De Institutione Oratoria/V/P

E Wikisource

Liber V


(150) PRAEFATIO

(154) [1] Fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;

[2] plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.

[3] Utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt.

[4] Nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent; et status nosse atque ea, de quibus (156) supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.

[5] Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse; lis nulla est, cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exsequamur.