De Genesi ad Litteram/III

E Wikisource

LIBER TERTIUS

Animalium ex aqua terraque eductio; quae sit ratio aquae ad aerem, aeris ad caelum.

1. 1. Et dixit Deus: Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia super terram, secundum firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit Deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas in mari, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus 1. Nunc in inferiore parte mundi, ea quae spiritu vitae moventur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est; quia huic coelo, in quo sunt luminaria, ita vicinus est aer, ut et ipse coeli nomen acceperit; sed nescio utrum etiam firmamentum possit vocari. Dicuntur autem coeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum coelum. Nam cum in hoc libro singulari numero dicatur coelum, quod dividit inter aquas quae supra, et eas quae infra sunt; in illo tamen psalmo: Et aquae, inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini 2. Et coelos coelorum si bene intellegimus sidereos aeriorum, tamquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est: Laudate eum, coeli coelorum 3. Satis apparet hunc aerem, non solum coelum, sed etiam coelos dici: sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur, quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum, et orbem terrae.


Quomodo intellegendum caelos diluvio periisse.

2. 2. Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus 4. Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices 5, potuit ad sidera pervenire. Sed quia huius aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur. Quod nescio quemadmodum possit intellegi, nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos 6, extentis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet.


Aquae aerisque naturam proximam esse.

2. 3. Oportebat itaque ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra: quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est ventum, et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere. Quapropter etiamsi verum dixit quidam saecularium poetarum:


Nubes excedit Olympus, et: Pacem magna tenent 7;


quia perhibetur in Olympi vertice aer esse tam tenuis, ut neque nebulis obumbretur, nec turbetur vento, neque sustentare alites possit, neque ipsos qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consueverunt: tamen et ipse aer est, unde aquis vicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conversus diluvii tempore creditur. Neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei coeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.


Opinio quorumdam elementa alternis vicibus posse mutari inter se.

3. 4. Quamquam de conversione elementorum, etiam inter ipsos qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parva quaestio est. Alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari, atque converti: alii vero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo vertatur. Unde fortassis suo loco, si Dominus voluerit, diligentius disputabimus: nunc autem quod ad praesentem sermonem attinet, haec commemoranda existimavi, ut intellegamus servatum esse ordinem rerum quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum narrare creata.


De quattuor elementis.

3. 5. Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac Scriptura ullum mundi huius elementum, cum quatuor notissimis eum constare persuasum sit, quia videtur hic coelum, et aqua, et terra commemorari, de aere autem taceri. Consuetudo quippe nostrarum Scripturarum est, aut coeli et terrae nomine mundum appellare, aut interdum addere et mare. aer itaque vel ad coelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia; vel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamvis et ipse saepius coeli nomine nuncupetur: ac per hoc non scriptum est: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum vivarum, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.


Quinque sensus hominum per quattuor elementa mundi secundum quosdam distingui.

4. 6. Ideoque sunt etiam qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere. Olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae attribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aves volitant; gustatum vero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. Nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse videantur. Ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. Nam et humor privatione caloris congelascit, et cum possint fervescere caetera elementa, ignis frigescere non potest: facilius quippe exstinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus maneat aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. Tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit: proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine terra. Ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse; sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.


4. 7. Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est vicinius naturae spiritali; quamvis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.


Ut ad quattuor elementa varie se habet sentiendi vis in quinque sensibus.

5. 7. Ac per hoc quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos; anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad eius lucem. In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat. In olfactu autem transit aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit. In gustatu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque traiecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit.


Aer quomodo se habeat ad caelum et aquas.

6. 8. Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum visibilium, quae intra mundum in elementis natura moventur, conditionem introduceret, prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit: non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi volare aves non posse dicuntur, si qua sunt spatia, coelo superiori coniunguntur, et coeli nuncupatione in Scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelleguntur: ut terrae nomine universaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum versus: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, et omnes abyssi 8, donec perveniatur ad aridam quae proprio nomine terra dicitur. Aer itaque ille superior, sive quod ad coelestem mundi pertinet partem, sive quod nullum habet visibilem habitatorem, de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est coelo nominato, neque annumeratus in creandis animalibus: iste vero inferior qui excipit exhalationes humidas maris ac terrae, et ad sustinendas aves quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia. Quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis volantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.


Cur liber Geneseos dicat aves ex aqua natos.

