Liber I
(18) 1
[1] Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita (20) nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur. [2] Hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam. Praestat tamen ingenio alius alium. [3] Concedo; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.
[4] Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. Et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. [5] Has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. Et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris (22) vitia? Non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
[6] In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. Nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. [7] Nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
[8] De pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes (24) stultitiam suam perdocent. [9] Nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
[10] Si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse. Nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est. [11] Quapropter praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. Si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.
[12] A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. (26) [13] Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. [14] Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
[15] Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poetae. [16] Sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat. [17] Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? Neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; (28) sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. [18] Quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? Faciant enim aliquid necesse est. Aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset. [19] Hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur. Idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est. [20]
Nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat; contendat (30) interim et saepius vincere se putet; praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.
[21] Parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum. Nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. [22] Quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? Atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. [23] An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam (32) credidisset? [24] Fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia?
Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant. [25] Obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. Quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine. Quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. [26] Sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. Non excludo autem, id quod est inventum* irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre; vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
[27] Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos (34) velut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis. [28] Non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor. [29] Quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
[30] Syllabis nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. [31] Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. (36) Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat. [32] Incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur. Hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus. [33] Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. [34] Nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat. [35] Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes. [36] Prosequitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum et electos (38) ex poetis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit. [37] Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant; χαλινοί Graece vocantur. Res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.