Jump to content

De Institutione Oratoria/I/8

Checked
E Wikisource

Liber I


(146) 8

[1] Superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. [2] Unum est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat. Sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: Si cantas, male cantas; si legis, cantas. [3] Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur. [4] Cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus (148) et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.

[5] Ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur. [6] Utiles tragoediae, alunt et lyrici; si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur. [7] Comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit. De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios. [8] Nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid. Sed pueris, quae maxime (150) ingenium alant atque animum augeant, praelegenda; ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. Multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest. [9] Oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus. [10] Denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiae adsumunt. [11] Nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent. [12] Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad (152) robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.

[13] In praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur. Deprehendat, quae barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita; [14] non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. [15] Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint. Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est. [16] Enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut (154) troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit. [17] Praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

[18] His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. Nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. Persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura. [19] Nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. Atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti. [20] Nam DidyMo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat. [21] Quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et (156) auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.