Jump to content

De Iacob et vita beata

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Iacob et vita beata
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeJaEtV 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

443. CAPUT PRIMUM.

Ad virtutum disciplinam, passionesque coercendas necessarium esse sermonem prudentem, ac mentem rationi intentam; itemque rationem licet omnino concupiscentiam exscindere nequeat, posse tamen vel gravissimis motibus moderari. 1. Necessarius ad disciplinam bonus omnibus sermo, plenus prudentiae; et mens rationi intenta praecurrit virtutibus, passiones coercet. Docibilis enim virtus. Denique studio et discendo acquiritur, dissimulando amittitur. Alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam Lex diceret: Non adulterabis (Exod. XX, 14). Sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio; ut quod sermo bonus praescripserit, ratio plenius tractata persuadeat. Non enim servili ad obediendum constringimur necessitate, sed voluntate arbitra, sive ad virtutem propendemus, sive ad culpam inclinamur. Et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit, aut voluntas revocat, rationem secuta. Passio autem gravissima culpae concupiscentia est, quam ratio emollit et comprimit. Emollire enim potest, eradicare non potest; quoniam animus qui 444 est rationis capax, non est suarum passionum dominus, sed repressor. Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur: sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se revocet; sicut et Propheta nos docet dicens: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Concessit quod naturae est: negavit quod culpae est.

2. Omnis itaque temperantia ex aliis, non ex se originem sumit, ideoque secunda est. Nam aut de naturalibus suscipitur, aut de utilibus. Itaque aut naturalia temperat, aut utilitatis assertor est. Denique non ibi excidit concupiscentiam: sed facit ne concupiscentiae serviamus. Quis enim tantus, ut corporalem motum possit auferre, nisi solus ille qui potuit de infructuosa ficulnea dicere, hoc est malitia Judaeorum: Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam. Cui respondit servus: Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris; et siquidem fructum fecerit: sin autem, in futurum succides illam (Luc. XIII, 7 et seq.). Merito ad Dominum retulit, quia exscindendae temporalis prolapsionis potestatem sibi ipse vindicare non poterat: sed Domino reservabat. 3. Denique quem de hominibus meliorem et fortiorem assumemus, quam sanctum David, qui sibi cupiditatem qua concupierat aquam de lacu Bethlehem, hostili interclusam exercitu, auferre non potuit, potuit mitigare? Nam cum aliis utique 445 defuisse non inveniamus. id est, tanto exercitus numero, cum utique multo minus regi deesse potuerit ex caeteris fontibus aqua; irrationabilem quamdam concupiscentiam passus, desideravit eam quae hostium erat circumfusione vallata, unde sine maximo periculo non facile potuisset deferri. Itaque ait: Quis mihi dabit potum de lacu qui est in Bethlehem ad portam (II Reg. XXIII, 15)? Et cum essent reperti tres viri qui hostium castra praeciderent, et deferrent aquam quam summo desiderio desiderasset, cognoscens quod periculo alieno aqua sibi eadem constitisset, profudit illam Domino (Ibid.), ne sanguinem illorum qui eam detulerant, bibere videretur. Quae res indicio est quod concupiscentia quidem rationem praeveniat sed ratio cupiditati resistat. Humanum itaque passus est David, ut irrationabiliter concupisceret: sed illud laudabile, quod irrationabilem concupiscentiam rationabiliter parato fraudavit remedio. Dum laudo viros qui erubuerunt desiderium sui regis, et maluerunt finem ejus verecundiae vel periculo propriae salutis afferre: plus laudo eum qui erubuit in suo desiderio alienum periculum, et aquam dubiae sortis pretio quaesitam, sanguini comparavit: simul quasi repressa victor cupiditate profudit aquam Domino; ut ostenderet quod concupiscentiam suam verbi consolatione restingueret. 4. Potest igitur mens sobria impressiones refrenare ac reprimere quamvis gravium passionum, et fervorem omnem cupiditatis flagrantissimae refrigerare, derivare alio motus, et rectae rationis tractatione despuere passiones. Etenim cum Deus hominem constitueret, et in eo mores sensusque plantaret, tunc motibus ejus imposuit regale mentis imperium; ut omnes sensus motusque hominis, ejus vigore ac potestate regerentur. Adjunxit ad gratiam creaturae, ut mentem ipsam divinis informaret praeceptis, et sapientiae instrueret disciplinis, quibus et cavenda praenosceret, et eligenda cognosceret. Mens igitur recta ratione tenens disciplinam sapientiae, ut divina ac humana cognoscat, eruditur in Lege per quam discit quas sibi subjicere debeat passiones.

CAPUT II.

Passionibus tum animi, tum corporis moderari temperantiam: cujus effectus patriarcharum demonstrantur exemplis, ac deinde rationis dignitate commendata, eamdem temperantiam divino praecepto muniri Sanctus ostendit:

5. Passionum autem velut duces sunt naturales delectatio et dolor, quas sequuntur caeterae. Illae enim complectuntur universas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt. Et quia diximus subesse his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est: ante dolorem autem est timor, post dolorem tristitia. Commotio autem animi communis passio, et delectationis et doloris est. Transcurram alias, id est, superbiam, avaritiam, ambitionem, contentionem, 446 invidiam, quae sunt secundum animam passiones: transcurram etiam inexplebilem vorandi libidinem, effusionemque luxuriae atque lasciviae, quae vitia nexa sunt corpori, et secundum illud operantur. Meritoque temperantia quam maxime istarum passionum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat; deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis. Ideo Lex recidit ciborum licentiam (Levit. XI, 4 et seq.), epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam: verum etiam ut inhibentis contemplatione praecepti viam tractationi rationis aperiret, quae irritamenta gulae caeterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet. Temperantia est igitur correctionis praevia, disciplinae magistra. 6. Ab hac profectus Jacob sanctus, primatus a fratre quos non habebat (Gen. XXV, 33), accepit; ejusque praelatus assensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi viles esse judicio. Ab hac profectus Joseph, et calorem juventutis edomuit, et tentatum adulterinis animum illecebris, rectae rationis inductione firmavit. Denique quamvis fortis esset et validus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: Si Dominus meus non scit praeter me aliquid in domo sua, et omnia quaecumque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te quae uxor illius es: et quomodo faciam verbum hoc malum, et peccabo coram Deo (Gen. XXIX, 8 et 9)? Haec est igitur rectae rationis tractatio quam Graeci λογισμὸν nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur. Pulchra enim ratio, quod nec beneficiis domini esse deberet ingratus, nec occultum posset esse peccatum. quod, Deo teste, committeret, quem latere non posset. 7. Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit, et dolorem injuriae sequestrat. Denique et in acie plerumque victorem mitigat, et ferituri mucronem retardat, et rogantem morti eripit; eo quod subjectis parcere justa ratio persuadeat. Nam de excludendo vel mitigando injuriae dolore quis melior magister, quam patriarcha Jacob, qui proprios coarguens filios Simeon et Levi ait: Odiosum me fecistis, ita ut saevus videar (Gen. XXXIV, 30). Et utique ulti fuerant sororis injuriam, quae contra instituta patria violato fuerat pudore temerata; nec potuit Jacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum: sed maluit insolentes ratione cohiberi, sciens quod indignationem ratio temperare posset. 8. Temperantia est igitur quae resecat cupiditates. Hanc primis hominibus tenendam mandavit Deus dicens: De fructu autem ligni quod est in medio paradisi non edetis, neque tangetis illud, ne moriamini (Gen., II, 17) Et quia non est retenta, ideo transgressores virtutis egregiae paradisi exsules facti sunt, et immortalitatis exsortes. Hanc Lex docet, et universorum infundit affectibus (Exod. XX, 4, et alibi).

447 CAPUT III.

Temperantiam, sapientiam, et disciplinam a Domino doceri; quod sequitur ad studium cohortatio: item culpam nostram ascribendam esse soli nostrae voluntati, qua vel peccato vel justitiae servimus; ac demum utra servitus utri praeferenda videatur?

9. Docere autem Dominum eam, et sapientiam, et disciplinam Scriptura testatur. De temperantia in Lege (Exod. XX, 4, et alibi): de caeteris in libro Job, in quo scriptum est: Nonne Dominus est qui docet intellectum et disciplinam (Job XXXIII, 16)? Et in Evangelio Dominus ipse ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) Et alibi ad discipulos ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Unde autem discipuli dicti? Aut quid aliud a Christo nisi virtutum operari praecepta discebant? Denique David ait: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. CX, 10). Utique timor Dei de numero virtutum est; quia initium sapientiae timor Domini, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, sed obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 17 et 18). Doctrina igitur facit ut possimus pervenire ad justitiam. Potest igitur acquiri justitia discendo. Intendamus igitur studio in formam Evangelicae doctrinae. Minimum studii plerumque pro maximo habetur In studio enim sunt omnia, per quod adhibetur obedientia, quae in utramlibet partem propenderit, aut culpam adjungit, aut gratiam. Haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec nos in Adam secundo ad vitam vocavit. 10. Non est quod cuiquam nostram ascribamus aerumnam, nisi nostrae voluntati. Nemo tenetur ad culpam, nisi voluntate propria deflexerit. Non habent crimen quae inseruntur reluctantibus: voluntaria tantum commissa sequitur delictorum invidia, quod in alios derivemus. Voluntarium sibi militem elegit Christus, voluntarium servum sibi diabolus auctionatur. Neminem jugo servitutis astrictum possidet, nisi se prius peccatorum aere ei vendiderit. Quid carnem quasi infirmam accusamus? Membra nostra arma sunt iniquitatis, et arma justitiae. Vidisti pauperem injuriam accipientem, protexisti eum; membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab injuria vindicasti. Vidisti egenum, donasti eum muneribus, dextera tua mortem a tuo pectore repulisti. Vidisti eum qui ducitur ad mortem, eripuisti eum, quia scriptum est: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 11): membra tua arma sunt justitiae, si injuste hominem perire non passus es. Vidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos aversatus deseruisti, membra tua arma sunt castimoniae. Contra autem, si oculus tuus vidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti vulnus, impressisti telum 448 corpori tuo, membra tua arma peccati sunt. Vidisti possessionem pupillorum, et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui, membra tua arma iniquitatis sunt. Affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem voluntatis ministra. Non ergo vendat nos voluntas nostra. 11. Clamat Apostolus: Nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis in justitiam (Rom. VI, 16)? Ergo si aut peccato servimus, aut justitiae, consideremus in qua parte servitus tolerabilior, fructus uberior. Sed qui potest esse fructus in morte? Peccati enim stipendium mors; et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium; cum ea quae gessimus, erubescimus. Servire autem justitiae libertas est. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 22). Utraque conditio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa servitus et gloriosa libertas. Pretiosa servitus quasi tanti sanguinis pretio comparata: gloriosa autem libertas quam nulla servitus culpae, nulla peccatorum vincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui servitutis addicunt. 12. Disce humilitatem, o homo, apostolici vim cognosce magisterii. Si servum te dicas, libertus es: si liberum te jactes, servus es. Nam et ille qui quasi servus redemptus est, libertatem habet, et iste qui quasi liber vocatus est, bonum est illi ut servum Christi se esse cognoscat, sub quo servitus tuta est, et libertas secura. Quis quasi idiotam Paulum vel in ipso jure asserit? Scivit enim discernere inter libertum, et liberum; et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Revera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber. Omnes enim in servitute generati. Quid servili conditioni arrogantiam libertatis assumis? Quid titulos nobilitatis usurpas, servilis haereditas? Nescis quod te Adae atque Evae culpa mancipaverit servituti. Nescis quod redemerit te Christus, non emerit. Non auro, non argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni (I Pet. I, 18 et 19). clamat apostolus Petrus. Ergo redemptus a Domino es. Servus es qui creatus es, servus es qui redemptus es, et quasi Domino servitutem debes, et quasi Redemptori. Nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo, quam libertatem esse. Ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, adversus lapsum cautior, adversus superbiam tectior. Ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noveris legitimum obsequium deferendum; ne ab ingrato revocetur libertas. Quid te beatius, qui sub Domino regnas, et sub patrono militas?

