Jump to content

De Isaac et Anima

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Isaac et Anima
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


AmbMed.DeIsEtA 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Isaac et Anima

355 CAPUT PRIMUM.


Commendatur sanctus Isaac tam ex paterna origine et gratia, quam ex Dominicae generationis et passionis praefiguratione, ac mysterium inter Christum per Isaac designatum, et animam repraesentatam per Rebeccam aperitur. 1. In patre nobis sancti Isaac vel origo satis est expressa, vel gratia: cui ad omnem redundat gloriam, quod tanto et tam imitabili viro natus Abrahae patri praemium fuit. Neque vero illud mirabile, cum in eo Dominicae generationis et passionis figura praecesserit. Siquidem et sterilis anus ex promissione Dei peperit eum; ut crederemus quod potens est Deus facere, ut posset et virgo generare, et oblatus unicus ad immolandum, qui et patri non periret, et impleret sacrificium. Itaque ipso nomine figuram et gratiam signat, Isaac etenim risus Latine significatur, risus autem insigne laetitiae est. Quis autem ignorat quod is universorum laetitia sit, qui mortis formidolosae vel pavore compresso, vel moerore sublato, factus omnibus est remissio peccatorum? Itaque ille nominabatur, et iste designabatur: ille exprimebatur, et iste annuntiabatur. Ipse est quem jam tunc persequebatur ancilla: ipse est propter quem jam tunc dicebatur: Expelle ancillam; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). Ipse est cui pater alienigenam 356 acquisivit sponsam. Ipse est mitis, humilis, atque mansuetus, qui veniente Rebecca, hoc est, patientia, exivit in campum abalienare. Sapientis enim est segregare se a voluptatibus carnis, elevare animam, atque a corpore abducere; hoc est enim se hominem agnoscere. Qui Chaldaeorum sermone Enos dicitur, latine homo. Enos autem qui assumpsit et speravit invocare Deum; et ideo creditur esse translatus. Non videtur itaque homo esse, nisi qui in Deum sperat. Qui autem sperat in Deum, non degere in terris, sed quasi translatus adhaerere Deo, manifesta veri interpretatione signatur.

2. Bonus igitur Isaac verus, utpote plenus gratiae, et fons laetitiae. Ad quem fontem veniebat Rebecca, ut impleret hydriam aqua. Dicit enim Scriptura, quia descendens ad fontem, implevit hydriam, et ascendit (Gen. XXIV, 16). Descendit itaque ad sapientiae fontem vel Ecclesia, vel anima, ut totum vas impleret suum, et hauriret purae sapientiae disciplinas, quas haurire Judaei de fonte profluo noluerunt. Quis iste fons sit, audi dicentem: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Hier. II, 13). Ad hunc fontem currebat sitiens anima prophetarum, sicut et David dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum (Ps. XLI, 3); ut sitim suam ubertate divinae cognitionis expleret, et insipientiae sanguinem spiritualium rigatu dilueret fluentorum. Hic est enim fluxus sanguinis, sicut significat lex (Levit. XX, 18), qui deoperitur, quando vir sedenti in diebus sanguinis sui mulieri miscetur. Mulier est delectatio corporis et illecebrae. Itaque cave ne vigor mentis tuae coitu quodam 357 corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus amplexus omnis resolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio, et consideratione rationis; Hortus enim clausus, fons signatus (Cant. IV, 12). Namque mentis vigore resoluto, sensus se corporalis delectationis effundunt, perniciosi nimis, et in appetentiam plenam gravis periculi proruentes: quos, si mentis vividae considerata mansisset custodia, refrenasset.

CAPUT II.

Quid sit homo, et in qua potissimum parte consistat; qualisve sit anima ejus tam secundum sui naturam, quam per irrationabilem sui partem, qua obnoxia fit corruptioni.

3. Intuere igitur, o homo, qui sis, quo salutem tuam, vitamque tuearis. Quid est itaque homo? Utrum anima, an caro, an utriusque copula? Aliud enim nos sumus, aliud nostrum: alius qui induitur, et aliud vestimentum. Legimus in Veteri Testamento: Omnes animae quae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 26), de hominibus dictum. Et alibi dictum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). De alterutro ergo legitur, quia homo dicitur et de anima et de carne. Sed illa discretio est, quod ubi anima pro homine ponitur, Hebraeus significatur Deo adhaerens, non corpori, ut est illud: Anima benedicta omnis simplex (Prov. XI, 20). Ubi autem caro pro homine nuncupatur, peccator exprimitur, ut est illud: Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato; quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, ago: sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 14 et 15). Hoc jam posterius et de utroque. Alius est enim qui vult, alius qui odit, alius qui facit. Denique addidit: Si ergo quod odi, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 16 et 17). Illud quoque expressius: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. (Ibid., 23). Et tamen cum utrumque in se concertantem hominem declarasset, hoc est, interiorem et exteriorem, in animae magis quam in corporis parte se maluit constituere, quod anima sua traheretur captiva ad peccatum, in qua esse se mallet, et esse confirmat dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid., 24)? Tamquam ab extraneo hoste, ita se desiderat liberari a carne. 4. Non ergo sanguis anima, quia carnis est sanguis: neque harmonia anima, quia et hujusmodi harmonia carnis est: neque aer anima, quia aliud est flatilis spiritus, aliud anima: neque ignis est anima, neque ἐντελέχεια: anima sed anima est vivens; quia factus est Adam in animam viventem (Gen. II, 7); eo quod insensibile atque exanime corpus anima vivificet et gubernet. Est et praestantior homo, de quo dicitur: Spiritalis autem dijudicat 358 omnia: ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15). Hic est praestantior caeteris. Unde et David dicit: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, nisi quod visitas eum (Psal. VIII, 5)? . . . Homo vanitati similis factus est (Ps. CXLIII, 4). Non ille secundum imaginem Dei homo vanitatis est: sed qui illud amisit, et in peccatum decidit, et in materialia ista dilapsus est, iste homo est vanitatis. 5. Anima igitur secundum sui naturam optima est: sed plerumque per irrationabile sui obnoxia fit corruptioni, ut inclinetur ad voluptates corporis, et ad petulantiam, dum mensuram rerum non tenet, aut fallitur opinione, atque inclinata ad materiam agglutinatur corpori. Sic invisibile ejus impeditur, et malitia repletur; quia dum intendit malitiae, ejus se vitiis replet, et fit defectu bonitatis intemperantior.

