Jump to content

De Haeresibus ad Quodvultdeum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Haeresibus ad Quodvultdeum
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

PRAEFATIO

1. Quod petis saepissime atque instantissime, sancte fili Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianae et christiani nominis obumbratione fallentia, scias me olim longe antequam peteres facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi ut te institisse poscendo, in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi et dixi: " Aggrediar et faciam quod vult Deus ". Hoc enim Deum velle confido, si me ad huius operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguae meae tanta huius rei difficultas aut ostendatur tantummodo aut, ipso etiam plenius adiuvante, tollatur. Quorum duorum quod priore loco posui, iam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor. Quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor. Et utrum dum hoc ago ut efficiam, dum peto, dum quaero, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro. Scio me tamen nec petiturum nec quaesiturum ac pulsaturum quantum sat est, nisi et hunc affectum munere divinae inspirationis accepero.

2. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum quos tibi in hac re fideles socios potueris invenire orationibus adiuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas huius laboris mei partes ubi est ista praelocutio curavi tuae Caritati in auxilio Domini accelerare mittendas, ut propter noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis a me iam fuisse susceptum hoc tam grande negotium quod a me desideratis impleri.

3. Petis ergo, quod tuae indicant litterae, quas ad me dedisti cum primum a me petere ista coepisti, ut exponam: " Breviter, perstricte atque summatim, ex quo christiana religio promissae hereditatis nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant de fide, de Trinitate, de Baptismo, de paenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Veteri Testamento ". Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cuiusdam generalitatis adhibendum esse compendium, atque dixisti: " Et omnia omnino quibus a veritate dissentiunt ". Deinde addidisti: " Quae etiam baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate atque ratione respondeat ".

4. Haec omnia cum quaeris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium iam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid hoc loco possem tuae huius epistolae cogitare, et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae dicens: " Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto, id enim multipliciter factum esse non dubito ". Et tamquam consilium subiciens quomodo possit et servari brevitas et veritas pandi, adiungis ea verba quae paulo ante iam posui et dicis: "Sed breviter, perstricte atque summatim et opiniones rogo cuiuslibet haeresis poni et, quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi ". Ecce iterum remittis in longum, non quia dici ista breviter sive non valent sive non debent, sed quia tam multa sunt ut, quamlibet breviter dicenda, multas litteras flagitent. Tu autem: " Ut velut quodam - inquis - ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam obiectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis et praecipue - inquis - a Veneratione tua in hoc ipso constat elaboratum ". Quae cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas. Audi ergo unde commonearis quid petas.

5. Opiniones omnium philosophorum qui sectas varias condiderunt usque ad tempora sua - neque enim plus poterat - sex non parvulis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet eloquii, quantum rei nec laudandae nec vituperandae, nec affirmandae aut defendendae, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset quorum non omnes instituerunt haereses proprias quoniam nec illos tacendos putavit qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt.

6. Noster vero Epiphanius, Cyprius episcopus, abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta haeresibus loquens, sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione commemorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Huius brevitatem si fuero in commemorandis haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas non habebis. Sed non ibi huius laboris mei summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante vel etiam te praecurrente, poterit apparere cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit quantum desit operi quod ipse vis fieri quanto magis quod ego. Tu namque quamvis: " breviter, perstricte atque summatim ", tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus, quod ille non fecit.

7. Ego vero magis hoc volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quae nota est et quae ignota, vitari, et unde recte possit quaecumque innotuerit iudicari. Non enim omnis error haeresis est, quamvis omnis haeresis quae in vitio ponitur nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat haereticum regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest aut difficillime potest. Quod in processu huius operis declarabitur, si Deus rexerit atque ad id quod intendo perduxerit dispositionem meam. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit definiendus haereticus, suo loco videndum atque dicendum est. Nam si hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo primae partes operis huius de haeresibus quae post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat haereticum disputabitur. Cum ergo Dominus ascendisset in caelum, hi haeretici exorti sunt:

DE HAERESIBUS

1. SIMONIANI a Simone mago, qui baptizatus a Philippo diacono sicut in Actibus Apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis Apostolis emere ut etiam per impositionem manus eius daretur Spiritus Sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos 1. Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis. Nec Deum mundum fecisse dicebat, negabat etiam carnis resurrectionem. Et asserebat se Christum; itemque Iovem se credi volebat; Minervam vero meretricem quamdam Helenam, quam sibi sociam scelerum fecerat. Imaginesque et suam et eiusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas. Quas et Romae tamquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe apostolus Petrus eum vera virtute Dei omnipotentis exstinxit.

2. MENANDRIANI a Menandro etiam ipso mago discipulo eius, qui mundum asserebat non a Deo, sed ab angelis factum.

3. SATURNINIANI a quodam Saturnino qui turpitudinem Simonianam in Syria confirmasse perhibetur; qui etiam mundum solos angelos septem praeter conscientiam Dei Patris fecisse dicebat.

4. BASILIDIANI a Basilide qui hoc distabat a Simonianis, quod trecentos sexaginta quinque caelos esse credebat quo numero dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est . Cuius nominis litterae secundum Graecam supputationem eumdem numerum complent, sunt enim septem, et et et et et et ; id est unum et duo et centum et unum et ducenta et unum et sexaginta, quae fiunt in summa trecenta sexaginta quinque.

5. NICOLAITAE a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt 2. Iste cum de zelo pulcherrimae coniugis culparetur, velut purgandi se causa, permisisse fertur ut eam qui vellet uteretur. Quod eius factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum. Hi nec ab eis quae immolantur idolis cibos suos separant, et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur 3. Narrant etiam quaedam fabulosa de mundo, nescio quae barbara principum nomina miscentes disputationibus suis quibus terreant auditores; quae prudentibus risum potius faciunt quam timorem. Intelleguntur autem etiam isti non Deo tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus quas mirabili vel fingunt vanitate vel credunt.

6. GNOSTICI se propter excellentiam scientiae sic appellatos esse vel appellari debuisse gloriantur, cum sint superioribus omnibus vaniores atque turpiores. Denique cum ab aliis atque aliis per diversas terrarum partes aliter atque aliter nuncupentur, nonnulli eos etiam Borboritas vocant, quasi caenosos, propter nimiam turpitudinem quam suis mysteriis exercere dicuntur. Aliqui eos a Nicolaitis exortos putant, aliqui a Carpocrate de quo post loquemur. Tradunt autem dogmata fabulosissimis plena figmentis. Etiam ipsi principum vel angelorum nominibus terribilibus infirmas animas capiunt, et de Deo rerumque natura fabulosa et a sanitate veritatis aliena multa contexunt. Animarum substantiam Dei dicunt esse naturam, earumque adventum in haec corpora et reditum ad Deum eisdem suis fabulis longissimis et stultissimis secundum suos errores inserunt. Et illos qui eis credunt faciunt non multa, ut putant, scientia praepollere, sed multa, ut ita dicam, fabulositate vanescere. Dicuntur quoque Deum bonum et Deum malum in suis habere dogmatibus.