449 CAPUT IV.

Quantum Deus homini concesserit, cum ei Legem dedit, et gratiam adjunxit. Ubi solvuntur duae quaestiones: Quomodo bona sit Lex, quae mortem operetur; et quomodo quae mortem operetur, mors nobis non sit?

13. Quid autem est quod tibi non contulit Dominus? Legem dedit, peccatum prodidit, adjunxit gratiam. Lex enim peccatum denuntiavit: sed in conditione lubrica penitus cohibere non potuit. Cognovi enim peccatum quod nesciebam. Cognovi concupiscentiam esse peccatum; et hac occasione cognitionis, peccati aera cumulata sunt; quia peccatum quod ante per ignorantiam meam mortuum videbatur, in me revixit: ego autem mortuus sum peccati vulnere; quia cognitio culpae quae mihi profutura videbatur, haec nocuit, ut scirem quod vitare non poteram. Peccatum enim prodidit, et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius acerbavit invidiam. Itaque supra modum factum est peccatum mihi; quia cumulatum est denuntiatione mandati. Crescit enim culpa, cum proditur, nec cavetur. Quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? Aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrando peccatum, operatum est in me mortem? Nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse Dominus ait: Si non venissem, et locutus fuissem his, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). 14. Quid miraris igitur si Lex quibusdam morti sit, cum morti sit et Domini salutaris adventus, per quem redempti sumus? Infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia: manet autem mandati gratia. Etenim sicut cognitio venenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae: sic divinum mandatum ad vitam aeternam. Sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus, cognitio earum in malum vertitur et periculum; et quo magis venena cognoverit, hoc se intelligit amplius periclitari: sic forma mandati iis qui Legem male interpretantur, vel demonstrata atque interdicta peccata vitare non possunt, mortis auctor est. Sicut ergo bonum est antidotum, etiamsi imprudenti aut intemperanti non bonum: sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. Ergo bonum mandatum, quod alicui mors est. Responsum igitur habe primae propositioni: quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est; bonum per naturam salutaris praecepti; mors per intemperantiam carnis. 15. Et quia diximus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors, quod per bonum licet, tamen mihi operatum est mortem. Sic enim proposuit Apostolus: Quod ergo bonum est, mihi mors est. Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 13). Itaque spectemus singula. Mandatum utique Legis est: Lex autem spiritalis est, cujus gratiam video, pulchritudinem laudo, formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego venumdatus sub peccato, trahor 450 invitus ad culpam. Etenim quasi servo culpa dominatur. Itaque odi crimen, et facio. Mens odit, caro concupiscit; ego tamen in utraque, qui Legi mente consentio, et carne quod nolo, hoc ago. Bonum ergo mandatum cui consentio; et mens bona quae quod bonum est, elegit. Bona ad judicandum, sed infirma plerumque ad resistendum; quia repugnat ei corporis appetentia, et captivam eam trahit ad erroris illecebras. 16. In quo periculo unum est remedium, ut quem Lex liberare non potuit, liberet Dei gratia. Sic enim scriptum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 4 et 25). Itaque fit ut licet peccatum quod latebat, id est, concupiscentia mea quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata sit, dum proditur, et supra modum facta sit ipsum peccatum (erat enim peccatum etsi nesciebatur, sed cognitione coacervatum est, et quasi incrementum erroris assumpsit, atque in naturam delicti cessit forma mandati), mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem solvimur omni mortis periculo. Absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi Legis mors non est, etsi mortem operetur. Quod enim conturbamur, fragilitatis est: quod evadimus, Christi.

CAPUT V.

Qua ratione Lex non suffecerit: sed necessaria fuerit gratia per mortem Christi donata; cum quo nos etiam mori, resurgere, et versari debeamus?

17. Ergo ut ad exordia sermonis hujus revertamur, mens bona est quae habet tractationem rationis, et intendit sapientiae disciplinis: sed gravis lucta est ei cum mortis corpore, et plerumque rationem mentis vincit carnis illecebra. Et ideo Dominus primo Legem dedit, cui mens hominis sese ad obtemperandum dedit, et ei servire coepit, ut esset subdita: sed caro subjecta non erat; quia sapientia carnis non est Legi subdita, et praeceptis ejus repugnabat. Non enim poterat virtuti obedire, cupiditatibus dedita, et lenociniis carnalibus implicata. Ideo laborandum est, ut teneamus Dei gratiam. Mens itaque bona, si rationi intendat; sed parum perfecta, nisi habeat gubernacula Christi. Venit enim Dominus Jesus, qui nostras passiones cruci suae affigeret, peccata donaret: in cujus morte justificati sumus; ut totus mundus ejus mundaretur sanguine. Denique in morte ipsius baptizati sumus. 18. Si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam, peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clavis affixae teneantur. Si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam viventes ad ea quae sunt mundana revocamur? Quid nobis cum elementis hujus mundi? Quid cum cupiditatibus? Quid cum luxuria atque lascivia quibus cum Christo mortui sumus? Quod si simus in Christo mortui, in Christo resurreximus: cum Christo igitur versemur: cum Christo superiora quae sunt, non quae 451 corruptibilia et terrena quaeramus. Christus resurgens a mortuis veterem hominem affixum cruci reliquit, novum resuscitavit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, Deo resurgeremus. Mortua est caro nostra, quid iterum peccato reviviscit? Quid iterum peccato obedit? Quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? Mortui sumus carne, renovati sumus spiritu. Spiritu ambulemus, qui spiritum Christi accepimus. Si autem spiritus Christi in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum: spiritus vero vivat propter justificationem. 19. Sic quod erat impossibile Legi, solutum est, si in spiritu ambulemus, si passiones sepelivimus, si crucem hujus corporis non resolvamus, si chirographum peccati quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus. Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3)? Mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia? Ideo Lex non praevaluit, quia non carnem mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non coloravit: ideo etiam obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina. Ergo et obfuit.

CAPUT VI.

Promulgatae Legis fructus esse peccati confessionem, ac humilitatem, immo et gratiam ipsam, et charitatis pignus: quibus subjungitur ad gratitudinis officia exhortatio cum beneficiorum homini concessorum enumeratione.

20. Quid igitur opus fuit ut Lex promulgaretur, si profutura non erat? Habebamus jam legem naturae; erat enim unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. Illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cujus operibus caro non posset justificari? Accessit vinculum, non solutio: addita est peccatorum agnitio, non remissio. Peccavimus omnes qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus. 21. Profuit tamen mihi, coepi confiteri quod negabam: coepi delictum meum cognoscere, et injustitiam meam non operire: coepi pronuntiare adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietates cordis mei. Sed et illud mihi prodest, quod non justificamur ex operibus Legis. Non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non habeo unde me jactem; et ideo gloriabor in Christo. Non gloriabor quia justus sum: sed gloriabor quia redemptus sum. Gloriabor, non quia vacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa sunt peccata. Non gloriabor quia profui, neque quia profuit mihi quisquam: sed quia pro me advocatus apud Patrem Christus est: sed quia pro me Christi sanguis effusus est. Facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus advenit. Propter me Christus mortem 452 gustavit. Fructuosior culpa, quam innocentia. Innocentia arrogantem me fecerat, culpa subjectum reddidit. 22. Habes igitur quibus latio profuit tibi Legis. Sed dicis quia per Legem superabundavit peccatum. Sed ubi superabundavit peccatum, superabundavit et gratia. Mortuus es peccato, homo: ergo Lex jam non obest. Resurgis per gratiam; ergo Lex profuit; quia acquisivit gratiam. Accepisti etiam pignus Christi charitatis; quoniam qui pro te mortuus est, advocatus est tibi, et sanguinis sui mercedem reservat, et qui peccatorem reconciliavit Patri, multo magis commendat innocentem, et tuetur subditum, qui adscivit noxium. 23. Tanti igitur beneficii debitor non rependes obsequium? Haeredem te fecit, cohaeredem te fecit; haeredem Dei, cohaeredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. Numera haec, et adjunge non tam ad debiti nexum, quam ad muneris accepti conservationem. Cohaeres Christi es, si compatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. Suscipe passiones ejus, ut supra passiones cum eodem esse merearis. Vide quomodo tibi peccata superiora donavit; ut nihil faceret obesse, quod peccasti. Vide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. Brevis hujus laboris est meta, et corona fructus perpetui: tolerabilis passio, merces inaestimabilis. Quid enim te angit? An ignobilitatis abjectio? Sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas devotionis ac fidei. Num census tenuior, victus augustior? Sed erunt tibi divitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. Num amissio filiorum? Recipies perpetuos, quos susceperas temporales, et dicetur de te; Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem (Esai. XXXI, 9). Indignae, inquit, passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII, 18), Scriptura tibi dicit. 24. Adde quia vita beata his adversis saecularium molestiarum, aut passionum corporalium non minuitur, sed magis probatur. Adde quod vel patrimonii damna non sentit, vel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. Adde quia nescit naufragia, qui semper in portu tranquillitatis est. Quid illud, quod labor tibi communis est cum omni creatura; quia propter te mundus ipse servitutem tolerat corruptionis; quia cum sanctis tibi laboris hujus et exspectationis commune consortium est? Sol occasum suum recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri exspectatur redemptio. 25. Sed vereris dubios vitae anfractus, et adversarii insidias, cum habeas auxilium Dei, habeas tantam ejus dignationem, ut Filio proprio pro te non pepercerit (Rom. VIII, 32). Pulchro verbo usa est Scriptura, ut Dei Patris erga te pium propositum declararet, qui Filium morti obtulit. Et Filius mortis acerbitatem sentire non potuit. Quod in Patre fuit, nihil sibi ipse reliquit: totum 453 pro te obtulit: quod in plenitudine divinitatis, nihil ipse amisit, et te redemit. Considera affectum patrium. Quod pietatis est, quasi morituri Filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit dolorem; ne tibi periret fructus redemptionis. Tantum fuit Domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo periclitaretur, dum te lucraretur. Ille propter te dispendia nostra suscepit; ut te divinis insereret, coelestibus consecraret. Mire etiam addidit: Pro nobis omnibus tradidit illum (Rom., VIII, 32); ut ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi Filium pro singulis traderet. Pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo universa donaverit? Nihil enim excepit, qui omnium concessit auctorem. 26. Nihil est igitur quod negari posse nobis vereamur: nihil est in quo de munificentiae divinae diffidere perseverantia debeamus, cujus fuit tam diuturna et jugis ubertas; ut primo praedestinaret, deinde vocaret; et quos vocaret, hos et justificaret; et quos justificaret, hos et clarificaret. Poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? Inter tot beneficia Dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae? Sed quis audeat accusare quos electos divino ceruit judicio? Num Deus Pater ipse qui contulit, potest dona sua rescindere; et quos adoptione suscepit, eos a paterni affectus gratia relegare? Sed metus est ne judex severior sit. Considera quem judicem habeas. Nempe Christo dedit Pater omne judicium. Poterit te ergo ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cujus vitam suae mortis mercedem esse cognoscit? Nonne dicet: Quae utilitas in sanguine meo (Ps. XXIX, 10), si damno quem ipse salvavi? Deinde consideras judicem, non consideras advocatum. Potest iste saeviorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?

