De Ioseph Patriarcha

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Ioseph Patriarcha
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeJoPa 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Joseph Patriarcha

483 CAPUT PRIMUM.

Tractatus de Abraham, Isaac, et Jacob, cur sancti Joseph sequatur historia. Hic ille tamquam speculum castitatis proponitur; ubi etiam de parentum amore, ac fratrum invidentia adversus eum, nec non de ejusdem oblivione injuriarum paucis agitur. 1. Sanctorum vita caeteris norma vivendi est. Ideoque digestam plenius accipimus seriem Scripturarum; ut dum Abraham, Isaac, et Jacob, caeterosque justos legendo cognoscimus, velut quemdam nobis innocentiae tramitem virtute eorum reseratum enitentibus vestigiis persequamur. De quibus mihi cum frequens tractatus fuerit, hodie sancti Joseph historia occurrit. In quo cum plurima fuerint genera virtutum; tum praecipue insigne effulsit castimoniae. Justum est igitur ut cum in Abraham didiceritis impigram fidei devotionem, in Isaac sincerae mentis puritatem, in Jacob singularem animi laborumque patientiam; ex illa generalitate virtutum in ipsas species disciplinarum intendatis animum. Nam licet illa sint diffusiora; tamen ista expressiora sunt, et quae eo facilius mentem penetrent, quo magis circumscripta ac determinata sunt.

2. Sit igitur nobis propositus sanctus Joseph, tamquam speculum castitatis. In ejus enim moribus, in ejus actibus lucet pudicitia, et quidam splendet castimoniae comes nitor gratiae. Unde etiam a parentibus plus quam caeteri filii diligebatur. Sed ea res invidiae fuit, quod silentio praetereundum non fuit. 484 3. Hinc ergo argumentum totius historiae processit; simul ut cognoscamus perfectum virum non moveri uliscendi doloris injuria, nec malorum rependere vicem. Unde et David ait: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Quid autem esset quo praeferri Joseph mereretur caeteris, si aut laedentes laesisset, aut diligentes dilexisset? Hoc enim plerique faciunt. Sed illud mirabile, si diligas inimicum tuum, quod Salvator docet (Matth. V, 44). Jure ergo mirandus, qui hoc fecit ante Evangelium; ut laesus parceret, appetitus ignosceret, venditus non referret injuriam, sed gratiam pro contumelia solveret; quod post Evangelium omnes didicimus, et servare non possumus. 4. Discamus ergo et sanctorum invidiam; ut imitemur patientiam: et cognoscamus illos non naturae praestantioris fuisse, sed observationis; nec vitia nescisse, sed emendasse. Quod si invidia etiam sanctos adussit, quanto magis cavendum est ne inflammet peccatores?

CAPUT II.

Aequalem esse debere parentum affectum, et filiorum gratiam. Excusatur tamen B. Jacob, ut qui Joseph pluribus virtutibus ornatum aliis praetulerit; immo etiam prophetiae gratia jam tunc praeditum, uti somnia ejus, quae hic relata exponuntur, declarant.

5. Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum, filiorumque gratia. Amare liberos dulce; et impensius amare praedulce: sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis; si aut nimia indulgentia dilectum resolvat, aut praelatione unius caeteros ab affectu germanitatis avertat. Plus acquiritur filio, cui fratrum amor acquiritur. Haec 485 praeclarior munificentia patrum, haec ditior haereditas filiorum. Jungat liberos aequalis gratia, quos junxit aequalis natura. Lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. Quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres jurgia, quando propter tunicam inter Jacob sancti filios exarsit invidia? 6. Quid ergo? Reprehendendus Jacob quia praeferebat unum caeteris? Sed nec libertatem possumus auferre parentibus; ne eos plus diligant quos plus credant mereri: nec filiis resecare debemus studium plus placendi. Denique et Jacob illum plus amabat, in quo majora virtutum insignia praevidebat; ut non tam filium pater praetulisse videatur, quam propheta mysterium: meritoque variam tunicam fecit ei, quo significaret eum diversarum virtutum amictu fratribus praeferendum. 7. Denique in puero adhuc refulsit divina gratia. Siquidem somniavit quod cum alligasset, ut sibi videbatur per visum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus ejus, et steterit erectus: conversi autem fratrum manipuli, adoraverint manipulum suum (Gen. XXXVII, 7). In quo utique futura resurrectio Domini Jesu revelata est, quem et Hierosolymis cum vidissent, undecim adoravere discipuli, et omnes sancti cum resurrexerint, adorabunt, fructus bonorum operum praeferentes, sicut scriptum est: Venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos (Ps. CXXV, 6). Unde fratres, licet somnii fidem per invidiam derogarent, interpretationem tamen ejus propriis sermonibus exprimentes, responderunt ei: Numquid regnando regnaturus es nobis, aut dominando dominaturus es nobis (Gen. XXXVII, 8)? Regem enim venturum visio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu. 8. Vidit autem aliud somnium, et narravit illud patri suo et fratribus suis, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. Unde objurgavit illum pater ejus dicens: Quid ergo erit hoc visum quod somniasti? Numquid venientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram (Ibid., 10)? Quis est ille quem parentes et fratres adoraverunt super terram, nisi Christus Jesus, quando eum Joseph et mater cum discipulis adorabant, Deum verum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen (Ps. CXLVIII, 3)? Objurgatio autem patris quid significat, nisi duritiam populi Israel, ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque Deum esse non credunt, nec volunt adorare quasi Dominum, quia ex se natum cognoscunt? Audiunt itaque responsa ejus, sed non intelligunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, et nolunt credere de Christo Jesu dictum esse. Itaque Jacob typo fallitur alieno: sed suo amore non fallitur. Pietas in eo paterna non errat: sed erraturae plebis affectus exprimitur.

486 CAPUT III.

Quod supra Jacob dictus sit Josephum objurgasse, id non fecisse ob incredulitatem: quando futurae Incarnationis praescius eumdem ad fratres misit. Joseph postquam erravit in agro, venit in Dothaim. Eum fratres e longe videntes interimere cogitant: sed mutato consilio vendunt Ismaelitis. Et haec, itemque tunicae cruentatio, et lacus ariditas, mysterio passionis adaptantur.