CAPUT III.

Perfecta anima terrenis abdicatis, vitiisque domitis Verbum osculari desiderat: cui se Deus Verbum totus infundit. Hoc illa delectata ab eo petit ut attrahatur; quae omnia etiam Ecclesiae vir sanctus accommodat.

6. Perfecta autem anima aversatur materiam: omne immoderatum, mobile, malignum refugit ac respuit; nec videt, nec appropinquat ad ullius terrenae labis corruptionem: divinis intendit, terrenam autem materiam fugit. Fuga autem est, non terras relinquere, sed esse in terris, justitiam et sobrietatem tenere, renuntiare vitiis, non usibus elementorum. Fugiebat (De Poenit. dist. 2, cap. Ut cognoverunt, § Fugerat). David sanctus a facie Saul; non utique, ut terras relinqueret, sed ut immitis, et inobservantis, et perfidi declinaret contagium. Fugiebat autem adhaerens Deo, sicut et ipse ait: Adhaesit anima mea post te (Ps. LXII, 9). Abducebat se, et ablevabat vitiis saeculi hujus, elevabat animam suam sicut Isaac in campo, vel abalienabat, vel (ut alii habent) deambulabat. Nam hoc quoque ostendit cum virtutibus familiare habere consortium, ut deambulet unusquisque in innocentia cordis sui, nullo usu terrenis vitiis misceatur, atque irreprehensibilem viam inoffenso mentis carpat vestigio, nec ullum locum in se aperiat corruptioni. 7. Talis erat Isaac cum Rebeccam advenientem exspectaret, praeparans se copulae spiritali. Veniebat enim jam coelestibus dotata mysteriis: veniebat magna secum ornamenta aurium et manuum ferens; eo quod auditu et operibus emineat Ecclesiae pulchritudo, cui recte dictum advertimus: Esto in millia millium, et semen tuum possideat adversariorum civitates. Decora igitur Ecclesia, quae ex inimicis gentibus filios acquisivit. Sed potest hoc etiam ad animam deputari, quae passiones corporis subigit, et ad virtutum officia convertit, repugnantesque motus sibi obedientes 359 efficit. Ergo vel anima Patriarchae videns mysterium Christi, videns Rebeccam venientem cum vasis aureis et argenteis, tamquam Ecclesiam cum populo nationum, mirata pulchritudinem Verbi, et sacramentorum ejus dicit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1). Vel Rebecca videns verum Isaac, verum illud gaudium, veram laetitiam, desiderat osculari. 8. Primus animae processus. Quid est igitur: Osculetur me ab osculis oris sui? Considera vel Ecclesiam jamdiu promisso sibi per Prophetas Dominico adventu, per tempora multa suspensam, vel animam, quae elevans se a corpore, abdicatis luxuria, atque deliciis, voluptatibusque carnalibus, exuta quoque sollicitudine saecularium vanitatum, jam dudum infusionem sibi divinae praesentiae, et gratiam Verbi salutaris exoptet, commacerari quod sero veniat, et affligi; ideoque quasi vulneratam charitate, cum moras ejus ferre non possit, conversam ad Patrem rogare, ut mittat sibi Deum Verbum; et causam qua sit ita impatiens declarare, dicentem: Osculetur me ab osculis oris sui. Non unum osculum quaerit, sed plura oscula; ut desiderium suum possit explere. Quae enim diligit, non est unius osculi parcitate contenta: sed plura exigit, plura vindicat; et ita se amplius dilecto commendare consuevit. Denique illa in Evangelio sic probata est: quia non cessavit, inquit, osculari pedes meos . . . . et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 45 et 47). Ergo et haec anima oscula Verbi multa desiderat, ut illuminetur divinae cognitionis lumine. Hoc est enim osculum Verbi, lumen scilicet cognitionis sacrae. Osculatur enim nos Deus Verbum, quando cor nostrum, et ipsum principale hominis spiritu divinae cognitionis illuminat, quo anima donata charitatis pignore nuptiali, laeta atque ovans dicit: Os meum aperui, et duxi spiritum (Ps. CXVIII, 131). Osculum est enim quo invicem amantes sibi adhaerent, et velut gratiae interioris suavitate potiuntur. Per hoc osculum adhaeret anima Deo Verbo, per quod sibi transfunditur spiritus osculantis: sicut etiam ii qui se osculantur, non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum sibi invicem videntur infundere. 9. Ostendens itaque non solam speciem Verbi, et vultum quemdam, sed omnia ejus interiora diligere, adjungit ad osculorum gratiam: Quia bona, inquit, ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. I, 2). Illa osculum poposcit: Deus Verbum se ei totus infudit, et nudavit ei ubera sua, hoc est, dogmata sua, et interioris sapientiae disciplinas, et unguentorum suorum dulci odore fragravit. Quibus capta, dicit uberiorem esse jucunditatem divinae cognitionis, quam laetitiam omnis corporeae voluptatis. Aspirat enim in Verbo odor gratiae, et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tamquam exinanito replevit unguento; quia per universos gravis vitiorum colluvies detersa est. 10. Propterea, inquit, adolescentulae dilexerunt te. Attrahe nos, ut post odorem unguentorum tuorum curramus (Ibid., 2 et 3). Bona quidem prudentia, sed dulcis misericordia. Illam enim pauci adsequuntur, haec ad omnes pervenit. Propter hanc, inquit, indulgentiam 360 tuam diligunt te animae renovatae spiritu. Unde et ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5). Ad animam enim loquebatur, dicens: Benedic anima mea Dominum (Ibid., 1). Et ideo festinat ad Verbum, et rogat ut adtrahatur, ne forte derelinquatur; quia currit Dei Verbum, et non est alligatum. Denique exsultat tamquam gigas ad currendam viam. Et quia egressus ejus a summo coelo, et occursus ejus usque ad summum ejus, videns se imparem tantae velocitati dicit: Attrahe nos. Bona anima, quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat. Attrahe, inquit, nos. Habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, attrahe nos, ut auxilio tuo fultae, vestigiis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos, et spiritalia velocitatis flabra capiemus. Deponitur enim sarcina quibus manus tua fulcro est, et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus vulneratus est. Ac ne impudens tibi videatur quod ait: Adtrahe nos, audi dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Vides quod libenter nos attrahat, ne remaneamus sequentes. Sed qui vult attrahi, currat ut comprehendat: et currat superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens; sic enim poterit Christum comprehendere. Unde et Apostolus ait: Sic currite, ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24). Vult et ista ad bravium pervenire, quae desiderat comprehendere. Prudenter ergo rogat ut attrahatur: quia non omnes sequi possunt. Denique Petro dicenti: Quo vadis? Respondit Verbum Dei: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea (Joan. XIII, 66). Claves ei commiserat regni coelorum, et sequendo se imparem judicavit. Hanc tamen animam non distulit; quia non praesumebat, sed rogabat.

