Jump to content

De Institutione Oratoria/I/10

Checked
E Wikisource

Liber I


(158) 10

[1] Haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria; nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, (160) pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.

[2] Nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur. [3] Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint? Aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit? [4] Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis. [5] Nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut (162) crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli. [6] Similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. Nisi forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit; [7] et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur? Fuit aliquis sine iis disertus: [8] sed ego oratorem volo. Non multum adiiciunt: sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. (164)

Atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus. [9] Nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est. [10] Itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam. [11] Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia. [12] Atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra (166) imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint. [13] Nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. De philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat? [14] Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. [15] Non igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν vocat, necessariam musicen credidit. Et eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos. Et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit. [16] Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. [17] Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, (168) nondum eam tamen oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius, [18] cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse. [19] Unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior. [20] Sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse. [21] Denique in proverbium usque Graecorum (170) celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. [22] Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus.

Numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet: [23] nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice. [24] Namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus. [25] Atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus. [26] (172) Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest; in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus. [27] Age, non habebit imprimis curam vocis orator? Quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est. Uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat. [28] Haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere. [29] Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem. [30] Cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, (174) non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine. [31] Quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet. [32] Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat. [33] Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit; quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam (176) musices potest, quomodo non hane quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?

[34] In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus. Agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris opinio est. [35] Nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt. Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque salter primis litteris erudito necessaria est. In causis vero vel frequentissime versari solet; in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus. [36] Ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem. [37] Iam primum ordo est geometriae necessarius; nonne et eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta; nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat (178) syllogismis? Propter quod plures invenias, qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam probabit dialectice. [38] Nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique probationum quae sunt potentissimae γραμμικαὶ ἀποδείξεις vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit? [39] Falsa quoque veris similia geometrica ratione deprellendit. Fit hoc et in numeris per quasdam, quas Ψευδογραφίας vocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat? Quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis continetur, par sit necesse est. [40] At id falsum est. Nam plurimum refert, cuius sit formae ille circuitus; reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est. [41] Ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. [42] Sed alia forsitan obscuriora; (180) nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. lugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum. [43] At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt. Id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes, quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo, quod amplectuntur, quartam deducent eodem circumductu. [44] Si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur; quae circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet. Ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit. [45] Ergo etiam id fieri potest, ut maiore circuitu minor loci amplitudo claudatur. Haec in planis. Nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli. [46] Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum; quod ipsum nonnunquam pertinere ad oratorem potest. [47] An vero, cum Pericles (182) Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur usus esse oratoris officio? [48] Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset; sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici, transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit. [49] Illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere; ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.