9. Non ergo tanto somnio Patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo; ut et personam justi repraesentaret et populi, quod Dei Filius venturus esset in terras, qui et diligeretur a justis, et negaretur a perfidis. Videbat igitur futurae Incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres (Gen. XXXVII, 14); ut videret si recte sunt oves. Quas oves Deus jam tunc in illo Patriarchae studio requirebat, nisi eas de quibus ipse Dominus Jesus in Evangelio dixit: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24)? Et misit, inquit, in Sichem (Gen. XXXVII, 13), quod interpretatione dicitur humerus, sive dorsum, hoc est, ad eos qui non converterentur ad Dominum, sed fugientes se a facie ejus averterent; quod est proprie peccatoris. Exiit Cain a facie Dei. Et Propheta dicit: Pones eos dorsum (Ps. XX, 13). Justus autem non se avertit a Domino, sed occurrit dicens: Oculi mei semper ad Dominum (Ps. XXIV, 15). Et Esaias dicenti Domino: Quem mittam (Esai. VI, 8)? sponte se obtulit dicens: Ecce ego. Et Simeon exspectavit ut videret Christum Domini, et posteaquam vidit, quoniam remissorem peccatorum, et totius mundi viderat redemptorem, quasi levatus a peccato, poposcit usu carnis hujus absolvi, dicens: Nunc, Domine, dimitte servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30 et 31). Et Zachaeus hinc primum suae praerogativam commendationis invenit, quod in arborem ut Christum videret, ascendit. Ergo Joseph a patre missus est ad fratres, ab illo magis Patre, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: ab illo Patre, de quo scriptum est: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). 10. Et errabat Joseph, quia fratres suos invenire non poterat (Gen. XXXVII, 15). Non immerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit Dominus qui sunt ipsius. Denique et Jesus fatigatus ex itinere sedebat supra puteum. Fatigabatur, quia non inveniebat Dei populum quem quaerebat; exierat namque a facie Domini. Qui enim culpam sequitur, exit a Christo. Peccator exit, justus intrat. Denique Adam se peccator abscondit; justus autem dicit: Intret oratio mea in conspectu tuo (Psal. LXXXVII, 3). 11. Invenit autem Joseph fratres suos in Dothaim, quod significat defectionem. Ubi est enim nisi in defectione qui Deum deserit? Nec mirum si deficiebant, qui non audiebant dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Venit igitur Joseph in Dothaim: Et praeviderunt eum de longe venientem, antequam appropiaret ad illos, et insaeviebant, ut occiderent illum (Gen. XXXVII, 18). Merito longe erant, qui erant in defectione, et ideo insaeviebant, quia non appropiaverat iis Christus. Nam si appropiasset his typus 487 Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant, qui parricidium cogitabant. Ecce, inquiunt, somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus eum (Ibid., 19). Nonne haec verba dicebant, qui de parricidali sacrilegio cogitabant? Sicut de ipsis Salomon ait: Tollamus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12). 12. Et addiderunt in Genesi: Et videbimus quid proderunt somnia illius (Gen. XXXVII, 20). Hoc scriptum est de Joseph, completum est de Christo, quando Judaei in ejus passione dixerunt: Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42). Numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? Et unde tantorum merita patriarcharum ut Lex Tribus totius plebis eorum vocabulis designaret? Quomodo conveniunt pietatis nomina, et sceleris insignia? Sic etiam isti typo populi, non animi sui vitio laborabant. Inde omnis invidia, inde parricidii meditatio: invidia per figuram, pietas per affectum. 13. Denique Ruben et Judas germanitatis pia jura servantes, de manibus caeterorum eum liberare cupiebant, meritoque Judas paterna benedictione praefertur, cum ei dicitur: Adorabunt te filii patris tui. Catulus Leonis Juda, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8 et 9). Quod utique soli convenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus, et exspectaretur a gentibus, lavaret in vino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculavit. Aser quoque non utique sibi convenire credebat. Aser pinguis panis ejus, et ipse Aser cum principibus. Quid vero ipse Joseph, cui dictum est: Filius ampliandus meus Joseph, filius ampliandus meus: zelatus filius meus, filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid., 22)? In quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praevaluit super benedictionibus montium manentium, et desideriis collium aeternorum. Quem significari in se intelligebant, nisi illum qui omnium merita supereminens, supra omnium desideria sanctorum immensae teneret apicem potestatis, quem voto nullus aequaret? Compensatur ergo in patriarchis invidia per gratiam, qui et excusantur a culpa, et revelationis munere consecrantur. Non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt, quam beatum vidisse quae Christi sunt. Subierunt personam peccatoris populi, ut acciperent gratiam Domini redemptoris. Certe culpam abolevit gratia, gratiam culpa non minuit. 14. Et ut cognoscamus omne hoc de populo et de Domino Jesu mysterium esse: Venite, inquit, vendamus Joseph Ismaelitis (Gen. XXXVII, 27). Quid interpretationis habet nomen Joseph, nisi quod divinam gratiam 488 significet, et expressionem Dei summi? Quis igitur venditur, nisi ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6 et 7)? Neque enim nos eum emissemus, nisi vendidissent eum. Quem sui male vendiderunt, alieni pejus emerunt. Vendiderunt negotiatoribus bonum odorem, emerunt a proditoribus. Vendidit eum Judas, emerunt Ismaelitae, qui significantur Latina interpretatione, odio habentes Deum suum. Ideo alibi viginti, alibi viginti et quinque aureis, alibi triginta invenimus emptum Joseph; quia non omnibus unius aestimatione pretii valet Christus. Aliis minus, aliis amplius. Fides ementis, incrementum est mercis: religiosiori pretiosior est Deus, peccatori pretiosior est redemptor. Pluris et illi valet qui plus habet gratiae: sed etiam cui multa donata sunt, pluris valet; quia cui plus remissum est, plus diligit, sicut ipse Dominus in Evangelio pronuntiavit de illa muliere quae super ejus pedes effudit unguentum, et lacrymis lavit, et capillis suis tersit, et osculis siccavit, de qua ait ad Simonem: Propter quod dico tibi: Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47). Interdum diversitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem; sicut habes de unguento quod ad sepeliendum se Dominus fusum esse memoravit, sicut scriptum est dicente Juda: Potuit hoc venumdari denariis trecentis (Marc. XIV, 5). Quo numero non quantitatis, sed significatio crucis videtur expressa. Ita hic quoque diversitas vel viginti vel triginta aureorum vel argenteorum, habet vel geminatae vel triplicatae perfectionis indicium. Nam viginti quinque aurei, jubilaei qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. Hic quoque, ut Dominicae passionis figuram advertas, ait Judas patriarcha: Tradamus Joseph Ismaelitis: at manus nostrae non sint injectae super eum (Gen. XXXVII, 27). Et bene superius dixerat: Manus autem nolite inferre illi (Ibid., 22). Quod Judaei in Domini passione dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 32); ut sermo Jesu impleretur, significans qua morte moriturus esset. 15. Jam tunc ergo crucis futurae praefigurabatur insigne; simul et quod exutus est tunica (Gen. XXXVII, 23), id est, carne quam assumpsit exutus est, decora diversitate virtutum. Ergo tunica ejus, id est, caro, non divinitas cruentata est: et indumentum ei carnis, non immortalitatem vitae auferre potuerunt. Hanc tunicam Judaicae bestiae cruentaverunt, illae de quibus dicit: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X, 3). 16. Quod autem lacus siccus erat (Gen. XXXVII, 24), quid mirum si Judaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt 489 fontem aquae vivae, et fecerunt sibi lacus contritos? Et ut scias verum hoc esse mysterium, ipse de se Dominus ait: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris, et in umbra mortis (Psal. LXXXVII, 7). 17. Illi igitur emunt Christum qui bonos odores deferunt, thymiama quo adolent altaria piae mentis. Unde et David graece hoc modo ait: Κατευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνώπιόν σου (Ps. CXL, 2). Resinam quoque qua marmora confracta sociantur, est resina spiritalis quae fracturas animae tuae solidet, et divulsa connectat, resoluta constringat. Haec enim spiritalis resina corroborat, et quaedam comminuta animae membra componit, ut sine offensione socientur. Denique Jeremias hanc quaerit resinam, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: Accipite resinam corruptioni ejus, si quo modo sanabitur. Curavimus Babyloniam, et sanata non est (Jer. LI, 8 et 9). Non est sanata Synagoga, quia resina ista migravit ad Ecclesiam. Ideo ex Galaad veniebant negotiatores, hoc est, de possessione vel incolatu testimonii, merces suas ad Ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. De quibus dicitur: Convalescite, manus demissae, et genua dissoluta (Esa. XXXV, 3). Fides sincera resina est. Hanc adhibebat Petrus, cum diceret claudo: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6); meritoque surrexit, et ambulavit. Hanc habebat cum diceret paralytico: Aenea, sanet te Dominus Jesus Christus: surge et sterne tibi. Et surrexit, et stravit sibi (Act. IX, 34). Hanc habebat, cum diceret mortuae: Surge in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et defuncta surrexit (Ibid., 4). Hujus resinae temperamento lapides illi de quibus potens est Dominus resuscitare filios Abrahae, compaginantur. Hujus resinae medicamento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur. 18. Illud quoque quod haedi sanguine resperserunt tunicam ejus (Gen. XXXVII, 32), videtur significare quoniam falsis testimoniis appetentes, in invidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. Nobis agnus est, illis haedus. Nobis agnus Dei occisus est, quibus abstulit peccatum mundi: illis haedus, quorum acervavit errores, delicta cumulavit. Ideoque ait: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 32). Meritoque Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater filium flebat amissum, quasi propheta lugebat interitum Judaeorum. Denique scidit etiam vestimenta sua: quod in passione Domini factum legimus (Matth. XXVI, 65) a principe sacerdotum, in quo esset non privata persona, sed publici munus officii. Et velum templi scissum est (Matth. XXVII, 51); ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, divisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum; quia omne regnum divisum facile destruetur. Et vere divisum, quando hoc quod erat Christi, coepit esse etiam diaboli. Neque enim poterant indivisi manere, qui a Patre Filium separabant.

490 CAPUT IV.

Joseph ducitur in Aegyptum, atque a praeposito coquorum emitur, in quo Christi sua servitute nos liberantis figura est. In eodem ostenditur in ipsa captivitate libertatem posse retineri: nec non in libertate reperiri captivitatem. Denique omnibus in exemplum Joseph proponitur.

19. Venditus est ergo Joseph, ductus in Aegyptum, emptus a praeposito coquorum. Non otiosa persona quae cruda ciborum coqueret, ut epularentur animi fidei suavitate. Nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior. Erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus divinae cognitionis ardor, et verae scientiae cupiditas nulla molliverat, non eloquia Domini ignita decoxerant. Venditus est autem Joseph in Aegypto, quia Christus venturus erat ad eos quibus dictum est: Peccatis vestris venditi estis (Esa. L, 1). Et ideo suo sanguine redemit, quos propria peccata vendiderant. Sed venditus Christus conditionis susceptione, non culpae, peccati pretio tenetur; quia peccatum ipse non fecit. Pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, feneratorem removit, exuit debitorem: unus exsolvit quod ab omnibus debebatur. Non licebat nobis exire servitio. Suscepit hoc ille pro nobis, ut servitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam novam consortii sui honore donaret. Hoc de mysterio. 20. Caeterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes vult salvos fieri Dominus Deus noster, dedit per Joseph etiam iis qui sunt in servitute solatium: attribuit magisterium; ut discerent etiam in ultima conditione posse mores esse superiores, nec ullum statum immunem esse virtutis, si animus se uniuscujusque cognoscat; carnem servituti subditam esse, non mentem; multosque servulos esse dominis liberiores, si in servitute positi a servilibus putent operibus abstinendum. Servile est omne peccatum, libera est innocentia. Unde et Dominus ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Rom. VI, 16). Quomodo enim non servus omnis avarus, qui pro exigno pecuniae lucello se ipsum auctionatur? Timet omnia, ne congesta amittat, qui non utenda congessit, majore periculo servaturus quo majora quaesivit. Quomodo non mendicus, cui sunt parva quae possidet? Nam etsi mihi dives videatur, sibi eget: nec testimoniis sua vota solatur, qui quod optat nescit credere. Quomodo autem non et ille servus, qui subditus est libidini? Primum suis ardet incendiis, et pectoris sui facibus exuritur. Quibus recte dicit propheta: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis (Esai. L, 11). Suscipit omnes metus, insidiatur somno singulorum: ut unius cupiditate potiatur, fit servus omnium. Servit igitur hanc miseram quidem servitutem, qui 491 ipse sibi dominos facit, ipse vult habere quos timeat. Nihil enim tam speciale servitutis est, quam semper timere. Ille vero in quavis conditione servitii semper liber, qui mundi amore non capitur, avaritiae vinculis non tenetur, metu criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. Nonne videtur tibi iste in servitute dominari: ille autem in libertate servire? Serviebat Joseph, regnabat Pharao: beatior hujus servitus, quam regnum illius. Denique tota Aegyptus collapsa esset fame, nisi regnum suum consilio servuli subdidisset. 21. Habent igitur unde glorientur originis servuli, servivit et Joseph. Habent unde se consolentur qui ex libertate in servitutem aliqua necessitate venerunt. Habent quod imitentur, ut discant conditionem se mutare posse, non mores: esse et in vernaculis libertatem, et in servitute constantiam. Habent etiam domini quod per servulos bonos sperent. Abraham filio per vernaculum invenit uxorem. Benedixit Dominus domum Aegyptii propter Joseph, et facta est benedictio Domini in toto censu ejus, et in domo et in agris. Et convertit, inquit, omnia quaecumque illi erant, in manus Joseph (Gen. XXXIX, 4). Advertimus quod ea quae domini gubernare non poterant, servuli gubernarunt.

