Jump to content

De Institutione Oratoria/V/10

Checked
E Wikisource

Liber V


(202) 10

[1] Nunc de argumentis. Hoc enim nomine complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεις, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur); alterum, quo sententiam cum ratione; [2] tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc parum convenit. Sunt enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat. [3] Hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus (204) concluderetur; quod sane non utique ab oratore desideratur. [4] Epichirema Valgius aggressionem vocat; verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici. [5] Aliis videtur non destinata vel inchoata, sed perfecta probatio hoc nomen accipere, ultima specie; ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.

[6] Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur. Nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus. [7] ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare. Nam et epichirema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant (206) et esse partem eius confirmantem. [8] Utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen prolationem interpretabimur. Sed argumentum quoque plura significat. [9] Nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, Argumentum, inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transterremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non erat. Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. [10] Nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde Vergilius, Argumentum ingens; vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem praestat. Celsus quiderm probationemn,* indicium, fidem, adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.

[11] Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo, cum sit (208) argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat. [12] Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus, audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse,

[13] praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit. Sic enim fiet argumentum, [14] Cum providentia mundus regatur, administranda respublica est*; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit mundum prouidentia regi. [15] Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt, quae εἰκότα dicuntur. [16] Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus (210) amari; alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum; tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit. [17] Ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat. Verum hoc exsequi mitto; [18] non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret, ostendi. Omnia autem credibilia,

[19] in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso; illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque (212) tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta. [20] Excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. Nam, [21] ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est. [22] Multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod in eo est pervidebimus.

[23] In primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum (214) sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.

[24] Ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est; [25] patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis, [26] ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat; animi natura, [27] etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus (216) an frugi an sordidus, quaeritur; studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt. [28] Intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiiciunt quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem;

[29] consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus. Ponunt in persona et nomen; [30] quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat. Nam et illud apud Euripidem frigidum sane, [31] quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua (218) Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia. Neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

[32] Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?

[33] Ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam; [34] quae et in deliberando plurimum valent. Sed honestas* causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse. [35] Causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte (220) fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio libro dictum est.

[36] Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent. An tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit? An sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit? [37] Ducuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. [38] Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. Hinc enim quaestiones oriuntur: [39] Privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. Occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. Iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.

[40] Vel contra: Licuit, quia pater eram, quia magistratus. Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, (222) neque enim idem ubique aut licet aut decorum est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant. [41] Ad commendationem quoque et invidiam valet. Nam et Aiax apud Ovidium: Ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? Et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. [42] Ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est: — nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: — aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita: — in pestilentia, in bello, in convivio. [43] Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est. [44] Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert: ut cum interim (224) probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset; [45] praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: Mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. [46] Secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti Sonus auditus est; adhaerentis Clamor sublatus est. Insequentis sunt illa Latuisti, profugisti, livores et tumores apparuerunt. Iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.

[47] In his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, Non amplius me obiurgabis. Nam et ille non (226) quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est.

[48] Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: Melior dux Scipio quam Hannibal; vicit Hannibalem. Bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. Bonus agricola; magnos sustulit fructus. Et contra: Sumptuosus fuit; patrimonium exhausit. Turpiter vixit; omnibus invisus est. [49] Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes; [50] quorum contraria in diversum valent. Haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura, Insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus. [51] Facultati autem licet instrumentum (228) coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.

[52] His adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine. In rebus autem omnibus, [53] de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, An sit, Quid sit, Quale sit. Sed, quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt. [54] Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus. Id aut universum verbis complectimur, ut Rhetorice est bene dicendi scientia; aut per partes, ut Rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis (230) scientia.

[55] Praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse* dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens, [56] proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. Genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. Itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. * Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut Homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. Contra species firmam probationem habet generis, [57] infirmam refutationem. Nam, quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, Quod nec rationale nec morale est neque animal, (232) homo non est. * [58] His adiiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Itaque, quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat. [59] Saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, Tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.

[60] Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: Qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus; [61] et plura, de quibus alio loco. Illud quoque differens vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. Animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim (234) proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.

[62] Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si quis, cum legatum sit ei, quae viro materfamilias esset, neget deberi ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint matrimoniorum. [63] Division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas; partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur. [64] Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. Propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis* (236) esse credantur aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam* utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.

[65] Divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo, Ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, Nec natus nec factus est.

[66] Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum. Totum falsum est hoc modo, Pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti. [67] Reliquum fit verum sic, Hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.

[68] Tutius, quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, Si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia. Vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse (238) utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, Unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. [69] Fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: Utrum, cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro Vareno: Optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. Deinde utraque facit accusatori contraria. [70] Interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, Philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. Et illud vulgatum, Quo schema, si intelligitur? quo, si non intelligitur? Et, Mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.

[71] Ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna, (240) tum* caedes. Est ergo hic quoque argumentorum locus invicem probantium. Nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam; et contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est dictatura deposita. [72] Similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.