7. 9. Proinde scienter tamquam Spiritus Dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta volatilia. Quorum natura bipertitum locum sortita est; inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura flabili: illum deputatum natantibus, istum volantibus. Sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos videmus; olfactum explorandis vaporibus, gustatum explorandis liquoribus. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari valeant. Ideoque et ista in duabus maximis mundi partibus generali terrae nomine complectuntur: sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans: Laudate Dominum de coelis 9; omniaque inferiora ab alio principio: Laudate Dominum de terra 10; ubi et spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur, et ignis iste qui urit tangentem, quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde vertatur in aliud elementum. Et quamvis naturae suae sursum nitendo indicet appetitum, in coelestem tamen superiorem tranquillitatem non possit evadere; quia multo aere superatus et in eum conversus exstinguitur: ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem, et ad usus terroresque mortalium.


Cur Scriptura Sancta aves appellet caeli volatilia.

7. 10. Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum, et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis vescuntur, et maxime aves; in terra etiam requiescunt, fetusque propagant: pars enim humoris quae vaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. Ideoque cum dixisset Scriptura: Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia, inquit, super terras; addidit sane, dicens, secundum firmamentum coeli 11, in quo potest aliquanto manifestius apparere illud quod antea videbatur obscurum. Non enim ait: In firmamento coeli, sicut de luminaribus; sed, volatilia, inquit, super terram, secundum firmamentum coeli, id est iuxta firmamentum coeli: quia videlicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aves volant, illi spatio contiguum est, ubi volare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum coeli. In coelo ergo volant aves, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit; propter quod coelum vocantur multis locis volatilia coeli: non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.


Reptilia animarum vivarum cur pisces appellati. Sententia prior.

8. 11. Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum appellata. Sed si propterea sic appellarentur, avibus daretur nomen animae vivae. Cum vero et ipsa volatilia dicta sunt, sicut illa, reptilia, ut subaudiatur animarum vivarum; fatendum est, ut arbitror, ita dictum, ac si diceretur: Quae sunt in animabus vivis reptilia vel volatilia: sicut dici posset: Ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. Quamquam enim sint et animalia terrestria quae repunt super terram; tamen ex multo maiore numero pedibus moventur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis gradiuntur.


Sententia altera.

8. 12. Nonnulli autem putaverunt propterea non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit, nec aliqua qua vita velut rationi vicinior. Sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animadvertere potuerunt in vivariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur qui possunt et volunt. Nam fons quidam magnus Bullensium Regiorum, fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi vel praeripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, exspectantes unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. Non itaque frustra mihi videtur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aves volatilia: nam si vel nulla memoria, vel sensus tardior, animae vivae nomen repulisset a piscibus, volatilibus certe adhiberetur, quorum vita in oculis nostris est et memor et garrula, et in nidis construendis educandisque fetibus solertissima.


A quibusdam philosophis sua cuique elemento animalia tributa esse.

9. 13. Nec ignoro, ita quosdam philosophos sua cuiusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent, non tantum quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra requiescant, volando fatigatae: aeria vero animalia daemones esse; coelestia, deos; quorum quidem nos partim luminaria, partim Angelos dicimus. Iidem tamen aquis pisces et sui generis belluas attribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet; quasi vero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi vires, sicut volandi aves; et si forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura validior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, sive usu docta, ut homines, sive natura, ut quadrupedia vel serpentes. Aut si propterea non putant, quia non insunt pedes piscibus [nec vituli marini]; nec phocae aquarum sunt, nec colubri cochleaeque terrarum: nam et illae pedes habent, et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea vix aut nunquam recedunt. Dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen, non tantum nostrae, sed etiam Gentilium, nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.


Quis sit daemonum "locus".

10. 14. Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent; et propterea morte non dissolvuntur; quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius; duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo: distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis: si ergo haec ita sunt, non impedit ista distinctio nostram Scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat volatilia; quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus volatilibus datus est. Aer autem a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit. Non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit etiam terra nominari, secundum illum psalmum ubi dicitur: Laudate Dominum de terra 12. Superior vero pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo cui collimitatur, communi pace coniungitur, et eius vocabulo connuncupatur. In qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri, non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse), non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem; ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur, qui commotus ventos, et vehementius concitatus etiam ignes et tonitrua, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei, a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Unde in illo psalmo cum commemorata essent, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis 13; ne talia sine divina providentia fieri moverique putarentur, continuo subiecit: Quae faciunt verbum eius 14.


De aereo daemoniorum corpore.