CAPUT V.

Josephi ob pulchritudinem, sed magis ob pudicitiam commendatio. Is nulla sua culpa adamatus a domina, ac de stupro compellatus, eam repellit, rejectisque vestibus ornatior fugit: illa vero dum eas retinet, atque insontem criminatur, ignominiam suam nudat. Tamen mittitur Joseph in carcerem: at ibi divino praesidio non destituitur.

22. Sed quid de privata domo dispositionis ejus servuli astruam, qui rexit imperium? Plus tamen est quod ipse ante se rexit; et cum esset decorus aspectu, et speciosus facie valde, venustatem sui vultus ad alienam non derivavit injuriam, sed ad suam servavit gratiam: hoc se pulchriorem ratus, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur. Illum esse verum decorem, qui non alienos oculos caperet, nec fragiles mentes vulneraret, sed judicia acquireret universorum, fraudi nullis futurus, laudi sibi. Jam si qua petulantibus aspexit oculis, illius crimen solius est quae male vidit, non hujus qui male se nollet videri; nec in eo quod visus est, culpa est. Non erat in potestate servuli ut non videretur: maritus debuit cavere oculos uxoris. Si ille nihil timebat de conjuge, arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem incuriae. Discant tamen viri cavere etiam oculos feminarum. Adamantur enim et qui nolunt amari. Denique adamatus est Joseph, qui amantem contemneret. Et bene excusavit eum Scriptura dicens: Immisit oculos uxor domini ejus in Joseph (Gen. XXXIX, 7), hoc est, non ipse 492 se ostentavit, nec cepit incautam: sed illa retia sua misit, et indagine sui capta est. Laqueos suos sparsit, et suis haesit vinculis. 23. Dixit autem illi: Dormi mecum (Ibid.). Prima adulterae oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere. Suppetit defensio, ubi adhuc liber affectus est. Ideo scriptum est quia ille noluit (Ibid., 8). Primum igitur congressione mentis superavit, tamquam scuto animi irruentem repellens: deinde sermonem tamquam hastam vibravit, ut se illa revocaret. Et dixit uxori domini sui (Ibid.). Recte uxor domini, non ipsa domina dicitur quae non potuit extorquere quod voluit imperare. Nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, quae disciplinam dominae non tenebat, quae servulis libidinis incentiva praestabat? Ille dominus qui amantis non excepit faces, qui lenocinantis vincla non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori, quam potentiae criminosae eligere consortium. Ille liber, qui turpe credidit vicem gratiae non referre. Denique non ut meticulosus excusat, nec tamquam periculi timidus cavet: sed tamquam beneficii herilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati, peccatique labem et culpae contagium quasi justus horrescit. Tertium spiculum adultera interpellandi assiduitate vibrabat: sed Joseph non audiebat eam. Habes post prima verba quid caveas. Non solum lubrica, sed etiam procax, importuna, petulans est libido, nec habet quod vereatur adultera. Quae dispendia pudoris prima non doluit, insidiatur ut capiat. 24. Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia, remotis arbitris ac domesticis (Ibid., 11), apprehendit eum dicens: Dormi mecum. Excusatur Joseph Scripturae testimonio, quia commissum a Domino nequibat deserere obsequium. Non enim satis est quod securus sui, domus interiora, quasi qui capi non posset, ingressus est: justus debuit providere ne furenti copiam daret, et ejus illa peccato periret: sed qui adversari sibi domini sui videbat uxorem, neglecti officii etiam a domino cavere debebat offensam: simul adhuc sermonis, non comprehensionis putabat audaciam. 25. Excusatur quod ingressus est: praedicatur quod elapsus est, nec pluris fecit vestimenta corporis, quam animi castimoniam. Reliquit tamquam non sua, quae adultera suis manibus detinebat: et aliena judicavit, quae tactu impudicae potuerant comprehendi. Magnus tamen vir, qui venditus servile nescivit ingenium, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, comprehensus aufugit. Qui cum ab uxore domini conveniretur, teneri veste potuit, animo capi non potuit: ac ne ipsa quidem verba diu passus, contagium judicavit si diutius moraretur; ne per manus adulterae libidinis incentiva transirent. Itaque vestem exuit, crimen excussit, et relictis quibus tenebatur, exuviis, spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, qui erat tectior indumento 493 pudoris. Non est enim nudus, nisi quem culpa nudaverit. Denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam Dei mandata praevaricatione deseruit, et peccati gravis aera contraxit, nudus erat. Unde et ipse ait: Vocem tuam audivi in Paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me (Gen. III, 10). Intellexit enim se esse nudum, qui infulas divinae protectionis amiserat. Et ideo latebat, quia vestem fidei non habebat, quam utique praevaricando deposuit. Magnam rem vides. Ille nudus erat qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui vestimentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. Eadem Scriptura illum nudum assernit, hunc abnuit. Et ideo iste exspoliavit se potius quam nudavit, qui incorrupta virtutum vestimenta servabat, exspolians se veterem hominem cum actibus ejus; ut indueret novum, qui secundum imaginem creatoris in agnitione renovatur. Ille autem nudus remansit, qui se iterum vestire non potuit, singulari spolio virtutis exutus. Unde pelliceam accepit tunicam; quia peccator habere non poterat spiritalem. Reliquit igitur vestimenta Joseph, et nudavit adulterae inverecundiam, quae postea latere non potuit. 26. Denique exivit foras, et ipsa adulterii sui tentamenta vulgavit, exaltans vocem suam; eo quod relictis vestibus, Hebraeus aufugerat. Ipsa igitur quod celare debuerat, prodebat; ut composito crimine laederet innocentem. Justus autem accusare non novit; et ideo impune hoc impudica faciebat. Illam igitur vere exutam dixerim, etiam aliena vestimenta servantem, quae omnia amiserat velamina castitatis: illum satis ornatum, satis defensum, cujus vox non audiebatur, et innocentia loquebatur. Sic Susanna postea dum tacet in judicio, melius locuta est oraculo; et ideo prophetae meruit defensionem, quae propriae vocis non quaesivit auxilium. Illum ergo beatiorem dixerim, cum in carcerem mitteretur; quia subibat pro castitate martyrium. Bonum enim munus pudicitia; sed minoris meriti cum periculum non habet: ubi vero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. 27. In audita causa, inexplorata fide veri, tamquam reus criminis in carcerem Joseph mittitur: sed eum Dominus nec in carcere deserebat. Non turbentur innocentes, cum falsis criminibus appetuntur; cum oppressa justitia truduntur in carcerem. Visitat Deus et in carcere suos; et ideo ibi est plus auxilii, ubi est plus periculi. Sed quid mirum si visitat Christus in carcere positos, qui se ipsum in suis in carcere inclusum esse memoravit, sicut habes scriptum: In carcere eram, et non venistis ad me (Matth. XXV, 43)? Quo non penetrat divina misericordia? Invenit Joseph hujusmodi gratiam, ut 494 qui fuerat clausus in carcere, ipse potius carceris claustra servaret, concederet munere clavicularius, inclusos omnes potestati ejus committeret. Itaque Joseph non solum carcerem non sentiebat, sed etiam alios quoque carceris levabat aerumna.

CAPUT VI.

Post brevem invectivam in mulierem, ad spadones hujus etiam auctores injuriae transit; et demonstrato quam fragilis sit eorum status, alterius somnium ejusque expositionem refert. Hinc saeculi potentiam somnii similem esse ostendit. Deinde mystice laudato Hebraeo interprete, invehitur in eunuchum beneficii immemorem. Demum tacite Calligonum perstringens, pauca de regiorum ministrorum statu ac fragilitate subjungit.

