Liber XII
(408) 5
[1] Haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris. Haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
[2] Nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus. Invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, (410) ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
[3] Sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt; inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter quem facere honeste pudet?
[4] Neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere; quae si non accident, etiam simulanda erunt. Sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. Optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
[5] Sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quae (412) quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. Habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur. Ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
[6] Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. Sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. Talis esse debet orator, haec scire.