Jump to content

De Institutione Oratoria/I/3

Checked
E Wikisource

Liber I


(54) 3

[1] Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio; nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. [2] Non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. Probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. [3] Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem. [4] Hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, (56) quidquid illud possunt, statim ostendunt. Possunt autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. Non multum praestant sed cito. [5] Non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.

[6] Haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. [7] Mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.

[8] Danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. [9] Itaque (58) et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. [10] Nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. [11] Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. [12] Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. Frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt. [13] Protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum: Adeo in teneris consuescere multum est. Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim. Primum, quia deforme atque servile est et certe, [14] (quod (60) convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit. [15] Nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. Denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt? [16] Adde, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat. [17] Iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. Quare hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere. [18] Nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.