Jump to content

De Institutione Oratoria/XI/3

Checked
E Wikisource

Liber XI

(242) 3

[1] Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. Namque actionem Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit. Idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum. [2] Qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet. Habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem; neque enim tam refert, qualia sint, quae intra nosmet ipsos composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque, ut audit, movetur. Quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur (244) adseveratione dicentis. Adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt. [3] Nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen, si nostrum illum ignem iudex conceperit; nedum eum supini securique moveamus, ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.

[4] Documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam lecta delectent; et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris. [5] Quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum pronuntiatio potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus? Equidem vel mediocre orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam. [6] Siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum, interrogatus pronuntiationi palmam dedit eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam, sed solam iudicasse;

[7] ideoque ipse (246) tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschines dixisse videatur: Quid si ipsum audissetis? Et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat. [8] Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. Cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus. [9] Et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est. [10] Sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam (248) in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.

[11] Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci; nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae. [12] Nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur. [13] Sed ne vox quidem exilis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque, ut volumus, uti licet; mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur, cui non frustra praecipitur.

[14] Cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera (250) aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur. In ea prima observatio est, qualem habeas; secunda, quomodo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. [15] Quantitas simplicior; in summa enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species, et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et obtusa. Spiritus etiam longior breviorque. [16] Nec causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito operi necessarium est: eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat; ipsi propria natura, an prout movetur; lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. Nam opus est omnibus sicut non oris modo suavitate, sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur. Dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus. [17] Utendi voce (252) multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.

[18] Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur. [19] Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat. [20] Praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant (254) vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.

[21] Finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus* etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. Humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum adficit. [22] Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. [23] Ne ciborum quidem est eadem observatio. Non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum. [24] Quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit; sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne (256) silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur. [25] Ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur. Hoc satis est; [26] alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem. [27] Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.

[28] Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est (258) maior alias), sed propter humorem potius; nam hoc aetas illa turgescit. [29] Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.

[30] Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet. [31] Non enim sine causa dicitur barbarum Graecumve. Nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit suauiloquenti ore Cethegum fuisse, non quod Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non agere. Sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea aetate facere illorum mentionem, in qua emendari possunt. [32] Itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, (260) id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli, patietur incommodum; deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava,* praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.

[33] Dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent. Ut est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum. [34] Nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur. Utriusque exemplum posuimus: Mullum ille et terris Vitatur etiam duriorum inter se congressus, [35] unde pellexit et collegit, et quae alio loco dicta sunt; ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat. Observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν vel ὑποστιγμήν vocant, quo deponendus. [36] Suspenditur Arma virumque cano, quia illud virum ad sequentia pertinet, ut (262) sit virum Troiae qui primus ab oris, et hic iterum. Nam etiamsi aliud est, unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur venit.

[37] Tertio Italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat Italiam Lavinaque, dividit. Ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus; interest enim, sermonem finiant an sensum. [38] Itaque illam distinctionem Litora protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero Atque altae moenia Romae, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam. [39] Sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis. Ut enim* illa In coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum, et. , multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est; alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse sit parva; sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest. (264)

[40] Ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aera et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus. [41] Neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit. Nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae claritatis, cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest. [42] Nam vox ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, quo tensior, hoc tennis et acuta magis est. Sic ina vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.

[43] Nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut (266) pedum claudicet; secunda varietas, quod solum est pronuntiatio. [44] Ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus. Ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, [45] sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus. Illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur illam, quae Graece μονοτονία vocatur, una quaedam spiritus ac soni intentio; non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio; [46] sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora (268) fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent. [47] Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium; nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? Etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo viro dicere incipientem limere. [48] Etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius, dum dicit Pro fortissimo viro, quam cum Etsi vereor et Turpe sit et Timere. [49] Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: Minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur. Deinde quasi obiurgatio sui est: Me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse. [50] Tum invidiosiora: Tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos. Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: Qui, quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Nam sequens latum etiam atque fusum est: Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat. [51] Quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse (270) aliquam pronuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est.

Vox autem ultra vires urgenda non est. Nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.

[52] Nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est vitium nimiae tarditatis; nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum; [53] spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam, nec eo usque trahatur, donec deficiat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis periodum colligendus est spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit; reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis revocabitur. [54] Exercendus autem est, ut sit quam longissimus; quod Demosthenes ut efficeret, scandens in adversum continuabat (272) quam posset plurimos versus. Idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat. [55] Est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur; id βρασμόν* Graeci vocant. Sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt, sed resorbent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia. [56] Quod adfectant quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio. iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur. [57] Sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, (274) cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio. Quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis? [58] Quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum,* irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum* licentia solvere? Nam Cicero illos ex Lycia et Caria* rhetoras paene cantare in epilogis dixit. Nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus. [59] Quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus. [60] Facimus tamen hoc libenter; nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt quidam, qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur. (276) Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione cantum obscuriorem? et hoc quodam naturali initio venit? Ostendam non multo post, ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.