28. Hujus igitur injuriae auctor mulier et spadones sunt; sed mulier Aegyptiorum, quae procaces cum viris solita miscere sermones, lacessere verecundos, refugientes insequi, pudentes perurgere, cum vitia sua non posset defendere, innoxios criminabatur, perfidiam admiscens perfidiae, aliena tenens, et alios ipsa condemnans, modum nullum ponens furori. Quae enim causa crudelitatis, nisi quod cupiditatibus suis obsisti videbat, et desideria sua vetita assensione fraudari? En propter quod aperiatur carcer, ut suscipiat innocentes: solvantur catenae reis, ut imponantur fidelibus: dimittantur veritatis adulteri, ut includatur qui fidei adulterium recusavit. 29. De istis vero spadonibus quid dicam? qui exemplo debent esse spadonibus caeteris, quod status eorum fragilis ac tenuis, et in voluntate regia spes omnis, quibus levis offensa summum periculum sit: secundae autem res vile ministerium. Gloriabatur alter quod esset vini praepositus, alter quod esset pistorum. Uterque offendit, missique in carcerem, et commendati sancto Joseph ab ipso carceris claviculario, cum essent illic dies complures, viderunt somnium; et cum reviseret eos Joseph, tristes turbatosque animi offendit; quia turbabantur somnio, cujus interpretem non invenirent: Nonne per Deum, inquit, interpretatio somnii est? Narrate ergo mihi. Et narravit praepositus vini somnium suum. Erat vitis in conspectu meo: in vite autem tres radices; et ipsa flores ferens germinavit maturos botryones uvarum: et calix Pharao in manu mea. Et sumpsi eam, et expressi eam in calicem, et dedi calicem in manus Pharao. Et dixit illi Joseph: Haec interpretatio ejus: Tres radices, tres dies sunt. Adhuc triduo, et in mentem habebit Pharao principatum tuum, et restituet te super officium tuum pristinum, et dabis calicem in manus Pharao. Sed memor esto per temetipsum, cum tibi bene 495 erit, et facies in me misericordiam, et memor eris mei ad Pharaonem, et educes me de carcere isto; quia furto involatus sum de terra Hebraeorum, et hic nihil male feci, sed miserunt me in lacum carceris hujus. 30. Alterius somnium non libet dicere. Meministis certe verborum meorum, quod etiam tunc refugerim ejus interpretationem in eo, cujus exitum refugio, mortem perhorresco. De isto prius dicamus, qui si beatus videbatur, cum esset vini praepositus; et hunc summum credebat apicem omnis potentiae, quod regi calicem dabat. Haec gloria illius, haec magnificentia in hoc saeculo: hac defraudatus dolebat; huic redditus gratulabatur. Sed hoc somnium est, et omnis potentia saeculi somnium, non veritas est. Denique per somnium vidit reddi sibi principatum suum. Et Esaias dicit ita esse hujusmodi homines, qui in hoc saeculo delectantur secundis rebus, sicut qui in somnis manducat et bibit, videtur sibi cibo aut potu, dum dormit, repleri: sed cum evigilaverit, incipit esurire amplius; et tunc intelligit quam inanis ille cibus et potus fuerit somniantis: sic qui dormit in hoc saeculo, nec oculos aperit ad mysteria divina, quamdiu somno gravatur corporis, putat alicujus momenti esse hanc saecularem potentiam, quasi in somnis eam videt: ubi evigilaverit, deprehendit quam inanis hujus saeculi voluptas sit (Esai. XXIX, 8). 31. Considera nunc illum verum Hebraeum, illum non somnii, sed veritatis et praeclarae visionis interpretem, qui de divinitatis illa plenitudine, a libertate coelestis gratiae in hunc corporeum carcerem venerit, quem non potuit saeculi hujus illecebra mutare, non ulla corruptela mundanae voluptatis evertere, qui tentatus non decidit, appetitus non appetivit, postremo adulterina quadam Synagogae manu veste corporis apprehensus, carnem exuit, liber mortis ascendit. Calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, quem carcer non terruit, non inferna tenuerunt: quin etiam quo veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit: ubi ipsi stringebantur mortis vincula, ibi laxavit ipse vincula mortuorum. 32. Considera ergo istum Hebraeum dicentem illi praeposito spadonum, qui contraxerat offensam regiam, quem restituerat muneri suo: Memor esto per temetipsum, cum tibi bene erit: et facies in me misericordiam, et memor eris mei. Ideo secundo repetivit, quia sciebat non recordaturum quid evasisset injuriae, cum potentiam recepisset. Ideo secundo admonuit, quia secundo liberavit; ut si prioris beneficii eum memoria non teneret, vel posterioris subiret, non despiceret auctorem salutis suae, non perfida praevaricatione violaret. Sed quod pejus est, cito beneficii irrepit 496 oblivio secundis rebus. Redditus officio suo non est memor factus interpretis, sed oblitus est eum. Sed etsi ille obliviscebatur, Christus non obliviscebatur: sed loquebatur ei, et per servulum loquebatur dicens ad eum: Memor esto per temetipsum, hoc est, vel officii tui contemplatione quid audieris recordare. Sed etsi nunc oblitus es, memor eris mei; ut evadas periculum, qui oblitus es beneficium. Tamen elatus potentia non recordabatur. Et quanta haec potentia, ubi vini ministerium! En unde omnis jactantia; quia erat spadonum praepositus, qui vinum poculis regiis ministrabant.

33. Et factum est, inquit, post biennium (Gen. XLI, 1). Mentior de hoc nostri spadonis tempore, nisi et dies convenit; quia post biennium recepit officium, nec recordatus est, sed admonitus. Cognovit enim quod etiam regnum ipsum in hoc saeculo esset somnium, qui suo somnio non credidit: didicit etiam regnum esse somnia, nec ipsorum potestates esse perpetuas. Sed cito hunc locum praetereat dolor, ne ipsa commemoratione crudescat: ne ipsius quidem sermonis mei meminisse delectat, quem tunc temporis vel effuderit dolor, vel extorserit Ecclesiae contumelia. 34. Admonitus ergo sui per somnium regis ait: Peccatum meum recordor (Ibid., 9). Sera quidem ista est, sed utinam vera confessio! Post peccatum fateris, quod ante peccatum cavere debueras. Quam cito oblitus fueras: Memor esto mei. Scis nempe tunc temporis hunc fuisse sermonem: sed obtusas aures habebas fastu potentiae, et vini ebrius non audiebas verba sobrietatis. Vel nunc memento mei, qui peccatum sero fateris. Qui rogas servulum Christi, cur Dominum negas? Inebriare jam non vino, sed Spiritu sancto. Recordare quid passus sit, cum quo dormisti somnum tuum, et somniasti somnium. Et ipse praepositus erat, et praepositus epularum regis, quae ad opus pistorium pertinebant. Sublimem se esse credebat, quia in potestate habebat panem regium: nesciebat multos anfractus esse hujus potentiae. Minabatur aliis, ipse mox supplicio dedendus extremo; nec audivit eum, qui licet servulus Domini, tamen loquebatur oraculum: quod ipsius jussu regis, de quo sibi plurimum blandiebatur, caput amissurus esset, esca avibus derelinquendus. Vel hoc te exemplum revocare debebat, ut perfidiae non crederes. 35. Sunt et alia exempla de fastu et fragilitate ministrorum regalium, quae posterioris temporis historia habet. Et Doech praepositus erat, et praepositus regis animalium ad disciplinam mulorum, hoc est, spadonum animalium. Hic quoque sacerdotem Domini detulit, et fraude regem commovit in sacerdotis periculum, et hic 497 Syrus erat. Num mentior, quando et patria, et facta conveniunt? Aman quoque cubiculo regis et ipse praepositus, dum invadere ecclesias Domini improba temeritate contendit, populumque fidelem spoliare ac persequi, gravibus sacrilegia suppliciis expendit.

CAPUT VII.

Educto Joseph de carcere regis somnium proponitur, a quo et explicatur. Hoc Ambrosius tum rebus sui temporis, tum praesenti et futuro saeculo accommodat. Postea Josephi praemia, conjugium, liberos, frumenti distributionem mystice de Christo interpretatur; ac tandem nos ad emendum spiritalia alimenta hortatur.