7. CARPOCRATIANI sunt a Carpocrate, qui docebat omnem turpem operationem omnemque adinventionem peccati nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates quibus haec placent ut possit ad caelum superius perveniri. Hic etiam Iesum hominem tantummodo et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam qua sciret ea quae superna essent atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum lege abiciebat. Negabat a Deo factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum. Sectae ipsius traditur fuisse quaedam femina Marcellina, quae colebat imagines Iesu et Pauli et Homeri et Pythagorae adorando incensumque ponendo.

8. CERINTHIANI a Cerintho idemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia huiusmodi legis praecepta servari; Iesum hominem tantummodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes. Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur, unde etiam Chiliastae sunt appellati.

9. NAZORAEI, cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris legis observant, quae Christiani per apostolicam traditionem non observare carnaliter, sed spiritaliter intellegere didicerunt.

10. HEBIONITAE Christum etiam ipsi tantummodo hominem dicunt. Mandata carnalia legis observant, circumcisionem scilicet carnis, et cetera a quorum oneribus per Novum Testamentum liberati sumus. Huic haeresi Epiphanius Sampsaeos et Elcesaeos ita copulat ut sub eodem numero tamquam una sit haeresis ponat, aliquid tamen interesse significans. Quamvis et in consequentibus loquatur de illis, ponens eos sub numero suo. Eusebius vero Elcesaitarum sectam commemorans fidem in persecutione dicit negandam docuisse et in corde servandam.

11. VALENTINIANI a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit, triginta aeonas, id est saecula, asserens exstitisse quorum principium esse profundum et silentium, quod profundum etiam patrem appellat. Ex quibus duobus velut ex coniugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patris aeonas octo; de intellectu autem et veritate processisse verbum et vitam, et protulisse aeonas decem; porro de verbo et vita processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse aeonas duodecim; itaque octo et decem et duodecim fieri triginta aeonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a patre missum, id est a profundo, spiritale vel caeleste corpus secum attulisse nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam tamquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse. Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum et animam salutem accipere affirmans.

12. SECUNDIANI hoc a Valentinianis distare dicuntur quod addunt opera turpitudinis.

13. PTOLOMAEUS, quoque discipulus Valentini, haeresim novam condere cupiens, quattuor aeonas et alios quattuor asserere maluit.

14. MARCUS etiam nescio quis haeresim condidit, negans resurrectionem carnis, et Christum non vere, sed putative passum asseverans. Duo quoque opinatus est ex adverso sibi esse principia, quiddam tale de aeonibus quale Valentinus affirmans.

15. COLORBASUS secutus est istos non multum aliter sentiens, vitam omnium hominum et generationem in septem sideribus consistere affirmans.

16. HERACLEONITAE, ab Heracleone discipulo superiorum, duo asserunt principia: unum ex altero, et ex his duobus alia plurima. Feruntur autem suos morientes novo modo quasi redimere, id est, per oleum, balsamum et aquam, et invocationes, quas hebraicis verbis dicunt super capita eorum.

17. OPHITAE a colubro nominati sunt, coluber enim Graece dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur; sed habent etiam verum colubrum assuetum eorum panes lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare. Quidam dicunt istos ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis exstitisse, et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum.

18. CAIANI propterea sic appellati quoniam Cain honorant dicentes eum fortissimae esse virtutis. Simul et Iudam traditorem divinum aliquid putant, et scelus eius beneficium deputant, asserentes eum praescisse quantum esset generi humano Christi passio profutura, et occidendum Iudaeis propterea tradidisse. Illos etiam qui schisma facientes in primo populo Dei terra dehiscente perierunt 4 et Sodomitas colere perhibentur. Blasphemant legem et Deum legis auctorem, carnisque resurrectionem negant.

19. SETHIANI nomen acceperunt a filio Adae, qui vocatus est Seth; eum quippe honorant, sed fabulosa et haeretica vanitate. Dicunt enim eum de superna matre natum, quam perhibent convenisse cum superno patre, unde divinum semen aliud nasceretur, tamquam filiorum Dei. Hi quoque multa de principatibus et potestatibus vanissima fabulantur. Quidam eos dicunt Sem filium Noe Christum putare.

20. ARCHONTICI a principibus appellati, universitatem, quam Deus condidit, opera esse principum dicunt. Operantur etiam quamdam turpitudinem. Resurrectionem carnis negant.

21. CERDONIANI a Cerdone nominati qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit, Deumque legis ac prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse sed iustum, patrem vero Christi bonum; Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem, nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Vetus.

22. MARCION quoque, a quo Marcionitae appellati sunt, Cerdonis secutus est dogmata de duobus principiis; quamvis Epiphanius eum tria dicat asseruisse principia, bonum, iustum, pravum, sed Eusebius Synerum quemdam, non Marcionem, trium principiorum atque naturarum scribit auctorem.

23. APELLITAE sunt quorum Apelles est princeps qui duos quidem deos introducit, unum bonum, alterum malum; non tamen in duobus diversis atque inter se adversis esse principiis, sed unum esse principium, Deum scilicet bonum, et ab illo factum alterum, qui cum malignus esset inventus, in sua mundum malignitate fecisse. Hunc Apellem dicunt quidam etiam de Christo tam falsa sensisse ut diceret eum non quidem carnem deposuisse de caelo, sed ex elementis mundi accepisse, quam mundo reddidit, cum sine carne resurgens ascendit in caelum.

24. SEVERIANI a Severo exorti vinum non bibunt eo quod fabulosa vanitate de Satanae terra germinasse asserant vitem. Etiam ipsi non sanam doctrinam suam, quibus volunt, inflant nominibus principum, carnis resurrectionem cum Vetere Testamento respuentes.

25. TATIANI a Tatiano quodam instituti, qui et Encratitae appellati sunt, nuptias damnant, atque omnino pares eas fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt, nec recipiunt in suorum numero coniugio utentem, sive marem sive feminam. Non vescuntur carnibus, easque omnino abominantur. Prolationes quasdam fabulosas saeculorum etiam isti sapiunt. Saluti primi hominis contradicunt. Epiphanius Tatianos et Encratitas ita discernit ut Encratitas Tatiani schismaticos dicat.

26. CATAPHRYGES sunt quorum auctores fuerunt Montanus tamquam paracletus et duae prophetissae ipsius, Prisca et Maximilla. His nomen provincia Phrygia dedit quia ibi exstiterunt ibique vixerunt, et etiam nunc in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus Sancti a Domino promissum in se potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro fornicationibus habent, et ideo dicunt eas permisisse apostolum Paulum quia: Ex parte sciebat et ex parte prophetabat, nondum enim venerat quod perfectum est 5. Hoc autem perfectum in Montanum et in eius prophetissas venisse delirant. Sacramenta perhibentur habere funesta, nam de infantis anniculi sanguine quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinae, panemque inde facientes. Qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro maximo sacerdote.

27. PEPUZIANI a loco quodam nominati sunt quam civitatem desertam dicit Epiphanius. Hanc autem isti, divinum aliquid esse arbitrantes, Ierusalem vocant; tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur, dicunt enim Quintillae et Priscillae in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum; unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. Faciunt et ipsi de sanguine infantis quod Cataphryges facere supra diximus, nam et ab eis perhibentur exorti. Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum eius Priscillae et Maximillae, et quia ibi vixerunt ideo locum meruisse appellari Ierusalem.