[61] Iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio. Quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus, accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox, ut feritur; sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt disciplina et ratione formandi. [62] Contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri. Sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit. Est enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet. [63] Itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera (278) ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hane nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa. [64] Suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media. [65] Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel inferius.

Quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet quod pleraque etiam citra verba significat. [66] Quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus (280) animorum; et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur. [67] Nec mirum, si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum picture, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus, ut ipsam vim dicendi nonnunquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu venit; [68] ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat; adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quod efficeret.

Praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem. [69] Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam. Nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur. [70] Aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut (282) damnare aut concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere:

— Di talem avertite pestem.
— haud equidem tali me dignor honore. Significat vero plurimis modis.

[71] Nam praeter adnuendi, renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt. Etiam frequens eius nutus non caret vitio; adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.

[72] Dominatur autem maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus; hoc pendent homines, line intuentur, hic spectator, etiam antequam dicimus; hoc quosdam amamus, hoc odimus, hoc plurima intelligimus, hic est saepe pro omnibus verbis. [73] Itaque in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, (284) atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules. [74] In comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est supercilio; atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat. [75] Sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet,* ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. Motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur. [76] Rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic dicam, uenerii, aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt. Nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat? [77] Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium. [78] Multum et superciliis agitur. Nam et oculos formant aliquatenus et fronti (286) imperant. His contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit; temperatus medium quoddam serenum efficit. [79] Vitium in superciliis, si aut immota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur. Ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur. [80] Naribus labrisque non fere quidquam decenter ostendimus, tametsi derisus iis,* contemptus, fastidium significari solet. Nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur. [81] Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte (288) dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus; ore enim magis quam labris loquendum est.

[82] Cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. Collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit. [83] Humerorum raro decens adleuatio atque contractio est; breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus tingunt. [84] Brachi moderate proiectio, remissis humeris atque explicantibus se in proferenda mania digitis, continues et decurrentes locos maxime decet. At cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud Saxa atque solitudines voci respondent, exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.

[85] Manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest, quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam consequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam, ipsae loquuntur. [86] Annon his poscimus, pollicemur, uocamus, dimittimus, minamur, supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus; gaudium, tristitiam, dubitationem, (290) confessionem, paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?

[87] Non eaedem concitant, inhibent,* probant, admirantur, verecundantur? Non in demonstrandis locis ac personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem? Ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur.

[88] Et hi quidem, de quibus sum locutus, cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus; alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas; quod est genus quam longissime in actione fugiendum. [89] Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus; quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiseritu, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere. [90] Neque id in manibus solum, sed in omni gestu ac voce servandum est. Non enim aut in illa periodo, Stetit soleatus praetor populi Romani, inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est; aut in illa, Caedebatur in medio foro Messanae, (292) motus laterum, qualis esse ad verbera solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda; [91] cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant. Adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio, quorum ars omnis constat imitatione.

[92] Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur. [93] Vitiose vero idem sinistrum quasi humerum petens in latus agi solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et (294) narrationi non commodatus. [94] At cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille, quo usum optime Crassum Cicero dicit, explicari solet. Is in exprobrando et indicando, unde ei nomen est, valet, et adlevata ac spectante humerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget; et aliquando pro numero est. [95] Idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari videntur, qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores descenderunt. [96] Est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur. [97] Hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret: Si quid est ingenii in me, quod senior quam sit exiguum. Eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur. [98] Binos interim (296) digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis, qui supra sunt. [99] Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur; interim quartus oblique reponitur; interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur. [100] Sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentibus humeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. Est admiration conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur. [101] Nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcunque composita est. Pollici proximus digitus mediumque, qua dexter est, unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus. [102] Cui non dissimilis, sed complicitis tribus (298) digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. Manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis orationem gestus vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum. [103] Est et illa cava et rara et supra humeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est. Digitos, cum summi coierunt, ad os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio. Nam id et leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus. [104] Quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori admouemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: Quid nunc agant? Quid facias? Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam oratori decorum. [105] Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille, qui in se redit, orbis. Vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt; in posteriora gestus non (300) dirigitur. [106] Interim tamen velut reici solet. Optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur; quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus.

Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur. Alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme. [107] In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt; quod neque observatur neque fieri potest, sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt, neque immerito, ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continue motu concideret. [108] Aliud est, quod et fit frequentius et magis fallit. Sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes, ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus Novum crimen, alter C. Caesar, tertius et ante hanc diem, quartus non auditum, deinde propinquus meus, et ad te, et Quintus Tubero, et detulit. [109] Unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum (302) scribunt, gestum praemodulati cogitatione sic componant, quomodo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat. [110] Melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra, ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere: ut puta Novum crimen, C. Caesar, habet per se fine quendam suum, quia sequitur coniunctio; deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est. Ad haec commodanda manus est, idque dum erit prima et composita actio. [111] At ubi eam calor concitaverit; etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio. Illa transcurrimus, congerimus,* festinamus; hac instamus, inculcamus, infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora; ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit. [112] Eadem motus quoque observatio est. Itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est; servi, ancillulae, parasiti, piscatores citatius moventur. Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant; adeo a (304) capite eum petere* aut ad imum ventrem deducere, vitiosum habetur. [113] In sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet. Sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat. [114] Mantis sinistra numquam sola gestum recte facit; dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas in sinistrum palmis abominamur sive obiicimus adversas sive in latus utramque distendinuis, [115] sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes atollimus sive aliqua demonstratione aut inuocatione protendiinus: Vos Albani tumuli atque luci, aut Gracchanum illud: Quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris sanguine madet: an domum? [116] Plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus; in rebus parvis, mitibus, tristibus breves; magnis, laetis, atrocibus exertiores. * Vitia quoque earum subiicienda sunt, [117] quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis (306) quidem vidi. [118] At ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet longitudo, protendat aut ad tectum erigat aut repetito ultra laevum humerum gestu ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat orbem aut temere sparsa manu in proximos offendat aut cubitum utrumque in diversum latus uentilet, saepe scio evenire. [119] Solet esse et pigra et trepida et secanti similis; interim etiam uncis digitis, ut* aut a capite deiiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur. Fit et ille gestus,* qui, inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit; qui quidem maxime place iis, qui se dicere sublata manu iactant. [120] Adiicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit, in ungues eriguntur; sed vitiosum id faciunt, aut digito, quantum plurimum possunt, erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita. [121] His accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore (308) concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere; quae omnia persequi prope infinitum est; sua enim cuique sunt vitia. [122] Pectus ac venter ne proiiciantur, observandum; pandant enim posteriora, et est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant. Facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in Oratore: Nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione. [123] Femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat; Non, frons, inquit, percussa, non femur. Quanquam, si licet, de fronte dissentio. Nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere. [124] Illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes, miserantes; quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. In pedibus observantur (310) status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre, deforme est. [125] In dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme est et, accedente motu, prope obscenum. Procursio opportuna brevis, moderata, rara. [126] Conveniet etiam ambulatio quaedam propter immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset. [127] Praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id fieri iudiciis privatis non potest. Verum et breviora sunt spatia, nec aversi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. [128] Pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est (312) hominis et desinit; iudicem in se convertere. Est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum. [129] Reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione patre irrisit et iulius, quaerens, quis in lintre loqueretur, et Sicinius; nam cum, adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, Nunquam, inquit, Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent. [130] iactantur et humeri; quod uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatioue illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet, si in causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus. [131] Illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, cum dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum (314) facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum. Under moneor, (ut ne id quidem transeam) ineptissime fieri, cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius loquuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnunquam ad librarios suos ita respiciunt, ut sportulam dictare videantur. [132] Inclinari ad iudicem, cum doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri excidentis aut legere. [133] Namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit. Transire in diversa subsellia parum verecundum est. Nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit. Et si aliquando concitate itur, nunquam non frigide reditur. [134] Multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis, qui dicunt apud tribunalia. Nam (316) et vultus erectior, ut eum, apud quem dicitur, spectet; et gestus ut ad eundem tendens elatior sit, necesse est; et alia, quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis, qui sedentes agent. Nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et iidem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria. [135] Nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint; cum id faciunt, non sedentes agunt. [136] Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.