CAPUT VII.

Eam in nobis debere esse charitatem, ut nullis adversis a Christo separemur, cum illis non minuatur beata vita: beatam enim vitam reperiri in hominibus, in quibus fuerit vita perfecta; et in quo haec consistat. Denique virum perfectum supra casus omnes ac aerumnas esse positum.

27. Sed etsi qua imminerent gravia, nequaquam nos a Christo separare deberent. Cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit? Ideoque debet in nobis esse charitas, ut nullis periculis revocemur a Christo. Scriptum est enim: Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non concludent eam (Cant. VIII, 7); quia torrentem transit anima diligentis. Nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae vim charitatis imminuit. In his enim probamur, in 454 his beata vita est, etiamsi multis periculis inundetur. 28. Non enim frangitur sapiens doloribus corporis, nec vexatur incommodis: sed etiam in aerumnis beatus manet. Neque enim adversa corporis vitae beatae munus imminuunt, neque de ejus suavitate aliquid delibant; quia non in delectatione corporis vitae beatitudo est: sed in conscientia pura ab omni labe peccati, et in ejus mente, qui cognoscit quia quod bonum est, hoc delectat, etiamsi asperum sit; quod autem indecorum, etiamsi suave, non mulcet. Ergo causa bene vivendi, non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est: non caro quae subjecta est passioni, sed mens quae judicat quia nihil melius delectat, quam consiliorum honestas, et operum pulchritudo. Ea igitur beatae interpres est vitae. Melior est enim prudentia vel ratio arbitra passionis, quam passio: praestantiusque quod judicat, quam quod judicio subjectum est. Neque enim fieri potest, ut ratione sit melius, quod est irrationabile. Habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Jesum, et in suo affectu praemium et gratiam: etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut Dominus definivit dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matt. V, 10). 29. Est ergo beata vita in hominibus, sed in his scilicet in quibus fuerit perfecta vita. Perfecta autem vita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis, et mentis vivacitatem: in quo non est portio hominis, sed perfectio quae non tam est in conditione hominis, quam in operatione. Ea enim beatum facit. Huic igitur viro quid est bonum, nisi ipse sibi quod habet, et adest ei hoc bonum, et causa ei erit futurorum bonorum? De hoc bono dixit Salomon: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus. Superfluant tibi aquae de tuo fonte: in tuas autem plateas discurrant. Sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius (Prov. V, 17 et 18). Utere igitur interno bono tuo. 30. Testimonium autem boni hujus maximum, quoniam qui habet, alia non requirit. Quid enim requirat, qui inferiora despicit? Praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi (Ibid., 19). Amicitia autem praecedat te, et una sit tecum in omni tempore. Bona enim virtutum amicitia, et summi boni charitas. Nihil itaque aliud quaerit perfectus ille, nisi solum et praeclarum bonum. Unde et dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Neque vero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni velut solitaria societate contentus sit. Hujus enim amicitia circumdatus, plurimus erit. Abundat enim hujusmodi viro ad beatitudinem et ad possessionem boni; et ideo nihil aliud desiderat. 455 Nihil enim quasi novum exspectat, qui omnia habet. Nihil est enim boni quod non habeat: nec superfluis delectatur, sed necessariis, et eo ipso necessario quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit: idque indulget quod ab interioris hominis proposito non discrepet, quod faciat utrumque unum, et reconciliet interiorem juxta hominem atque exteriorem Deo, ut fiat in utroque unus spiritus. 31. Hujus igitur propositi vir nec dispendiis minuitur, nec adversis frangitur, nec repagulis inhibetur, nec suorum amissionibus moestificatur. Ad cujus informationem dicit Apostolus: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Solatus enim se resurrectionis fide, et futurae remunerationis gratia, nec recipit ea mente moestitiam, qua adhaeret Deo, et divinae praestantiae voluptate laetatur. Qui autem contristatur his, non secundum Deum contristatur. Quod autem non secundum Deum, hoc plenum stultitiae. A perfecto igitur abest hujus mundi tristitia quae non secundum Deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. Hujusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non annumeratur habitudo corporis, et quidam exterioris usus naturae, cum simul adversus delicias corporis, fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias, invictus animus uniformem debeat servare constantiam; ut corpus ipsum scindat, sensusque exuat carnis, qui beatitudinis palmam tenere desiderat, cujus fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum, et si fieri potest, in omnium sit virtutum consortio. 32. Nescit igitur perfectus incommoda hujus corporis, aut adversa mundi, neque sentit, qui alienum ab hujusmodi metu ne occidant, animum gerit. Non enim vita perfectior, si his careat, definitur: sed si ista contemnat. Nam si ita definiretur, ut ea esset beata vita, quae ab hujusmodi casibus expers vacuaque reperiri posset, utique his accedentibus non posset beatus aliquis definiri. Ea igitur sequestrata sunt, et hoc solum in aestimatione beatae vitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione veri et boni, ejus definitio teneretur; quoniam qui id habet, despuit caetera, nec requirit.

CAPUT VIII.

Sapientem ita delectari sanitate corporis aut liberis, ut si illa amittat, non ideo minus beatum se putet; cum praeter summum bonum nihil cupiat. Eumdem ergo suam ac suorum captivitatem, infirmitates corporeas, ac caetera adversa non formidare, quod nec illis beatitudini quidquam adimatur, nec adjiciatur prosperis.

33. Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis? Negare non possumus quod delectetur secundum naturam, et libentius accipiat non dolere aliquid, quam dolere; nisi forte pro Christo pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat, et 456 totum corpus suum morti offerat. Idem tamen etiam praeter causam fidei atque justitiae, si desit sanitas, non afficiatur animo, neque frangatur dolore corporis, qui se potest virtutum perfectione solari. 34. Quaero etiam utrum delectetur liberis? Quis istud abnuat? Neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. Tamen et si amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus. Quod enim perfectum, beatum. Quin etiam si adversa toleret, quam si secundis affluat, magis solet hujusmodi videri perfectus: quamvis neque si desint, neque si adsint externa commoda, aut laeta corporis, decedere quidquam virtuti soleat, vel accedere. Sed plerisque tam laudi fuit tolerasse adversa fortiter, quam non incidisse. Verum haec specie aestimantur, non pondere. 35. Illud profundum, virum justum nihil velle, nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere: non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari; cui si aliud adjungatur quod delectet eum, ut est filiorum suavitas, non illud amittitur, sed istud adjungitur. Non enim minuunt accedentia beatitudinem, quae augere non possunt; quia plenum illud et inviolabile manet, in quod anima sese induit, et cui se inseruit et infudit. Manet semper inter adversa et delectabilia perfecta virtus; neque adversa de perfectione ejus quidquam minuunt, neque delectabilia adjungunt perfectioni. Quid enim est quod is qui ad summum ascendit, aut damni de caducis sentiat, aut commoditatis? 36. Neque vero, quod gravissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captivitatem vel ipse veniat, vel ejus filii. Non enim intolerabiliter feret quod habet natura, vel quod videtur Domino. Denique justus dixit: Bonum verbum quod locutus est Dominus (IV Reg. XX, 19). Et dixit: Fiat pax et fides in diebus meis (Ibid.). Non utique justus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captivitatis gratulabatur: sed voluntati Domini obviare non poterat; et ideo mandata ejus aequanimiter suscipiebat ut servulus. Accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captivitate meritum eminere virtutis. Neque enim minus beatus Hieremias in captivitate, minus etiam Daniel, minus Esdras, minus beati Ananias, Azarias, et Misael, quam si in captivitatem non incidissent; cum ideo in captivitatem ducti sint, ut populo et praesentia in captivitate solatia, et spem evadendae captivitatis afferrent. Perfecti enim est viri communitatem naturae sustentare animi virtute, et ad meliora adducere; nec succumbere iis quae plerisque terribilia et formidolosa videntur: sed quasi fortem militem gravissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire; et quasi providum gubernatorem navem in tempestate regere, atque occurrendo insurgentibus fluctibus, magis vitare naufragium sulcando undas, quam declinando. Non iste in persecutione pavidus, non in tormentis mollior, ne torquentem 457 exasperet: sed quasi athleta fortis, qui repercutiat verberantem si non caedis, certe sermonis flagello; qui metuenda multis tormenta despiciat dicens: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 8); qui cum gravissimo licet dolore luctetur, nec se miserabilem praebeat; sed ostendat tamquam in laterna lumen, etiam inter asperas procellas et gravissimos flatus suam lucere, nec exstingui posse animi virtutem. Non iste in suorum injuriis mollis, nec de sepulcro sollicitus sui corporis, cui sciat coelum deberi: non in captivitate civicae plebis abjectior; sed sicut judex severus, infidelium perfidiam erroresque condemnans ut Daniel qui sacerdotum furta prodebat, et superstitiones eorum redarguebat, ostendens nulla veritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. Talis vir postremo est perfectus, qui omnes velit bene agere, nihilque cuiquam accidere mali; et si praeter voluntatem ejus acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nihil amittat. 37. Sed forte aliquis putet aegritudinem atque imbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum; eo quod non possint ad opera manuum ulla factaque procedere. Verum ea sibi justus impedimento esse non sentiet: immo etiam eum qui ea miserabiliter defleat, corripiet, et quasi ignavum arguet, quod plus in corporis usu, quam in animi virtute constituat: quod ea quibus serviat, desideret, cum habeat quod aliis magis possit jubere: quod in paupertate ingemiscat, qui possit supra mundi opes esse; fideli enim totus mundus divitiarum est: quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, divitibus et potentibus imperare. Haec enim vita justi, qui etiam quas habeat facultates, communes aestimare debeat; immo etiam inopibus dividere, dispensare pauperibus, recidere voluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parcimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in adversis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae vota nescire, mortis imminentis terrore non concuti, neque eum praestantiorem putare, cui secundum naturam liberi, propinqui, salubritas, laetitia, affluentia redundaverint, quam cui illa defuerint, neque externis saeculi, sed virtutis domesticis merita pensare. 38. Illam quoque formam justi esse quis abnuat; ut nihil metuat, nihil reformidet, nisi virtutis dispendia, aliorumque vanas formidines comprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate; 458 ut doceat dissolvi corpore, et esse cum Christo multo melius; ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis, sed augentur; neque splendore generis, aut propinquorum subsidiis, aut opibus, sed bono commendantur affectu. Neque enim minus beatus Helias quam Moyses; cum alter cibi indigus, melotide vili, sine filiis, sine sumptu, sine comite: alter populi ductor, laetus sobole, succinctus potentia, diverso genere meritum aequale fundaverint, sicut in Evangelio declaratum est (Matth. XVII, 3), quando cum Domino Jesu in resurrectionis gloria refulserunt. Videtur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. Nec minus beatus Elisaeus quam David, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus, propheticae sanctificationis haud disparem sint adepti gratiam. 39. Quid enim deest ei qui illud bonum possidet, et habet sibi semper comitem sociamque virtutem? In quo statu non potentissimus? In qua paupertate non dives? In qua generis ignobilitate non clarus? In quo otio non laboriosus? In qua debilitate non vegetus? In qua infirmitate non fortis? In qua somni quiete feriatus, quem etiam quiescentem virtus propria non relinquit? In qua solitudine non stipatus, quem vita beata circumdat, quem vestit gratia, quem gloriae amictus illustrat? Non minus etiam otiosus, quam cum operatur, beatus; nec minus dormiens, quam vigilans, gloriosus; quia non minus dormiens, quam cum vigilat, incolumis et sanus est. Quando autem feriatus videri potest, cujus mens semper operatur? Quando autem solus, qui cum illo semper bono est, de quo ait Propheta: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5)? Quando abjectus, cujus conversatio est in coelo? Quando non decorus, qui ad illius decoris, et solius boni se conformat similitudinem; qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? Et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam, resolutis nervis, et confractam viderit, et usum ejus interruptum, abjiciat eam, atque ejus numeros non requirat, sed voce ipse se mulceat: ita et iste citharam corporis sui otiosam jacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, divinis oraculis et scriptis propheticis alleviabit, suave illud et jucundum animo tenens, mente complectens; cui nihil triste possit accidere, cum semper ei divinae praesentiae aspiret gratia, et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.

