Jump to content

De Iohanna gallica virgine bellica

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Iohanna gallica virgine bellica
1435
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana


Ad illustrissimum principem et excellentissimum dominum Carolum Aurelianensium ducem, etc.



Nata erat agresti cuidam paupercula virgo,
Quam virtute sua Deus immortalis amabat,
Ut primo ipsius sat demonstrarat ab ortu;
Namque illa qua nocte Magis apparuit astrum,
Quod perduxit eos ad Sacra Virgine natum,  5
Egressa in lucem fuerat genitricis ab alvo.
Finibus extremis Francorum rure propinquo,
Ambo ipsius erant justique piique parentes.
Illa nocte autem visa haec miranda fuerant:
Magna etenim cunctos illius ruris alumnus  10
Laetitia invasit, licet ejus origine nondum
Nota; quin immo cupientes noscere causam
Laetitiae, toto currebant undique rure.
Galli praeterea, veluti praesagia dantes
Laetitiae, praeter solitum, cecinere per horas  15
Continuo binas, monstrantes gaudia gestis.
Hic infans alitur, sacroque a fonte Johanna
Nomen habere datur; quae cum pervenit ad annos
Septenos, ovium custos a paupere patre
Efficitur, quas tam bene custodivit in omne  25
Tempus ut illaesas semper servaverit omnes,
Dumque casam patris coluit, (mirabile dictu!)
Nec fera, nec latro, nec fur sibi quivit obesse,
Totaque continua usa est pace quieta.
At postquam virgo bissenos attigit annos,  30
Dum semel ipsa greges in opimo pasceret agro,
Ecce ad se gaudens comitum venit una suarum,
Invitatque illam rapido contendere cursu
Cum reliquis, cursus victrici in proemia ponens
Serta rosis, nec non vario redolentia flore.  35
Conveniunt et mox per prata virentia currunt,
Inque ipso cursu, virgo haec est visa moveri
Tam celeri motu, comitum exclamarit ut una:
«Te video terram minime calcare, Johanna,
Imo sed auferri celeri super aera lapsu.»  40
Cum vero prati finem defessa puella
Attigit, atque sibi spirandi copia cessa est,
Attonita irrigua paulum requievit in herba,
Tunc est visus ei juvenis sic dicere quidam:
«Surge et vade domum quia te vocat optima mater.»  45
Illa suo sese credens a fratre vocatam,
Vicinove aliquo jussu genitricis ad ipsam
Ibat; verum illi sua fit mox obvia mater
Irata et quaerit cur deseruisset ovile,
Verbera saeva minans. Virgo insons talia matri  50
Verba refert: – «Non me, genetrix veneranda, vocari
Jussisti?» Illa negat. Tunc sic clusa Johanna,
Ad comites raptim sese conferre parabat,
Cui mox objicitur oculis perlucida nubes,
Ac de nube suas haec vox pervenit ad aures.  55
– «O virtute tua superum gratissima regi,
Virgo Johanna, opus est aliam te ducere vitam,
Et facere egregios armorum viribus actus.
Te Deus elegit Gallorum ad commoda regni,
Utque favore tuo veteri solvatur ab hoste  60
Karolus, atque suo reddatur denique regno.
Surge, age, et ad regem Gallorum dirige gressus;
Ac monitum facies hunc: ut tibi pareat uni,
Ut tibi cuncta suae committat praelia gentis,
Si cupit obsessas infestis hostibus urbes  65
Servare, et proprii fines defendere regni.
Sic jubet Omnipotens; nec talia facta subire
Formida, quamvis non olim gesseris arma.
Te Deus in bello quid sis factura docebit,
Inque aliis rebus nullo te tempore linquens.»  70
Dixerat, et mox in tenues evanuit auras.
At tenera hoc tanto virgo perterrita visu,
Quid faciat nescit; dubitat ne visio vana
Illa sit, et varias volvit sub pectore curas,
Instituit que hujus servare silentia facti.  75