28. ARTOTYRITAE sunt quibus oblatio eorum hoc nomen dedit. Offerunt enim panem et caseum dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas. Hos Pepuzianis iungit Epiphanius.

29. TESSARESCEDECATITAE hinc appellati sunt, quod non nisi quartadecima luna Pascha celebrant, quilibet septem dierum occurrat dies, et si dies dominicus occurrerit, ipso die ieiunant et vigilant.

30. ALOGI propterea sic vocantur tamquam sine verbo - enim graece verbum dicitur -, quia Deum Verbum recipere noluerunt, Iohannis Evangelium respuentes, cuius nec Apocalypsin accipiunt, has videlicet Scripturas negantes esse ipsius.

31. ADAMIANI ex Adam dicti cuius imitantur in paradiso nuditatem, quae fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur, quia nec priusquam peccasset Adam nec priusquam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent si nemo peccasset. Nudi itaque mares feminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur ecclesiam.

32. ELCESAEOS et SAMPSAEOS hic tamquam ordine suo commemorat Epiphanius, quos dicit a quodam pseudopropheta esse deceptos qui vocabatur Elci, ex cuius genere duas mulieres tamquam deas ab eis perhibet adoratas. Cetera Hebionitis tenere similia.

33. THEODOTIANI a Theodotione quodam instituti hominem tantummodo Christum asseverant. Quod dicitur quidem Theodotion propterea docuisse quia in persecutione lapsus isto modo se casus sui devitare putabat opprobrium, si non Deum negasse, sed hominem videretur.

34. MELCHISEDECHIANI Melchisedech, sacerdotem Dei excelsi 6, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.

35. BARDESANISTAE a quodam Bardesane qui in doctrina Christi prius exstitisse perhibetur insignis, sed postea, quamvis non per omnia, in Valentini haeresim lapsus est.

36. NOETIANI a quodam Noeto qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum Sanctum.

37. VALESII et seipsos castrant et hospites suos, hoc modo existimantes Deo se debere servire. Alia quoque haeretica docere dicuntur et turpia, sed quae illa sint nec ipse commemoravit Epiphanius, nec usquam potui reperire.

38. CATHARCE, qui seipsos isto nomine quasi propter munditiam superbissime atque odiosissime nominant, secundas nuptias non admittunt, paenitentiam denegant, Novatum sectantes haereticum, unde etiam Novatiani appellantur.

39. ANGELICI, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius iam omnino defecisse testatur.

40. APOSTOLICI qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt eo quod in suam communionem non reciperent utentes coniugibus et res proprias possidentes. Quales habet catholica et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt quoniam se ab Ecclesia separantes nullam spem putant eos habere qui utuntur his rebus quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt: nam et Apotactitae appellantur. Sed et alia nescio quae propria haeretica docere perhibentur.

41. SABELLIANI ab illo Noeto, quem supra memoravimus, defluxisse dicuntur. Nam et discipulum eius quidam perhibent fuisse Sabellium. Sed qua causa duas haereses eas Epiphanius computet nescio, cum fieri potuisse videamus ut fuerit Sabellius iste famosior, et ideo ex illo celebrius haec haeresis nomen acceperit. Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur, Sabelliani autem sunt in ore multorum. Nam et Praxeanos eos a Praxea quidam vocant, et Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt, qui Praxeas et Hermogenes eadem sentientes in Africa fuisse dicuntur. Nec tamen istae plures sectae sunt, sed unius sectae plura nomina, ex his hominibus qui in ea maxime innotuerunt sicut Donatistae idem Parmenianistae, sicut Pelagiani idem Caelestiani. Unde ergo sit factum ut Noetianos et Sabellianos non unius haeresis duo nomina, sed tamquam duas haereses supradictus episcopus Epiphanius poneret, liquido invenire non potui; quia si quid inter se differunt, tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam. Loco quippe isto, quo et nos, tam longe a Noetianis Sabellianos commemorans: " Sabelliani ", inquit, " similia Noeto dogmatizantes praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum ". Quomodo de Sabellianis intellegi potest cum sic innotuerint dicere Patrem passum ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait: " Praeter hoc quod dicunt Patrem non esse passum ", Noetianos hoc dicere intellegi voluit, quis eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intellegi quilibet eorum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eumdem ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum? Filaster autem Brixianus episcopus in prolixissimo libro quem de haeresibus condidit et centum viginti octo haereses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens: " Sabellius ", inquit, " discipulus eius, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus est, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani; et Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in Africa; qui et ita sentientes abiecti sunt ab Ecclesia catholica ". Certe iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos qui ea quae Noetus sentiebant, et alia nomina eiusdem sectae commemoravit. Et tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tamquam duas haereses posuit; qua causa, ipse viderit.

42. ORIGENIANI a quodam Origene dicti sunt, non illo qui fere omnibus notus est, sed ab alio nescio quo, de quo vel sectatoribus eius Epiphanius loquens: " Origeniani ", inquit, " cuiusdam Origenis, turpis autem sunt operationis, isti sunt inenarrabilia facientes, sua corpora corruptioni tradentes ".

43. Alios autem ORIGENIANOS continuo subiciens: " Origeniani ", inquit, " alii, qui et Adamantii tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt, Christum autem creaturam et Spiritum Sanctum introducentes, paradisum autem et caelos et alia omnia allegorizantes ". Haec quidem de Origene Epiphanius. Sed qui eum defendunt unius eiusdemque substantiae esse dicunt docuisse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, neque resurrectionem reppulisse mortuorum; quamvis et in istis eum convincere studeant qui eius plura legerunt. Sed sunt huius Origenis alia dogmata quae catholica Ecclesia omnino non recipit. In quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab eius defensoribus falli, maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. Quis enim catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierint, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos eius, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt ad haec mala denuo relabi et reverti, et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturae semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos a quibus ista didicit Origenes in libris De civitate Dei diligentissime disputavi.

44. PAULIANI, a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt, sed eius initium ex quo de Maria natus est asseverant; nec eum aliquid amplius quam hominem putant. Ista haeresis aliquando cuiusdam Artemonis fuit, sed cum defecisset, instaurata est a Paulo, et postea sic a Photino confirmata, ut Photiniani quam Pauliani celebrius nuncupentur. Istos sane Paulianos baptizandos esse in Ecclesia catholica in Nicaeno concilio constitutum est. Unde credendum est eos regulam baptismatis non habere, quam secum multi haeretici cum de catholica discederent abstulerunt, eamque custodiunt.

45. PHOTINUS ab Epiphanio non continuo post Paulum sive cum Paulo, sed aliis interpositis ponitur. Non tacetur sane similia credidisse, secundum aliquid tamen adversatus ei dicitur; sed quid sit ipsum aliquid omnino non dicitur. Filaster autem continuatim ponit ambos sub singulis et propriis numeris quasi haereses duas, cum dicat Photinum in omnibus Pauli secutum fuisse doctrinam.

