam perveniant 61.


Qui intellectus eligendus in sententiis apertis vel oscuris.

21. 41. Dicet aliquis: Quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid eventilasti? Cur propemodum in quaestionibus adhuc latent omnia? Affirma aliquid eorum quae multa posse intellegi disputasti. Cui respondeo, ad eum ipsum me cibum suaviter pervenisse, quo didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus qui calumniari Libris nostrae salutis affectant; ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: atque ita teneamus Mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi 62, ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur. Et cum divinos Libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat: si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrumque vitari non potest, etiam si voluntas scriptoris incerta sit sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam.