Liber VIII
(280) 5
[1] Sententiam veteres, quod animo sensissent, vocaverunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet; nam et iuraturi ex animo nostri sententia et gratulantes ex sententia dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent; nam sensus corporis videbantur. [2] Sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda. Antiquissimae sunt, [3] quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci excedit, B: excidit, A. (282) γνώμας appellant; utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut Nihil est tam populare quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii, princeps, Qui vult omnia scire, necesse habet multa ignoscere. [4] Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt; et est aliquando, non tamen semper. Illud verius esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: Nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur; nonnumquam dupliceim: Obsequium amicos, veritas odium parit. Sunt etiam, [5] qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, (284) admirationem, et cetera huiusmodi; per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diversis: Mors misera non est, aditus ad mortem est miser. Ac rectae quidem sunt tales: [6] Tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut Usque adeone mori miserum est? acrius hoc enim quam per se, Mors misera non est. Et translatione a communi ad proprium; nam, cum sit rectum, Nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit, Servare potui; perdere an possim, rogas? Vertit ad personam Cicero: [7] Nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Ita, quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, (286) qui haec καθολικὰ vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur. [8] Magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo praecipiat?
[9] Enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma. De hoc in argumentis satis dictum est. Non semper autem ad probationem adhibetur sed aliquando ad ornatum: [10] Quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? Non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat; [11] et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. Est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio: Tantae molis erat Romanam condere gentem! Facere enim probus adolescens periculose quam perpeti (288) turpiter maluit. [12] Est et, quod appellatur a novis noema qua voce omnis intellectus accipi potest; sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt, uerum intelligi volunt: ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, Eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim auditur ut depugnares. [13] Vocatur aliquid et clausula; quae, si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: Quare prius de vestro facto fateamini necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis. Sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem. [14] Turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit. Inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti; neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae.
[15] iam haec magis nova sententiarum genera. Ex inopinato: ut dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu (290) facere, Quis tibi sic timere permisit? Et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris, Rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam fortiter feras. Sunt etalio relata: [16] ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, Matrem tamen, inquit, pueri sepelitote. [17] Et aliunde petita, id est in alium locum ex alio translata. Pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit, cum haberet annos duodeviginti, Hominem divinum, qui sibi indulsit. [18] Facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet: Salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo. Melior, cum ex contrariis valet: Habeo quem fugiam; quem sequar non habeo. Quid, quod miser, cum loqui non posset, lacere non poterat? [19] Ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: Placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus? (292)
[20] Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae. Illae semper vitiosae ut a verbo: Patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum. Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, Ad digitum pugnavi. [21] Est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. Clarum actorem* iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: Infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti. [22] Ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. De eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: Quem neque terra recipit nec mare, pendeat. Huic simile in illo, [23] de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: Qui haec edit, debet hoc bibere. Et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: Necte laqueum, habes, quod faucibus (294) tuis irascaris; sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori. [24] Alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio; hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota indignissimum. Alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, Caput nescio ubi impositum; et de viro forti, Bella umbone propellit. Sed finis non erit, [25] si singulas corruptorum persequar formas. Illud potius, quod est magis necessarium. Duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene spectantium, aliorum omnino damnantium; quorum mihi neutrum admodum placet. Densitas earum obstat invicem; [26] ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest, quod loco in quem crescat caret, nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet; — ideoque artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant. [27] Facit res eadem concisam quoque orationem; subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. Unde soluta fere (296) oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem [28] nequeant. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. Porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus,* ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Quare, [29] licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni); et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt. [30] Hoc quoque accedit quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves, frigidas, ineptas. Non enim potest esse dilectus, ubi numero laboratur. Itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum; sit tantum in clausula nec* male pronuntietur. Occidisti uxorem ipse adulter; [31] non ferrem te, etiamsi repudiasses, divisio est. Vis scire, venenum esse amatorium? Viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum est. (298) Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tanquam sententias. [32] Huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu. Ita, dum timent, ne aliquando cadant, semper iacent. Quod enim tantum in sententia bona crimen est? Non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem commendat? [33] Est quoddam genus, quo veteres non utebantur. Ad quam usque nos vocatis vetustatem? Nam si illam extremam, multa Demosthenes, quae ante eum nemo. Quomodo potest probare Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit. [34] Ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. Sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor. Quare, sicut possumus, adiiciamus virtutibus; (300) prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
[35] Reddam nunc, quam proximam partem dixeram esse de tropis, quos modos clarissimi nostrorum auctores vocant. Horum tradere praecepta et grammatici solent. Sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.