Liber VI
(416) 2
[1] Quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. Qua de re pauca, [2] quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est.
Nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest. [3] Nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat; certe sunt semperque fuerunt non parum (418) multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur. Qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente* flendum irascendumve esset, rarus fuit. [4] Atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat. * Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat. [5] Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. Probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque. [6] Nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia (420) sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur. [7] Ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit; commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. An cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus. Horum autem, [8] sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci πάθος vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ἤθος cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus; mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ἠθική moralis est dicta. [9] Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. Adfectus (422) igitur πάθος concitatos, ἤθος* mites atque compositos esse dixerunt; in altero vehementer commotos, in altero lenes; denique hos imperare, illos persuadere; hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere. Adiiciunt quidam? ἤθος perpetuum,* πάθος temporale esse. Quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias, quae continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus. [11] Nam cum ex illo ethico* loco nihil non ab oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis et non faciendis dicitur, ἤθος vocari potest. Quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte; sed non concedo ut sola sint. Quin illud adhuc adiicio, [12] πάθος atque ἤθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor πάθος caritas ἤθος interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae πάθος concitavit, ἤθος solet mitigare. Proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur. [13] ἤθος quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum (424) mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur. [14] Quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet. [15] Sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. Nonnunquam etiam lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis tantum. Verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit. [16] Hinc etiam (426) ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio. Namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit. [17] Ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus. Nam si ἤθη mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus orationem.
[18] Denique ἤθος* omne bonum et comem virum poscit. Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui ἤθος videretur. [19] Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse ac mite; nihil superbum, nihil elatum (428) saltem ac sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.
[20] Diversum est huic, quod πάθος dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur. Quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est. Et metum tamen duplicem intelligi volo, [21] quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio. Nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium; [22] quaedam efficienda sunt. Id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium: O felix una ante alias Priameïa virgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori — (quam miser enim casus Andromachae, si comparata (430) ei felix Polyxena); [23] aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: Si pulsasses, defendi non poteras; vulnerasti. Sed haec diligentius, cum de amplificatione dicemus. * Interim notasse contentus sum, non id solum agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte. [24] Namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum. Haec est illa, quae δείνωσις vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.
[25] Quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. Summa enim, [26] quantum ego quidem sentio, circa (432) movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? Quare in iis, [27] quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudicem volet. An ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur? siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri non potest. [28] Nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet. Primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur. [29] ad quomodo fiet, ut adficiamur? neque enim sunt motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas φαντασίας Graeci vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere (434) oculis ac praesentes habere videamur. [30] Has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus. Hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget. Nisi* vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus? [31] ad hominem occisum queror; non omnia, quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus extremus, denique exspirantis hiatus insidet?
[32] Insequitur ἐνάργεια, quae a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere; et adfectus non aliter, quam si (436) rebus ipsis intersimus, sequentur. An non ex his visionibus illa sunt; Excussi manibus radii, revolutaque pensa? — Levique patens in pectore vulnus? equus ille in funere Pallantis, — positis insignibus? Quid? non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret: [34] Et dulces moriens reminiscitur Argos? Ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus. Nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem. Ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi fuissemus. * [35] Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. Quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus? [36] Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod (438) illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. Orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi adfectus adsumimus? Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.