LIBER SECUNDUS. 459

CAPUT PRIMUM.

Facta transitione a superiori ad hunc librum, ostendit sanctum Jacob etiam in exsilio fuisse beatum: ac beatitudinis definitionem eidem apprime convenire demonstrat. 1. Superiore libro de virtutum praeceptis disputavimus: sequenti clarorum virorum utamur exemplis, qui in summis periculis positi beatitudinem vitae non amiserunt, sed potius acquisierunt. An non beatus Jacob etiam cum patriam relinqueret? Immo plane beatus, qui dura exsilii suscepit, ut fratris mitigaret iracundiam. Nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus esse non potest, qui alterius culpam levat, crimen avertit. Paratum itaque parricidium declinavit exsilio voluntario, eoque facto sibi salutem quaesivit, fratri innocentiam donavit. Merito itaque eum divina ubique comitata est gratia, ut et cum dormiret, beatae vitae munus acquireret. Videbat enim futurorum mysteria, et divina audiebat oracula (Gen. XXVIII, 5, 12 et seq.). Bonus in somno operarius, et in paupertate dives, qui mercenariae vitae munere et patrimonium et conjugium eodem paravit officio (Gen. XXIX, 22, 29 et seq.). Idem fraterni affectus reconciliator egregius certavit muneribus et obsequiis (Gen. XXXII, 13 et seq.); ut indignationem omnem excluderet, dolorem offensionis averteret, ostendens se minorem exsilio non fuisse, qui posset largiri quae non acceperat.

2. Sed nimis ad inferiora propero, et utiliora transcurro, cum prius definiendum sit quid sit beatus. Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Hoc Scriptura significante, eum beatum esse, qui se a perfidorum consortio temperaverit (ea est enim impietas auctorem vitae et parentem quemdam salutis non recognoscere, si vel in peccato manserit, vel in luxuria atque lascivia perseveraverit), ipsum quoque in lege Domini die ac nocte meditantem fore tamquam lignum quod dabit fructum in tempore suo (Ibid., 2 et 3). Superiora merita sunt praemiorum, hoc meritorum praemium. 3. Quid horum quae ad meritum beatitudinis spectant, defuit sancto Jacob, qui tantum abfuit ab impiorum consortiis, ut ex eo fidelis populus nomen acciperet, Israel dictus (Gen. XXXII, 28): eo quod Deum mentis internae oculis intueretur, peccati abstinens, a luxuriae omnis ebrietate sobrius, ut dura laborum absorbuerit, otii secura neglexerit? Nonne pulchre et vere de hoc dictum est, quod et hic fructum dabit in tempore suo, de quo scriptum est: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Erat enim perfectus in omni flore virtutum, et sacrae benedictionis atque coelestis beatitudinis redolebat gratiam. Ipse est enim ager quem benedixit Dominus: non iste terrenus, aut 460 horridus silvis, aut fragosus torrentibus, aut palustris pigrioribus aquis, aut jejunus frumentis, aut inutilis vitibus, aut infecunda glarea saxosus, aut hiulcus et aridus siccitate, aut sanguine madidus, aut sentibus incultus et spinis: sed ille ager, de quo dicit Ecclesia in Canticis: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri (Cant. II, 7). Hic namque est ager, de quo et Dominus ait: Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11). In hoc agro uva illa reperitur, quae expressa sanguinem fudit, et mundum diluit. In hoc agro est ficus illa sub qua sancti requiescent, spiritalis gratiae suavitate recreati. In hoc agro est oliva illa fructifera, Dominicae fluens pacis unguentum. In hoc agro florent malogranata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt, et quodam fovent charitatis amplexu. 4. Hos igitur fructus redolebat Jacob, qui Deum per pericula sequebatur, et tutum se ejus ubique deductione credebat. Nam licet dulcis et suavis odor sit agri, quia est odor naturae: tamen in sancto Patriarcha virtutum spirabat gratia. Quam continens erat parcimonia, qui cibum sibi paratum non expetivit, sed petenti fratri sine dilatione concessit, a quo primatus benedictionis accepit (Gen. XXV, 30 et seq.)! Quam pius erga parentes, ut praeferri germano seniori materno affectu mereretur, et paternae benedictionis munere sacraretur (Gen. XXVII, 8 et seq.)! Quam religiosus, ut fratrem recusaret laedere! Quam verecundus, ut patrem timeret tallere! Quam honorificus, ut matri non posset quod jubebatur, negare!

CAPUT II.

Excusat parentes beati Jacob, et eorum exemplo quemadmodum alii parentes sese erga liberos gerere debeant, docet. Tum cur idem Jacob vicerit, quaeve mysteria illius benedictio contineat, aperit.

5. Sed nec parentes nobis inexcusati relinquendi sunt, quod juniorem filium seniori praetulerint. Simul cavendum, ne quis dum eorum intendit exemplo, iniquum inter filios habeat judicium; ut alterum diligendum putet, alterum posthabendum. Hinc enim excitantur odia fraterna, et de vilis incremento pecuniae facinus parricidale componitur. Eadem foveat prolem mensura pietatis. Esto tamen, ut aliquid sibi amplius circa blandiorem aut similiorem rapiat affectus, par debet circa omnes esse forma justitiae. Plus confertur dilecto, cui fratrum amor quaeritur: plus autem adimitur ei, qui praelationis injustae oneratur invidia. Minitabatur Esau quod fratrem suum occideret (Ibid., 41), nec fraterna eum germanitas, nec parentum reverentia a parricidali futore revocabat; et dolebat sibi benedictionem esse praereptam, cujus utique dignum se mansuetudine debebat probare, non scelere. 6. Sed et Rebecca non quasi filium filio, sed 461 quasi justum praeferebat injusto. Etenim apud matrem piam mysterium pignori praeponderabat: illum non tam fratri praeferebat, quam offerebat Domino, quem sciebat collatum sibi munus posse servare; in quo et alteri consulebat, quem divinae subducebat offensae; ne graviore implicaretur reatu, si acceptae gratiam benedictionis amitteret. 7. Accipe tamen bonum certamen inter parentes. Mater deferat affectum, pater judicium. Mater circa juniorem tenera pietate propendeat: pater circa seniorem naturae honorificentiam servet. Hic magis honoret, illa plus diligat: dum singuli singulos foveant, non in unum uterque conspirent, defraudent alterum. Fiat aequalitas inter diversa certamina, et disparibus studiis par utrique ac aequalis parentum amor et gratia conferatur: compenset alter, quod alter imminuit. Sic pio affectu Isaac patriarcha et sancta Rebecca certabant, ut neutrum inferiorem facerent, sed utrumque aequalem (Gen. XXV, 28). 8. Vicit tamen ille qui praeferebatur oraculo: vicit impigritia tarditatem, mansuetudo duritiam (Ibid., 23). Dum alter venatu aspero praedam quaerit agrestem, hic mitium cibos morum, hic domesticam gratiam, hic tenerae mansuetudinis, atque pietatis pio patri dulces epulas ministravit. Plus placet in animis quidquid occurrerit, quam quidquid affectatum putaveris deferendum. Accessit ad oves Jacob, et attulit innocentiae partus, vel sacrae prophetiae munera (Gen. XXVII, 9 et seq.); quia Patriarchae cibum nullum credidit dulciorem esse, quam Christum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus ad victimam. Hunc vel publico parenti, vel populo, cujus typum gerebat, cibum utilem judicabat, quod futura erat remissio peccatorum. 9. Ideo stolam accepit fratris sui, quia senili praestabat sapientia: ideo junior frater seniorem fratrem exuit, quia fidei emicuit dignitate. Hanc stolam Ecclesiae typo Rebecca protulit, et dedit filio juniori stolam veteris Testamenti, stolam propheticam et sacerdotalem, stolam illam regalem Davidicam, stolam Salomonis, Ezechiae, et Josiae regum, et dedit populo Christiano, qui uti amictu sciret accepto; quoniam populus Judaeorum eam sine usu habebat, et proprios nesciebat ornatus. Jacebat haec stola in umbra abjecta atque neglecta. Obscurabatur enim tenebrosa impietatis caligine, nec in angusto corde populi Judaici latius poterat explicari. Induit eam Christianus populus, et refulsit: illuminavit eam suae fidei claritate, et piorum luce factorum. Agnovit Isaac notum odorem generis sui, recognovit stolam Scripturae veteris, sed vocem plebis veteris non recognovit; et ideo cognovit esse mutatam. Manet enim hodieque eadem stola, sed populi devotioris canora coepit 462 esse confessio; meritoque dixit: Vox quidem vox Jacob: manus autem manus Esau. Et odoratus est odorem vestimentorum ejus (Ibid., 22 et 27). Et fortasse illud est, quia non operibus justificamur, sed fide; quoniam carnalis infirmitas operibus impedimento est, sed fidei claritas factorum obumbrat errorem, quae meretur veniam delictorum.

CAPUT III.

Post benedictionem fratris junioris quare senior advenerit; et cum urgendo obtinuisset ut et ipse benediceretur, ad serviendum fratri fuerit damnatus? Ubi de servitute, ac vera libertate disputatur.