10. 15. Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati: nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus iudicii. Et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit accommodatior Scripturae locus. Proinde quod nunc satis est, si haec spatia turbida et procellosa, propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam, possunt aeria corpora sustinere; possunt et avium quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso, atque ob hoc infimae ac terrenae parti deputato, vaporaliter inseruntur, et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus aggravatae sereno etiam rore distillant; si autem vehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.


De variis animantium generibus creatis de terra.

11. 16. Et dixit Deus: Educat terra animam vivam secundum genus: quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia reptilia terrae secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt 15. Iam nunc consequens erat ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci, quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere universaliter vocabulo terrae alibi Scriptura complectitur, ornaret animalibus suis. Et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in verbo Dei terra produxit. Sed quia saepe nomine pecorum vel nomine bestiarum, animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur quas nunc proprie bestias, et quae pecora dicat. Et repentia quidem sive reptilia terrena, non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi voluit; quamquam et bestiae dici possint: pecorum autem nomen non usitate serpentibus convenit. Rursum leonibus, et pardis, et tigridibus, et lupis, et vulpibus, canibus etiam et simiis, atque id genus caeteris usitate convenit vocabulum bestiarum. Pecorum autem nomen his animalibus accommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum: sive adiuvandis laboribus, ut boves et equi, et si qua talia; sive ad lanicium, vel ad vescendum, ut oves et sues.


De quadrupedibus.

11. 17. Quid ergo sunt quadrupedia? Quamquam enim haec omnia, praeter quaedam serpentia, quatuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam vellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamvis de his in repetitione tacuerit. An cervi, et damae, et onagri, et apri (quia neque illis bestiis ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus, neque tamen sub humana cura sunt) proprie quadrupedia nuncupata sunt; quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? An quia ter dixit, secundum genus 16, tria quaedam genera nos invitat attendere? Primo, secundum genus quadrupedia et reptilia; ubi arbitror significatum quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, stelliones, et si quid huiusmodi est. Ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iteravit, quia reptilium vocabulo fortasse complexus est: unde ibi non simpliciter ait, reptilia; sed addidit, omnia reptilia terrae 17. Ideo terrae, quia sunt et aquarum; et ideo omnia, ut illic intellegantur quae quatuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine proprie significata sunt. Bestias autem, de quibus item ait, secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saevit, exceptis serpentibus. Pecora vero de quibus tertio ait, secundum genus, quae neutra vi lacerant, sed aut cornibus, aut ne hoc quidem. Praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat, ipso pedum numero facile agnosci, et nomine pecorum vel bestiarum omne irrationale animal aliquando comprehendi. Sed etiam ferarum vocabulum solet in latina lingua tantumdem valere: non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc Scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi quotidiano facile animadverti potest.


Repetita verba secundum genus et rationes aeternae.

12. 18. Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur: an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius. Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur. Quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 18? Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia. Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est: Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus 19.


Quae aliae explicationes dari possint.

12. 19. An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur, et originis formam successione servarent, ideo dicuntur secundum genus, propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? Sed cur de herbis et lignis non solum dicitur, secundum genus, verum etiam secundum similitudinem, cum et animalia sive aquarum sive terrarum secundum similitudinem suam generent? An, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere? Nam et semen non ubique repetivit; cum tam herbis et lignis insit, quam animalibus, etsi non omnibus. Observatum est enim quaedam ita nasci ex aquis vel terra, ut sexus eis nullus sit; et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis ex quibus oriuntur. Hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum vis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus; quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, vel permansurum, vel nullo succedente decessurum.


Cur Scriptura Sancta illis verbis minime utatur in creatione hominis.

12. 20. Cur ergo et de homine non ita dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? An quia non ita Deus fecerat hominem ut moreretur, si praeceptum servare voluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor: sed post peccatum comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis 20; ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo possit mortalium genus servata successione subsistere? Quid sibi ergo vult post hominem factum illa benedictio: Crescite et multiplicamini, et implete terram; quod utique fieri posset generando? An nihil hinc temere dicendum, donec ad eum Scripturae locum perveniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? Potest enim nunc fortasse sufficere, propterea de homine non dictum esse, secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. Non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, volatilium, serpentium, pecorum, bestiarum: ut sic dictum accipiamus, secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.


Benedictio cur solis aquatilibus sicut homini impertita.

13. 21. Item quaeritur quid tantum aquarum animalia de Creatore meruerint, ut sola benedicerentur, sicut homines. Nam et ipsa benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram 21. An in uno creaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter intellegeretur, quae generationibus crescunt? Prius ergo diceretur in eo quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. An forte quae nullum haberent propagandae prolis affectum, ac sine ullo sensu generarent, indigna iudicavit illis benedictionis verbis: Crescite et multiplicamini: ubi autem talis inesset affectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intellegeretur? Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine, sive fornicandi, sive ipso coniugio immoderatius abutendi.