Ast illam crebro noctuque dieque fatigant
Visa eadem, reticetque tamen propre quinque per annos.
Oppressis tandem majori pondere belli
Gallis, ipsa magis solito sibi visa videntur,
Dumque semel quodam contemplaretur in agro  80
Desuper haec, ejus talis vox venit ad aures:
– «Quid tardas, virgo? cur temnis grandia sumni
Jussa Dei? Cur non properas parere tonanti?
Dum tardas, hominum caedes fit magna bonorum;
Inclytus in tenues sanguis diffunditur auras,  85
Cunctaque Gallorum vastantur marte feroci
Oppida; festines igitur, si numina coeli
Diligis ac regis Gallorum, virgo, salutem.»
Talibus auditis, haec secum virgo volutat:
– «Quid faciam? Quonamve modo proficiscar ad ipsum  90
Gallorum regem? Cum nec gens cognita, nec rex
Sit mihi; quin etiam non est via nota puellae.
Adde quod illudar, nec nostris credere verbis
Rex poterit, comites ve sui; quid crederet unquam,
Illum cui parent coeli terraeque salutem  95
Gallorum tenerae commendavisse puellae?
Quid magis est visu dignum quam veste virili
Vestiri nympham? nec non et fortia ferre
Arma, et in hostiles audacem currere turmas,
Ducereque ex victo, si fors ferat, hoste triumphum?»  100
Haec et multa suo versanti pectore tandem
Vox datur a coelo: – «Sic vult Deus ipse, Johanna.
Ne quaere ulterius, sed fac coelestia jussa.
Quae quo commodius facias, urbem pete quae nunc
Sola fidem regi Campano servat in agro,  105
Rebus in adversis; custos illius ad ipsum
Te ducet regem, nullo impediente, tuumque
Reddet iter tutum, superum cedente favore.
Vincitur audita tam clara voce Johanna,
Et sua jussa facit, quam custos ipse libenter,  110
Aut quod vir clemens atque humanissimus, aut quod
Praemonitus jussu divini numinis esset,
Accipiens, audit miracula plurima, et illam
Ad regem, pulchra sese comitante caterva,
Ducit, iter tendens medios indemnis in hostes.  115
Illius adventum rex senserat, atque suorum
Consilio procerum minime decreverat illam
Audire ante dies tres dum venisset ad ipsum.
At simul ac venit, corda immutantur eorum,
Et mox ad regis conspectum arcessitur ipsa,  120
Perque viros doctos fidei in gravitate probatur.
Post haec rex prudens astute fungitur ejus
Colloquio, ut melius nympham dignoscere possit.
Mox per nonnullas mulieres quaerit honestas,
Ipsius mores agnoscere virginis omnes.  125
Omnibus in rebus virgo reperitur honesta,
Atque in mandatis fidei doctissima sacris.
Nec contentus eo, sex quadraginta diebus;
Illam servari mulieres inter honestas
Praecipit, interseque suos persaepe probari  130
Mores atque fidem jubet, ut discernere possit
An levitate ulla coepto moveatur ab ipso.
Illa autem nulla penitus levitate movetur,
Sed semper rebus sacris intenta; perorat
Regem, ut permittat vel se concurrere in hostes,  135
Vel patris remeare domum. Rex talibus ergo
Motus eam obsessae succurrere praecipit urbi
Aurelianensi. Sic haec praefecta quibusdam
Militibus, subito longa obsidione gravatam
Aurelianensem servavit ab hostibus urbem,  140
Quamvis cum paucis pugnaret millibus ipsa;
Quamvis cum multis pugnarent millibus hostes.
Qua pugna multi coesi, multique fugati
Hostes; innumeri sunt capti a virgine sancta.
Jamne vides quantum te, clementissime Princeps,  145
Diligat ipse Deus? Qui tanto tempore passus
Gallorum tantas everti funditus urbes,
Nec tamen auxilium Gallis his praebuit istud,
Obsessam donec tam multis hostibus urbem
Ipse tuam vidit, quae ni sua dextera ferret  150
Auxilium, tantis caperetur ab hostibus; ergo