[137] Cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis. Nam et (318) toga et calceus et capillus tam nimia cura quam negligentia sunt reprehendenda. Est aliquid in amictu, quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est. Nam veteribus nulli sinus, perquam breves post illos fuerunt. [138] Itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur. Sed nos de praesentibus loquimur. Cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant. Nam infra mulierum est, supra centurionum. [139] Ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. Latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aiter enim multis modis fiet enormis. Pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, (320) posterior eadem portione altius qua cinctura. [140] Sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam* fuerit; nunquam certe sit inferior. Ille, qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec fluat. Pars togae, quae postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur. Subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet. [141] Operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet. Sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat. [142] Manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus; cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit. Quod non utique captandum est; videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento. [143] Togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium; idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque praecipiunt. Quo magis miror Plinii (322) Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum uaricum gratia tradit; cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque, qui post Ciceronem fuerunt, appareat. [144] Palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo.

Sed haec amictus observatio, dum incipimus; procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, reicere a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet. [145] Laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut vox vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem. [146] Itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo reicere solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinum sinistro brachio non (324) subiiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile. [147] Cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga. [148] Quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur. [149] At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.

Hac sunt vel illustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator. [150] Primum, quos, apud quos, quibus praesentibus sit acturus. Nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic etiam facere. Neque eadem in voce, gestu, incessu, apud principem, senatum populum, magistratus, privato, publico iudicio, (326) postulatione, actione similiter decent. Quam differentiam subiicere sibi quisque, qui animum intenderit, potest; tum qua de redicat, et efficere quid velit. [151] Rei quadruplex observatio est. Una in tota causa. Sunt enim tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes, pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non summae meminerimus. [152] Altera, quae est in differentia partium, ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo. Tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adtectus variantur omnia. Quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur, vis omnis aufertur. [153] Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. Funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. In senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. (328) De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.

[154] Tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet. [155] An ista, inquit Calidio Cicero, si vera essent, sic a te dicerentur? et, Tantum abfuit, ut inflammares nostros animos; somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest. [156] Movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum; tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda, dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus ac tribunalia non licebit), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum. [157] Etiam (330) cum ad iudicem nos converterimus, et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora. Mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit. [158] Hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex nondum intendet animum. [159] Status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur; humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus; brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit. [160] Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis (332) torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

[161] Prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio. Nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper; neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit. [162] Narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumttaxat: Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus paler huiusce. Aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati Nubit (334) genero socrus, vel flebiles Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae. Maxime varia et multiplex actio est probationum. [163] Nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. Sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus. [164] Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. Neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem. [165] Mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio: Uidebar videre alios intrantis, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. Ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio. [166] Accendendi iudicis plures sunt gradus. (336) Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: Suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna. Praedixit enim: Quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat. Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: Quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat? [167] Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: In coetu vero populi Romani negotium publicum gerens. Producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: Vos, Albani tumuli atque luci. Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: Saxa atque solitudines voci respondent. [168] Tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit. [169] Est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci (338) nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: Quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis? Sed id, quod excedere modum dixi, in illa parte prima est: Quin compescitis.

[170] Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem; si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis, quae supra dixi; si placandos, inclinatam quandam lenitatem; si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime naturalis. Nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantes. [171] Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet; habet enim in se, quod imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior. [172] Quare, etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, In coetu vero populi Romani (non enim haec (340) rixantis modo dixit); et Vos, Albani tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: Me miserum, me infelicem, et Quid respondebo liberis meis? et Revocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos; ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero? et cum bona C. Rabirii nummo* sestertio addicit: O meum miserum acerbumque praeconium. [173] Ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, Sed. finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum. Quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem. [174] Possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare; sed suo loco dicta sunt.

Et quia in partibus causae talis* est varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando. [175] An non hoc misellus et pauperculus summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro erecta et concitata (342) voce dicendum est? Accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat. [176] Quid? quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant? Aliter enim dicitur: Tu mihi quodcunque hoc regni et Cantando it illum? et Tune ille Aeneas? et Meque timoris Argue tu, Drance. Et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per omnes adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.

[177] Unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis; et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque (344) totum arte tradi potest. [178] In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant. Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius: fuit enim natura diversa. Nam vox quoque Demetrii iucundior, illius acrior erat. [179] Adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit; namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur; [180] illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur. (346) Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis. [181] Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. Huius quoque loci clausula sit eadem necesse est, quae ceterorum est, regnare maxime modum. Non enim comoedum esse, sed oratorem volo. Quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur. [182] Ut si sit in scena dicendurm:

Quid igitur faciam? non eam, ne nunc quidem,
Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem
Non perpeti meretricum contumelias?

Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita; actione enim constat, non imitatione. [183] Quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc negotiosam* actionem. [184] Optime igitur idem, qui omnia, Cicero (348) praeceperat, quae supra ex Oratore posui; quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.