Liber VI
(500) 4
[1] Altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus eius ordine ultimus; sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus (502) non alieno loco videor; quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum. [2] Constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis traditum est; quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. Cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est. [3] Tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet. [4] Nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari. [5] Nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in (504) actione promisimus et refellenda mendacia. Nusquam est denique qui cognoscit intentior. Nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum. [6] At quidam litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt. [7] Itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem. Quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.
[8] Opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam; (506) alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. [9] Neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit*; quidam faciunt aperte ut quoque rixentur. * Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, [10] malum quod tacetur. Quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat. Melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia. Neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt; nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor; contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum. [11] Sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore (508) et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas. [12] Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. [13] In qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
[14] Omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt. Nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur; est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum. Id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter firmum (510) est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur. [15] Illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. Nocet etiam diu pugnare in iis quae obtinere non possis. [16] Nam, ubi vinci necesse est, expedit cedere; quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae. Nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.
[17] Dum stat acies, multi res consilii atque artis est, ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta. Instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando. [18] Expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod apprehendens maius aliquid cogatur dimittere; duas interim res (512) proponere quarum utramlibet male sit electurus; quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus. [19] Est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat; quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident. [20] Nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. Quid enim, cum respondere non possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit? [21] In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.
Exercitatio vero huius rei longe facilior. Nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri; quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest. [22] Ne illud quidem ignorare (514) advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur. Illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.