Quaestio de insectorum creatione.

14. 22. Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem. Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his maior sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia fecit 22, quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens 23, nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, animantia; ut maiore attentione stupeamus agilitatem muscae volantis, quam magnitudinem iumenti gradientis, ampliusque miremur opera formicularum, quam onera camelorum.


Quando insecta creata sint et quid dicendum de ceteris quae de animalium gignuntur corporibus.

14. 23. Sed utrum in primis, ut dixi, rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creatae narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. Et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis vel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt; et quia praecesserant conditionem, non solum animalium, sed etiam luminarium; et quia terrae continuantur per radicum connexionem, unde illo die quo apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationis, quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. Caetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura, per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabiliter Creatore.


Animalia venenosa et perniciosa cur creata.

15. 24. De generibus quoque animalium venenosis et perniciosis quaeri solet, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint; an potius ut iam creata essent innoxia, nonnisi postea peccatoribus nocere coeperunt. Neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus huius vitae laboriosae atque aerumnosae, cum ita sit nemo iustus ut perfectum se audeat dicere, fideliter attestante Apostolo et dicente: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim 24; cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae virtuti necessariae sint tentationes et molestiae corporales, eodem rursus Apostolo manifestante qui ait, magnitudine revelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se Dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 25: tamen et sanctus Daniel inter leones salvus atque intrepidus vixit 26, qui non utique Deo mentiens in oratione, non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur 27; et in ipsius Apostoli manu mortifera vipera inhaesit, nec laesit 28. Potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset vel terrendorum puniendorumque vitiorum, vel probandae perficiendaeque virtutis: quia et exempla sunt demonstranda patientiae, ad profectum caeterorum; et ipse sibi homo in tentationibus certius innotescit; et iuste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per voluptatem, fortiter recipitur per dolorem.


Bestiae quae sibi invicem nocent cur creatae?

16. 25. Dicet aliquis: Cur ergo invicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut vindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione virtutem? Ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum. Nec recte possumus dicere: Non essent aliae quibus aliae vescerentur. Habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros, ordines suos; quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis, etiam ex alio in aliud transeundo, mutantur. Quod etsi stultos latet, sublucet proficientibus, clarumque perfectis est. Et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut videat quantum sibi satagendum sit pro salute spiritali et sempiterna, qua omnibus irrationalibus animantibus antecellit; cum illa videat a maximis elephantis usque ad minimos vermiculos pro salute corporali et temporali, quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, sive resistendo, sive cavendo, agere quidquid valent: quod non apparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt; alia se vel repugnandi viribus, vel fugae praesidio, vel latebrarum munimine tuentur. Nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae vis est, quae illam compagem ineffabili permixtione vitaliter continet, et in quamdam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter, patitur corrumpi atque dissolvi.


Scrupulus de corporibus mortuorum devoratis.

17. 26. Illud etiam fortasse aliquem moveat, si animalia noxia vivos homines aut poenaliter laedunt, aut salubriter exercent, aut utiliter probant, aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum? Quasi vero quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro iam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia Creatoris reformanda rursus eruatur. Quamquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli Creatori, omnia maxima et minima occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt 29, ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis nervos ad omnia praeparare non dubitent.


Quaestio de spinis et tribulis.

18. 27. Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri, et de quibusdam lignis infructuosis, vel cur vel quando creata sint, cum Deus dixerit: Producat terra herbam pabuli seminantem semen, et lignum fructiferum faciens fructum 30. Sed qui ita moventur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus. Utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. Quantae autem sint utilitates, sive manifestae, sive occultae, omnium quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur, et ab expertis caetera inquirant.


Diligentior responsio ad superiorem quaestionem.

18. 28. Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: Spinas et tribulos pariet tibi 31. Nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. Fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. Sed ut in agris in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae valere credi potest, cum possent alibi nasci, vel ad avium pecorumque pastus, vel ad ipsorum hominum aliquos usus. Quamquam et ille sensus non abhorret ab his verbis, quo ita intellegitur dictum Spinas et tribulos pariet tibi; ut haec etiam antea terra pariens, non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus convenientem cibum; sunt enim quae his generibus, et mollioribus et aridioribus commode suaviterque vescantur: tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare. Non quod aliis locis haec antea nascerentur, et post in agris quos homo ad capiendas fruges coleret; sed et prius et postea in isdem locis: prius tamen non homini, post autem homini; ut hoc significetur quod additum est, tibi: quia non est dictum: Spinas et tribulos pariet, sed, pariet tibi; id est ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.