CAPUT IV.

Introducitur in cubiculum Regis perfecta anima. Cui corporis se contagione fuscatam querenti, ut se cognoscat, exeat, etc. Christus praecipit. Eadem equae Solomonis comparatur. Ad haec putei quos fodit Isaac, quid significent? Et quo pacto demum Christus revocatus ab anima, saliens redeat, nec non ipsi adblandiatur?

11. Secundus animae processus. --Denique ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Beata anima, quae Verbi ingreditur penetralia. Insurgens namque de corpore ab omnibus fit remotior quae intra semet ipsam divinum illud si quo modo assequi possit, scrutatur et quaerit. Quod cum potuerit comprehendere, ea quae sunt intelligibilia supergressa, in illo confirmatur, atque eo pascitur. Talis erat Paulus qui sciebat se raptum in paradisum: sed sive extra corpus raptum, sive in corpore, nesciebat. Assurrexerat enim anima ejus de corpore, et se a visceribus et vinculis carnis abduxerat atque elevaverat; factusque a semetipso alienus, intra semetipsum tenuit verba ineffabilia quae audivit, et vulgare non potuit; quia advertit ea loqui homini non licere. Anima ergo bona contemnit visibilia et sensibilia, nec 361 consistit in eis, nec in despiciendis his immoratur et residet: sed ascendit ad illa aeterna et invisibilia, et plena miraculis, puro sensu se piae mentis attollens. Etenim perfectioni studens, solum illud bonum Divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat; quia tenet quod summum est. Itaque vir hujusmodi, in quo est animae pulchritudo, solus sibi abundat, quia ipse sibi est satis. Nec solus aliquando est, cui praesul Dominus adest.

