Jump to content

De Institutione Oratoria/I/7

Checked
E Wikisource

Liber I


(134) 7

[1] Nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam nominemus. Cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet. [2] Ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit; ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, [3] palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus. [4] Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus. [5] Illa quoque servata est a multis differentia, ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque cum, si tempus significaret, per qu, si comitem, per c ac duas sequentes scriberetur. [6] Frigidiora his alia, ut quidquid c quartam haberet, ne interrogare his videremur; et (136) quotidie non cotidie, ut sit quot diebus. Verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.

[7] Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare conveniat: ut, cum dico optinuit (secundam enim b litteram ratio poscit, [8] aures magis audiunt p) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum m gemina commutatur. [9] Est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas: haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit; abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet. [10] Nam k quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur. Hoc eo non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat.

[11] Verum orthographia quoque consuetudini servit, ideoque saepe mutata est. Nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro (138) syllaba quam nomine suo exprimit posita est; [12] ut Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita; interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus. [13] De mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur. [14] Semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt. [15] Diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: Iam puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: Mendaci furique addes e, cum dare furi iusseris. [16] Quod quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando. Nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia. [17] Idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit; sicut in (140) Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. [18] Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant; quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit. [19] In iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae. Est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat. [20] Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent. [21] Atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt. Iam optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum. [22] Here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio Heri ad me venit; quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur. [23] Quid? non Cato Censorius dicam etfaciam dicem et faciem (142) scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum? [24] Sibe et quase scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio; T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur; [25] haec nos i littera finimus. Quid dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur? [26] Nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi; neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. Nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat. [27] Illud nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.

[28] Quid? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat; quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet. [29] Nec Gnaeus eam litteram in praenominis nota accipit, quae sonat; et columnam et consules exempta n littera (144) legimus; et Subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit. Multa sunt generis huius; sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.

[30] Iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus; nam hoc valere plurimum debet. Ego (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat. [31] Hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi sumus. [32] Hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes; duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.

[33] Redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent. Nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo. [34] Sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est. An ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri? [35] aut ideo minus Messala nitidus, (146) quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.