Cur in solius hominis creatione dictum: Faciamus.

19. 29. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. Et benedixit eos Deus dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius, et principamini piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram. Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis seminalis; vobis erit ad escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus coeli, et omni reptili repenti super terram, quod habet in se spiritum vitae; et omne pabulum viride in escam. Et factum est sic. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Et facta est vespera, et factum est mane dies sextus 32. Etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus. Nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breviter dicimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur: Dixit Deus: Fiat; hic autem: Dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Quam tamen deitatis unitatem intellegendam statim admonet, dicens: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; non quasi Pater ad imaginem Filii, aut Filius ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est, ad imaginem nostram, si ad Patris solius, aut ad Filii solius imaginem factus est homo: sed ita dictum: Fecit Deus ad imaginem Dei, tamquam diceretur, fecit Deus ad imaginem suam. Cum autem nunc dicitur, ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram; significatur quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos vel dicamus, vel credamus, vel intellegamus; sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.


Qua in parte sit homo factus ad imaginem Dei.

20. 30. Hic etiam illud non est praetereundum, quia cum dixisset, ad imaginem nostram; statim subiunxit, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli 33, et caeterorum animalium rationis expertium: ut videlicet intellegamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationalibus animantibus antecellit. Id autem est ipsa ratio, vel mens, vel intellegentia, vel si quo alio vocabulo commodius appellatur. Unde et Apostolus dicit: Renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem 34, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum 35; satis ostendens ubi sit homo creatus ad imaginem Dei, quia non corporis lineamentis, sed quadam forma intellegibili mentis illuminatae.


In hominis creatione cur non dictum: Et sic est factum.

20. 31. Ac per hoc sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intellegitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae Dei, non dictum est: Et sic est factum, ut deinde repeteretur: Et fecit Deus: quia sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua Verbi Dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo Verbo creabatur; sed ipsa primo creabatur lux, in qua fieret cognitio Verbi Dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum, et creari, atque formari: postea vero in caeteris creaturis dicitur: Et sic est factum; ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta Verbi cognitio; ac deinde cum dicitur: Et fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in Verbo Dei dictum erat ut fieret: hoc et in hominis conditione servatur. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 36, et cetera. Ac deinde non dicitur: Et sic est factum; sed iam subinfertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia et ipsa natura scilicet intellectualis est, sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere Verbum Dei per quod fit.


Quid sibi velit: Et sic est factum.

20. 32. Nam si diceretur: Et sic est factum, et postea subinferretur: Et fecit Deus; quasi primo factum intellegeretur in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in aliqua creatura quae rationalis non esset: quia vero et ista rationalis creatura est, et ipsa eadem agnitione perfecta est. Sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione Dei renovatur, secundum imaginem eius qui creavit eum; ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto veterasceret, unde rursus in eadem agnitione renovaretur. Quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia sive corpora sive irrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a Verbo, quo dictum est ut fierent: propter quam cognitionem primo dicebatur: Et sic est factum: ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in Verbo Dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et irrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur: Et fecit Deus.


De hominis immortalitate difficultas ex cibo ipsi praestito.

21. 33. Quomodo autem homo immortalis factus sit, et acceperit ad escam cum aliis animalibus, herbam pabuli ferentem semen, et lignum fructiferum, et herbam viridem, difficile est dicere. Si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. Neque enim posset corpus illud fame corrumpi. Nam illud quod dictum est: Crescite et multiplicamini, et implete terram 37, quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse videatur; unde hinc quoque mortalium corporum existit indicium: potest tamen dici, alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae caritatis affectu, nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri, nec ipsi morituri; donec terra immortalibus hominibus impleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici, et quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit, ciborum indigentiam quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.


Quorumdam opinio: animae creationem signari verbis Et fecit, corporis vero his Et finxit.

