Liber VIII
(196) 2
[1] Perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur; nam et obscena vitabimus et sordida et humilia. [2] Sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu,* etiamsi causae necessitas postulet, reformidant; ut ille, qui in actione Hibericas herbas, se solo nequiquam intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset. [3] Nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit (198) quam ipsum id quod vitabat. * In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est, vitium. Id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale est, [4] tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt. Non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata. [5] Nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata caret; et ut, lapidare quid sit, manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen. [6] Unde abusio, quae κατάχρησις dicitur, necessaria. Translatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est. [7] Secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt (200) eiusdem nominis, id unde cetera ducta sunt; ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. Recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est. [8] Sic soleae et turdi pisces et cetera. Tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie nenia et tabernaculum ducis augurale. Item, quod commune et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et venales novicios et Corinthia aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium. Sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur. [9] At illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius: ut Cato dixit, C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse; ut Virgilius deductum carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum. [10] In quo modo illud (202) quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex appositis (epitheta dicuntur): ut dulcis musti et cum dentibus albis. De quo genere alio loco dicendum est. [11] Etiam quae bene translata sunt propria dici solent. Interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes Cunctator est appellatus. Possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis; intellectum enim adiuvant. Ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.
[12] At obscuritas fit verbis iam* ab usu remotis: ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur. Hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur. [13] Fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut Atabulus ventus et navis saccaria et in malo cosanum. * Quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut (204) in his, quae homonyma vocantur: ut, Taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur.
[14] Plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi. Quare nec sit tam longus, ut eum prosequi non possit intentio, nec traiectione vel ultra modum* hyperbato finis eius differatur. Quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu. Saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus, aras. [15] Etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est. Nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset, Nec vanos horret strepitus, compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit,
Tum, si qua sonum procul arma dedere,
Stare loco nescit. Vitanda in primis ambiguitas, [16] non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse Demean, (206) sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem. Nam etiamsi librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.
[17] Est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod* dicere nolunt ipsa*; deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit, extendunt. [18] In hoc malum a quibusdam etiam laboratur; neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. Unde illa scilicet egregia laudatio: Tanto melior; [19] ne ego quidem intellexi. Alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant. At ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit. Quidam, emutatis in perversum dicendi (208) figuris, idem vitium consequuntur. [20] Pessima vero sunt ἀδιανόητα, hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus secundum viam stare,* et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse. [21] Ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque* iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
[22] Nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. Haec eloquendi observatio. Nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis. [23] Similis autem ratio est in omnibus. Nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio (210) est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat. [24] Quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum. Propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: Quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.