Jump to content

De Institutione Oratoria/IX/1

Checked
E Wikisource

Liber IX


(344) 1

(348) [1] Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori. [2] Nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. Nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.

[3] Quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματονποιίαν clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint. Quo magis signanda est utriusque rei differentia.

[4] Est igitur tropos sermo a naturali et principali (350) significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.

[5] Quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασἰᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῄ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ· namque et rebus fit et verbis. ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum,

[6] in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. Transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. Horum nihil in figuras cadit.

[7] Nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. Quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. Nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens (352) meum propositum. Nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum. [8] Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus. [9] Optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. Illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram. Tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.

[10] Est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species. Quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis;

[11] altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros (354) aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia. [12] In quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit. [13] Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. Sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam. [14] Verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. Ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi. Genus eius unum quidam putaverunt, [15] in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum (356) mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt; illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus. Quarum utraque manifesta cavillatio est.

[16] Nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda; sed frequentissime coeunt, ut in hoc Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum. Nam oratio a iudice aversa in sententia, iam iam et liberum in verbis sunt schemata. Inter plurimos enim, [17] quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert. [18] Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? Quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis. (358)

[19] Vt vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent; quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. Nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit. [20] Namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur; simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere. [21] Iam vero adfectus nihil magis ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus? Plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.

[22] Sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam (360) multas quam sint a quibusdam constitutae. Neque enim me movent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est. [23] Ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare. [24] Sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt. Neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse. Neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. [25] Quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante figuram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam (362) remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum; quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.

[26] In tertio de Oratore ita scriptum est: In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. [27] Nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re plurimum valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur; [28] et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad (364) propositum et iteratio et rationis apta conclusio; [29] tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur; [30] deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias. Praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; [31] descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio. [32] Vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio; (366) deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. [33] His fere luminibus illustrant orationem sententiae. Orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. [34] Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, (368) et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio; [35] et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio. [36] Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.

Eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: [37] Et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi. Sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. [38] Eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter* commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem (370) coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt; [39] aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. [40] Sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias. [41] Quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantummodo notetur locus. Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe mullis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia. [42] Saepe etiam ut extenuet aliquid; saepe ut irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse revocet, ut (372) quod dixerit iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; [43] ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet; [44] ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. [45] Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio, saepe (374) hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. Hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.