Jump to content

De Institutione Oratoria/VIII/4

Checked
E Wikisource

Liber VIII


(262) 4

[1] Prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nominee: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus. Utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: Si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset? [2] Nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset. Hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conferantur: ut Cicero in Verrem, Non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed (264) crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus. [3] Illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. Quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.

Incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum. Omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: [4] Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? Nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius; [5] et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? Ita, cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere. [6] Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso:

quo pulchrior alter

Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic (266) deinde aliquid superpositum. [7] Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod non est plus maximo, sed quo nihil maius est; Matrem tuam cecidisti. Quid dicam amplius? Matrem tuam cecidisti. Nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri. [8] Crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, In coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum. Singula incrementum habent. Per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum vel si non magister equitum. [9] Sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur; hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu.

Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem, incrementum ex minoribus petit. Augendo enim, quod est infra (268) necesse est extollat id quod supra positum est: ut idem atque in eodem loco, [10] Si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani — . Et in Catilinam: Servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem. [11] Interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, Quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus? Siquidem ilia, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum. [12] Nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius. Est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia. Repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum. [13] Nam hoc mihi ostendendum (270) est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, An vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus? [14] Hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.

[15] Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim. Nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. Hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur. [16] Obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, Tu, inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. Quid fauces et latera ad ebrietatem? Minime sunt otiosa; nam respicientes ad haec possumus aestimare, (272) quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere* non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.

[17] Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. [18] Idem hoc praestant, quae antecesserunt. Nam cum Aeolus a lunone rogatus

cavum conversa cuspide montem

Impulit in latus, ac venti velut agmine facto . . . ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas. [19] Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemnit: humanum est. Alias, ne securi feriretur, pecuniam dedi: usitatam est. [20] Nonne usus est ratiocinatione,* qua colligerent (274) audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria. [21] Illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes. [22] Verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat. [23] Nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam (276) obvia voluntate non posset. [24] Quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. Huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. Qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam, cuius Trunca manum pinus regit? Quid? [25] cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat? Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, Conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres? Conchyliata peristromata et Cn. Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare. [26] Est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior. (278)

Potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. Nam, etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur: [27] Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas? quid optabas? Simile est hoc figurae, quam συναθροισμόν vocant; sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor Sextius.

28 Eadem fere est ratio minuendi. Nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: Pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur. Quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum. [29] Scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem (280) valet; sed quia excedit* hoc nomen in tropos, differenda est. Quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. * Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.