10. Celebrata benedictione, postea senior frater advenit (Ibid., 30). Quo declaratur prius Ecclesiae regnum, quam Synagogae in praedestinatione delatum: sed subintrasse Synagogam, ut superabundaret peccatum; et cum superabundasset peccatum, superabundaret et gratia, simul clareret impigrum militem regni coelestis candidatum esse debere; ut praeripiat benedictionem, et praerogativam suae commendationis usurpet. Unde non est notatus a patre junior filius, sed laudatus, quod ait Isaac: Frater tuus veniens cum dolo, accepit benedictionem tuam (Ibid., 35). Bonus enim dolus, ubi irreprehensibilis est rapina: irreprehensibilis autem rapina pietatis; quia a diebus Joannis regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Festinantes autem patres pascha celebrabant, qui festinantes manducabant agnum, non demorantes; et fratrem Benjamin sanctus Joseph piae commento fraudis accersivit et tenuit (Gen. XLII, 20, et XLIV, 1 et seq). 11. Et ipse tamen ut benediceretur cogendo elicuit et impetravit (Gen. XXVII, 38, 39); sed eam benedictionem, quae cum superiore congrueret et conveniret, ut serviret fratri suo. Etenim qui imperare non poterat, et alterum regere, servire debebat, ut a prudentiore regeretur. Neque enim fuit Patriarchae sancti, ut filium suum degeneri conditioni servitutis addiceret: sed ut bonus pater, cum duos haberet filios, unum intemperantem, prudentem et sobrium alterum, quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium, et insipientem prudenti statuit obedire; quia insipiens non potest voluntarius virtutis esse discipulus, nec perseverare in studio, quia stultus sicut luna mutatur: meritoque ei libertatem proprii negavit arbitrii, ne velut navis in fluctibus sine gubernatore fluitaret: sed subdidit eum fratri, secundum quod scriptum est: Servit enim imprudens prudenti (Prov. XI, 29). Recte ergo eum subdidit, ut regentis imperio suum melioraret affectum. Ideo ait: Super gladium tuum vives, et servies fratri tuo (Gen. XXVII, 34). Domina enim est pietas crudelitatis, et mansuetudo duris motibus praestat. 12. Servit omnis qui auctoritatem purae non 463 habet conscientiae: servit quicumque vel metu frangitur, vel delectatione irretitur, vel cupiditatibus ducitur, vel indignatione exasperatur, vel moerore dejicitur. Servilis enim est omnis passio; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, et quod pejus est, multorum servus est: qui subjectus est vitiis, multis se dominis addixit, ut servitio ei exire vix liceat. At vero ille qui voluntatis suae arbiter est, judex consilii, interpres arbitrii, qui coercet corporeae appetentiam passionis, qui ea quae agit, bene agit, bene autem agens recte agit, et qui recte agit, inculpate et irreprehensibiliter agit, habens suorum actuum potestatem; is profecto liber est. Nam qui omnia prudenter agit, et ita vivit ut vult, is solus est liber. Non conditio fortuita servum facit, sed probrosa insipientia (Prov. VII, 2). Denique famulus prudens regit dominos stultos, et periti servi dominis fenerabunt. Quid fenerabunt? Non utique pecuniam, sed sapientiam, sicut et Lex dicit: Fenerabis gentibus multis: tu autem mutuum non accipies (Deut. XV, 6). Feneravit enim Judaeus proselyto divinae legis oracula. Sed quia ipse Legis mysteria videre non potuit, et quae habebat nescivit oracula, qui litteram fenerabat gentibus, nunc ab his spiritalibus doctrinae gratiam mutuatur: meritoque subjectus est servituti; quoniam qui mutuatur, servus est, quasi addictus fenori creditoris: qui autem piae doctrinae fenus impartit, is est princeps, sicut Lex dicit: Princeps eris gentium multarum: tibi autem principes ex ipsis non erunt (Ibid.). Princeps enim est qui regit, qui et habet sapientiae principatum, quem habuit populus Judaeorum. Sed quoniam quod docebat, servare non potuit, debet discere, quod docere nescivit. 13. Hoc est igitur quod ait patriarcha Isaac: Servies fratri tuo. Erit autem cum deposueris et solveris jugum illius a collo tuo (Gen. XXVII, 40), significans duos futuros populos, unum ancillae filium, alterum liberae (servit enim littera, libera est gratia) eumque populum qui litterae intendit, tamdiu servum fore, quamdiu spiritalis doctrinae sequatur interpretem. Tunc quoque illud futurum est, quod Apostolus ait: Ut reliquiae salvae fiant secundum electionem gratiae (Rom. IX, 27). Servies ergo fratri tuo: sed tunc senties servitutis profectum, cum voluntarius potius, quam coactus obedire coeperis fratri.

CAPUT IV.

Fratri necem minitatur Esau, qua occasione placandae invidiae praecepta proponuntur. Ad Labanum profectus Jacob in via Angelorum recreatur apparitione, ac postea bonis amplificatur.

14. Hinc orta est invidia, et minabatur Esau quod post obitum patris fratrem occideret. Sed si id acciderit, discamus a Rebecca 464 quemadmodum providendum sit, ne invidia iracundiam excitet, iracundia in parricidium proruat. Veniat Rebecca, hoc est, inducatur patientia, bona custos innocentiae, suadeat ut irae locum demus. Concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis obrepat oblivio. Itaque patientia nec exsilium reformidat, sed impigre suscipit: non tam ut periculum salutis, quam ut incentivum sceleris declinetur. Mater quoque pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat, plus ei collatura quem laesit: utrique tamen consulens, ut alterum immunem a periculo, alterum integrum praestaret a crimine. 15. Audivimus quid corporeis ebria cupiditatibus intemperantia locuta sit, consideremus quid vera virtus agat. Nihil requirit nisi Dei gratiam: solum illud et summum bonum sequitur, solo eo contenta est, a quo accepimus omnia; ipsi autem nihil conferimus, quia nullo indiget, sicut ait David: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Quo enim indiget, qui abundat omnibus, et nobis largitur universa, omnia sine defectu ministrat? 16. Et profectus est Jacob, et dormivit, quod est quieti animi indicium: et vidit Angelos Dei ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII, 11), hoc est, Christum praevidit in terris, ad quem Angelorum caterva descendit atque ascendit, obsequium proprio domino pio praebitura servitio (Matth. IV, 11). 17. Et venit ad puteum, ut biberet de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus, et supereffluerent ei aquae de suo fonte (Gen. XXIX, 2). Fons enim vitae est in manibus justi. 18. Et venit ad Laban, et oves ejus pavit. Iniquitas incomitata residet: sapientia regendi officium non omittit (Gen. XXIX, 19, et XXX, 28 et seq.): nescit vel in alienis vacare, nescit exsul esse in peregrinis. Quomodo enim exsul, quae ubique jus suum servat, et in se habet quod possidet? 19. Quasi mercenarius ingreditur justus; et rector est, qui sibi gregem multarum praestantiumque virtutum splendore fulgentem Evangelicae praedicationis ministerio colligebat; ut potaturis ovibus virgam storacinam, et nucinam, et de platano proponeret inventis, quo concupiscentes beatissimae Trinitatis praefigurata mysteria, haudquaquam decolores fetus piae mentis conceptione formarent. Bonae oves, quae bonorum partus operum fidei sacrae non degeneres ediderunt. Per storacem significatur incensum et sacrificium vespertinum, quod Deo Patri defertur in psalmo. Per nucinam virgam sacerdotale Christo munus defertur (Ps. CXL, 2). Haec enim virga Aaron quae reposita floruit, qua sacerdotalis gratia sanctificationis emicuit (Num. XVII, 8). Per platanum spiritalis fructus significatur ubertas; quia arbori huic vitis annectitur, ut ejus laeta consortio, in partus sese uberes fundat. Siquidem dominicae 465 munera passionis, remissionemque omnium peccatorum adjuncta Spiritus gratia dare consuevit.

CAPUT V.

Jacob divino jussu in patriam revertitur ob Labani ejusque filiorum invidiam. Haec si exorta sit, quomodo declinanda: qua etiam ratione sapiens inanis numquam esse possit. Post quae mysterium in Labano generi bona perscrutante, in Jacob, atque ejus uxoribus designatum exponitur.

20. His itaque, ut Scriptura dicit, dives factus est, valde bonum gregem nutriens Christo, quem fidei titulo, et varietate virtutum gloriosi nominis nobilitavit insignibus. Itaque nec sibi videbatur angustus, censu fidei opimus, et Labae filiis ut opulentissimus in invidiam vocabatur, qui suum gregem alieni gregis accessione cumulasset. Et dixit ei Deus: Revertere in terram patris tui, et in gentem tuam; et ego ero tecum (Gen. XXXI, 3), ostendens nihil ei deesse, cui adesset omnium plenitudo: hoc solum abundare perfecte, in hoc constare omnia, et omnia ad ipsum referri. Nihil ei superfluum necessarium, cui pax fida suppeteret, per quam reconciliaret quae primum fuerant discrepantia. Nec mirum si pacem haberet, qui columnam statuerat, et unxerat Deo, quae est Ecclesia (Gen. XXXV, 20). Columna enim et firmamentum dicta est veritatis (I Tim. III, 15). Eam ungit qui in Christum fidei, in pauperes misericordiae fundit unguentum. 21. Nunc consideremus qualis vir justus esse debeat, si invidia fuerit exorta. Primum ut declinet eam; melius est enim sine lite abire, quam residere cum jurgio. Deinde ut talia possideat, quae secum auferre possit; ut in nullo teneri ab adversario possit obnoxius, sed dicat: Cognosce si quid tuum est apud me (Gen. XXXI, 32 et seq.). Et quaesivit Laban, et nihil suum invenit apud Jacob. Magnus vir, et vere beatus, qui nihil potuit suum amittere, nihil alienum habere, hoc est, nihil minus habere, nihil superfluum. Itaque ille perfectus est, cui nihil deest: justus, cui nihil superest. Hoc enim est justitiae tenere mensuram. Quanta virtus cujus societas lucrum dabat, non irrogabat dispendium? Hoc est perfectum esse, adhaerentibus sibi commodi plurimum dare, nihil afferre incommodi. 22. Denique is qui nocere cupiebat, inanem eum non potuit dimittere. Sapiens enim numquam inanis est (De poenit. dist. 2, cap. Sapiens), semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: Justitiam induebam, et vestiebam judicium (Job. XXIX, 14), sicut dixit Job. Namque haec mentis sunt interna velamina, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat. Denique sic despoliatus Adam, nudus inventus est: at vero Joseph etiam vestimento 466 exteriore rejecto, nudus non erat, qui salva habebat indumenta virtutis. Numquam ergo inanis sapiens. Nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accipit, et servat acceptum? Quomodo inanis, cujus repleta est anima, quae acceptae gratiae vestimenta custodit? Illud metuendum est, ne quis innocentiae velamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis impressione terminos justitiae supergressi, vestimentum animae ac mentis eripiant. Quod non facile accidit, nisi prius aliquem vox suae iniquitatis exuerit. Unde et David dicit: Si est iniquitas in manibus meis . . . . decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat (Psal. VII, 4 et 5). 23. Nemo ergo ex inimicis potest tuam animam comprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. Noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique compilare thesaurus. Isti tibi nihil auferunt. Hoc enim auferunt quod non habebas: hoc auferunt quod possidere non poteras: hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat: hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21), sicut legi audisti hodie. Multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed ii nec vectibus et claustris suis credunt: multi vigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra, et cor eorum sub terra. Cave ergo ne et tu cor tuum terrae vivus infodias. Non ergo auri istius metuendi fures. Ille tibi cavendus est fenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati gravioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo cespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incurvat usuris, et gravi condit sepulcro, de quo nullus resurgit. Sequere sanctum Jacob, qui neque de alienis vitiis quidquam habebat, neque suarum virtutum erat inanis et vacuus, qui erat justitiae fructu repletus. Sed haec moralia. 24. Illud mysticum, quod venit ad eum Laban, hoc est, dealbatus, quia et satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. Respondit ei Jacob: Cognosce si quid est tuum apud me (Gen. XXXI, 32), hoc est, nihil tuorum habeo. Quaere si quid agnoscis vitiorum tuorum et criminum. Nihil mecum abstuli fraudum tuarum, dolique consortia ulla non habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. Et quaesivit Laban, et nihil suum reperit. Quam beatus vir, in quo inimicus nihil invenit, quod suum posset dicere: in quo diabolus nihil offendit, quod suum agnosceret! Impossibile videbatur istud in homine, sed typum 467 gerebat ejus, qui dicit in Evangelio: Venit hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Nihil est enim quidquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam. 25. Ipse autem est qui praefigurabatur in Jacob Dominus Jesus, duorum vir conjugiorum, hoc est, consors quidam Legis et gratiae, qui virginem Rachel ante dilexit, et praedestinatam sibi in conjugium pio amabat affectu. Sed quoniam Lia tamquam Lex subintravit, et oculis infirmior obrepsit tamquam Synagoga, quae mentis caecitate Christum videre non potuit, superabundavit gratia sanctae Rachel (Gen. XXIX et seq.), quae supra primum illud est expetita conjugium, quae Ecclesiae principatum futurum jam tunc nominis sui interpretatione signabat. Beata Rachel, quae abstulit opprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus, erroresque gentilium, quae simulacra eorum plena esse immunditiae declaravit. Nemo credat paternae pietatis laesam esse reverentiam, quod stante patre sedit; quoniam scriptum est: Qui plus fecerit patrem aut matrem, quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ubi causa agebatur religionis, fides debuit sedem habere judicii, et quasi rea stare perfidia.