36. Sed revertamur ad istum vini praepositum, qui quasi multo ebrius mero beneficii auctorem oblitus est diu: aliquando tamen, ut regi provideret interpretem, non quasi gratus, sed quasi callidus intimavit seriem rei gestae. Quo cognito, rex quoque eum jussit accersiri, erutumque de carcere interrogavit, si posset interpretari sibi somnium. Cujus explanatione delectatus, removit injuriam, honorem detulit. Itaque videte si non praesentibus et ista conveniunt. Injuria illata est prius quam cognosceretur a rege: gratia relata, ubi regi est cognitus. Ita rex vacat culpa; quia et id quod excepit vir sanctus injuriae, alienum fuit: et id quod recepit gratiae, regis est proprium. 37. Somnium autem ejus, et interpretatio hujusmodi est: Quaecumque, inquit, facit Deus, ostendit Pharao. Septem vaccae bonae, septem anni sunt; et septem spicae bonae, septem anni sunt. Somnium Pharao unum est. Et septem vaccae macrae, quae post illas ascendebant, septem anni sunt; et septem spicae macrae, et a vento corruptae, septem anni sunt. Erit septem annis fames. Verbum autem quod dixi: Quaecumque facit Deus, ostendit Pharao. Ecce septem anni veniunt ubertatis magnae in totam terram Aegypti. Veniet autem septem annis fames post haec, et obliviscentur ubertatem in tota Aegypto: et consumet fames totam terram, et non agnoscetur urbertas terrae a fame quae futura est post haec. Valida enim nimium. Quod autem iteravit somnium Pharao bis; quia verum erit verbum a Deo, et festinabit Deus facere illud. (Gen. XLI, 25 et seq.) 38. Vetus somnium, res recentes. Posterioribus priora consumpta sunt: et ubi erat ante ubertatis copia, ibi rerum omnium facta est indigentia. Quod si quis hujusmodi regi consilium dedisset, ut aliquid de superiori ubertate posteriori principatus sui servaret aetati, reliquo quoque tempori larga donandi affluentia redundasset. Sed immodica aevi superioris effusio etiam posteriora destituit, et homines diripientes universa, aliquem Joseph adhibere nolebant. Etsi non ego Joseph (quis enim istud) clamabam tamen vaccas illas pingues non solum lasciviam, sed etiam incuriam divinae significare reverentiae (de perfidis enim dictum est: Tauri pingues obsederunt me (Ps. XXI, 13): et de Judaeorum populo scriptum est (Deut. XXXII, 15): Impinguatus, 498 et obesus factus, et dilatatus est, et dereliquit eum qui fecit eum ), et ideo somnium illud redundantiae saecularis perpetuum esse non posse: fore tempus quo his fames dura succederet. 39. Nec tamen hoc somnium uni aut duobus demonstratum arbitror, sed omnibus propositum; eo quod septem anni istius mundi pingues, et saeculari ubertate opimi, absorbeantur ab illis saeculis quae futura sunt, in quibus perpetua quies, et legis observantia spiritalis, quam Ephraem illa tribus patrum Deo fructuosa custodit. Bona vacca, non illa corporeo distenta ubere, sed abundans spiritalis lactis et gratiae, super cujus decorem cervicis Deus sedere se dicit, ut scriptum est: Ephraem vacca docta diligere victoriam. Ego autem transivi super decorem cervicis ejus (Ose. X, 11). Non ergo impinguet caput nostrum oleum peccatoris, nec falsi fructus delectare nos debent, ne dicatur et de nobis: Seminastis impietatem, et iniquitates ejus vindemiastis. Manducasti fructum falsum, quia sperasti in curribus tuis (Ibid., 13). Nec me movet quod habet spicas macras, et vento corruptas; quia et David tunc melior erat, quando sicut aranea tabescebat: et spiritus contribulatus sacrificium Dei est; et illi praestantiores evadunt, quos in hoc saeculo gravibus injuriis spiritus malignus exercuit. 40. Unde magis mystica meruisse praemia Joseph arbitror, quia de mysticis est locutus. Quid enim sibi vult annulus digito ejus insertus, nisi ut intelligamus pontificatum ei fidei esse delatum, ut alios ipse signaret? Quid stola, quae amictus est sapientiae, nisi tributum ei ab illo rege coelesti, prudentiae principatum? Torques aureus intellectum bonum videtur exprimere. Currus quoque significat fastigium sublime meritorum. Quis autem est qui ex gentibus accepit uxorem, nisi qui Ecclesiam ex nationibus sibi congregavit, et suscepit ex ea filium Manassen, per quem oblitus est omnes dolores suos quos habuit de sacrilegiis Judaeorum? Suscepit alium quoque filium Ephraem, per cujus profectum claruit quod suscepta in carne humilitas et divinitatem non humiliavit, et gloriam cumulavit. 41. Denique quicumque famem patiebantur, ad Joseph mittebantur. Qui sunt isti, nisi de quibus dictum est: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 7)? Erat autem fames non unius loci, sed totius terrae; quia non erat qui faceret bonitatem. Ideo Dominus Jesus jejunia mundana miseratus aperuit horrea sua, et mysteriorum coelestium thesauros scientiae sapientiaeque patefecit absconditos; ut nulli alimenta deessent. Dixit enim Sapientia: Venite, edite panes meos (Prov. IX, 5). Et ideo ab illo solo dicitur: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1), qui saturatur a Christo. Aperuit ergo horrea sua Christus, et vendebat, non aera pecuniae, sed fidei pretium, et devotionis stipendium quaerens. Vendebat autem non paucis in Judaea: sed vendebat omnibus, ut ab universis nationibus crederetur. 499 42. Et omnes regiones venerunt in Aegyptum ad Joseph emere (Gen. XLI, 5 et 7); obtinuerat enim fames. Omnes enim esuriunt, quos non paverit Christus. Emamus ergo alimenta, quibus famem possimus repellere. Nemo paupertatis suae contemplatione revocetur, nemo vereatur qui argentum non habet. Non quaerit Christus argentum, sed fidem quae argento pretiosior est. Denique emit eam Petrus, qui non habebat argentum. Argentum, inquit, et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Jesu Christi surge, et ambula (Act. III, 6). Et propheta Esaias dicit: Qui sititis, ite ad aquam; et quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite, et manducate: emite sine argento et pretio vinum, et adipem (Esai. LV, 1). Neque enim pretium quaesivit a nobis, qui pro nobis sanguinis sui pretium solvit; quia non auro et argento, sed pretioso nos redemit sanguine. Ergo id pretium debes quo emptus es; et si ille non semper exigat, tu tamen debes. Eme igitur tibi Christum non eo quod pauci habent, sed eo quod omnes habent. Omnes habent per naturam, pauci offerunt per timorem. Suum est quod a te Christus reposcit. Ipse vitam omnibus dedit, ipse pro omnibus mortem suam obtulit. Solve pro auctore, quod soluturus es lege. Non mediocris iste contractus est. Non omnes eum facile vident. Denique illae virgines in Evangelio (Matth. XXV, 9 et seq.) quas veniens sponsus exclusit, ideo foris relictae sunt, quia venale oleum non emerunt. Unde dicitur eis: Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Et negotiator non immerito praedicatur, qui vendidit omnia sua, et emit margaritam (Matth. XIII, 46).

CAPUT VIII.

Exhortatio Jacob ad filios, ut in Aegyptum ad escas coemendas sese conferant, quid significet; quid item decem eorum, relicto domi Benjamin, profectio?

43. Et Jacob dixit filiis suis: Quare pigri estis? Ecce audivi quia frumentum est in Aegypto: descendite illo, et emite nobis escas (Gen. XLII, 1 et 2): Non semel hoc Jacob dixit, quotidie omnibus filiis suis dicit, qui serius veniunt ad gratiam Christi: Quare pigri estis? Ecce audivi quia frumentum est in Aegypto. Ex hoc frumento granum est quod resurgit. Qui igitur famem sustinet, suae segnitiae debet ascribere. Ecce audivi, inquit, quia frumentum est in Aegypto. Citius utique juniores aliquid quam seniores consuerunt audire, dum foris positi multa circumeunt. Sed hanc negotiationem prius senex audit, sed ille senex in quo est fidei longaeva canities. Prior senex intelligit, sed ille senex in quo est venerabilis senectus, et aetas senectutis vita immaculata. 44. Nec omnes hanc negotiationem suscipiunt, nisi filii Jacob, et ipsi prevectioris aetatis. Ideo decem pergunt, non pergit junior. Non misit eum pater: Ne contingat, inquit, eum infirmitas 500 (Ibid., 3 et 4). Adhuc obnoxius erat infirmitati Benjamin junior. Patriarcha quidem legitur Benjamin, sed ille ex tribu Benjamin Paulus praefigurabatur. Merito Jacob de ejus infirmitate dubitabat. Denique infirmatus est, ut sanaretur: caecitatem passus est, sed haec infirmitas ad salutem. Denique illa caecitas lucem attulit. 45. Accepimus historiam, cognoscamus mysterium. Sine Benjamin patriarchae primo perrexerunt: sine Paulo apostoli. Uterque non primus advenit, sed accersitus a primis uberiorem mercedem priorum suo fecit adventu. Est, inquit, frumentum in Aegypto, hoc est, ubi major fames, ibi major ubertas est. Magnum frumentum in Aegypto. Denique et Deus Pater dicit: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Ose., XI, 1). Ex isto grano illa fecunditas. Neque enim messis esse potuisset, nisi Aegyptii granum ante sevissent. Est ergo frumentum quod nemo ante esse credebat. in hoc frumento negotiantur patriarchae. Et illi quidem argentum detulerunt: sed bonus Joseph frumentum dedit, argentum reddidit. Non enim pecunia emitur Christus, sed gratia. Pretium tuum fides est. Haec emuntur divina mysteria. Portat autem frumentum hoc asinus ille ante immundus in lege; sed jam mundus in gratia.

CAPUT IX.

