Liber IV
(130) 4
[1] Sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est.
[2] Aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices; (132) insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.
[3] Nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, Sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.
[4] Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint. Lex aperte scripta est ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest, nisi ut te puniri oporteat? Haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
[5] Sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. Nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod (134) moratus sit, quod munera acceperit.
[6] Recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: Male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.
[7] Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.
[8] Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, Caedis ago, furtum obiicio; est ratione subiecta, ut Maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit. Praeter haec utimur propositione aut nostra, ut Adulterium obiicio; aut adversarii, ut Adulterii mecum agitur, aut communi, ut Inter me et adversarium quaestio est, uter sit intestato propior Nonnumquam diversas quoque iungimus: Ego hoc dico, adversarius hoc. (136)
[9] Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus: De his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.