De Institutione Oratoria/VI/1

E Wikisource

Liber VI


(382) 1

[1] Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant. Eius duplex ratio est posita aut ira rebus aut ira adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσις a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet. [2] In hac, quae repetemus, quam brevissime dicenda sunt et, quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. Nam, si morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio. Quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda; alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis. [3] Sunt autem innumerabiles species,* optimeque ira Verrem Cicero: Si pater ipse iudicaret, quid diceret, cum haec probarentur? et deinde subiecit enumerationem; aut cum (384) idem ira eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. Licet et dubitare, num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita defensis. [4] Illa vero iucundissima, si contingat aliquod ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: reliquit hanc partem causae, aut inuidia premere maluit, aut ad preces confugit merito, cum sciret haec et haec. [5] Sed non sunt singulae species persequendae, ne sola videantur, quae forte nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. Nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis, ut ad quaedam respondeant. [6] Id autem, si et actioni supererit locus et ea proposuerimus, quae refelli non possint. Nam provocare quae inde sint fortia, non arguentis est, [7] sed monentis. Id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum aliquid (386) reliquerunt. Id sensisse Atticos credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud quos vitii loco est adfici; nec bono moris videntur, sic a vero iudicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. Necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et ira commune profutura non possint. [8] Ceterum illud constitit inter omnes, etiam ira aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, ira quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint. Haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est. Adfectibus quoque iisdem fere utuntur, [9] sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis, nam huic concitare iudices, illi flectere convenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur; et reus de indignitate calumniae aut (388) conspirationis vehementius interim queritur. Dividere igitur haec officia commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, ira prooemio similia, sed hic liberiora plenioraque. [10] Inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest; ira epilogo vero est, qualem animum iudex ira consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus nec restat quo reservemus. [11] Est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere. Et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae vires orator ponat ante oculos; et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit ira rebus aut videri possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur. Sed certius est ire per singula. [12]

Et quae concilient quidem accusatorem, ira praeceptis exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, ira peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae (390) damnatio rei aut deformitati futura absolutio. [13] Nam egregie ira Vatinium Calvus, Factum, inquit, ambitum scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt. Cicero quidem ira Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit; quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam ira prooemio. Qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui. [14] Concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius ira peroratione contingit; quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet. Egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed ira hunc sensum, Erubescis Caesarem timere. [15] Summa tamen concitandi adfectus accusatori ira hoc est, ut id, quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. Atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, ira quem, quo animo, quo (392) tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent. [16] Pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum; tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus; etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut ira sollicito civitatis statu; item ira theatro, ira templo, ira contione, [17] crescit invidia; et si non errore nec ira vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit. Plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit. [18] Occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione (394) tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. [19] Etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur; fugiendum de civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit, perterenda. [20] Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare. Cuius loci est etiam occupare, quae dicturum facturumve adversarium putes. Nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova: ut Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet. Nec non ab Aeschine, quali sit usurus Demosthenes actione, praedictum est. Docendi quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant; quod est unum repetitionis genus.

[21] Periclitantem vero commendat dignitas et studia (396) fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. Hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio. [22] Commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas, misericordia. iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit. Referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, [23] ad memoriam posteritatis. Plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. Haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent; quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam recidendum sit. [24] Adfert ira his momentum et aetas et sexus et pignora; liberi, dico, et parentes et propinqui. Quae omnia tractari (398) varie solent. Nonnunquam etiam ipse patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me miserum! o te infelicem! Reuocare me tu ira patriam, Milo, potuisti per hos, ego te ira patria per eosdem retinere non potero? Maximeque, si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces. [25] Nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? Ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et ira locum lacrimarum eius ipse successit. His praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus. Nudae tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus, [26] ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore (400) dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet. [27] Itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones: Frustra, inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas!

Nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere. [28] Nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, [29] impetu ad rationem redit. Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam diu ploret. Ideoque cum ira aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit. [30] Non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos, (402) qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, [31] verberata corpora nudari. Quarum rerum ingens plerumque vis est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum] Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere cruenta. Sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur. [32] Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove* imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. Quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam? [33] At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. Quare et obsecratio illa iudicum per carissima (404) pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit; [34] et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas. [35] Fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.

[36] De accusatoribus et reis sum locutus, quia ira periculis maxime versatur adfectus. Sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. Nam ira parvis quidem litibus has (406) tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.

[37] Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens ira epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda. [38] Equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes* et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi; praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt. * [39] Transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), ira adversa subsellia, tanquam ira gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat. Tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit. [40] Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea saepius risum fecit. Nam et ii, quorum officium erat ut traderent eam, ignari, qui esset (408) epilogus, quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera* erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit. [41] Nec ignotum, quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, accident. Huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. Sed nihil illa circa

Caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum. [42] Omnia tamen haec tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est; at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. Inde est enim, Tendit ad genua vestra supplices manus, et Haeret ira complexu liberorum miser, et Revocat ecce me, etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat. [43] Ex scholis haec vitia, ira quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro facto est quidquid voluimus; non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adolescentulo: Quid me torvo vultu intueris, Severe? Non mehercule, inquit, faciebam, sed si sic scripsisti, ecce! et quam potuit truculentissime eum aspexit. Illud praecipue monendum, [44] ne quis (410) nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas aggredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet; [45] quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. Nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt. Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat; nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum.

[46] Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est Date puero panem, ne ploret; et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: Quid faciam? ego te baiulare non possum. [47] Sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris ira epilogum productis talos iecit ira medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui (412) ignorantia potuit esse miserabilis; [48] neque illum, qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit. [49] Discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus ira iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.

[50] Sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: Nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.

[51] Omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam (414) videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. * At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. [52] Nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. Tum est commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, Plodite.

[53] In aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent; cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur. [54] Ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit. Nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. [55] Sunt, qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους vocent, quo partitam perorationem (416) significant. Mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.