Liber XI
(150) 1
[1] (154) Parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria. [2] Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. Quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus,
[3] consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil (156) excogitari potest augustius, feminas deceat.
[4] Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus. Nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentes; [5] et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius. Nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.
[6] Quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis (158) dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
[7] Nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. Nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? Quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
[8] Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta. Nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent. [9] Aliquando tamen et haec dissentiunt. Quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset? [10] Verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam (160) suam honoribus summis esset aestimaturus. Maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire, quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
[11] Itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset. Quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit. [12] Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus; nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse; aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat. [13] Hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si (162) cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles, ut quae laudamus inutilia credamus.
[14] Sed hoc qualecunque discrimen raro admodum eveniet: idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac* dicere honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter. Minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda. [15] Cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire. In primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo, sed plerumque etiam odium. [16] Habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris; ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia (164) hoc facere tanquam maiores videmur; et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se maiorem quam minores ceteros facere. [17] Inde invident humiliores, (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni. Plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem; sed in veris quoque sufficit conscientia.
Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator. [18] Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit. Aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.
[19] Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi nunquam in agendo immodice adrogauit. Illius sunt enim: Si quid est ingenii in me, quod sentio quam sit exiguum, et, Quo ingenio (166) minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi. [20] Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogauit sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset eam consequi, dixit. [21] In epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
[22] Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur; nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere, etiam cum ab alis laudabimur, decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte; quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset. [23] Et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae; sed modo (168) id virtuti senatus, modo providentiae deorum immortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi. Erant enim illa tuenda,* cum obiicerentur. [24] In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni: Cedant arma togae, concedat laurea linguae; * et O fortunatam natam me consule Romam; et Iovem illum, a quo in concilium deorum advocatur; et Minervam, quae artes eum edocuit; quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.
[25] Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est. Nam quis reprehendat haec: Quid putem? contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius? Et paulo post apertius: [26] An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?
[27] Arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec (170) aliter adfuturos fuisse proponunt. Nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter aduersarios quod Pythagorae inter discipulos potest Ipse dixit. Sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium. [28] Defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate; quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete. Quid fuisset tumidius, si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium, se defendente? At ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: Equilis autenm Romani esse filium, criminis loco poni ab accusatoribus, neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.
[29] Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus. Videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis (172) habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere. [30] Profert enim mores plerumque oratio et animi secret detegit. Nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque etiam dicere. Humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas; quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.
[31] Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet. Nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit. [32] In iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur. At in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur. Simpliciora militares decent. [33] Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
[34] Non (174) enim sola illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur, Saxa atque solitudines voci respondent; sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae. [35] At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit. [36] Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit. [37] Idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur; da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum ferre prae se videbuntur. Ego te consulem putem, inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes senatorem? (176) uox honestissimae libertatis; non tamen ferres quemcumque dicentem. [38] Negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. Maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis. Eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit ratio et declamantium est; non enim semper ut advocati sed plerumque ut litigatores dicimus.
[39] Verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia diligenter est custodienda. Utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur. Quid asperius lictore Verris: Ut adeas, tantum dabis? [40] Quid fortius illo, cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: Ciuis Romanus sum? Quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset? [41] Denique non modo quot in causa (178) totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor. [42] Eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt; aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia. Iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia. Sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
[43] Nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas, interest. Facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur. [44] Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus (180) iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere. [45] Quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.
[46] Tempus quoque ac locus egent observatione propria. Nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;
[47] et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere (182) conveniat; et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo* interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur. [48] Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque permittant.
Hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum. [49] An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, composition quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium? [50] Moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet? [51] Quod mire M. Caelius in (184) defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: Ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur. [52] Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? Non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit? [53] Age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
[54] Quo fugerit interim dolor ille? ubi lacrimae substiterint? unde se in medium tam secura observatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam vocem continues quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientes transfundere? quem si usquam remiserit, in animum iudicantium (186) non reducet. [55] Quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus. [56] Cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.
[57] Nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet: Di boni, vico; et, (188) quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video. Non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate. [58] Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat. [59] Nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.
[60] Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est. Unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum (190) videtur, quibus modis ea, quae sunt natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus. [61] Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti. Sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat. [62] Itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda. Duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset. [63] Primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat. Adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur. [64] Potest tamen aliquando mater et in re leviore aut (192) minus infeste contra filium stare; tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
[65] Avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur. Etiam, si quid obiiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur. Ita poterit uterque laudari. [66] Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et ut semel plura complectar, (194) nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus. [67] Praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem. [68] Aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet. Utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur. Nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum.
Sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor; illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus, veremur offendere. [69] Duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii. Quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus (196) ademit? Quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? Ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret! [70] Quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed studiosam disputationem crederes incidisse. [71] Haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis. [72] Hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter appareat non honor modo eius, sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus, sed etiam necessario.
[73] Diversum ab (198) hoc sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt. Decet enim rem ipsam probare in qualicunque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum ait, ut sit iusta causa sic faciendi,* non se de ingenii fama, sed de fide esse sollicitum. [74] Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi,* in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
[75] Apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua ratio, ita dicendi expeditissima. Fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus (200) vel offensae vel utilitati suae indulserit. [76] Hoc et apud eos, a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur; adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem. [77] Accidit etiam nonnunquam ut eadem de* causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum. Tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
[78] Etiam, si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem; de qua re latius probationum loco dictum est. Potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, (202) quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit. [79] Et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat. Id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, actas, tempus, causa, locus, animus.
[80] Tubero, iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse; Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse. [81] Ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam. Verum id iam indicis est, non actoris. Quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. Potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est. [82] Sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit* meretricem in matrimonium, abdicat; (204) scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere)* vel quod non habuerit patrem qui moneret; [83] quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum* liberis daret. Credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. Alia praetereo; neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
[84] Illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico, si loquatur ipse; nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus eundum (206) erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri* passis quam ausis. [85] Mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit. Adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret. [86] Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum. [87] In quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses: [88] si cupidos milites dicas,* sed non mirum, (208) quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas; licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute.
[89] Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem, doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes insectatur; quorum nihil tunc, cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit. [90] Verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum. [91] Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. Cuius rei (210) observatio iudicio magis quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et quantum recipiant aures. Non habet res mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent.
[92] Adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut* dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris consequi imitatione, non possis. Alio vero, non id egisse, ut ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo. [93] Quod potest pugnare inter se videri. Verum utrumque ac merito laudatur; causarum enim* modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. In utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.