12. Denique in illud divini illius introducta secretum: Exsultemus, inquit, et laetemur in te, et diligamus ubera tua super vinum (Cant. I, 3). Non enim in divitiis, et auri argentique thesauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conviviis, sed in solo Deo justus exsultat. 13. Eadem tamen anima cognoscens se corporis societate fuscatam, dicit ad alias animas, vel ad illas coelestes et appositas sacro ministerio potestates: Nolite aspicere me quod obfuscata sum; quoniam non est intuitus me sol. Filii matris meae pugnaverunt adversum me (Ibid., 5), hoc est, impugnaverunt me corporis passiones, carnis illecebrae coloraverunt; ideo mihi sol justitiae non refulsit: quo viduata praesidio, devotionem meam, et observantiam plenam servare non potui; hoc est enim: Vineam meam non custodivi (Ibid.), quia spinas et non uvam attuli, id est, faciens peccata pro fructibus. 14. Et cum de Verbo loquitur, irradiante sibi Verbi splendore conversa ad ipsum dicit: Ubi pascis? Ubi manes in meridiano (Ibid., 6)? Recte dicit: Ubi pascis? quia regale est Dei Verbum: Ubi manes, quia morale: In meridiano, quia mysticum. Siquidem meridie Joseph cum fratribus suis in convivio constitutus futurorum temporum mysteria revelabat. Sed etiam David ait: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem (Psal. XXXVI, 5). Et ipse Paulus circumfulsisse sibi lumen meridie asseruit (Act. IX, 3), quando a persecutione est conversus ad gratiam. Queritur ergo quod derelicta sit, quod destituta sit pauper ex divite. Abundabat enim munere gratiarum: sed egere coepit, ubi divinae praesentiae sibi copia denegata est; et ideo vel quasi mercenaria haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae gratiam vindicabat. 15. Cui respondit Verbum Dei: Nisi cognoscas te, decora inter mulieres (Cant. I, 7); quae quereris quod relicta sis, nisi te cognoscas, nisi te poeniteat lapsus tui, nisi intentionem devotionis approbes, nisi fides tua et sinceritas augeatur, querela nihil proderit. Aut sic: Nisi cognoscas te quia decora es, nisi pulchritudinem naturae tuae serves, et corporis te illecebrae non demergant, nec impedimenta detineant, nihil tibi creaturae melioris nobilitas suffragabitur. 16. Cognosce igitur te, et naturae tuae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedem, et nudo exserta vestigio; ut carnalia integumenta non sentias: vestigium mentis tuae corporalia vincula 362 non implicent; ut pes tuus speciosus appareat. Tales enim sunt qui ad regnum coelorum annuntiandum eliguntur a Domino, de quibus dictum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Esai. LII, 7)! Talis Moyses, cui dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); ut vocaturus populum ad Dei regnum, prius carnis exuvias deponeret, et nudo spiritu, vestigioque mentis incederet. Hoc est ergo quod ait: Exi tu in calcaneis regum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7); quia per greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere. Praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam. Ideoque dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est, exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu: et exi non in carne, sed in spiritu: exi ad regimen potestatis. Ideoque addidit. Pasce haedos tuos. Rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur. Coerce petulantiam, lasciviam tui corporis, et luxuriam irrationabilem: edoma leves motus, pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum, qui regere gregem norunt. Sunt enim amabilia tabernacula Israel sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles, virtutis labore quaerit victoriam; ut possit equae illi quae Salomonis est, comparari, velox ad currendum, habilis ad partum (Cant. I, 8); quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur. 17. Haec ergo equa pretiosa est, et currus Pharao veloces; quod aliqui ad Ecclesiam referunt et ad populum. Sed de hoc mysterio alibi saepius diximus, et maxime in Psalmo centesimo octavo decimo (Serm. 2 in Psal. CXVIII). Hoc autem loco de anima dicendum suscepimus. Hujus equae similis aestimatur haec anima, hoc est, propheticae vel apostolicae virtutis, quod in eorum annumeretur grege, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia referserunt; et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia. Ideoque laudatur quod coelesti sibi illuminante praecepto, jam speciosa, jam pulchra sit, quae vultu praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis attollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia. Talis animae diligebat Isaac verus decorem, humilitatem, patientiam; et ideo partus ejus avide requirebat. 18. Concepit autem Rebecca, et patientia sua nodum sterilitatis absolvit. Quid autem pariat prophetica atque apostolica anima consideremus, et quomodo pariat: Abiit, inquit, interrogare Dominum (Gen. XXV, 22), quia exsultabant infantes in utero ejus. Et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt (Ibid., 23); eo quod nihil sponte praesumat: sed in omnibus summum Deum praesulem poscat suorum consiliorum: simul plena pacis atque pietatis duos populos sua fide et praedicatione connectat, et tamquam utero suo claudat. 363 19. Quae non immerito soror magis quam uxor appellatur, eo quod mitis atque pacifica anima communis magis pietatis quam specialis copulae nomen accipiat; et quia universis magis quam uni se existimet obligatam. 20. Fodit autem puteos Isaac; et plurimos quidem, quos foderat pater ejus, et repleverant illos post mortem Abrahae patriis illius, alienigenae. Prae caeteris tamen fodit hos puteos, unum in convalle Gerarum, et invenit ibi puteum aquae vivae: et litem fecerunt pastores Gerarum cum pastoribus Isaac; eo quod aquam sibi ejus putei quasi propriam vindicabant, et vocavit nomen ejus Injustitiam. Et fodit alium puteum, in quo orta est disceptatio; et imposuit illi nomen Inimicitias. Et fodit tertium, in quo lis nulla inter pastores commissa est, et vocavit eum Latitudinem. Fodit et puteum Juramenti, et non invenit in eo aquam; et vocavit eum puteum Juramenti. 