CAPUT VI.

Angelos in itinere videt S. Jacob. Idem fratri occurrens septies adorat. Denique concordiam ab eo petiturus in castris dormit. Quae omnia quid significent, aperitur.

26. Haec eo usque probata sunt, ut proficiscenti sancto Jacob angeli Dei occurrerent. Denique vidit castra Dei applicantia, et ait: Castra Dei haec sunt (Gen. XXXII, 1 et 2). Perfectis enim et fidelibus divina solent adesse praesidia. Perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna; ita ut humilitate eum invitaret, officiis acquireret, muneribus quoque emendum putaret. Occurrit itaque fratri cum muneribus, uxoribus, et pignoribus suis; ut etiamsi ipse indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur.

27. Et adoravit septies in terra (Gen. XXXIII, 3). Quid sibi istud vult esse? Lex dicit: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13); et hic adorat intemperantem, iracundum, minantem parricidale flagitium. An terram adoravit, illam humano cruore concretam, serpentium infusam venenis, aut jejuna infelicem glarea, aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? Quid sibi etiam vult quod septies adoraverit? Haereret solutio, nisi illud occurreret quod Petro interroganti in Evangelio: Si frater meus in me peccaverit, quoties dimittam ei, usque septies? Respondit ei Dominus Jesus: Non solum septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 21 et 22). Hoc igitur prophetico spiritu sanctus Patriarcha significat, in advenientem respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies veniam fratri laxari juberet; ut ejus contemplatione conventus Esau injuriam quam se accepisse putabat, remitteret fratri, et quamvis laesus in 468 gratiam rediret; quia propterea carnem suscepturus erat Dominus Jesus, et venturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret veniam delictorum. 28. Denique petiturus a fratre concordiam dormivit in castris. Perfecta virtus habet quietis tranquillitatem et stabilitatem; ideo Dominus donum ejus perfectioribus reservavit dicens: Pacem meam relinquo vobis; pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Perfectorum est enim non facile mundanis moveri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore vexari: sed quasi in littore tutissimo adversum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem immobilem fida statione placidare. Hoc firmamentum christianis mentibus Christus invexit, pacem internam invehens animis probatorum; ut non turbetur cor nostrum, neque exagitetur animus. Hanc pacem super omnem mentem esse Apostolus doctor asseruit dicens: Et pax Dei quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus in Christo Jesu (Philip. IV, 7). Fructus itaque pacis est non perturbari in pectore. Denique vita justi quieta est, injustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. Itaque amplius suis suspicionibus affligitur impius, quam alienis plerique verberibus: majoresque vibices vulnerum in ejus animo sunt, quam in eorum corpore qui ab aliis verberantur. 29. Grande est intra se aliquem tranquillum esse, et sibi convenire. Foris pax aut imperatoris sollicita providentia, aut manu militum quaeritur, aut bellorum prospero cedit eventu, aut internecione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma convertant. In ea pace nulla nostra virtus, sed eventus est. Certe gloria pacis illius ad imperatorem refertur: istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorum, quae tenetur affectibus. Istius pacis major est fructus, quo spiritalis nequitiae tentamenta, quam quo arma hostilia repelluntur. Ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit illecebras, perturbationesque mitigat, quam ea quae barbaricos sedat incursus. Plus est enim clauso intra te hosti resistere, quam remoto.

CAPUT VII.

Jacob cum Deo luctatur, et tacto femoris nervo claudicat. Vim Dinae illatam fratres ulciscuntur, quos Jacob pater improbat. Is jubetur in Bethel habitare, quo sancta Ecclesia praefiguratur.

30. Itaque Jacob qui cor suum ab omni simultate mundaverat, et pacificum affectum gerebat, postquam rejecit omnia sua, solus remansit, et luctatus est cum Deo (Gen. XXXII, 24 et 25). Quicumque enim saecularia negligit, ad imaginem similitudinemque Dei propius accedit. Quid est enim luctari cum Deo, nisi virtutis suscipere certamen, et cum superiore congredi, potioremque caeteris imitatorem fieri Dei. Et quia insuperabilis erat fides ejus atque devotio, secreta ei mysteria Dominus revelabat, tangens latitudinem femoris ejus (Ibid.); eo quod ex 469 ejus erat generatione Dominus Jesus oriundus ex Virgine, qui Deo nec impar, nec inaequalis esset; cujus crucem obstupescentis femoris latitudo signabat; eo quod diffusa per universum mundum remissione peccati, salutaris foret omnibus, qui stupore sui corporis ac sopore resurrectionem tribueret defunctorum. Unde non immerito exortus est sol sancto Jacob, cujus generi crux Domini salutaris illuxit: simul quia sol ei oritur justitiae, qui Deum cernit; quia ipse est lumen aeternum. 31. Claudicavit autem Jacob a femore suo: Propter hoc non manducant hodieque filii Israel nervum (Gen. XXXII, 32). Utinam manducassent et credidissent! Sed quia non erant facturi voluntatem Dei, ideo non manducaverunt. Sunt et qui ita accipiant, quod ideo claudicaverit ab uno femore Jacob, quia duobus populis ex ejus generatione manantibus, unius stupor jam tunc circa fidei gratiam declarabatur futurus. Ipse est ergo populus qui stupore perfidiae claudicavit. 32. Denique non multo post revelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina filia Jacob deflorato virginitatis pudore temerata, fratres ejus qui non intellexerunt mysterium, alienigenas qui societatem fidei per conjunctionem generis offerebant, vindictae studio peremerunt. Jacob autem qui morali mansuetudine clementiam diligebat, vel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praevidebat Ecclesiae, invitus et dolenter scenam illam exactae ultionis accepit. Unde prophetanti adventum Domini Jesu responsum divinum est datum: Exsurgens ascende in locum Bethel (Gen. XXXV, 1), hoc est, in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas propheta testatus est dicens: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, non es minima, ut sis inter principes Juda. Ex te enim exiet princeps Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus saeculi (Mich. V, 2). Vere domus panis, quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris advenit e coelo; ut jam nullus esuriat cibum sibi immortalitatis acquirens. Ibi jubetur habitare Patriarcha, ibi altare facere Deo qui apparuit ei. Ibi deos accepit alienos, et abscondit eos sub lentisco: ibi quoque sepulta est Rachel in via Ephrata, haec est, Bethleem. Ibi etiam columnam statuit Jacob supra monumentum ejus (Gen. XXXV, 1 et seq.). 33. Quanta mysteria, quia tibi est Ecclesia Dei, in qua apparet Deus, et loquitur cum servis suis. Ibi eripiuntur, et absconduntur simulacra gentium. Fides enim Ecclesiae omnem observantiam gentilitatis abolevit. Sed cur sub lentisco absconderit, 470 quaero? Certe genus istud infructuosum est. Ibi ergo sunt dii gentium, ubi nullus est fructus. Ibi inaures gentilium infodiuntur quas dederunt Jacob, ut jam novam linguam audire assuescant; veterem perfidiae sonum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, et mundentur ad gratiam. Non immerito ibi sanctus Daniel falsum adversus Susannam testimonium deprehendit. Ibi enim volebat adhuc radices suas locare perfidia: sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est. Congruus autem error presbyteri verae confessioni, ut ibi contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt. Sed veritas Ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit, et aures gentilitatis obstruxit. 34. Convenienter quoque ibi sepulta est sancta Rachel; quia omnes qui baptizantur in Christo, consepeliuntur cum Christo. Sic enim docemur dicente Apostolo: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quemadmodum ille surrexit a mortuis per propriam virtutem suscitatus, ita et nos ejus gratia resurgamus (Rom. VI, 4). Tunc igitur vere absconditur omnis error gentilium, cum quis fuerit ablutus a vitiis; quia confixus cruci vetus homo noster nescit jam veteri servire peccato. Competenter etiam columna statuitur supra monumentum Rachel; quia Ecclesia est columna et firmamentum veritatis.

CAPUT VIII.

De laudabili sancti Jacob senectute, in qua futuras dubiasque res, ac vitae suae finem praevidet; nec non agenda disponit.

35. Senuit autem Jacob; et jam ante senuerat moribus: sed certabant in eo impigra vivacitas juventutis, et tranquillitas senectutis. Est enim et senectus virens gratia, et juventus cana consiliis, de qua dicit Scriptura: Senectus enim venerabilis. Et, Aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9). Ex hac vita fuit Jacob, qui bonis operibus praevenit tempus longaevae senectutis; ut et fructum ejus ante tempus carperet, et postrema ejus in tempore non timeret. Beatus quidem et juvenis qui bene vivit: sed beatus et senex qui bene vixit. Quod enim juvenis sperat, adeptus est senior: quod senex fuit, optat hoc esse qui juvenis est. Certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente, jactatur fluctibus: senex vero sicut in portu, ita in statione est senectutis. Erat itaque hujusmodi Jacob, qui vix speranda juvenibus bona incolumi et tuta gratiae clave 471 jam clausa et obsignata tenebat. Quod autem possideas, eo quod adhuc speres, praestabilius est. Erat ergo senex Jacob, ad quem juvenes adversa temporis alicujus tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant: ipse autem tamquam in specula vitae hujus positus sollicito praetendebat affectu, et longe ante rebus dubiis praevidebat remedia. 36. Denique fames erat in tota terra (Gen. XLII, 1 et seq.), et senex depositus quae alacres juvenes ignorabant, interim primus utrum audierit videto. Primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta, et eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent (Gen. XLIII, 11). Libenter etiam ipse juvenum consiliis acquiescebat, ut etiam filium juniorem simul mitteret. Et renuntiantibus illis quod Joseph filius ejus viveret, infracto fracto licet corpore, sed vivida animi virtute, non exspectavit ut filius ad se veniret, sed ipse magis perrexit ad filium (Gen. XLV, 28). Pietati enim mensura ordinis non praeponderat. Nulla itaque sensit impedimenta fessae senectutis, cum pergeret. Pietas enim levabat laborem. Verum ubi recepti filii fructu potitus, aliquanto exacto tempore, decem et septem videlicet annorum, quod secundum illam Patriarchae longaevitatem exiguae portionis tempus est, finem vitae sibi approprinquare cognovit. Vocavit Joseph filium, et per generationis suae futurum haeredem constrinxit eum, ne in Aegypto sepeliretur (Gen. XLVII, 29). Acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur, et venisset ad eum filius suus Joseph, velut resumptis viribus sedit supra lectum suum, et benedixit Patriarchas duodecim, et prophetavit (Gen. XLIX, 1).