Invalescente fame filii Jacob redeunt in Aegyptum, ducto secum Benjamin ac muneribus delatis. Joseph comiter fratres alloquitur, qui ad convivium invitati, suspicantur sibi parari calumniam. Iidem a Majore domus confirmantur. Quae omnia de Pauli vocatione ac praedicatione, nec non Judaeorum infidelitate exponuntur.

46. Tenebatur tamen Benjamin junior, et patrio adhuc adhaerebat affectu. Tenebant eum legis vincula, mos paternus. Fames invalescebat, quia sero veniebat. Intercedunt pro eo duo, Ruben et Judas (Gen., XLIII, 1 et seq.), hoc est, humilitas atque confessio. His vadibus apud patrem utitur, his committitur, quorum unus primitivus, alius resuscitatus. Lex primitivi, Evangelium resuscitati. His deducitur Benjamin junior, et bonis odoribus comitatus advenit portans secum resinam, qua lapides marmorum connectuntur; eo quod praedicatione propria tamquam spiritali resina vivos lapides etiam ipse connecteret: portans etiam mel, quo noxia vulneris interius exeduntur sine aliqua acerbitate sectionis. Talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret affectum, corruptumque evacuaret humorem disputationis suae aculeo, urere magis aegrae mentis viscera cupiens, quam secare. Incensum orationis, et casiam, et guttam sepulturae insignia esse David propheta nos docuit dicens: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis (Ps. XLIV, 9). Venit enim 501 Paulus crucem Domini praedicare, ilicem semper virentem, et nuces quarum testa durior, fructus tenerior: meritoque virga sacerdotalis Aaron nucina, et Hieremiae baculus hujusmodi. Argentum quoque duplex, non otiosa munera esse quis dubitet; cum et Patriarchae vita, et Apostoli sermo semper virescat in pectoribus singulorum; et eloquium sanctorum, sicut argentum igne examinatum, praecepti salubris fulgore resplendeat? Nec immerito duplex argentum referunt in quibus Pauli praefigurabatur adventus, qui laborantes presbyteros in verbo atque doctrina duplici honore donabat. 47. Vidit autem illos Joseph, et Benjamin fratrem suum ex eadem matre (Genes. XLIII, 29). Jam videntur Hebraei, et videntur a Christo qui verus Joseph est, quando cum Pauli veniunt typo: et loquitur illis mitia atque mansueta, ut pariter cibum sumant. Supra autem quia sine Benjamin venerunt, agnoscebat quidem eos: sed ab his se avertebat, ut scriptum est: Et loquebatur his dura (Gen. XLII, 7), quia ipsi non agnoscebant eum, a quo agnoscebantur. Pauli igitur merito profecerunt, quem Dominus Jesus tamquam juniorem fratrem ex eadem matre generatum amplius caeteris fratribus diligebat. Advertant Judaei quem Dominum negaverunt, qui etiam crucifixus, ex synagoga tamen eorum tamquam ex eadem ortus parente plus eos diligit, si vel sero cognoscant suae salutis auctorem. Sed propriorum conscii delictorum, non credunt tantam Christi esse misericordiam, ut donet peccatum, remittat injuriam. Ideoque praefigurabantur in patriarchis quales essent futuri. Invitabantur ad gratiam, ad salutaris mensae vocabantur convivium; et calumniam sibi parari, insidias fieri suspicabantur. 48. Et coeperunt ad hominem, qui erat supra domum in janua domus causam suam agere velle (Gen. XLIII, 19). Adhuc dubitant introire, et ex operibus suis malunt justificari, qui causam suam volunt astruere, quam gratiam accipere, et ideo in portis redarguuntur. Qui autem fructum uteri virginalis exspectat, et haereditatem Domini, filii mercem negotiatur, non erubescet in porta: sed in exitu vitae hujus repellit inimicum; ne ad altiora properanti conscius culpae gravioris obsistat. 49. Unde mystice illis respondit major domus. Et is qui sit intellige, cum legeris Moysen fidelem in tota domo ejus. Majores enim domus, Moyses, Petrus et Paulus, et caeteri sancti sunt: Christus autem solus est dominus. Scriptum est: quia Moyses fidelis in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quae dicta essent (Hebr. III, 5): Christus autem tamquam filius in domo sua, quae domus nos sumus, si libertatem et gloriam spei tenuerimus (Ibid., 6). 50. Hic ergo major domus respondit illis: Propitius sit vobis Deus, nolite timere; Deus enim vester, et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in 502 sacculis vestris: at argentum vestrum probum, acceptum habeo (Gen. XLIII, 23). Illi enim dixerant: Argentum uniuscujusque in sacculis nostris invenimus, ad pondus argentum nostrum retulimus (Ibid., 21). O magna mysteria, et evidenter expressa! Hoc est dicere: Cur inflamini? Cur argentum vos habere vestrum in sacculis saepius usurpatis? Quid enim habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini, quasi non acceperitis? Jam saturati estis, divites facti estis, quia argentum habere vos creditis: sed argentum vobis Deus patrum vestrorum dedit. Ille Deus vester, ille patrum vestrorum Deus est, quem negastis. Sed ignoscit, sed indulget, sed recipit si revertamini. Ipse est qui vestrum non quaerit argentum, suum donat. Ipse vobis dedit argentum in sacculis vestris. Jam sacculi vestri argentum habent, qui lutum habebant; et ideo vester est qui dicit: Conscidisti saccum meum, et induisti me laetitia (Ps. XXIX, 12). Laetitiae munus est Christus, ipse est argentum vestrum, ipse pretium vestrum. Non exigit a vobis Dominus Jesus frumenti sui pretium, non quaerit vestri pondus argenti. Argentum vestrum reprobum est, argentum sacculi non est bonum. 51. Argentum vestrum probum, acceptum habeo Gen. XLIII, 23); hoc est, non est illud materiale argentum vestrum: sed spiritale argentum vestrum, hoc est probum, quod fida devotione quasi Jacob filii detulistis, quod sine damno datur, et sine ullo dispendio annumeratur: quandoquidem tali pretio detrimentum mortis excluditur, lucrum vitae acquiritur.

CAPUT X.

Paucis de meridie praemissis, paratorum munerum illatio, convivii instauratio et humanissimus Josephi cum fratribus congressus referuntur. Hic fratrem Benjamin videns, deque eo sciscitatus, illi benedixit, atque ad occultandas lacrymas cum recessisset, mox lota facie revertitur. Quibus adjungitur moralis et mystica interpretatio.

52. Paraverunt autem munera, donec introiret Joseph meridie (Ibid., 25). Acceleravit meridie fides Pauli. Ante caecus erat, postea coepit videre lumen justitiae; quoniam qui revelat ad Dominum viam suam, et sperat in eum, Dominus quoque educet tamquam lumen justitiam ejus, et judicium ejus sicut meridiem. Et Abrahae quando Deus apparuit ad ilicem Mambre, meridies erat, cui de praesentia Domini lux aeterna fulgebat. Meridies est quando Joseph verus in domum suam intrat, ut prandeat. Tunc enim plus dies lucet, quando sacramenta celebramus.

53. Et intulerunt ei, inquit, munera (Ibid., 26 et seq.). Nos munera inferimus, ille instaurat convivium. Ille dicit: Apponite panes, quos soli Hebraei sumunt, Aegyptii manducare non possunt. Sed ante convivium quanta dignatio! Quam usus istius et sedulitatis et gratiae morale magisterium! Adhuc 503 de calumnia quam sibi a Joseph fieri putabant, fratres suspecti erant: ille invitabat ad prandium, horum nutabat affectus: illius perseverat gratia: primus appellat, primus interrogat: Quomodo habetis? 54. Et iterum ait: Recte est pater vester senior? Superioris est inferiorem ad colloquium provocare, dare sermonis fiduciam, quaerere non solum de ipsis, sed etiam de parentibus. 55. Respondent illi: Recte est puer tuus, pater noster. Ille seniorem dixit, ut honoraret: illi puerum nominaverunt, ut deferrent humilitatis obsequium; quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subjecta videatur, et propior verecundiae, quam superbiae. 56. Respiciens autem oculis vidit Benjamin fratrem suum ex eadem matre (Ibid., 29). Morale est, ut quos diligimus, eos videamus prae caeteris; et quos animi intentio tenet priores, eos obtutus offendat oculorum. Siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti, quos habemus ante oculos, non videmus: ita duce animo dirigitur noster aspectus. Vidit igitur Benjamin fratrem suum sanctus Joseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat: quo absente, fratres pene non viderat, quia videre nihil proderat: nec solum vidisse contentus, quasi nesciret interrogavit: Hic frater vester est adolescentior? Consuetudo et gratia charitatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. Agnoverat Joseph dilectum suum: sed ideo interrogabat, ut quem tenebat animus, vox sonaret. 57. Denique non exspectavit ut responderetur: sed continuo benedixit eum, et turbatus est desiderii sui fructu. Torquebantur autem viscera ejus (Ibid., 30); quia complectendi ejus quem desideraverat, libertas differebatur. Denique, Ingressus in promptuarium ploravit, et lavit faciem suam, et continuit se (Ibid., 30). Grandis amoris aculei cito corda compungunt, nisi desiderii frena laxentur. Vincebatur affectu Joseph, differebatur consilio: ratio cum amore certabat. Flevit, ut amoris pii aestus lacrymis temperaret. Haec moraliter. 58. Mystice autem. Vidit Dominus Jesus Paulum, oculi enim Domini super justos, et dixit: Hic frater vester est adolescentior (Ibid., 29)? Adhuc adolescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in virum perfectum excreverat, in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Denique adolescens legitur tantum ibi (Act. VII, 57), ubi lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Et ideo Philemonem non adolescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: Magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex (Philem. 9). Ideo adolescentiores viduas praedicat declinandas (I Tim. V, 11), non propter aetatem, sed propter quamdam pubescentium delictorum lasciviam, 504 immaturitatemque virtutis. Caeterum major in juvene, quam in sene laus castitatis est. Puto autem quod a vero non sit alienum illud, si intelligamus quia cum hoc Paulus haberet, et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei, inciperet tamen appropinquare dicendo: Domine, quid me vis facere (Act. IX, 6); ideo adolescentior dicebatur a Christo, ut qui vocabatur a gratia, excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis. Denique vidit eum Christus, ubi lux circumfulsit eum. Et quia adolescentes magis metu, quam ratione revocantur a vitio, adhibuit stimulum, et miseratus admonuit, ne adversus stimulum calcitraret. 59. Turbatus est autem, sicut habes in Evangelio (Joan. XI, 33), quia turbavit se spiritu, cum Lazarum resuscitaret; et ibi flevit, ut prius lacrymis suis mortui delicta lavaret. Sed intra se flevit, et lavit faciem suam. Caecitas Pauli, fletus est Christi: lavat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. Lavat faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a pluribus videretur. Et ideo in convivio pars ejus quintupliciter major effecta est, quod haberet superioribus anteferri, non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis, et gratia castitatis.

