Jump to content

De Institutione Oratoria/VI/P

Checked
E Wikisource

Liber VI


(368) PRAEFATIO

[1] (372) Haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam; respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fita intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur. [2] At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. Illium enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi. [3] Quid nunc again? aut quem ultra (374) esse usum mei, diis repugnantibus, credam? Nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer. Nonne igitur optimum fruit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare? [4] Quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit? [5] Ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. [6] Liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo (376) maximos cruciatus praecipiti via effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. [7] Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi. Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit; qualis amorem quicunque aliens infans mereretur. [8] Illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, [9] anteferret. Quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omanem lauded supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor. Minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.

[10] Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt (378) praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur. [11] Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad ear demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed hae spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit! [12] Tuosne ego, o meae spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem spiritum vidi? Tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque commulnem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero, [13] dignus his cogitationibus? Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te [omnium spes] avitae eloquentiae candidatum, (380) superstes parens tantum ad poenas, amisi*? Et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea aetate. Nam frustra mala omnia ad crimen fortunate relegamus. [14] Nemo nisi sua culpa diu dolet. Sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. Si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam. Quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est? Tum, si qua fuerint minus effecta iis, [15] quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen. Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. Nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. [16] Boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura aliens utilitates (si modo (382) quid utile scribimus) spectat. Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.