CAPUT IX.

Jacob morti proximus atque oculis captus, tamen beatus ostenditur: cujus praeterea multiplex commendatio; sed maxime ob Patriarcharum benedictiones proponitur; ac demum concluditur nec ipsum nec sanctorum alium propter aerumnas minus beatum haberi oportere.

37. Dicant nunc aliqui non beatum Jacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui pene plura cum Deo, quam cum hominibus alloquia miscebat: non beatum cum oculi ejus gravarentur in senectute, et non posset videre. Videtur enim quibusdam caecitas esse gravis aerumna calamitatis. Sed tunc quoque beatus Jacob, quia discernebat spiritu, quod oculis discernere aspectuque non poterat. Videbat futura, qui aestimabatur non videre praesentia. Denique erravit et ipse Joseph, ut cum ad dexteram ejus applicasset filium suum seniorem, et ad sinistram ipsius, hoc est Jacob, applicasset filium juniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reservaret; extenderet dexteram suam super nepotem juniorem, et sinistram super seniorem nepotem, et volenti filio patriam dexteram super Manassen seniorem convertere responderit: Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur: 472 sed frater ejus junior major illo erit. Et causam praelationis adjunxit dicens: Semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et seq.). Adeo licet impedito corporis aspectu, melius videbat, ut videntem doceret errasse. Quis enim melius videt, quam qui videt Christum? Aut quis potest dicere oculis impeditum eum, qui videbat in Christo refulgentem Ecclesiam? Nonne igitur clarum est, quod debilitas beatitudinem impedire non possit? Ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis viribus in lecto tamquam in sepulcro corpus relinquens assurrexit in se, et longe ab aliis, atque intra semetipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat, et novissimorum dierum futurae miscebatur aetati. Sic enim scriptum est: Annuntiabo, inquit, vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1). 38. Quid igitur ei deerat, cui Deus aderat, qui ei profecturo dixerat: Descendam tecum in Aegyptum: et ego deducam te in perpetuum (Gen. XLVI, 3 et 4)? Nec defuit, quando in eo Spiritus sanctus loquebatur. Quis tam potens in suo domicilio, quam iste in alieno? Quis tam abundans in ubertate, quam iste in fame? Quis tam fortis in juventute, quam iste in senectute? Quis tam actuosus in negotio, quam iste in otio? Quis tam velox in curriculo, quam iste in lectulo? Quis tam laetus in flore adolescentiae, quam iste in mortis confinio? Quis tam dives in regno, quam iste in peregrino loco? Denique reges benedicebat (Gen. XLVII, 7). Nec immerito pauper non erat, qui nullo indigebat. Pauper non erat, qui se pauperem non putabat. Et quis pauperem dicat, cujus conversatione dignus orbis terrarum non fuit? Et ideo conversatio ejus erat in coelo. Hic vero praedives in divitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus majore animae quam corporis pulchritudine quae marcescere non novit, aetate impiger, cui liceret, cum vellet, corporeo isto exire gurgustio, et superna paradisi mentis vigore penetrare, exsultans spiritu, cum sepulcri extrema mandaret. Non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat; et ideo tamquam alteri mandabat sepulcrum: sui autem securus mortem illam immortalitatem putabat. Videbatur corporis implicatus impedimento, et vigilanti in futura tempora praecurrebat affectu, dicens de persecutoribus Domini, qui de tribu Simeon et Levi auctores erant nequitiae processuri: In consilium eorum non veniat anima mea, et in occursum eorum non contendant viscera mea (Gen. XLIX, 6). Quis autem tam validus in virtute, quam fortis iste in infirmitate, qui dicebat: Maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius; et ira illorum, quia indurata est. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid. 7). 39. Quis vero tam canorus cantibus, quam iste vocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? Quis tam suavis numerus septem vocum differentias oblocutus, quam iste septemplici Spiritus sancti 473 gratia resultavit? Qui licet membris resolutus, tamen attollens se animo, et erigens spiritu, corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum compage destructam alta mente despiciens non requirebat, sed otiosam jacere humi patiebatur. Ipse autem cantu se mulcebat interno, et prophetico se modulamine delectabat dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus leonis. Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 8 et seq.)? Et infra: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum. Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Ibid., 11 et 12). Quis cantus dulcior, quis sonus suavior, quam remissio peccatorum, et resurrectio mortuorum? Hunc cantum sanctus David, ille divinae organum vocis, et dominici sermonis interpres cithara cecinit spiritali. His modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat. Hoc cantu mundi istius aspera mitigavit, hoc sonitu saeculi dura mollivit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suavitate chordarum inferna calcavit. 40. Sed audiamus etiam alia quae sanctus Jacob patriarcha admirabili illo suae organo mentis increpuit: Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine suo decorem. Filius meus ampliatus Joseph, filius meus adampliatus, zelo appetitus filius meus, filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid. 21 et seq.). Et infra: Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Ibid., 26). Quid dulcius benedictione? Quid gratius aeternitate? Et ipsa verba sunt cantus, et in verbis magna votorum sunt praemia, meritorum fastigia. 41. Quid suavius sancto Joseph, qui nos liberavit ab opprobrio, crucis Dominicae sacramento? Sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solveret Legis; et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret: ita opprobrium factus est, ut gentilitatis opprobrium auferret: sed illud opprobrium Christi thesauris Aegypti pretiosius aestimatum est. Et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit, et fidei elegit opprobrium, cui se opprobrio maria dividebant. Ipse ergo Nephthalim vitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet. Ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audivit a Patre: Ad me revertere. Loquebatur Jacob, et Deus audiebatur. Ille benedicebat, et Deus personabat dicens Filio: Ad me revertere, hoc est, post passionem revertere. Revertere ad sedem tuam, revertere cum tropaeo, revertere ad me; ut te resurgentem defuncti sequantur, et tua potestate pariter, atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ex mortuis, ut ad dexteram sedeas Patris. Unde et Filius dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64). 42. Neget quis beatum Jacob in ipso mortis supremo, qui divina fundebat oracula? Neget 474 beatum Joseph in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat, veritatem, et futurorum seriem revelabat? Neget beatum Esaiam, cum medius secaretur; Hieremiam, cum mergeretur; Daniel sanctum, cum inter leones staret intrepidus, et prandium ei raptus ab Angelo propheta deferret? Non utique ideo beatus, quia alienum prandebat prandium: sed quia meritis suis impasta leonum ora claudebat. Quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem filiorum funeribus octavam se addidit ad laudem coelestis triumphi?

CAPUT X.

Quantae laudi fuerint sacerdoti Eleazaro supplicia constanter tolerata, propter quae vere beatus sit judicandus.

43. Nec te, Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis juvandus oratis: qui genere sacerdos, peritus in Lege, maturus aevi, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec tentamentis potuisti capi, nec praemiis inflecti, nec suppliciorum acerbitatibus frangi (II Machab. VI, 18 et seq.). Denique a blandimentis coepit, quia judicabat tormenta sua posse superari. Erubesco, inquit, canitiem tuam, revereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putes quas natura largitur? Relaxa istiusmodi pervicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc malo tibi persuadere, quam extorquere; ne victus suppliciis facias, quod refutas ratione invitatus. Ad haec respondit senex: Nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reverentia Legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecipit. Pulcherrimam judicas creaturam; negare tamen non potes quod potior sit temperantia, quam voluptas, potior legis obedientia, quam praevaricatio. Quod si hoc leve putas, ut carne vescamur suilla: qui in minimis legem contempserit, quomodo in magnis tenebit? Aut si pretiosa est creatura hujusmodi; vindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum, defraudamur. Abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. Discimus enim resecare luxuriam, cupiditates vincere, excludere concupiscentias, delectationibus corporis obviare. Fortitudinis quoque exercitium est, poenis pro Lege non cedere. Justitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore Dei, morte proposita reservemus. Quis escam imperet liberis? Quis autem se ridendum praebeat ut in hoc serviat, et non ridebitur? Non sum ita senex, ut mihi non juvenescat animi fortitudo. 44. Suspensus itaque cum hinc atque inde graviter verberaretur, nec jam ferrent senilia membra verberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus, in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat. Et quidam seu longaevam miseratus aetatem, seu tentamentis circumvenire desiderans: Responde, inquit, tantummodo 475 te manducaturum: nos te escae ejus immunem praestabimus. At ille clamans: Nequaquam, inquit, contingat mihi, ut fiam senex incentivum juvenilis erroris, qui huc usque eram forma salutaris instituti. His ego ludibriis, ut paululum vivam lucrabor, et totius vitae labores addicam brevis viatico senectutis? Senectus portus debet esse, non vitae superioris naufragium. Non te negabo, Lex patria; non abjurabo vos, sancta instituta majorum, non decolorabo vos, infulae sacerdotales; non te perfidiae pulvere turpabo palam, canities! Quid multa? Immoriendo tormentis factus est caeteris magisterium perseverantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum. Beatus igitur, in quo non potuerunt tormenta rationem vincere. Annon beatus, qui potuit virtute animi victor esse poenarum, pietatisque remigio servare integram in tantis fluctibus passionem?

CAPUT XI.

De admirabili patientia ac fortitudine septem fratrum Machabaeorum, quibus mater octava addita fuit, qui suis suppliciis meritum beatae vitae acquisierunt.