46. 1. MANICHAEI a quodam Persa exstiterunt qui vocabatur Manis, quamvis et ipsum, cum eius insana doctrina coepisset in Graecia praedicari, Manichaeum discipuli eius appellare maluerunt devitantes nomen insaniae. Unde quidam eorum quasi doctiores et eo ipso mendaciores, geminata " N " littera, Mannicheum vocant, quasi manna fundentem.

46. 2. Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse, composuit, duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos haereticos, opinatus est. Quarum inter se pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dogmata asseverantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic operi nimis longum est.

46. 3. Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere animas bonas, quas censent ab animarum malarum naturae scilicet contrariae commixtione liberandas, eius cuius Deus est esse naturae.

46. 4. Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura Dei, factum confitentur quidem, sed de commixtione boni et mali quae facta est quando inter se utraque natura pugnavit.

46. 5. Ipsam vero boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum et de omnibus eius elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta quae sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam, quam purgari putant in Electis suis eo genere vitae quo vivunt Electi Manichaeorum velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, Ecclesiam suam constare voluerunt.

46. 6. In ceteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonae divinaeque substantiae quae mixta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, artius et inquinatius colligari putant. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei tamquam propriis sedibus reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricatas.

46. 7. Lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis adiacentem, non solum in his navibus ubi eam purissimam credunt, verum etiam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos tenetur admixta crediturque purganda, Dei dicunt esse naturam. Quinque enim elementa quae genuerunt principes proprios genti tribuunt tenebrarum, eaque elementa his nominibus nuncupant: fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent; in tenebris serpentia, in igni quadrupedia, in aquis natatilia, in vento volatilia. His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno et substantia Dei missa esse, et in illa pugna fuisse permixta fumo aerem, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquae malae aquam bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem illas, id est duo caeli luminaria, ita distinguunt ut lunam dicant factam ex bona aqua, solem vero ex igni bono.

46. 8. Esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant ut illiciant feminas gentis adversae, et rursus feminae ut illiciant masculos eiusdem gentis adversae. Et per hanc illecebram commota eorum concupiscentia fugiat de illis lumen quod membris suis permixtum tenebant, et purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque in illis navibus imponatur ad regna propria reportandum.

46. 9. Qua occasione, vel potius exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa divina purgetur. Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine Manichaeorum facere affirmant. Detecti sunt tamen in Ecclesia sicut scis, apud Carthaginem, iam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiae praefuit aliqui adducti sunt. Ubi puella illa nomine Margarita istam nefariam turpitudinem prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc scelestum mysterium se dicebat esse vitiatam. Tunc Eusebiam quamdam manichaeam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc ipsum passam, vix compulit confiteri, cum primo illa se asseruisset integram, atque ab obstetrice inspici postulasset. Quae inspecta et quid esset inventa, totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum et commiscendum concumbentium semen farina substernitur quod Margarita indicante absens non audierat similiter indicavit. Et recenti tempore nonnulli eorum reperti et ad Ecclesiam ducti, sicut gesta episcopalia quae nobis misisti ostendunt, hoc non sacramentum sed exsecramentum sub diligenti interrogatione confessi sunt.

46. 10. Quorum unus nomine Viator eos qui ista faciunt proprie Catharistas vocari dicens, cum alias eiusdem manichaeae sectae partes in Mattarios et specialiter Manichaeos distribui perhiberet, omnes tamen has tres formas ab uno auctore propagatas, et omnes generaliter Manichaeos esse negare non potuit. Et certe illi libri manichaeis sunt omnibus sine dubitatione communes, in quibus libris illa portenta ad illiciendos et per concupiscentiam dissolvendos utriusque sexus principes tenebrarum ut liberata fugiat ab eis quae captiva tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas et feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt; unde ista, quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit. Divinas enim virtutes quantum possunt imitari se putant ut purgent Dei sui partem; quam profecto, sicut in omnibus corporibus caelestibus et terrestribus atque in omnium rerum seminibus, ita et in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus quae in alimentis sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam Catharistae appellantur, quasi purgatores, qui tanta eam purgantes diligentia ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant.

46. 11. Nec vescuntur tamen carnibus tamquam de mortuis vel occisis fugerit divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit quod iam dignum non sit in Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt quasi et ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci, et hoc solum vivat ex carne quod farina, ne moriatur, excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur; non quia putant divinae substantiae nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principum tenebrarum, cum vescantur uvis. Nec musti aliquid, vel recentissimi, sorbeant.

46. 12. Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur, aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut iam inde purgatae in nulla corpora revolvantur. Ceteras autem animas et in pecora redire arbitrantur et in omnia quae radicibus fixa sunt atque aluntur in terra. Herbas enim atque arbores sic putant vivere ut vitam quae illis inest et sentire credant et dolere cum laeditur, nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut carpere. Propter quod agrum etiam spinis purgare nefas habent. Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentissima, tamquam plurium homicidiorum ream dementer accusant. Suisque Auditoribus ideo haec arbitrantur ignosci quia praebent inde alimenta Electis suis ut divina illa substantia in eorum ventre purgata impetret eis veniam quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant haec afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos ut, si vescuntur carnibus, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in caelestibus colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere.

46. 13. Et si utuntur coniugibus, conceptum tamen generationemque devitent ne divina substantia, quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole. Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et potus venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione condemnant et, quantum in ipsis est, prohibent, quando generare prohibent, propter quod coniugia copulanda sunt.

46. 14. Adam et Evam ex parentibus principibus fumi asserunt natos, cum pater eorum nomine Saclas sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde commixtum divinae substantiae coeperat, cum uxore concumbens in carne, prolis tamquam tenacissimo vinculo colligasset.

46. 15. Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos asserunt ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malumque dignoscerent; eumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora liberanda; nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur; Deum qui legem per Moysen dedit, et in Hebraeis prophetis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsiusque Testamenti Novi Scripturas tamquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipant et quod nolunt reiciant; eisque tamquam totum verum habentes nonnullas apocryphas anteponunt.

46. 16. Promissionem Domini Iesu Christi de Paracleto Spiritu Sancto 7 in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse completam. Unde se ipse in suis litteris Iesu Christi apostolum dicit, eo quod Iesus Christus se missurum esse promiserit, atque in illo miserit Spiritum Sanctum. Propter quod etiam ipse Manichaeus duodecim discipulos habuit in instar apostolici numeri, quem numerum Manichaei hodieque custodiunt. Nam ex Electis suis habent duodecim quos appellant magistros, et tertium decimum principem ipsorum; episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris, et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis indefiniti. Habent etiam episcopi diaconos. Iam ceteri tantummodo Electi vocantur. Sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei ad hunc errorem vel ubi est sustentandum et augendum, vel ubi non est etiam seminandum.

46. 17. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre, nec quemquam eorum quos decipiunt baptizandum putant.

46. 18. Orationes faciunt ad solem per diem, quaquaversum circuit; ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem qua sol cum occiderit ad orientem revertitur. Stant orantes.