Auxiliatricem misit tibi, credo, puellam.
Praecipue quoniam divino concita motu,
Multa futura canens, te longo a carcere dixit
Solvendum, miro superum praestante favore,  155
Admonito tamen hoste prius sic numina summi
Velle Dei, ne forte suo temerarius obstet
Arbitrio, quem jus nullum affirmavit habere
Gallorum in regno; causaque hac numina coeli
Se misisse, ut eum depellere posset abinde.  160
Hoc facto, regem Gallorum virgo petivit,
Qui laeto vultu venientem excepit, eidem
Obvius incedens et eam considere secum
Tempore nonnullo jussit vehementer, honorans,
Omnibus in rebus, sanctae instar virginis illam.  165
At virgo assidue regem obsecrabat ut ipsam
Mitteret ad reliquos totis cum viribus hostes
Vincendos, tandemque dato sibi milite toto,
Raptim ex amissis quaedam capit oppida, quaedam
Aggreditur pugna; quibus ut succurrere possent,  170
Hostes armato concurrunt milite cuncti,
Quos debellat item bello metuenda virago,
Atque duces magnosque viros caeditque fugatque,
Permultosque capit, fortuna et denique tanta
Fungitur ut nullo possim comprendere versu.  175
Posthaec assidue divino numine ducta,
Innumeras parvo servavit tempore terras.
Denique dimovit tam magna pericula Gallis,
Tantumque auxilium pugnando contulit ipsis,
Ut Galli solam sibi contribuisse Johannam  180
Ac toti patriae credunt peperisse salutem.
Res mira est, dictu! Cum virgo haec esset inermis,
Nympharum magna sese comitante caterva,
Tantus erat pudor huic et tanta modestia ut ipsa
Esse videretur mirae Lucretia famae;  185
Cum vero, sanctum circumdata fortibus armis
Pectus, equo forti fortes veheretur in hostes,
Instrueretque acies totius foemina belli,
Esse videbatur Troum fortissimus Hector,
Non secus atque ipsae reginae aetate priorum,  190
Gentis Amazonidum, vel Penthesilea, vel ipsa
Oritesia suo famae praelustris in aevo;
Ut te Volscorum taceam, regina Camilla;
Ut quoque te taceam, Thamiris, regina Scytharum.
Transeo quod parvo somno, potuque, ciboque  195
Vescens, tam multos tolerabat virgo labores,
Ferret ut assiduis sex noctibus atque diebus
Arma, nec interea requiem sibi sumeret ullam,
Oblectamen habens in equis, armisque decoris,
Colloquioque virum gaudens, muliebria vero  200
Verbula vana libens fugiens, vultuque sereno,
Et laeto fungens quantum tolerabat honestas.
Moribus his praestans atque hac virtute puella,
Gallorum populos ita tutabatur ab hoste.
At Deus omnipotens cum sat virtute Johannae,  205
Galliam ab hostili servatam marte videret,
Est passus tanto privari Gallica bella
Auxilio, solumque humanis viribus uti.
Quid mirabilius dixit, quid clarius hac re,
Qui cecinit celebri divinam Eneida versu?  210
Quid qui fraternas acies alternaque regna
Et docto fortes evolvit carmine Thebas?
Quid qui magnorum generi socerique virorum,
Horrida grandisonis memorabat bella cothurnis?
Quid reliqui veteres fama praestante poetae,  215
Fortia qui regum scripserunt gesta ducumque?
Non mihi Virgilii Deus et natura dederunt
Ingenium, nec quo praestabat Statius, aut quo
Lucanus, nec quo reliqui valuere poetae.
Si tamen eveniunt felicia tempora terris,  220
Si tam multa meis praestet Deus otia musis;
Si forte acceptum tibi jucundumque futurum est
Ut cum laude tua Gallorum praelia dicam,
Magnus amor quo sum tibi, praestantissime Princeps,
Affectus, faciet me tali carmine laudes  225
Illustrare tuas, ut cuncta in secula durent,
Eternoque tuum memoretur tempore nomen...
 

Ex urbe Astensi, anno Christi M.CCCC.XXXV.