Jump to content

De Institutione Oratoria/I/9

Checked
E Wikisource

Liber I


(156) 9

[1] Et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. [2] Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. [3] Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia (158) personis continetur. [4] Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, Dixit ille, aut, Dicere solebat; alterum, quod est in respondendo, Interrogatus ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset. [5] Etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut Crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo, quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est. [6] Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.