21. Quis haec legens, terrena magis quam spiritalia opera esse arbitretur, quod vel Abraham fodit puteos, vel Isaac, tanti videlicet patriarchae, vel etiam Jacob, sicut et in Evangelio (Joan. IV, 12) reperimus, velut fontes quidam generis humani, et specialiter devotionis ac fidei. Quid est enim puteus aquae vivae, nisi profundae altitudo doctrinae? Unde et Agar ad puteum angelum vidit, et Jacob ad puteum Rachel sibi invenit uxorem: Moyses quoque secus puteum futuri locavit merita prima conjugii. 22. A puteo igitur visionis, aperire Isaac adorsus est puteos, et bono ordine; ut ejus putei aqua primum rationabile animae, oculumque ejus dilueret et foveret, quo visum ejus faceret clariorem. Fodit etiam alios puteos plures. Unde et scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). Quanto plures fuerint, tanto est uberior redundantia gratiarum. Fodit tamen puteum, quem foderat pater ejus Abraham, de quo litem fecerunt pastores Gerarum, hoc est, maceriae. Ubi enim maceria, ibi divisio inter repugnantes, ibi injustitia; et ideo vocavit Injustitiam. Alium quoque fodit, et orta dissensione, vocavit eum Inimicitias. In quibus videtur elucere doctrina moralis; eo quod sublato pariete maceriae, solutae sint in carne hominis inimicitiae, et facta sint utraque unum in figura per Isaac, in veritate per Christum; meritoque postea pura aqua in eo puteo sit reperta, tamquam doctrina moralis utilis ad hauriendum. Puteus quoque Latitudinis quid aliud significat nisi de naturalibus disciplinam? Qua causa et Latitudo dicitur, quia sine contentione, sine lite, jam quietus atque securus est, qui mundana haec et sensibilia fuerit supergressus. Unde superatis jam adversantibus et alienigenis cogitationibus (quid enim tam alienum quam omnia saecularia, quae perpetua esse non possunt) potest sapiens dicere: Dilatavit Dominus nobis, et auxit nos super terram (Gen. XXVI, 22), quia terrena transcendit. Ultimus est puteus 364 Juramenti, in quo ei visus est Deus, et ait ei: Noli timere, tecum enim sum (Ibid., 24). Et benedixit eum. Haec doctrina jam mystica est. 23. Habes haec in Salomone; quia Proverbia ejus moralia; Ecclesiastes naturalis, in quo quasi vanitates istius despicit mundi; mystica ejus sunt Cantica canticorum. Habes et in propheta: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12). Hoc est enim lumen cognitionis, habere charitatis perfectionem. Ideoque dictum est: Noli timere; charitas enim timorem excludit foras. Ut cognoscamus autem quia et Salomon ita hos interpretatus est puteos, ut ad moralem doctrinam, et naturalem referret, et mysticam, in singulis libris suis quos de moralibus, vel naturalibus, vel mysticis scripsit, posuit hos puteos. 24. Nam et in Proverbiis cum declinandam speciem diceret saecularis illecebrae, ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte (Prov. V, 15). Et infra: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et jucundare cum uxore (Ibid., XVIII); eo quod adversus tentamenta mundi remedio nobis vera sapientia sit. Moralis quoque doctrina, quae imaginem mundanae voluptatis meretriciis quibusdam illitam fucis irriguo suo diluat, et fluento sui fontis abstergat. 25. De naturalibus quoque habes in Ecclesiaste dictum: Feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex his saltum germinantem (Eccles. II, 6). Neque te moveat quod pro puteo piscinas posuit; quia et Moyses puteum Latitudinis dixit, eo quod a sollicitudine omni et angustiis absolvitur, qui mundum hunc pia mente transcenderit. Non immerito ergo piscinas habet Ecclesiastes, qui vidit nullam abundantiam esse sub sole: sed si quis abundare velit, in Christo abundet. 26. Et de mysticis puteus superest nobis, quem etiam ipsum reperimus in Canticis Canticorum, dicente Scriptura: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetu descendens a Libano (Cant. IV, 15). Etenim si mysteriorum altitudinem persequaris, puteus tibi videtur tamquam in profundo sita mystica esse sapientia: si vero haurire velis affluentiam charitatis quae major et uberior est quam fides et spes, tunc tibi fons est. Exuberat enim charitas, ut et haurire eam cominus, et rigare ejus affluentia hortum tuum possis spiritalibus fructibus redundantem. Et quia ultra ipsum puteum Latitudinis est, qui charitatem habet; ideo dixit, quia ubi charitas est, ibi impetus magnus descendit a Libano. Ne quid autem moveat quod et puteum et fontem eumdem dixit, etiam Evangelium te instruat, in quo scriptum est: Quia venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo, Erat autem ibi fons Jacob. Et fatigatus, inquit, sedebat sic super puteum (Joan. IV, 5 et 6). Unde ad mysticam doctrinam hunc referri puteum etiam ibi cognoscimus quia ibi Samaritana illa, id est, custos (custos autem coelestium praeceptorum) hausit de puteo illo divina 365 mysteria, cognoscens quia Deus spiritus est, et non in loco adoratur, sed in spiritu (Ibid., et seq. 24); et quia Messias Christus est. Et ideo qui adhuc exspectatur a Judaeis, jam venit. Quibus auditis, mulier illa quae speciem Ecclesiae gerit, legis sacramenta cognovit, et credidit. 27. In ipso quoque Canticorum libro Salomon hanc triplicem sapientiam evidenter expressit; licet in Proverbiis dixerit (Prov. XXII, 20), ut tripliciter sibi scriberet, qui sapientiam ejus vellet audire. Ait ergo in Canticis sponsa de sponso: Ecce es sponsus consobrinus meus equidem pulcher: acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16). Possumus hoc de moralibus accipere. Ubi enim requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suae plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas erat, ibi ait Dominus Jesus: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). 