Liber II
(356) 21
[1] Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. [2] Quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. Quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola. [3] Quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. Alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.
[4] Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam (358) sed in rebus. Et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat. [5] Quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. Alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: Quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. [6] Atque adhuc alibi: Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
[7] Hane autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est. [8] Nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et (360) aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit. [9] Nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. [10] Neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. Nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. Atqui plurimum statuis differunt vasa. [11] Nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis. [12] Quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat. Nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer? [13] cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hane ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur? (362)
[14] Solet a quibusdam et illud opponi: Omnium igitur artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem hoc invenio: Mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium. [15] Neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet; et de quibus didicerit dicet.
[16] Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane melius. Nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua melius, quam orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator quam ipse qui docuerit. [17] Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet. Non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus (364) imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus. [18] An huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium veniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat ratione architectorum. [19] Livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator? at est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros non versabitur? dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere credo posse casu aliquo venire in officium oratoris; quod si non accidet, non erunt ei subiecta.
[20] Ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices esse omnes res ad dicendum ei subiectas; quod quidem probat etiam sermo communis. Nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur. [21] Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus. [22] Sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc (366) quoque adiuvamur. Nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem cadat. [23] Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.
[24] Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.