Jump to content

De Institutione Oratoria/XII/11

Checked
E Wikisource

Liber XII


(494) 11

[1] His dicendi virtutibus usus orator ad iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, ad omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam (496) satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat. [2] Neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce, latere, firmitate; quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid ad oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.

[3] Vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit de* illo dicendi, malle eum deficere quam desinere. [4] Neque erant ilia qualiacunque mala sed minora.

Quare antequam ad has aetatis veniat insidias, receptui canet et ad portum integra nave perveniet. Neque enim minores eum, cum id fecerit, studiorum fructus prosequentur. Aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus ad libris Ciceronis destinat, (498) iura quaerentibus reddet aut eloquentiae component artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit. [5] Frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis. Nemo enim minui velit id, ad quo maximus fuit. [6] Quid porro est honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur; sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.

[7] Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam ad tuto collocarit et sentiet* vivus eam, quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.

[8] Conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, (500) quaeque antea scierim, quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter ad notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. Atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit. [9] Vereor tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus ad pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum. [10] Qui primum renuntient sibi, quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri, minores, sed difficiliores artes potuerint. Tum cogitent, quantam rem petant, quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus. [11] Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent. Nam id, quod prius quodque maius est, ut boni viri simus, (502) voluntate maxime constat; quam qui vera fide induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet. [12] Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur,* ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. Longam enim facit operam quod repugnamus; brevis est institution vitae honestae beataeque, si credas. Natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora uolentibus promptum est, ut vere intuenti mirum sit illud magis malos esse tam multos. [13] Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore* adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent. Omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus. [14] Sed culpa est ad praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur* esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia. Proxima ad nobis, qui morari ad eo quod novimus, quam discere quae (504) nondum scimus, melius putamus.

[15] Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam ad more est plurimorum (ut de his, a quibus magna ad hoc pars aetatis absumitur, taceam) declamitare ad schola et tantum laboris ad rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse Quod non eo diro, [16] quasi* sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non ad una sit eius specie consenescendum. Res varias* cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et ad foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus. Discendi ratio talis, ut non multos poscat annos. Quaelibet enim ex iis artibus, quarum habui mentionem, ad paucos libros contrahi solet; adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio,* quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.

[17] Rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri (506) quidem* potest, omnia? Sed breve nobis tempus nos facimus. [18] Quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis* ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt. [19] Quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel* diurna tantum computantibus tempora ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus annos, non quibus studuimus, sed quibus viximus. [20] Nec vero si geometrae et musici* et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam vitas ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad praecipiendo. *

[21] Ceterum, ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia (508) vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot* summa senectus habet, uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.

[22] Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalum satorumque naturas omnes perquireret? Illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt. [23] M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas aetate iam declinata; didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent. [24] Quam multa, paene omnia, tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? Quid (510) plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.

[25] At perficere tantum opus arduum et nemo perfecit. Ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec,* quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse. [26] Nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone. Denique quidquid est optimum, ante non fuerat. Verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt? ), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad secundis tertiisque consistere. [27] Neque enim, si quis Achillis gloriam ad bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei. * Quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non fuissent, neque post Lucretium (512) ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos fuerunt.

[28] Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum ad vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui pessime de rebus humanis perductae ad summum artes mererentur, si, quod optimum, idem ultimum* fuisset. [29] Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est. Neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt. [30] Ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus ad summum aut certe multos infra nos videbimus. (514)

[31] Haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.