Liber XII
(436) 9
[1] Quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis* continentur, attingam. Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat. [2] Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit; [3] at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
[4] Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis (438) opinionis plus fructus venit. Nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
[5] Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit. Hactenus eloquentia secretum habet. [6] Verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent. Sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse. Illud certum erit neminem peius (440) agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam sit quod placet.
[7] Nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant; et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
[8] At quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.
[9] Ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerunt, et certe (442) petulantiam patron litigator luit. Sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione. [10] Turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem. Sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt. Hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium? [11] Atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum causae contrarium, cui* plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur. [12] Super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
[13] Frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam. (444) Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur. Sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere. Nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
[14] Nunc, quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modunn, tradere non alienum videtur.
[15] Adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit. Neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat. [16] Dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint; at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso, quam opinati fuerint, ocem'rerint. (446)
[17] Inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit; quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
[18] Ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat; illa enim quae scripta sunt reticent animum, non sequuntur. Itaque in his actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
[19] Nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt, quae etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
[20] Licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur (448) cogitatio et transfertur. Sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
[21] quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus; nam cetera semper sciet.