28. De naturalibus autem quid accipimus? In umbra, inquit, ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3). Qui enim terrena supergreditur, et cui mundana moriuntur (quoniam crucifigitur ei mundus, et ipse mundo) omnia quae sunt sub sole refugit et contemnit. 29. De mysticis quoque ait: Introduc me in domum vini, constitue in me charitatem (Cant. II, 4). Etenim sicut vineam suam vitis, ita Dominus Jesus populum suum quasi vitis aeterna quibusdam brachiis charitatis amplectitur. 30. Considera singula. In moralibus flos est, et inter spinas lilium, sicut ipse ait: Ego flos campi, et lilium convallium (Ibid., I). In moralibus ergo flos est. In naturalibus sol justitiae, qui oriens et resurgens illuminat, occidens obumbrat. Cave ne tibi occidat, quia scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). In mysticis charitas est, quia plenitudo legis est Christus. Et ideo Ecclesia quae diligit Christum, vulnerata est charitate. 31. Hanc itaque charitatem suscitat, et resuscitat donec vocem ejus accipiat, et praesentiam ejus arcessiat; quia quaesitus non solum venit, sed etiam saliens venit: Saliens super montes, et transiliens super colles (Cant. II, 8). Super majoris gratiae animas salit, inferioris transilit. Vel sic: saliens quomodo venit? Saltu quodam venit in hunc mundum. Apud Patrem erat, in Virginem venit, et ex Virgine in praesepe transilivit. In praesepi erat, et fulgebat in coelo, descendit in Jordanem, ascendit in crucem, descendit in tumulum, surrexit e tumulo, et sedet ad Patris dexteram. Inde quasi hinnulus cervorum, qui desiderat ad fontes aquarum, descendit ad Paulum, et circumfulsit eum, et exsilivit super Ecclesiam sanctam, quae est Bethel, quod dicitur domus Dei. Pauli enim vocatio Ecclesiae firmitudo est. 32. Venit ergo, et primo post parietem est, ut inimicitias animae et corporis solvat, sublato pariete qui impedimentum concordiae videbatur adferre. Deinde prospicit per fenestras. Quae sint fenestrae audi prophetam dicentem: Fenestrae apertae 366 sunt e coelo (Esai. XXIV, 18). Prophetas utique significat, per quos Dominus genus respexit humanum priusquam in terras ipse descenderet. 33. Et hodie si qua eum anima multum requirat, multum merebitur misericordiae; quoniam qui multum requirit, plurimum debetur ei. Si qua ergo anima eum studiosius quaerat, longe audit vocem ejus: et quamvis ab aliis requirat, prae ipsis a quibus quaerit, audit vocem ejus. Videt eum salientem ad se venire, id est, properantem atque currentem, et transilientem eos qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt; denique prospicientem per aenigmata prophetarum, legendo eos et tenendo eorum sermones videt eum prospicientem, sed quasi per fenestram, non adhuc quasi praesentem. Videt eminentem super retia. Quid est hoc, nisi forte quia illa retia nobis sunt, non illi. Retia sunt, eo quod adhuc illa anima intra sensibilia et mundana sit, quae mentem hominis capere, et quodam sinu proprio consueverunt involvere. Posito ergo adhuc in saecularibus, sed tamen quaerenti eum per retia se ostendit. 34. Denique dicit ad animam ejusmodi: Exsurge, veni proxima mea (Cant. II, 10), id est, exsurge a delectationibus mundi, exsurge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras, et onerata es, quia sollicita es quae sunt mundi. Veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum. Veni prope me jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est, mitis atque mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis. Jure ergo jam retia timere non debet, cum is vocet ad se animam, qui tentamentis et retibus mundi non potuit capi. Nam cum nos homines ambulemus in medio laqueorum, per appetentiam escae retibus simul et laqueis obnoxii sumus. Ille in corpore positus retia non timebat, sed eminebat super retia, id est, super tentamenta mundi, et corporis passiones; immo et alios eminere faciebat. Ideoque etiam hanc animam fundare volens dicebat: Exsurge, veni proxima mea, noli timere retia. 35. Jam praeteriit hyems (Ibid., 11), id est, venit pascha, venit indulgentia, venit remissio peccatorum, cessavit tentatio, imber abiit, procella abiit et quassatio. Ante adventum Christi hyems est, post adventum ejus flores sunt. Unde ait: Flores visi sunt in terra (Ibid., 12). Ubi ante spinae, ibi nunc flores. Tempus, inquit, secandi advenit. Ubi ante desertum, ibi nunc messis est. Vox turturis audita est in terra nostra. Bene addidit propheta, Nostra, quasi admirans quod ubi ante impudicitia, ibi nunc castitas. 36. Ficus protulit grossos suos (Ibid., 13). Quae ante quasi infructuosa jubebatur excidi, haec fructus ferre jam coepit. Sed quid dubitas quia grossos dixit? Priores discutit, ut posteriores meliores adferat. Grossus sicut Synagogae fructus abjicitur: Ecclesiae autem renovatur. 37. Et quamvis plena tranquillitas sit, et adoleverint mysteria, iterum tamen dicit: Surge secura 367 integumento petrae (Ibid., 14), id est, tuta praesidio passionis meae, et fidei munimento. Suxerunt enim mel de petra, et oleum de firmissima petra. Hoc integumento animae piorum indutae, jam nudae non sunt, et haec illis est praemunitio. Ideoque et huic animae ait: Et veni tu, columba mea, integumento petrae juxta praemunitionem, ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam. Hortatur ad confidentiam, ut non erubescat crucem Christi, nec ejus signaculum. Hortatur ad confessionem, vult omnes insidias demoveri; ut bonus odor fidei spiret, ut dies fulgeat, ut adverse nactis umbra non noceat; quoniam qui juxta Christum est dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XXIII, 12). Est et umbra saecularium quae praeteriit, et dies coelestium Christus qui sanctis suis lucet. Accipit haec anima bona pignora charitatis.