[73] Est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. Hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: Non, si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. Ex contrariis: Frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit. [74] Ex pugnantibus: Qui est sapiens, stultus non est. Ex consequentibus sive adiunctis: Si bonum iustitia, est recte iudicandum; (242) si malum perfidia, non est fallendum. Idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: Quod quis non habuit, non perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit. Sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium. [75] Sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα· est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura. [76] Itaque non dubito haec quoque vocare* consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: actionis, ut pro Oppio, Quos educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit? temporis, in Verrem, Si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian. , cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian. ?

[77] Quod utrumque exemplum (244) tale est, ut idem in diversum, si retro agas, valeat. Consequens enim est, eos, qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri. [78] Illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: Si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et Quod discere honestum, et docere. [79] Unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. Est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

[80] Simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant. Haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario.

Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit. [81] Alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera parte: Sol colorat; non utique, qui est coloratus, a sole (246) est. Iter pulverulentum facit; sed neque omne iter pulverem movet nec, quisuis est puluerulentus, ex itinere est.

[82] Quae utique fiunt, talia sunt: Si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; itemque Boni est honeste facere, mali turpiter; et Qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. At, Exercitatio plerumque robustum corpus facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est.

[83] Haec ad hortativum maxime genus pertinent: Virtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas infamiam, fugienda igitur. Recte autem monemur, causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, Utinam ne in nemore Pelio; [84] quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes; et Philocteta Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non essem miser; quo modo (248) pervenire quolibet retro causas legentibus licet. Illud his adiicere ridiculum putarem, [85] nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere. Quidam haec, [86] quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ἐκβάσεις id est exitus. Nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat.

Adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus [87] probant. Confirmatur coniectura ex maiore, Si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; ex minore, Qui facile ac palam mentitur, peierabit; ex pari, Qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet. [88] Iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, Si adulterum occidere licet, et loris caedere; ex minore, Si furem nocturnum occidere licet, quid latronem? ex pari, Quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris; quorum omnium tractatus versatur in syllogismis. [89] Ilia magis (250) finitionibus aut qualitatibus prosunt, Si robur corporibus bonum est, non minus sanitas; Si furtum scelus, magis sacrilegium; Si abstinentia virus, et continentia; Si mundus providentia regitur, administranda respublica; Si domus aedificari sine ratione non potest, quid urbs agenda? Si agenda est* navalium cura, et armorum. Ac mihi quidem sufficeret hoc genus,

[90] sed in species secatur. Nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est Quod semel, et saepius),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. [91] Sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus. Infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora. Sed mittamus plura, ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.

[92] Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina, Quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? Ex (252) faciliore in Clodium et Curionem, Ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti. [93] Ex difficiliore, Vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. Et ibi, An sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Ex minore pro Caecina, Itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes; [91] in manus eorum incidere non est satis? Ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.

[95] Illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem (254) locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae. [96] Nam fingere hoc loco hoc est proponere aliquid, quod, si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur, facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.

[97] Lex: Qui parentes non aluerit, vinciatur. Non alit aliquis, et vincula nihilominus recusat. Utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit. Et illa contra optionem fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem. [98] Plurimum ea res virium habet contra scriptum. Utitur his Cicero pro Caecina, unde tu aut familia aut procurator tuus. Si me villicus tuus solus deiecisset — Si vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima. [99] Verum eadem fictio valet et ad qualitates: Si Catilina (256) cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et ad amplificationem: Si hoc tibi inter cenam in illis immanibus poculis tuis accidisset. Sic et, Si respublica vocem haberet.

[100] Has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum. [101] Inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt. [102] Nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?

[103] praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu (258) reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt. [104] Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, Non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. Hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.

[105] Et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. [106] Cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis (260) quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis. [107] Et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. Non debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es. Lex est, Qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius,* nisi si pater absolutus sit. Quid signi? Lex altera, Proditionis damnatus cum advocato exulet. [108] Cicero pro Cluentio Publium Popilium et

Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. Quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti. [109] Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum. Hic immo vis inventionis, si non maior, certe prior. Nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint. Hoc est, quod comprehendi arte non possit. [110] (262) Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur; alius alio plura, quibus utatur, inveniet. Sit exempli gratia proposita controversia, quae communes minime cum aliis quaestiones habet:

[111] Cum Thebas evertisset Alexander, inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.

[112] Lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit? [113] Quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum; sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. [114] Inveniendum contra (264) est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere. [115] Hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta nonnisi eadem vi possideantur. Proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio); [116] tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat. [117] Proprium deinde materiae, ius publici (266) crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse. [118] Hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet. Tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius; itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod amiserint, Thebani videntur. Hic et, quid Cassander velit, quaeritur: sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.

[119] Haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem; sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae (268) mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant. [120] Neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.

[121] Artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus. Nam, quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata* sunt omnia. Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint. [122] Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum,* ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.

[123] Infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse (270) sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. Nam,

[124] ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae; [125] sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum* sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.