22. 34. Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt, tunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait Scriptura: Et finxit Deus hominem de limo terrae 38: ut quod dictum est, fecit, ad spiritum pertineat; quod autem, finxit, ad corpus. Nec attendunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. Licet enim subtilissime disseratur, ipsam mentem hominis in qua factus est ad imaginem Dei, quamdam scilicet rationalem vitam, distribui in aeternae contemplationis veritatem, et in rerum temporalium administrationem; atque ita fieri quasi masculum et feminam, illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago Dei, nisi illud quod inhaeret contemplandae incommutabili veritati. In cuius rei figura Paulus apostolus virum tantum dicit imaginem et gloriam Dei: Mulier autem, inquit, gloria viri est 39. Itaque quamvis hoc in duobus hominibus diversi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intellegitur; tamen et femina, quia est corpore femina, renovatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit, ubi non est masculus et femina. Sicut enim ab hac gratia renovationis, et reformatione imaginis Dei, non separantur feminae, quamvis in sexu corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod vir solus dicitur esse imago et gloria Dei; sic et in ipsa prima conditione hominis, secundum id quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eamdemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem Dei. Sed propter unitatem coniunctionis: Fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem Dei 40. Ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamvis secundum solum spiritum fieret ad imaginem Dei: Fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos 41, ut iam etiam corpus factum intellegatur. Rursus ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos vocant; ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse, et quod de viro mulier facta est, sicut postea manifestatur, cum id quod hic breviter dictum est, diligentius coeperit explicari: et ideo pluralem numerum continuo subiecit, dicens: Fecit eos, et benedixit eos 42. Sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti Scriptura de hominis creatione requiremus.


Quo spectet illud vers. 30: Et sic est factum.

23. 35. Nunc advertendum est, quod posteaquam dixit: Et sic factum est; statim subiecit: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 43: ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. Ad hoc enim intulit: Et sic est factum, quod ab illo loco inchoaverat, ubi ait: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis pabulum seminale 44, et cetera. Nam si ad omnia quae supra dicta sunt retulerimus quod ait: Et sic est factum; consequens erit ut fateamur etiam crevisse illos iam, et multiplicatos implevisse terram in eodem sexto die; quod eadem Scriptura testante post multos annos factum invenimus. Quapropter, cum data esset haec facultas edendi, et hoc Deo dicente homo cognovisset, dicitur: Et sic est factum; in hoc utique quod Deo dicente homo cognovit. Nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa quae data sunt etiam vescendo assumpsisset, servaretur illa consuetudo Scripturae, ut posteaquam dictum est: Et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio, ac diceretur: Et acceperunt et ederunt. Poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur Deus. Sicut in illo loco posteaquam dictum est: Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida45; subinfertur: Et sic est factum: ac deinde non dicitur: Et fecit Deus; sed tamen ita repetitur: Et congregata est aqua in congregationes suas, etc.


Cur de homine non singulatim, ut de ceteris, dictum est: Vidit Deus quia bonum est.

24. 36. Quod autem non singulatim, ut in caeteris, etiam de humana creatura dixit: Et vidit Deus quia bonum est: sed post hominem factum, datamque illi potestatem vel dominandi vel edendi, subintulit de omnibus: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, merito quaeri potest. Potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim caeteris quae antea facta sunt redditum est; tum demum de omnibus dici quae fecit Deus: Ecce bona valde. An forte quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde46; non singillatim de iis quae ipso die facta sunt? Cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eumdem diem sextum pertinent? nisi forte illa et singillatim in suo genere, et cum caeteris universaliter dici bona meruerunt; et homo factus ad imaginem Dei, nonnisi cum caeteris hoc dici meruit. An quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi vero posteaquam ibi constitutus est, dictum sit quod hic praetermissum est.


Etsi quae naturae fiant delinquendo deformes, universitas tamen pulchra manet cum eis.

24. 37. Quid ergo dicemus? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Quia cum ea quae facta sunt, in eo quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut vel illa quae non peccaverunt, vel illa quae peccare non possunt; et singula bona, et in universo bona valde sunt. Non enim frustra est additum, valde; quia et corporis membra si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in universi corporis compage omnia pulchriora. Quia oculum, verbi gratia, placitum atque laudatum, tamen si separatum a corpore videremus, non diceremus tam pulchrum, quam in illa connexione membrorum, cum loco suo positus in universo corpore cerneretur. Ea vero quae peccando amittunt decus proprium, nullo tamen modo efficiunt ut non etiam ipsa recte ordinata, cum toto atque universo bona sint. Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat; sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. Non enim falsum de illo dictum est. Qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. Non autem quando cum omnibus bonus est, sequitur ut etiam singillatim bonus sit. Moderatum est itaque ut id diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam significaret futuri. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero iustissimus ordinator est; ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit. Sed iam ea quae sequuntur in sequenti volumine pertractemus.