46. 19. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adversae, quam dogmatizant esse hominibus mixtam. Omnem carnem non Dei, sed malae mentis esse perhibent opificium, quae a contrario principio Deo coaeterna est. Carnalem aiunt concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum 8, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem, sed substantiam volunt esse contrariam sic nobis adhaerentem ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat; easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; nec in nobis sanatur hoc vitium, sicut nos dicimus, nusquam futurum, sed a nobis seiunctam atque seclusam substantiam istam mali, et finito isto saeculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tamquam in carcere sempiterno, esse victuram. Cui globo affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus natura quidem bonis, sed tamen quae non potuerint a naturae malae contagione mundari.

47. HIERACITAE, quorum auctor Hieraca nuncupatur resurrectionem carnis negant. Monachos tantum et monachas et coniugia non habentes in communionem recipiunt. Ad regnum caelorum non pertinere parvulos dicunt, quia non sunt eis merita ulla certaminis quo vitia superantur.

48. MELETIANI a Meletio nuncupati, nolentes orare cum conversis, id est, eis qui in persecutione ceciderunt schisma fecerunt. Nunc autem dicuntur Arianis esse coniuncti.

49. ARIANI ab Ario in eo sunt notissimi errore quo Patrem et Filium et Spiritum Sanctum nolunt esse unius eiusdemque naturae atque substantiae, aut expressius dicatur, essentiae, quae Graece appellatur; sed esse Filium creaturam; Spiritum vero Sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. In eo autem quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti sunt. Nec adversus eos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed hoc verum esse et Epiphanius non tacuit et ego ex eorum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. Rebaptizari quoque ab his Catholicos novimus; utrum et non Catholicos, nescio.

50. Audianos quos appellat Epiphanius et schismaticos, non haereticos vult videri, alii vocant Anthropomorphitas, quoniam Deum sibi fingunt cogitatione carnali in similitudinem imaginis corruptibilis hominis 9, quod rusticitati eorum tribuit Epiphanius, parcens eis ne dicantur haeretici. Eos autem separasse se dicit a communione nostra culpando episcopos divites et pascha cum Iudaeis celebrando. Quamvis sint qui eos in Aegypto Ecclesiae catholicae communicare asseverent. De Photinianis autem, quos isto loco Epiphanius commemorat iam superius satis locutus sum.

51. SEMIARIANOS Epiphanius dicit qui similis essentiae dicunt Filium, tamquam non plenos Arianos; quasi Ariani nec similem velint, cum hoc Eunomiani dicere celebrentur.

52. MACEDONIANI sunt a Macedonio, quos et Graeci dicunt, eo quod de Spiritu Sancto litigent. Nam de Patre et Filio recte sentiunt quod unius sint eiusdemque substantiae vel essentiae, sed hoc de Spiritu Sancto nolunt credere, creaturam eum esse dicentes. Hos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac quaestione ex parte cum illis sunt, ex parte nobiscum, quamvis a nonnullis perhibeantur quod non Deum, sed deitatem Patris et Filii dicant Spiritum Sanctum, et nullam propriam habere substantiam.

53. AERIANI ab Aerio quodam sunt qui, cum esset presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; et in Arianorum haeresim lapsus propria quoque dogmata addidisse nonnulla, dicens offerri pro dormientibus non oportere, nec statuta solemniter celebranda esse ieiunia; sed cum quisque voluerit, ieiunandum, ne videatur esse sub lege. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Quidam perhibent istos, sicut Encratitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi continentes et eos qui saeculo ita renuntiaverint ut propria nulla possideant. Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius; Filaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.

54. AETIANI ab Aetio sunt vocati, idemque Eunomiani ab Eunomio Aetii discipulo, in quo nomine magis innotuerunt. Eunomius quippe in dialectica praevalens, acutius et celebrius defendit hanc haeresim, dissimilem per omnia Patri asserens Filium, et Filio Spiritum Sanctum. Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si huius quae ab illo dicebatur fidei particeps esset.

55. APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani Deum Christum carnem solam sine anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem qua rationalis est anima hominis defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum Verbum in ea fuisse dixerunt. De ipsa vero eius carne sic a recta fide dissensisse perhibentur, ut dicerent carnem illam et Verbum unius eiusdemque substantiae, contentiosissime asseverantes Verbum carnem factum, hoc est, Verbi aliquid in carne fuisse conversum atque mutatum, non autem carnem de Mariae carne susceptam.

56. ANTIDICOMARITAE appellati sunt haeretici qui Mariae virginitati usque adeo contradicunt ut affirment eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam.

57. Postremam ponit Epiphanius MASSALIANORUM haeresim, quod nomen ex lingua Syra est. Graece autem dicuntur , ab orando sic appellati sunt. Tantum enim orant ut eis qui hoc de illis audiunt incredibile videatur. Nam cum Dominus dixerit: Oportet semper orare et non deficere 10, et Apostolus: Sine intermissione orate 11, quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi, isti ita nimis hoc faciunt ut hinc iudicarentur inter haereticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio qua phantastica et ridicule fabulosa narrare, porcam scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem qui non comburat intrare. His adiungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos et Satanianos, et hos omnes cum illis tamquam unam haeresim ponit. Dicuntur Euchitae opinari monachis non licere sustentandae vitae suae causa aliquid operari, atque ita seipsos monachos profiteri ut omnino ab operibus vacent. Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit supradictus Epiphanius episcopus Cyprius, apud Graecos inter magistros habitus, et a multis in catholicae fidei sanctitate laudatus. Cuius ego in commemorandis haereticis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis posui quae ipse non posuit, et aliqua non posui quae ipse posuit. Itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meae ratio postulabat. Proinde ille -de octoginta haeresibus, separatis viginti quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit - reliquas post Domini ascensum natas sexaginta brevissimis libris quinque comprehendit, atque omnes sex libros totius eiusdem sui operis fecit. Ego autem, quia secundum petitionem tuam eas haereses memorare institui, quae post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine christiani nominis extulerunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in unum referens ubi nullam differentiam potui reperire; et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit, sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemorare debeo sive quas apud alios reperi, sive quas ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Filaster posuit, nec posuit Epiphanius.

58. METANGISMONITAE dici possunt qui Metangismon asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter opinantes, ita ut Filius intret in Patrem tamquam vas minus in vas maius. Unde et tale nomen hic error accepit, ut Graece diceretur; quippe illa lingua vas dicitur, sed introitus unius vasis in alterum Latino nomine non potest dici sicut Graece potuit .

59. SELEUCIANI sunt vel HERMIANI, ab auctoribus Seleuco vel Hermia, qui elementorum materiam, de qua factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo coaeternam. Nec animam Deo tribuunt creatori, sed creatores esse animarum angelos volunt de igni et spiritu. Malum autem asserunt esse aliquando a Deo, aliquando a materia. Negant salvatorem in carne sedere ad dexteram Patris, sed ea se exuisse perhibent, eamque in sole posuisse, accipientes occasionem de psalmo ubi legitur: In sole posuit tabernaculum suum 12. Negant etiam visibilem paradisum, baptismum in aqua non accipiunt, resurrectionem non putant futuram, sed cotidie fieri in generatione filiorum.

