Liber IV
(536) PRAEFATIO
[1] Perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
[2] Cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
[3] Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in iis (4) videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?
[4] Quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur,
[5] mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
[6] Cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. Sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
[7] De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic (6) quoque complures de unaquaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.