Jump to content

De Institutione Oratoria/XII/P

Checked
E Wikisource

Liber XII


(348) PRAEFATIO

(352) [1] Ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. Cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consulmssem vires meas. Sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi. [2] Quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles prernat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem quod initium a parvis ceperamus. Mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.

[3] Iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque (354) temptatam ingrcssi sumius, rarts, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. Postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus. [4] Nunc caelum undique et untdique pontus. Unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instruct nave hoc mare ingressus, contrahit vela inllibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret. Probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris* audentiae est temptare, quibus paratior venia est.