60. PROCLIANITAE secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.

61. PATRICIANI, a Patricio nuncupati, substantiam carnis humanae non a Deo sed a diabolo conditam dicunt, eamque sic fugiendam et detestandam putant ut quidam eorum perhibeantur etiam morte sibimet illata carere carne voluisse.

62. ASCITAE ab utre appellati sunt - enim Graece latine uter dicitur - quem perhibentur inflatum et opertum circuire bacchantes tamquam ipsi sint evangelici utres novi novo vino repleti.

63. PASSALORYNCHITAE in tantum silentio student ut naribus et labiis suis digitum apponant, ne vel ipsam taciturnitatem voce praecipiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur, unde etiam illis est nomen inditum; enim Graece dicitur palus, et nasus. Cur autem per palum digitum significare maluerint a quibus hoc nomen compositum est nescio, cum Graece dicatur digitus et possint utique Dactydorynchitae multo evidentius nuncupari.

64. AQUARII ex hoc appellati sunt quod aquam offerunt in poculo sacramenti, non illud quod omnis Ecclesia.

65. COLUTHIANI a quodam Colutho qui dicebat Deum non facere mala contra illud quod scriptum est: Ego Deus creans mala 13.

66. FLORINIANI a Florino qui e contrario dicebat Deum creasse mala contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia, et ecce bona valde 14. Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes tamen ambo divinis eloquiis resistebant. Creat enim Deus malum, poenas iustissimas irrogando, quod Coluthus non videbat, non autem malas creando naturas atque substantias in quantum sunt naturae atque substantiae, ubi Florinus errabat.

67. Haeresim quamdam sine auctore et sine nomine Filaster commemorat quae dicit hunc mundum etiam post resurrectionem mortuorum in eodem statu, in quo nunc est, esse mansurum, neque ita esse mutandum ut sit caelum novum et terra nova sicut sancta Scriptura promittit 15.

68. Est alia haeresis nudis pedibus semper ambulantium in eo quod Dominus dixerit ad Moysen: Solve calceamentum de pedibus tuis 16, et quod propheta Isaias nudis pedibus legitur ambulasse 17. Ideo ergo haeresis est quia non propter corporis afflictionem sic ambulant, sed quia testimonia divina taliter intellegunt.

69. 1. DONATIANI vel DONATISTAE sunt qui primum propter ordinatum contra suam voluntatem Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, obicientes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione firmata, in haeresim schisma verterunt, tamquam Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu, quod magis apparuit iudicibus, falsa, de toto terrarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis exstincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos, ubi se amplius haereticos esse firmarunt, cum Ecclesiae catholicae universae placuerit nec in ipsis haereticis baptisma commune rescindere.

69. 2. Huius haeresis principem accepimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Caecilianum christianam dividens plebem, adiunctis sibi eiusdem factionis episcopis, Maiorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. Cui Maiorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc haeresim ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta eius ubi apparet eum etiam non catholicam de trinitate habuisse sententiam, sed quamvis eiusdem substantiae, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum Sanctum. Verum in hunc quem de trinitate habuit eius errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit, nec facile in eis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur.

69. 3. Isti haeretici in urbe Roma MONTENSES vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere, aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset.

69. 4. Ad hanc haeresim in Africa et illi pertinent qui appellantur CIRCUMCELLIONES, genus hominum agreste et famosissimae audaciae, non solum in alios immania facinora perpetrando sed nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes varias, maximeque praecipitiorum et aquarum et ignium, seipsos necare consuerunt, et in istum furorem alios quos potuerint sexus utriusque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Donatistarum displicent tales, nec eorum communione contaminari se putant, qui christiano orbi terrarum dementer obiiciunt ignotorum crimen Afrorum.

69. 5. Multa et inter ipsos facta sunt schismata, et ab iis se diversis coetibus alii atque alii separarunt, quorum separationem cetera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab eiusdem erroris centum ferme episcopis ordinatus, et a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim qui ordinationi eius etiam praesentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra Ecclesiam dari posse baptismum Christi. Nam quosdam ex eis cum eis quos extra eorum Ecclesiam baptizaverant in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione baptismatis receperunt. Nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt, nec eorum criminibus per sui concilii sententiam vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt.

70. 1. PRISCILLIANISTAE, quos in Hispania Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manichaeorum dogmata permixta sectantur, quamvis et ex aliis haeresibus in eos sordes tamquam in sentinam quamdam horribili confusione confluxerint. Propter occultandas autem contaminationes et turpitudines suas habent in suis dogmatibus et haec verba:

" Iura, periura, secretum prodere noli ".

Hi animas dicunt eiusdem naturae atque substantiae cuius est Deus; ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem caelos et per quosdam gradatim descendere principatus; et in malignum principem incurrere a quo istum mundum factum volunt atque ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari. Astruunt etiam fatalibus stellis homines colligatos ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa caeli esse compositum, sicut hi qui Mathematici vulgo appellantur, constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, et cetera nominatim signa percurrentes ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur. Haec et alia fabulosa, vana, sacrilega, quae persequi longum est, haeresis ista contexit.

70. 2. Carnes tamquam immundas escas etiam ipsa devitat; coniuges quibus hoc malum potuerit persuadere disiungens, et viros a nolentibus feminis, et feminas a nolentibus viris. Opificium quippe omnis carnis non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt; hoc versutiores etiam Manichaeis quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant, simul cum apocryphis legentes omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sanctis libris est quod eorum evertat errorem. De Christo sabellianam sectam tenent, eumdem ipsum esse dicentes, non solum Filium, sed etiam Patrem et Spiritum Sanctum.

71. Dicit Filaster esse alios haereticos qui cum hominibus non sumunt escas. Sed utrum cum aliis qui eiusdem sectae non sunt, an etiam inter seipsos hoc faciant, non exprimit. Dicit etiam eos de Patre et Filio recte, de Spiritu autem Sancto non catholice sapere, quod eum opinentur esse creatum.

72. A Rhetorio quodam exortam haeresim dicit nimium mirabilis vanitatis, quae omnes haereticos recte ambulare et vera dicere affirmat; quod ita est absurdum ut mihi incredibile videatur.

73. Alia est haeresis quae dicit in Christo divinitatem doluisse cum figeretur caro eius in cruce.

74. Est alia quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars eius sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus Sanctus, hoc est, quod Dei unius partes sint, quae istam faciunt trinitatem, velut ex his tribus partibus compleatur Deus, nec sit perfectus in se ipso vel Pater, vel Filius, vel Spiritus Sanctus.

75. Alia est quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.

76. Alia dicit corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.

77. Alia dicit esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi gentium.

78. Alia sceleratorum animas converti in daemones dicit et in quaeque animalia suis meritus congrua.

79. Alia, descendente ad inferos Christo, incredulos et omnes inde existimat liberatos.

80. Alia, sempiterne natum non intelligens Filium putat illam nativitatem sumpsisse a tempore initium. Et tamen volens coaeternum Patri Filium confiteri, apud illum fuisse antequam de illo nasceretur existimat, hoc est, semper eum fuisse; verumtamen semper eum Filium non fuisse, sed ex quo de illo natus est Filium esse coepisse.

