Jump to content

De Institutione Oratoria/I/2

Checked
E Wikisource

Liber I


(38) 2

[1] Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere. [2] Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. Non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad (40) vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur. [3] Prior causa prorsus gravis. Nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. Sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. Neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. De hac re igitur prius.

[4] Corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est. [5] At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua (42) prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.

[6] Facile erat huius metus remedium. Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. Ante palatum eorum quam os instituimus. [7] In lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt. [8] Nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.

[9] Verum in studiis magis vacabit unus uni. Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum (44) etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. Nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. [10] At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.

[11] Sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent. [12] Neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. Quando enim tot auctorum notitia contingeret? Modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt. [13] Pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum (46) quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret. [14] Non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. Grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient. [15] At enim emendationi praelectionique numerus obstat. Sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis.

Nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum. [16] Ita nunquam erimus in turba. Nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim vitare eas, aliud eligere.

[17] Et si refutavimus quae contra dicuntur, iam (48) explicemus, quid ipsi sequamur. [18] Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. Excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat. [19] Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. [20] Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. Neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? [21] Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, [22] turpe ducet cedere pari, (50) pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. [23] Non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur. [24] Huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. [25] Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. [26] Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina (52) evadunt. [27] Quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere. [28] Nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. Nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. [29] Utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis. Ita paulatim et superiorum spes erit. His adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.

[30] Maxima enim pars eloquentiae constat animo. Hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. Is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. [31] Est quaedam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam (54) laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.