Jump to content

De Institutione Oratoria/V/9

Checked
E Wikisource

Liber V


(194) 9

[1] Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur; [2] altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.

[3] Dividuntur autem in has duas primas species, (196) quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt, alia quae non necessaria. * Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.

[4] Id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non est lis facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet. [5] Nam et coisse eam cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est. [6] Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit. Quaedam in contrarium non recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur. [7] Quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit. Ac similiter satum fuisse potest, ubi non (198) fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.

[8] Alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent. [9] Signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit. [10] Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.

[11] Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.

[12] Eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse (200) virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. [13] Nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset. Unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum. [14] Sed vereor, ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti; fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.

[15] Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica. Vento rubet aurea Phoebe et Cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate (202) caeli trahunt, sane ita appellentur. [16] Nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. Et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus. Sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.