Has haereses putavi in hoc opus meum de Filastri opere transferendas. Et alias quidem ipse commemorat, sed mihi appellandae haereses non videntur. Quascumque autem sine nominibus posui, nec ipse earum nomina memoravit.

81. LUCIFERIANOS, a Lucifero Calaritano episcopo exortos et celebriter nominatos, nec Epiphanius nec Filaster inter haereticos posuit. Credo tantummodo schisma, non haeresim eos condidisse credentes. Apud quemdam tamen cuius nomen in eodem eius opusculo non inveni in haereticis Luciferianos positos legi per haec verba: "Luciferiani - inquit - cum teneant in omnibus catholicam veritatem, in hunc errorem stultissimum prolabuntur, ut animam dicant ex transfusione generari, eamdemque dicunt et de carne et de carnis esse substantia ". Utrum ergo iste propter hoc quod de anima ita sentiunt - si tamen vere ita sentiunt -, eos inter haereticos ponendos esse crediderit recteque crediderit, an etiam si id non sentirent sive non sentiunt ideo tamen sint haeretici, quia dissensionem suam pertinaci animositate firmarunt, alia quaestio est, neque hoc loco mihi videtur esse tractanda.

82. IOVINIANISTAS quoque apud istum reperi quos iam noveram. A Ioviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum adhuc iuvenes essemus. Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto nec aliquid prodesse ieiunia vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginitatem Mariae destruebat dicens eam pariendo fuisse corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus caelibem vitam coniugiorum castorum atque fidelium meritis adaequabat, ita ut quaedam virgines sacrae provectae iam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habebat vel habere volebat uxorem, quod non propter aliquod apud Deum maius meritum in regno vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo coniugales patiatur molestias, disputabat. Cito tamen ista haeresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.

83. Cum Eusebii historiam perscrutatus essem, cui Rufinus a se in Latinam linguam translatae subsequentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam haeresim quam non legerim apud istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia. Itaque hos haereticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus nuncupare qui dixerunt animas cum corporibus mori atque dissolvi et in fine saeculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et eos alloquentis celerrime dicit fuisse correctos.

Iam nunc illae commemorandae sunt haereses quae a nobis non apud istos repertae sunt, sed in recordationem nostram quomodocumque venerunt.

84. HELVIDIANI, exorti ab Helvidio, ita virginitati Mariae contradicunt, ut eam post Christum alios etiam filios de viro suo Ioseph peperisse contendant. Sed mirum: istos, praetermisso Helvidii nomine, cur Antidicomaritas Epiphanius appellavit.

85. PATERNIANI inferiores partes humani corporis non a Deo, sed a diabolo factas opinantur, et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes impurissime vivunt. Hos etiam Venustianos quidam vocant.

86. TERTULLIANISTAE a Tertulliano, cuius multa leguntur opuscula eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi. Me autem ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi enim qui remanserant in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. Tertullianus ergo, sicut scripta eius indicant, animam dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit, neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum. Nec tamen hinc haereticus dicitur factus. Posset enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare, non tale corpus cuius partes aliae maiores, aliae minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia quae proprie dicimus corpora, quamvis de anima tale aliquid sentiat. Sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia incommutabiliter permanet. Non ergo ideo est Tertullianus factus haereticus, sed quia transiens ad Cataphrygas, quos ante destruxerat, coepit etiam secundas nuptias contra apostolicam doctrinam 18 tamquam stupra damnare, et postmodum etiam ab ipsis divisus sua conventicula propagavit. Dicit sane ipse animas hominum pessimas post mortem in daemones verti.

87. Est quaedam haeresis rusticana in campo nostro, id est Hipponiensi, vel potius fuit; paulatim enim diminuta in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt. Qui omnes modo correcti et Catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris. ABELOIM vocabantur, Punica declinatione nominis. Hos nonnulli dicunt ex filio Adae fuisse nominatos qui est vocatus Abel, unde ABELIANOS vel ABELOITAS eos possumus dicere. Non miscebantur uxoribus, et eis tamen sine uxoribus vivere sectae ipsius dogmate non licebat. Mares ergo et feminae sub continentiae professione simul habitantes puerum et puellam sibi adoptabant in eiusdem coniunctionis pacto successores suos futuros. Morte praeventis quibusque singulis alii subrogabantur, dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe parente defuncto, uno remanenti, usque ad eius quoque obitum filii serviebant. Post cuius mortem etiam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant. Nec umquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circumquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem hereditatis alienae libenter dantibus.

88. 1. PELAGIANORUM est haeresis hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur.

88. 2. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus: In adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum 19 et qua eruimur: De potestate tenebrarum ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur 20, propter quod ait: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 21, et qua diffunditur caritas in cordibus nostris 22, ut fides per dilectionem operetur 23, in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata. Cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur: Sine me nihil potestis facere 24. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret dicens ad hoc eam dari hominibus ut quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique: " Ut facilius possint ", voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere iussa divina. Illam vero gratiam Dei sine qua nihil boni possumus facere non esse dicunt nisi in libero arbitrio. Quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes, ipso adiuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc per donum Spiritus Sancti, ut quae didicerimus esse facienda faciamus.

88. 3. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur qua ignorantia pellitur; caritatem autem dari negant qua pie vivitur ut scilicet, cum sit Dei donum scientia quae sine caritate inflat, non sit Dei donum ipsa caritas quae ut scientia non inflet aedificat 25.

88. 4. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus ut convertantur ad Deum, sive pro fidelibus ut augeatur eis fides, et perseverent in eo. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens damnare compulsus est, sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere.

88. 5. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici ut sit omnino sine macula et ruga 26, quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra 27.

88. 6. Parvulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti; sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam.

88. 7. Ipsum quoque Adam dicunt etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae sed conditione naturae. Obiciuntur ab eis alia nonnulla, sed ista sunt maxime ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel paene cuncta pendere.

EPILOGUS

1. Ecce quam multas commemoravimus haereses, nec tamen modum tuae postulationis implevimus. " Ex quo enim christiana religio - ut verbis tuis utar -, hereditatis promissae nomen accepit", quae haereses ortae sint quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo existimo quia nullus eorum quorum de hac re scripta legi omnes posuit. Quando quidem inveni apud alium quas apud alium non inveni, et rursus apud istum quas ille non posuit. Ego autem propterea plures quam ipsi posui quia collegi ex omnibus quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam his quas ipse recolens apud ullum eorum invenire non potui. Unde merito credo nec me posuisse omnes quia nec omnes qui de hac re scripserunt legere potui, neque hoc quemquam eorum video fecisse quos legi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et ideo quod vis me loquente finiri, non saltem potest me cognoscente comprehendi quia omnia scire non possum.

