Liber IV
(6) 1
[1] Quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt. [2] Nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt; [3] sive, quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit. [4] Cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud (8) principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.
[5] Causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
[6] Benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice. [7] Nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet. Quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus (10) faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. [8] Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia. [9] Est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet. Inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa. [10] Vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt. [11] Nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. Etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Vrbiniae* heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. (12) Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem. [12] Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant. [13] Ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est. Nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus. Nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
[14] Degustanda tamen haec prooemio, non consumenda. Adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. [15] Neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. Hoc enim oratoris est, illa causae.
[16] Iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen (14) parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
[17] Mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit. Accidit autem interim hoc quoque,
[18] ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. Est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
[19] Fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices. Nam et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est. Adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus (16) timet cognoscentis verecundiam. [20] Praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse. Metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
[21] Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transterantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia. [22] Quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
[23] Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit. threaten or lay an information. (18) Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur. [24] Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio.
[25] Quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas? Quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset. [26] Aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint (20) porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
[27] Ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. [28] Neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere; quae minus in exordiis sunt usitata. [29] Sed haec, quae supra dixi, non movere tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. Ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
[30] Sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci (22) prooemia solent. Personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest. [31] Ad causam extra pertinent tempus, unde principium pro Caelio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. [32] Adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
[33] Fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare. Faciunt favorem et ilia paene communia non tamen omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus (24) spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est. [34] Sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed et illud,si breviter et dilucide summam rei,de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt. [35] Nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. [36] Cluentio: Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantumnodo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. Id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.
[37] Nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac (26) docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit, [38] sed errore. Dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. Quid ergo est? Imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero. [39] Quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? Quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?
Verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est. [40] Genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. Sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt. [41] Admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili (28) attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
[42] Eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis. [43] Et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
[44] Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus. Si causa laborabimus, persona subveniat; (30) si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus. [45] In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. Ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
[46] Nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
[47] Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim, qui mandari non (32) possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.
[48] His etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus. [49] Et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.
[50] Id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
Negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex (34) opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. Quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere. [51] Nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
[52] Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit. [53] At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit. (36) Multum gratiae exordio est, [54] quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
[55] Frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat. [56] Nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi. [57] Sed ipsum istud evitare summae artis est. Nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, (38) contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
[58] Et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. Illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. [59] Nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur. [60] Nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. Dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνέπιφαντος actio melius saepe surrepit. Sed haec, prout formari animum iudicum expediet.
[61] Turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium (40) possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit. [62] Modus autem principii pro causa. Nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. Ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
[63] Sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus. [64] Interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hane figuram sententiae vires? [65] Neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. Ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.
[66] Et Demosthenes autem ad (42) Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem; [67] nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. Quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis Habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. Illo enim modo pressit atque institit, [68] hoc tantum indicasset. Quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit. Quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilillam:
[69] Quo usque tandem abutere? Ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro (44) reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
[70] Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
[71] Alia exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum. Quo et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. Haec de prooemio,
[72] quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut (46) si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere.
[73] Contraque est interim prooemii vis etiam non exordio. Nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: [74] Tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. Utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut Audite nunc reliqua, et Transeo nunc illuc. [75] Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat. Verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.
[76] Quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit. [77] Illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, (48) ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
[78] Oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet. [79] Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: Paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis. Haec fere sunt mihi de exordio comperta.