CAPUT V.

Sponsus denuo sublapsus ab anima in cubili in noctibas, etc., incassum quaeritur; et quare? Idem tamen postea invenitur; quomodo ipse teneri debeat? Hunc deinde cum sponsa e deserto ascendentem filiae Jerusalem mirantur, atque ad thalamum prosecutae epithalamio celebrant. Ipse quoque animam propius vocatam variis laudibus exornat.

38. Tertius animae processus. --Sed quia semper solliciti esse debemus, semper intenti; et quia Verbum Dei sicut capreola exsilit, aut sicut hinnulus cervorum, semper vigilet anima, et praetendat quae requirit eum, et quae tenere desiderat. Ideo quasi sublapsum sibi, In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Qui bene quaerit, in cubili quaerat, in noctibus quaerat, nec dies feriatus, neque noctes sit. Nullum tempus vacet a pietatis officio; et si non invenerit primo, perseveret in requirendo. Ideoque dicit: Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis (Cant. III, 2). Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt; in plateis, ubi nundinae rerum venalium. Non enim ulla Christus pecunia comparatur.

39. Possumus et sic intelligere. In cubili quaerit Christum, quae quaerit eum cum tranquillitate, cum pace. In noctibus quaerit, quoniam per parabolas loquebatur. Posuit enim tenebras latibulum suum; et nox nocti indicat scientiam. Deinde quoniam quae dicimus in corde nostro, ea nos compungere in cubilibus debent. Sed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam, et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem. Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3). Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo in qua abundant divinae legis interpretes, et disciplina periti: per eos Verbum Dei quaeritur. Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt (Matth. XXV, 9) ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis extinguat. Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, 368 de quibus Salomon dicit esse potandum (Prov. V, 15). 40. Dum quaerit igitur Christum, invenit custodes qui in ministerio sunt, ab his requirit (Cant. III, 3). Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit. Sunt enim mysteria quae etiam Angeli concupiscunt videre. Unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus Evangelizaverunt. Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Johannes, qui Verbum apud patrem invenit (Joan. I, 1). 41. Multi quoque sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt, et inveniunt eum in persecutionibus, et cito inveniunt. Et ideo quasi post tentationes, quia periculis fidelium suorum adest: Quam modicum inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum (Cant. III, 4). Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere. 42. Et quoniam per Evangelium in terris videmus coelestia mysteria figurata, veniamus ad illam Mariam, veniamus et ad Magdalenam. Consideremus quemadmodum Christum in cubili corporis sui in quo defunctus jacebat, in noctibus quaesiverint, quando dixit illis angelus: Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim. Quid igitur quaeritis viventem cum mortuis (Matth. XXVIII, 5 et seq.)? Quid quaeritis in sepulchro eum qui jam in coelo sit? Quid quaeritis in vinculis sepulturae universorum vincula solventem? Non sepulchrum huic sedes, sed coelum est. Ideo dixit una ex his: Quaesivi eum, et non inveni eum (Cant. III, 1). 43. Tamen dum vadunt Apostolis nuntiare, miseratus quaerentes, occurrit eis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9). Tenetur ergo Jesus, sed delectatur sic teneri, quia fide tenetur. Denique delectavit eum et illa mulier quae tetigit eum, et curata est sanguinis fluxu, de qua dixit: Tetigit me aliquis; nam sentio virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Tange ergo, et fide tene eum, et constringe fideliter pedes ejus; ut virtus de eo exeat, et sanet animam tuam. Et si dicat: Noli me tangere (Joan. XX, 17): tu tene; Nondum enim ascendi ad patrem meum, dixit semel. Dixit: Noli me tangere, quando resurrexit: aut forte illi dixit quae putabat furto esse sublatum, et non virtute propria resuscitatum. Denique in alio libro habes, quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: Nolite timere (Matth. XXVIII, 10). Tene ergo et tu anima, sicut tenebat et Maria, et dic: Tenui eum, et non dimittam (Cant. III, 4), sicut dicebant ambae: Teneamus te. Vade ad Patrem, sed non relinquas Evam, ne iterum labatur. Tecum eam ducito, jam non errantem, sed arborem vitae tenentem. Rape tuis pedibus inhaerentem, ut tecum ascendat: noli me dimittere, ne iterum serpens venena sua fundat, ne iterum quaerat femineum mordere vestigium, ut supplantet Adam. Dicat ergo anima tua: Teneo te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me; ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua. Suscipe igitur Evam jam non ficulneae foliis adopertam, sed sancto amictam Spiritu, et nova gratia gloriosam; quia jam non tamquam 369 nudata absconditur: sed tamquam circumdata vestimenti splendore fulgentis occurrit, quia vestit eam gratia. Sed nec Adam primo nudus erat quando eum innocentia vestiebat (De Poenit. dist. 2, cap. Sed nec Adam). 44. Videntes itaque eam filiae Hierusalem Christo inhaerentem, et adhuc ascendentem cum eo (dignatur enim quaerentibus frequenter occurrere, et condescendere ut eos elevet) dicunt: Quae est haec quae ascendit a deserto (Cant. III, 6)? Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum. Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno derelinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora se subrigens, velut fumus natus ex igni, atque alta petens, tum praeterea bonis operibus flagret. Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Dei. Et in Apocalypsi legimus quod: Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4), quae incensa deferuntur per angelum, sanctorum orationes scilicet, super altare illud aureum quod est ante sedem Dei, et tamquam piae precationis suave flagrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccatis mortua sit, et Deo vivat. 45. Hanc igitur ascendentem et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius pacifici esse sponsam, etiam comitatu sedulo prosequuntur usque ad lectum Salomonis; eo quod ei vera requies in Christo debeatur. Lectus enim sanctorum Christus est (Cant. III, 7), in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt. In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem dicens: Major serviet minori (Gen. XXV, 23). In hoc lecto recubans Jacob benedixit duodecim Patriarchas. In hoc lecto recubans archisynagogi filia surrexit a morte. In hoc lecto jacens viduae defunctus mortis vincula Christi vocatus voce dissolvit. 46. Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale canunt carmen dicentes filiabus Hierusalem: Egredimini, et videte regem Salomonem in corona qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus (Cant. III, 11). Canunt epithalamium, et vocant caeteras potestates coelorum, vel animas; ut videant charitatem quam circa filias Hierusalem habet Christus. Unde et meruit coronari a matre quasi filius charitatis, sicut Paulus ostendit dicens: Quia Deus eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Charitatis itaque filius et ipse charitas est, non ex accidentibus habens charitatem: sed habens semper in substantia sua sicut regnum, de quo dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 17). Ideoque dicunt: Egredimini, id est, exite de sollicitudinibus et cogitationibus saeculi, exite de angustiis corporalibus, exite de vanitatibus mundi, et videte quam rex pacificus in die sponsalium suorum habeat charitatem; quam gloriosus 370 sit, quia corporibus resurrectionem dedit, et animas sibi junxit. Haec magni est corona certaminis, hoc praeclarum munus sponsalium Christi, sanguis ejus et passio. Quid enim plus potuit dare, qui sibi etiam non pepercit, et pro nobis in mortem animam suam obtulit? 47. Ipse quoque Dominus Jesus delectatus fide animae hujus, confessione, gratia, et collaudatis ejus meritis, propius eam advocat dicens: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei a capite Sanyr, et Hermonum, a speluncis leonum, a montibus pardorum (Cant. IV, 8), hoc est: Egredere de corpore, et totam te exue. Non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore; quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades. Bene repetivit, quia sive praesens, sive absens, adesse et placere Domino Deo tuo debes. Adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es. Mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est. Adest mihi, qui exiit de saeculo. Adest mihi, qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum. Adest mihi, qui abfuerit sibi. Adest mihi, qui se negaverit sibi. Ille mecum est, qui intra se non est; quoniam qui in carne est, non est in spiritu. Ille mecum est, qui ex se ipso egreditur. Ille juxta me est, qui extra se fuerit. Ille mihi integer est, qui propter me perdiderit animam suam. Et ideo, ades sponsa, ades, transibis a principio fidei. Transit et pertransit e terris, et pertransit quae ad Christum pervenit. Transit fidei merito, et operum claritate, quae lucet sicut Sanyr et Hermonum, hoc est, via lucernae transit devictis tentationibus saeculi, et superatis nequitiis spiritalibus, legitimi petens coronam certaminis; et ideo meruit Christo judicante laudari. 48. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus malorum granatorum cum fructu pomorum Cypri (Cant. IV, 12). Laudatur sponsa, eo quod hortus sit, habens in se odorem agri illius pleni, de quo dicit Isaac: Odor filii mei tamquam odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Bona ergo anima fragrat odore justitiae. Et fortasse ager est Patriarcha; hortus est anima inferioris alicujus, quasi agri portio; et hortus clausus, ne incursetur a bestiis; et fons signatus quae integritate signaculi perseverantiaque fidei propria peccata diluerit. Nam quae de Ecclesia accepit, habet quod ad virginitatis gratiam referat; eo quod in paradiso delectationis posita sine labore fructus capiat spiritales, ut ei patriarcharum animae rurali quodam labore fructus suos conferant, quo ista capere possit perpetuam suavitatem. Quae merito fons signatus dicitur, eo quod imago Dei invisibilis in illa exprimatur. Laudant etiam munera animae quae missa sunt a sponso, quibus dotata veniebat. Dos autem piae animae boni odores sunt, myrrha, aloe, crocum, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum foetor aboletur.

49. Itaque tanto secura praeconio conquiescere 371 aquilonem gravem ventum petit (Cant. IV, 16), ne flores discutiat, spirare anstrum, id est, vult hyemem praeterire, et mollioris flatus vernare temperiem (Cant. V, 1). Invitat sponsum in hortum suum. Descendit sponsus, et fructuum ejus diversitate delectatus, laetatur quod invenerit fortiorem cibum, invenerit etiam dulciorem. Est enim velut panis quidam verbi, et mel: alius vehementior, alius suasorius sermo. Est et fides alia ferventior, ut vinum: alia lucidior, ut succus est lactis. Hunc cibum Christus epulatur in nobis, hoc poculum bibit, et ejus potus ebrietate nos provocat, ut ad meliora et optima ab inferioribus faciamus excessum.