2. Audivi scripsisse de haeresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum eius opusculum nec in nostra bibliotheca invenire potuimus, nec unde possit accipi scimus. Certissimus homo studiosus, librorum eius cognitor, de hoc interrogatus ait nescio quem, qui hanc famam disseminavit, nescisse quid dixerit. Nam de haeresibus, inquit, nullum opusculum sanctus Hieronymus condidit. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis melius aliquid quam hoc nostrum, quamvis nec ipsum, licet hominem doctissimum, omnes haereses arbitrer indagare potuisse. Et certe ABELOITAS nostrae regionis haereticos, quantum existimo, ille nescivit, sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos eiusque notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugientes.

3. Iam vero illud quod habent tuae litterae: " Ut omnia omnino dicamus quibus haeretici a veritate dissentiunt ", etiamsi omnia scirem, facere non possem, quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt enim haeretici, quod fatendum est, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis, sicut Macedoniani vel Photiniani, atque alii quicumque ita se habent. Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque longas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Nec ulli alieno ulla haeresis facile sic innotescit ut suis; unde nec earum quas commemoravi omnia dogmata me dixisse vel didicisse profiteor. Quis enim non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec ideo tamen parum prodest errores istos quos huic operi intexui lectos cognitosque vitare. Quid enim contra ista sentiat catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quaeritur, cum propter hoc scire sufficiat eam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem quemquam debere recipere. Quomodo autem quae contra haec veritas habet asserenda ac defendenda sint, modulum operis huius excedit. Sed multum adiuvat cor fidele nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere. Sed non omnis qui ista non credit consequenter debet se catholicum christianum vel putare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae quae in hoc opere nostro commemoratae non sunt vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit christianus catholicus non est. Quid ergo faciat haereticum deinceps requirendum est ut, cum hoc Domino adiuvante vitamus, non solum ea quae scimus, verum etiam quae nescimus, sive quae iam orta sunt, sive quae adhuc oriri poterunt, haeretica venena vitemus. Huius autem sit iam voluminis finis, quod propterea vobis antequam totum hoc opus perficerem credidi esse mittendum ut eum quicumque legeritis, ad id quod restat implendum, quod tamen magnum esse cernitis, me orationibus adiuvetis.

APPENDIX

[I. DE TIMOTHEANIS]

Timotheani dicunt Filium Dei verum quidem hominem ex virgine Maria natum, sed non ita unam reddidisse personam, ut non in unam sit redactus naturam; conflatorium quoddam volentes fuisse interiora virginis, per quod duae naturae, id est Deus et homo, in unam resolutae et compactae massam, unam Dei et hominis exhibuerint formam: immutata videlicet naturarum proprietate efficientium coitionem. Et ad confirmandam huiusmodi impietatem, quae Deum asserit a sua versum natura, cogunt evangelistae testimonium dicentis: Et Verbum caro factum est, quod ita interpretantur: divina natura in humanam versa est. O abolitionem, illi inviolabili impingentem substantiae! Huius impietatis initium Timotheus, apud Bizam Bithyniae modo exsulans civitatem, continentis et religiosae vitae imagine multis illudit.

[II. DE NESTORIANIS]

Nestoriani a Nestorio episcopo qui contra catholicam fidem dogmatizare ausus est, Christum Dominum nostrum Deum hominem tantum, nec id quod mediator Dei et hominum effectus est, in utero virginis de Spiritu Sancto fuisse conceptum, sed postea Deum homini fuisse permixtum. Nec Deum hominem passum sepultumque dicebat; vacuare contendens omne nostrum remedium, quo Verbum Dei sic hominem suscipere dignatus est in utero virginis, ut una persona fieret Dei et hominis, propter quod sic singulariter et mirabiliter natus, mortuus etiam pro nostris peccatis, cum ea quae non rapuerat persolveret, Deus homo a mortuis resurgens ascendit in caelum.

[IIA. DE NESTORIANIS]

Nestoriani haeresis nuncupatur a suo auctore Nestorio Constantinopolitanae Ecclesiae episcopo. Cuius haec perversitas fuit ut hominem tantummodo ex beata Maria virgine genitum praedicaret, quem Verbum Dei non in unitatem personae et in societatem inseparabilem recepisset. Et ob hoc virgo mater non theotocos sed anthropotocos deberet intellegi, quod Catholicorum aures nequaque ferre potuerunt, quia talis editio non unum Christum in veritate carnis atque deitatis, sed geminum, quod nefas est, asserebat.

[III. DE EUTYVHIANIS]

Eutychiani ab Eutyche quodam Constantinopolitanae Ecclesiae presbytero exorti sunt, qui dum videretur refutare Nestorium, in Apollinarem Manichaeumque transivit, et humanitatis in Christo denegans veritatem, quidquid a Verbo nostrae proprietatis receptum est, divinae tantummodo ascribit essentiae; ut sacramentum salutis humanae, quod non nisi in utraque substantia est, naturam in Christo nostram negando, dissolveret, stulta impietate non sentiens universo corpori auferri, quod capiti defuisset.

[IIIA. DE EUTYCHIANIS]

Eutychiani ab Eutyche presbytero, qui cum sibi per ambitionem regiam patrocinia conquirere dogmatizare ausus est ante incarnationem duas naturas fuisse in Christo. Postea autem quam Verbum caro factum est unam naturam id est divinam totumque hominem translatum in Deum nec verum hominem in utero virginis conceptum neque carnem ex corpore Mariae sumptam. Sed nescio ubi formatum corpus tam subtile adstruebat quale posset per inviolata matris virginea viscera transducere eumque totum Deum unam naturam confirmans nec Deum hominem sed solam divinitatem suscepisse passionem eamque levasse in caelum cum natum ex Maria virgine factumque ex semine David secundum carnem, crucifixum, mortuum et sepultum, a mortuis resurrexisse et in caelum perfectum hominem levasse quem exspectamus venturum iudicare vivos et mortuos. Et fides Catholica confirmat, et Scripturarum divinarum omnis clamat auctoritas. Contra quam fidem resiliens Eutyches praedictus cum Ephysana synodus depressa regia potentia, et maxime Dioscorus Alexandrinus episcopus eius sequeretur errores, a Flaviano Constantinopolitanae plebis episcopum non tantum honore privavit, sed etiam pulsum patria exilio dari fecit, adstante et contradicente venerandae apostolicae sedis diacono Hilaro. Alios vero sacerdotes absentes secunda sessione honoribus privaverunt, sed hunc divina maiestas provida et celeri et iusto iudicio ipsa consumpsit. Sublato enim exemptoque ex hac vita imperatore Theodosio, nec non et Crysafio quorum patrocinio saepe dictus Eutyches fidem Catholicam oppugnans supradictum errorem invexerat praeeunte ad Deum Flaviano sancto episcopo et confessore ut simul iusti Dei iudicis quantum relatum est operirentur examen. Auctoritate igitur praedictae sedis apostolicae et fidei robur expressum est, et error nefandi dogmatis exstinctus. Siquidem reportatum corpus confessoris cum gloria, sanctae Ecclesiae dignus locus excepit, relaxatis videlicet sacerdotinus qui digna confessione Deo accepti et hominibus grati restitui sacerdotio. Nefandi erroris auctor Eutyches e provincia pulsus, synodus praedicta male conceptos errores sua subscriptione detestans adversam sanamque doctrinam, pax sanctae matris Ecclesiae suos revocat sacerdotes.