45. Post ipsum statuti sunt pueri septem cum matre (II Machab. VII, 1 et seq.). Insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum eligit quo discipulos faceret fortiores, quorum velut puerilem aetatem praemiis provocabat ad culpam, urgebat terroribus ad formidinem. At illi non degeneres tanto duce respondent: Quid nos contemnis vel circumscribis, ut pueros? Sed fides cana est, sed valida disciplina. Experire certe, subjice quibus placet poenis puerilia viscera, non invenies corda puerilia: nec potentiores erunt tormentorum machinae, quam legitimae observationis excubiae. Quem vicit senectus, superabit aemula senectutis pueritia. Sequimur patrem filii, discipuli doctorem. Collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem infantiae afferunt, dum videntur. 46. Jussit maximum natu eligi. At ille ridens: Recte, inquit, naturae ordinem servas. Sed cur Dei legem temerandam putas? Et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. Quid quaeris, tyranne? Confiteor nos summo Deo servire, et doces quid agere debeamus. Si tu tanta pertinacia vis extorquere veritatem, cur non omni virtute nos eam tenendam putemus? Quid plura? Adhibentur variarum genera poenarum. Sed vicit pietas immanitatis furorem: exclusa est anima, non religio. 47. Secundus accessit, nec degener fratris munia piae confessionis implevit (Ibid., 7 et seq). Et cum detraheretur membrana capitis, respondit: Aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre. Et vere hanc 476 galeam nemo potest auferre, sicut postea Apostolus docuit in Ecclesia Domini: Quia caput viri Christus est (I Cor., XI, 3). Et, ejus sumus membra (Ephes., V, 30). Recte puer istam divino spiritu doctrinam apostolicam praevidebat. Exuebant immanes bestiae corium capitis, et pardalicis feritatibus saeviebant. At ille deficiens: Quam dulce est, inquit, mori pro religione, quam suavis omnis acerbitas mortis pro pietate; quia manet horum remuneratio laborum! Tua sunt, rex, graviora tormenta: tu tuis vehementius torqueris suppliciis; quia vides te vinci in potestate. 48. Et hoc defuncto, tertium statui sibi jussit (II Machab. VII, 1, 10 et seq.). Et cum eum partim tentaret insidiis, partim cuperet terrore percellere, respondit ad eum: Non faciam voluntatem tuam, non succumbam imperio tuo. Per beatam illam fratrum meorum passionem, et nobilitatem, non negabo piam germanitatem. Quaevis adhibeto supplicia, quibus magis urgens hoc proficias asperitate poenarum, ut majora testimonia nostrae germanitatis accipias. Jussit itaque ei linguam amputari. At ille exclamans: Victus es, inquit, Antioche, qui organum vocis abscindi jubes. Confessus es te respondere non posse rationi, majoraque probas linguae nostrae flagella, quam tua verbera. Nos enim tua verbera non timemus, tu nostrae vocis flagella non potes sustinere; sed haec pietatis flagella sunt, tua flagella perfidiae; sed etiam lingua sublata gravius te suo cadens murmure flagellabit. Evadere te putas, Antioche, si vocem eripias? Et tacentes Deus audit, et magis audit. Ecce aperui os meum, laxavi linguam meam, abscinde linguam; sed non abscindes constantiam, non virtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium veritatis, non eripies cordis clamorem. Si lingua amputetur, sanguis clamabit, et dicetur tibi: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Audit enim sanguinis vocem, qui audit internas cogitationes, tenebrae licet operiant, et parietum septa circumdent. Dicat impius, quia nullus sibi testis assistat: explorat universa, videt omnia Deus; nec est aliquod facinus quod possit latere omnium judicem, qui cognoscit universa, antequam fiant. Quid verba damus? Loquaciora sunt vulnera: etsi vulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. Nec tamen plaudas quod auferendo linguam, confessionem laudis eripias. Satis jam Deum sermone laudavimus, nunc passione laudemus. 49. Et hoc perempto, jussit quartum vinciri ad rotam, ut ejus vertigine membris omnibus solveretur (Ibid. 13). At ille cum torqueretur immaniter: Dissolvis, inquit, corporis membra; sed adjungis gratiam passioni, nec eripis solatium morti. Est enim vox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso vitae istius cursu coeleste resultat oraculum, sicut in Joanne et Jacobo filiis tonitrui resultabat. Itaque illud quod legi, nunc manifestius recognosco: Quia rota intra rotam currit, nec impeditur (Ezech. I, 16 et 17). 477 Teres enim vita sine ulla offensione in quavis passione versatur, et intra haec quoque rota currit. Currit Lex intra gratiam, et observantia Legis intra divinae curriculum misericordiae est: nam quo magis volvitur, plus probatur. Potius est hic ab impiis adversa tolerare, ut ibi a Domino consolationem invenire possimus. Et iste consummans cursum suum abrupit spiritum, animamque victor effudit. 50. Quintus cum sisteretur, caeso prius eidem jussit ignes admoveri, subjici incendia (Ibid., 15 et seq.). Manabat e vulneribus cruor, et effossis ulceribus, sanguis effusus ipsos flammarum exstinguebat globos. At ille inter ignium crepitus audiebatur dicens: Gratias tibi, Domine, quod dedisti nobis dicere: Transivimus per ignem (Psal. LXV, 12). Et sicut alibi idem tuus dicit Propheta: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Ibid., 10). Astabo tibi sicut aurum purgatus incendio; et si quid fuit culpae, ignis exussit. Itaque et iste transfiguratus a corruptela ad incorruptionem, vitam exhalavit. 51. Sexto quoque admota tormenta sunt (II Machab. VII, 18 et 19). At ille: Noli, inquit, frustra errare, et tuae hoc ascribere potestati, quod ista adversum nos exerceas. Nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur. Et gratias Domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur. Gratias autem et tibi, quod tam durus et immitis es, ut talibus nostris suppliciis Dominus in quem peccavimus, genti nostrae propitius fiat. Nos quoque ablevamus aerumnam, dum fidei passionibus delectamur. Et iste duris atque asperis dilaceratus suppliciis, appositus est ad fratres suos. 52. Supererat junior ex fratribus, et jam pudebat Antiochum immaturae aetati se ita fuisse ludibrio (Ibid., 24). Itaque dolis eum desiderans circumscribere, pollicebatur honores, divitias, amicitiam suam, consortium secretorum. At vero pia mater monebat filium suum, dicens et huic sicut caeteris: Nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donavi vobis, neque membra formavi: sed haec omnipotentis Dei munera sunt (Ibid., 22). Putavit Antiochus videns matrem sollicitam, quod saluti ejus timeret, ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione sua revocaret. At illa voce patria dicebat filio: Tu solus superes, fili, summa votorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea. Miserere mei, quae te in utero tot mensium curriculo portavi; ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. Te adhuc isti exspectant triumphi. Aspice in coelum, unde hausisti spiritum, ad Patrem omnium; aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministravit; aspice ad fratres, qui collegam requirunt; aspice ad matrem, quae tibi lac dedit; redde mercedem pii sanguinis; noli a fratribus, noli a matre divelli. Temporales opes sunt quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona 478 quae a Deo omnipotente defertur. Vos mihi septem dierum lumina dedit Dominus, sextum jam diem clausi, et omnium opera bona valde. Debes mihi, fili, ut quae in illis sex laboravi, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi operibus jam feriata. Itaque proripiens se juvenis ait: Quid sustinetis (Ibid., 30 et seq.)? Et multa vociferans, quod nequaquam divelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera, quam regis imperia, cum urgeret conviciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus vitae hujus munus absolvit. 53. Novissima mater oblata est neci (Ibid., 41). Quis hanc beatam neget, quae quasi septem vallata muneribus, inter corpora filiorum nullum sentit mortis incursum? Quis, inquam, dubitet de ejus beatitudine, quae septem turribus circumdata, in paradisi sedem caput extulit; quae septem filiis cincta sacratissimum Deo chorum non solum canorum vocibus, sed etiam passionibus ad concinendas Domino laudes coelestibus invexit altaribus? Quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna Ecclesiae septeno fulgens lumine, et octavo utero cunctis luminibus oleum subministrans! De quibus pulchre dicitur: Date partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2), eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur, in Lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in Evangelio, pia matre supplemento passionis adjuncta, quae in talibus filiis integram pietatis formam et parturivit et peperit.

CAPUT XII.

Elegantissima beatae illius feminae septem filiorum martyrum parentis, commendatio.

54. Recurrunt in memoriam sermones sanctae feminae dicentis ad filios: Ego vos genui, ego vobis succum lactis infudi, nolite nobilitatem vestram perdere. Sic aliae matres revocare a martyrio solent fi lios, non vocare. At ista maternum in hoc ponebat affectum, si filiis vitam magis perpetuam, quam temporalem suaderet. Spectabat itaque pia mater filiorum certamina; et quamvis maternorum viscerum compassione quateretur, tamen pietatis studio premebat dolorem. Et offerente Antiocho, cum posset salutem eligere filiorum, malebat periculum: compressisque naturae gemitibus, poenas filiis optabat augeri, ut mors citius appropinquaret. Videmus conversa vota matris in filios; ne quem superstitem derelinqueret, sed omnes piae cohaeredes mortis acquireret.

55. Sed nec filii minores tali parente, qui se invicem cohortabantur, qui dicebant uno studio, et quadam animorum acie: Mortis adversae impetum proteramus. Tunc enim vivemus, cum fuerimus mortui. Nemo pietatis ordinem derelinquat, nemo se subtrahat praelio triumphali. Non homini, sed omnipotenti Deo nostras devovimus animas: non homini, sed auctori omnium militamus. Talis haec pugna est, ut ille gloriosius 479 vicerit, qui crudelius occisus fuerit. Itaque nemo timuit, nemo trepidavit, nullus ad mortem ex tot fratribus pigrior fuit: sed omnes tamquam ad immortalitatis viam, ita ad mortem per acerba supplicia cucurrerunt; et mater consona cernens filiorum agmina, tamquam pia anima sui membra corporis in filiis offerebat, et per artus proprios videbatur sibi votiva subire tormenta. 56. Cadebant filii tormentis exulcerati, mortui super mortuos advolvebantur, corpora super corpora volutabantur, capita super capita exsecabantur. Refertus erat locus cadaveribus filiorum, non flevit mater, non lamentata est; non oculos cujusquam pressit, aut ora morientis clausit; non lavit vulnera, sciens gloriosiores esse, si eviscerati et concreti pariter pulvere et sanguine viderentur, quales solent de bello redire victores, quales solent tropaea ex hostibus reportare. Non superjacienda velamina, non prosequendas exsequias, nisi suae quoque comitatu mortis arbitrata est. Quae cithara dulciores ederet cantus, quam morientes filii in tam gravibus sup pliciis ediderunt? Erumpebat enim naturae gemitus, etiam invitis. Spectares per ordinem peremptorum cadavera sicut fila chordarum, audires heptachordum psalterium triumphalibus gemitibus resultare. Non sic illecebrosi illi, ut aiunt, cantus Sirenarum attraherent audientem: illi enim ad naufragium trahebant, isti ad sacrificii victoriam. Nec sic cygnea carmina aures animumque 480 mulcerent: cygni enim naturae sorte moriuntur, isti moriebantur amore pietatis. Non sic rauca resonant secreto in nemore columbarum murmura, ut ultima verba morientium cum summa suavitate resonabant. Nec sic luna inter stellas refulget, ut inter filios mater, et cum eos ad martyrium illuminatura deduceret, refulgebat, et cum amplexata victores in medio filiorum jaceret. 57. O vera mater adamante fortior, melle dulcior, flore fragrantior! o indissolubile pietatis vinculum! o vere valida charitas sicut mors dura, sicut inferi zelus devotionis ac fidei! Nulla tantarum diluvia passionum tuam potuerunt charitatem excludere, nulla inundare eam flumina tantarum acerbitatum. Sicut arca in illo mundi diluvio totius orbis spatiis innocua ferebatur: ita et tu adversus fluctus tam gravium passionum pietate immobilis restitisti, et cum posses salutem filiorum eligere, noluisti. 58. Quo affectu vos prosequar, sanctae matris pia pignora? Quo penicillo sermonis mei describam formae vestrae et animarum similitudinem? Stetistis inter exercitus regios, quibus totus fuit orbis terrarum subactus, quos India quoque in extremi maris secreta refugiens non declinavit; et soli de rege superbo sine bellico conflictu victoriam reportastis. Vicerunt in vobis sola arma pietatis: dedit poenas tyrannus, et quia vos non potuit vincere, et quia atroci peremptus est morte.