CAPUT XI.

Inebriantur omnes fratres cum sancto Joseph; at solius Benjamini sacco inseritur scyphus. Inspiciuntur ordine omnium sacci, et tandem vas illud invenitur, atque istorum mysteria eruuntur; ubi praecipue de donis divinis, ac de Pauli vocatione disputatur.

60. Biberunt autem, et inebriati sunt pariter cum eo (Gen., XLIII, 34). A principio fidei major Paulo praerogativa defertur, de quo dictum est ad Ananiam: Vade quoniam vas electionis est mihi, ad sufferendum nomen meum coram gentibus (Act., IX, 15). A principio inebriatur ebrietate, sed sobria; ut et ipse cum sanctis diceret: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! 61. Et scyphus argenteus soli ejus sacco inseritur (Gen. XLIV, 2). Nesciebat hoc Benjamin: fallebatur Paulus, sed vocabatur. Mittitur post eum mane. Nox enim praecesserat caecitatis, dies fidei appropinquabat. 62. Per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi (Ibid. 12 et seq.). Docet te moralitatem Scriptura divina. Per ordinem ante discubuerunt in convivio contra eum, primitivus secundum aetatem (Gen. XLIII, 33). Vides quod seniori locus ille sit deferendus. Per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum coelesti esse judicio. Discussit caeteros, hunc praetulit. In nullius alterius 505 sacco scyphus argenteus inventus est, nisi istius. Quid sibi vult quod insertus est sacculo? Joseph quidem inebriavit ut falleret: scyphum misit ut fratrem quem diligebat, pia fraude revocaret: sed refulgent mysteria divina. 63. Hoc invenit in nobis Christus argentum, quod ipse donaverit. Habemus naturae argentum, habemus et gratiae. Natura opus est creatoris: gratia munus est redemptoris. Et si non possumus videre dona Christi; ille tamen donat, et operatur occulte, et donat omnibus: sed servare paucorum est, et non amittere. Non omnibus tamen donat omnia. Triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. Non enim omnes, sed Propheta dicit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Ps. CXV, 13). 64. In corpore igitur Pauli jam doctrinae coelestis alloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. Sed quia adhuc justitiae Dei subjectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen est Ananias, qui benedictionem daret, manum imponeret, saccum solveret: sacco soluto, reluxit argentum, et decidentibus squammis velut quibusdam sacci vinculis, statim vidit (Act. IX, 17). Vinculum ejus perfidia erat: absolutio ejus fides facta est. Et ideo tamquam solutus sacco, hoc est, deposito legis velamine quod positum est supra cor Judaeorum, conversus ad Dominum, liber a nexu, adeptus gratiam libertatis ait: Nos itaque revelata facie gloriam Dei speculantes, ad eamdem imaginem reformamur (II Cor. III, 18). Soluto enim calceamento legis, nudo vestigio liberi sermonis Evangelium praedicabat. Tenebant eum Judaei, et impedire cupiebant: sed ubi in ejus sacco argentum resplenduit, sciderunt vestimenta sua, et reversi sunt retro. Libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudavit populum Judaeorum, et omnem eorum rescidit gratiam. 65. Ideoque retro regressi sunt, qui ante se videre non poterant (Gen. XLIV, 13). Retro redeunt, qui Christum amittunt. Denique et in Evangelio (Joan. XVIII, 6) cum corriperent ad mortem Dominum Jesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. Merito retro revertebantur, qui in terrenam labem ab illa coelesti gratia recidebant. Nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reverti: quo amisso, asserebant in moerorem deducendam parentis populi senectutem. 66. Et ideo Judas apud Joseph remanere cupiebat (Gen. XLIV, 18 et seq.), ne videret mala quae invenirent patrem suum, hoc est, jam praevidebat, et cavere cupiebat mala quae ventura erant populo Judaeorum. Sed cum adhuc haec ipsa non esset in typo illo principum populi Judaeorum libera praedicatio, flevit Joseph, hoc est, in illo ploravit Jesus.

506 CAPUT XII.

Joseph fratribus se ipse manifestans, ac eos ad accedendum invitans, atque etiam excusans, quem adversus Judaeos adhibiturus erat Christus agendi modum exprimit. Ibi elegantissima verborum utriusque instituitur comparatio; et post illam Benjamini complexus a Joseph de Paulo obiter explicatur.

67. Et jussit omnes recedere, ut cognosceretur a fratribus. Non venerat enim, sicut ipse ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et emittens vocem cum fletu, ego sum, inquit, Joseph; adhuc pater meus vivit (Gen. XLV, 2 et 3)? Hoc est, expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem: non legatum neque nuntium quaerens, sed ipse Dominus salvum facere volens populum suum: Ipse qui loquebar, ecce adsum, inquit (Esai. LII, 6). Et: Palam factus non quaerentibus me, appareo iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1). Quid igitur aliud tunc clamavit, nisi: Ego sum Jesus (Joan. XVIII, 5), cum principibus Judaeorum interrogantibus: Tu es filius Dei? responderet: Vos dicitis quia ego sum; cum Pilato diceret: Tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati (Ibid., 37); cum principi sacerdotum dicenti: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei, referret: Tu dixisti. Amen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 63 et 64). Hoc est ergo quod ait: Ego sum Joseph, ego sum divinae potentiae. Adhuc pater meus vivit? Hoc est, ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut vos fratrem, aut pater filium recognoscat. Adhuc ergo populus meus vivit, de cujus populi familia fratrem mihi elegi? 68. Accedite ad me (Gen. XLV, 4); quia ego ad vos appropinquavi, et eo usque appropinquavi, ut per carnis susceptionem facerem me vestrae consortem naturae. Nolite vel participem fugere vestrae societatis, si non agnoscitis auctorem salutis. 69. Et accesserunt, inquit, ad illum, et dixit: Ego sum Joseph frater vester, quem vos tradidistis in Aegyptum. Nunc ergo nolite moesti esse, neque vobis durum videatur, quoniam huc me vendidistis. Ad vitam enim vestram misit me Deus ante vos (Ibid., 4 et 5). Quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas! ut etiam parricidale excusaret admissum, dicens divinae illud providentiae fuisse, non impietatis humanae: quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a Domino missus sit ad vitam. Quid aliud habet illa Domini nostri Jesu Christi, qui fratres omnes pietate superavit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: Pax vobis: ego sum, nolite timere (Luc. XXIV, 36)? Et cum conturbati et conterriti existimarent se spiritum videre, iterum dixit ad illos: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte, ecce manus meas, et pedes meos, quia ego sum ipse. Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Ibid., 38 et 39). Haec ergo jam 507 tunc futura posterioribus temporibus mysteria revelata sunt. 70. Denique haec ipsis exprimuntur sermonibus; ut ipsum esse intelligamus, et qui ante in Joseph, et postea in suo locutus est corpore; quandoquidem nec verba mutavit. Ait enim tunc: Nolite moesti esse. Et infra: Ascendite ad patrem meum, et dicite illi: Haec dicit filius tuus Joseph: Fecit me Deus dominum totius terrae Aegypti. Et in Evangelio ait: Nolite timere. Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, et ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10). Et infra ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Ibid., 18), hoc est dicere: divinae hoc fuit dispositionis ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. Non objicit scelus, qui enumerat praemium. 71. Quod autem habetur in Genesi: Ad vitam enim vestram misit me Deus ante vos, reddit in Evanlio dicens: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Ibid., 19). Haec enim est merces et vita sanctorum, quod etiam alios redemerunt. 72. Illud quoque adverte, non otiose scriptum in Genesi: Et eris prope me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum (Gen. XLV, 10). Hoc est enim quod dixit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). 73. Quam evidens quoque illud mysterium, quod veluti completo omni mandato, fratrem suum Benjamin complectitur Joseph, et cecidit super collum ejus (Gen. XLV, 14), sicut etiam completo Evangelio Christus Paulum amplectitur quibusdam misericordiae suae brachiis (Act. IX, 4 et seq.); ut interna opinione curvatum, velut a collo in coelum erigat. Unde et ille erectus a Christo ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20).

CAPUT XIII.

Inventos a Joseph fratres gaudet Pharao, cujus erga eosdem humanitas explicatur. Quid munera, quae Joseph fratribus et praecipue Benjamin confert, atque ad patrem destinat, significent? Quid etiam quod illos discedentes ad pacem exhortatur? Quae reditus ipsorum in terram Chanaam, et patris ubi audivit filium vivere, admiratio consequitur.

74. Et gavisus est Pharao, quod Joseph agnovisset fratres suos (Gen. XLV, 16 et seq.). Unde et vulgata est vox in domo Pharao. Et hortatus est sanctum Joseph, ut fratres suos invitet, ut veniant cum patre: et mandat impleri eorum sarcinas tritico, et vehicula dari. Unde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod jam non invidet Ecclesia, cum redimuntur Judaei, et populus Christianus hac adjunctione laetatur, et quibus potest subsidiis juvat, et mittit evangelizantes regnum Dei, quo maturius evocentur? Quibus dantur binae stolae (Gen., XLV, 22). 75. Et allegat Paulum, cum ejus dicta depromit, cui trecenti aurei, et quinque stolae (Ibid., 23) diversi coloris conferuntur a Christo. Trecentos aureos habet, qui crucem praedicat Christi. Ideoque 508 ait: Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Et bene aureos accipit, quia non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus praedicabat. Quinque autem stolas accipit, vel sapientiae multiplices disciplinas, vel quod nullis sensuum corporalium captus illecebris, ubi aliis periculum, illic teneret victoriam; qui omnes voluptates carnis singulari continentia et virtute superaret, cujus ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui cum esset in corpore, corpus se habere nesciret. Denique raptus in paradisum, sive in corpore, sive extra corpus nesciens, audivit verba ineffabilia, quae loqui homini non liceret: qui postremo nihil terrenum oleret in terris, sicut ipse docet dicens: Quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15). 76. Praecellit igitur Paulus, et ejus exuberat portio: sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas accipiunt. Quas illas? Utique de quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: Binas vestes fecit viro suo (Prov. XXXI, 22). Una est mystica, moralis altera. Sed non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes pastores, non omnes virtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. Ubi diversa merita, praemia diversa. 77. Et praemittuntur patri munera (Gen. XLV, 23). Filius honorat patrem. Christus populum suum invitat promissis, invitat muneribus. Portant haec munera asini illi inutiles, et laboriosi ante, nunc utiles: portant in typo Christi munera, portaturi in Evangelio munerum largitorem. 78. Dimisit autem fratres suos, et abierunt. Et dixit illis Joseph: Nolite irasci in via (Ib., 24). Quam bene docet ab iracundia praecavendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos: et maxime in via fugiendam esse discordiam, ubi ipse viandi comitatus debet inviolabilis gratiae habere consortium. Quid autem aliud ait Dominus noster Jesus ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in via, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27)? Ubi enim pax est, iracundia locum non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. Hoc est ergo quod ait: Pacem meam do vobis; id est, Nolite irasci in via. Et vide ne in hac via dicat, hoc est, in hoc cursu totius vitae indignationem cavendam, quod ira saepe (11, quaest. 3, Ira saepe) etiam innocentes in crimen adducat: quia dum justo amplius irascimur, et volumus alienum coercere peccatum, graviora peccata committimus. Ideo Apostolus: Non vos ipsos, inquit, vindicantes, charissimi: sed date locum irae (Rom. XII, 19), hoc est, declinemus eam, ne nos illa corripiat. Unde Dominus Jesus dimittens ad evangelizandum discipulos, misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine pera, sine virga, id est, ut et incentiva litis, et instrumenta eriperet ultionis. 79. Et ascenderunt, inquit, de Aegypto, et venerunt 509 in terram Chanaam ad Jacob patrem suum; et nuntiaverunt illi dicentes: Quia Joseph filius tuus vivit et ipse est princeps totius terrae Aegypti (Gen. XLV, 25). Quae est terra Chanaam? Quae nutabat. Quid igitur tam evidens, quam apostolorum tempora designari? Qui ingressi Judaeorum synagogas nutantes, Domini Jesu potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum, dicente Petro: Hunc ergo Jesum resuscitavit Deus, cujus nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, repromissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod vos videtis (Act.II, 32 et 33). Advertimus certe quomodo et vivere eum, et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua, spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem. Haec dicebant apostoli (Act. V, 18), sed Judaei non credebant: sed injiciebant manus in eos, sed trudebant in custodiam praedicatores salutis. 80. Unde et de Jacob scriptum est: Expavit mente (Gen. XLV, 26); non enim credebat eis. Expavit affectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognovit, tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: Magnum mihi est, si adhuc filius meus Joseph vivit: ibo, et videbo illum prius quam moriar (Ibid., 28). Primum et maximum fidei fundamentum, in resurrectionem Christi credere. Quicumque enim crediderit resuscitatum, festinus requirit, devotus accedit, et intima Deum mente veneratur. Credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.

CAPUT XIV.

Israel elevans se venit ad puteum juramenti, ubi et sacrificat. Hunc Deus promissis consolatur, eique spondet fore ut ejus oculi manu Josephi claudantur. Ingrediuntur in Aegyptum septuaginta quinque animae, ac demum filios ad se convocat Israel: et horum omnium quae mysteria?

81. Et elevans se Israel, venit ad puteum juramenti, immolavitque hostiam Deo patris sui Isaac (Gen. XLVI, 1). Merito elevatur qui festinat ad Christum. Fides praecedit devotionem. Prius se elevavit, postea immolavit. Ille enim bene immolat, qui cognitionem divinitatis investigaverit. 82. Dixit autem Deus ad Israel in visu nocte dicens: Jacob, Jacob. Qui dixit: Quid est? Et Dominus ait: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere, descende in Aegyptum; in gentem enim magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum (Gen., XLVI, 2 et seq.). Quemadmodum quae ipsi legunt, non intelligunt; et Moysen quem laudant, abnegant, cum ejus scriptis credere nolunt. Quid evidentius quam quod hoc loco invitantur, ut ad sanctam Ecclesiam Dei transeant, et qui ante intra Judeae terminos coarctabantur 510 angustos, ad populum Dei migrent, qui ex toto orbe, ex omnibus nationibus et populis congregatus in magnam factus est gentem? Denique in omnem terram exivit sonus eorum. Vocatur ergo a filiis suis Jacob, id est, a Petro, Paulo, Johanne, populus Judaeorum invitatur ad gratiam. 83. Ipse quoque Deus noster proprio eum hortatur oraculo, spondet ei profectum fidei muneris sui fructum dicens ei: Joseph mittet manum super oculos tuos (Gen. XLVI, 4). Non utique sanctus Patriarcha sollicitus erat a quo ei oculi clauderentur; licet etiam intellectu simplici moralis exprimatur affectus. Nam si eos quos diligimus, cupimus frequenter amplecti, quanto magis recessuri ex hoc corpore, ipso charorum pignorum tactu delectamur extremo, et hoc mulcemur viatico? Tamen mystice licet nobis intelligere quod postea cogniturus Deum sit populus Judaeorum. Hoc est enim mysterium, quod verus Joseph immittet manus super oculos ejus; ut qui non videbat ante, jam videat. Veni ad Evangelium (Joan. IX, 6), lege quemadmodum caecus ille sanatus sit, cui Jesus manum imposuit, et ejus abstulit caecitatem. Non enim morituris Christus manum imponit, sed victuris: aut si morituris, recte; quia prius morimur, ut reviviscamus. Non enim possumus Deo vivere, nisi peccato ante moriamur. 84. Descendunt igitur in Aegyptum septuaginta quinque animae, sicut scriptum est, et hoc mysticae numero remissionis; quia post tantam duritiam, post tanta peccata haberentur indigni, nisi donaretur his remissio peccatorum. Occurrit illi Judas, hoc est, confessio erroris. Hunc sui venturus Judaeorum populus praenuntium mittit. Ideo et Joseph verus, id est, arbiter et interpres divinitatis occurrit; quia praecedit jam confessio, quos antea perfidia possidebat. Interpres enim divinitatis est Christus; quia Deum nemo vidit umquam; nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Hic senilis jam aetatis, et fessum suscipiet ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionem gratiae: et imponet manus super oculos ejus, ut caecitatem auferat. Cujus ideo distulit sanitatem, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum, et praerogativam superioris electionis amitteret. Unde et Apostolus ait: Quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). 85. Gesta igitur patriarcharum, futurorum mysteria sunt. Denique ipse Jacob sic ait ad filios suos: Congregamini, ut annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus. Congregamini, et audite Israel patrem vestrum (Gen. XLIX, 1 et 2).