CAPUT VI.

Tribus superioribus perfectae animae processibus strictim repetitis de quarto fusius disputat. In hoc anima dormiens a sponso excitatur. Sed dum moras trahit in surgendo, transit Verbum. Ipsa vero exiens, per vulnera charitatis requisitum vix tandem invenit, atque ita tenet, ut jam amplius non amittat.

50. Audiens haec anima hausit mysteriorum ebrietatem coelestium, et velut soporata a vino, et quasi in excessu vel stupore posita dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Tum verbi praesentis lumine percussa, cum oculis requievisset inflexis, excitatur a Verbo. Quartus autem hic processus est animae. Primo etenim charitatis impatiens, et Verbi moras non ferens rogabat, ut oscula mereretur, et meruit desideratum videre. Secundo introducta quoque in cubiculum regis, cum mutua misceret alloquia, in umbra ejus requievit, et subito Verbum ei de medio sermone discessit; quaerenti tamen non diu abfuit, sed saliens supra montes et transiliens super colles advenit. Nec multo post quasi capreolus, aut cervorum hinnulus dum affatur dilectam, exsilivit et reliquit. Terito cum in cubili, et noctibus, in civitate, in foro, et in plateis quaesitum non reperisset, aliquando orationibus suis gratiaque revocavit, adeo ut etiam propius vocaretur a sponso. Quarto ipsa jam ab eo dormiens excitatur, quamvis corde vigilaret, ut continuo vocem pulsantis audiret. Sed moram passa dum surgit, quia velocitatem Verbi non poterat comprehendere, dum aperit ostium, transivit Verbum, et ipsa exivit in verbo ejus, et per vulnera requisitum, sed vulnera charitatis, vix tandem invenit, et tenuit, ut postea non amitteret. Ad summam haec compendioso sermone perstriuxi (Sup. cap. 3, 4 et 5). Nunc discutiamus singula. 51. Et si dormias, si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea (Cant. V, 2). Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae. Neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli in coelo. Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude: claude saeculo, claude mundo, neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale 372 lumen tenebrosam infundit caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae. Aperi ergo mihi, noli aperire adversario, neque locum des diabolo. Aperi ipsam te mihi, noli coarctari, sed dilatare, et adimplebo te. Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem: ideo tu aperi, ut in te Filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi supra humilem et mansuetum. 52. Audiens anima: Aperi mihi . . . . et caput roris plenum (Ibid.), hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait, cum aloem redoleret et myrrham insignia sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Ibid., 3)? Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque processus terrenis incipiat vestigiis inquinare. Certe etiam hoc modo perfectionem virtutis suae indicat, quae tantam Christi meruerit charitatem; ut ad eam veniat, et pulset januam ejus, et veniat cum Patre, et coenet cum eadem anima, et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Johannes (Apoc. III, 20). Etenim cum in superioribus audisset: Ades huc a Libano sponsa, ades huc a Libano (Cant. IV, 8); et cum adverteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse, si adesset in spiritu; conformans se ad ejus voluntatem, ut esset et ipsa conformis imagini Christi, jam non sentit carnis exuvias; jam quasi spiritus exuit se corporis conjuactionem; jam quasi oblita, et quae si velit, copulae illius meminisse non possit, ait: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Exuit enim tunicam illam pelliceam, quam acceperunt Adam et Eva post culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum. Quomodo induam eam? Non requirit ut induat: sed ita significat abjectam, ut jam indumento sibi esse non posset. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Hoc est, vestigia mea lavi, dum egrederer, ac me elevarem de corporis contubernio, de illa connexione et familiaritate carnalis amplexus, quomodo inquinabo ea; ut in corporis claustrum, et illum tenebrosum passionum ejus carcerem revertantur? 53. Dum haec illa dicit, misit operationem suam Verbum tamquam per cavernam, non adhuc facie ad faciem, misit tamquam manum: Et venter, inquit, meus conturbatus est super eum. Et surrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae (Cant. V, 4 et 5). Quid hoc significet consideremus. Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus Verbum tamquam per cavernam, non plene atque perfecte: deinde angetur amor, et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat. Surrexit, ut propius illud Dei Verbum videret. Et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem. Praesentia enim Verbi hausit 373 anima virtutem, sicut praesentia Mariae, cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum, adeo ut exsiliret in utero, et exsultaret Domini praesentiam recognoscens. Surrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepehatur Christo. Sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium. Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti quibus comprehenditur Christus, mortificantur, quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera possumus aestimare. Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit. Et hoc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei; quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Hic adhuc transitur, non pertransitur: ut Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus. 54. Denique statim alius profectus Verbi transeunts; quia exivit anima in verbo ejus, hoc est, verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum. Simul enim et carnis domestici, et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20). Non utique ut regionem Babylonis Hebraeus fugiat, sed ut mores, prophetico admonetur alloquio; siquidem sint qui in Babylone sint Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant. Nam et illi de quibus dicit Propheta quod sedebant super flumina Babylonis, sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione (Psal. CXXXVI, 1). Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam quod de arca devotionis, ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent? Quae autem in Verbo exit anima, Verbum requirit. 55. Unde et ista cum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem: Percusserunt, inquit, me, et vulneraverunt me, tulerunt pallium a me custodes murorum (Cant. V, 7). Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio quo obnuberet caput suum cum sponsus occurreret. Sicut Rebecca quae cognito quod Isaac sibi veniret obvius, descendit de camelo, et pallio se operuit (Gen. XXIV, 65): ita et haec anima nuptialis vestis praeveniebat insignia; ne forte rejiceretur, quasi vestem non habens nuptialem; vel ut caput velaret propter angelos. Sed illi percusserunt eam, ut amplius probaretur. Exercentur enim animae tentationibus. Tulerunt ei pallium, quaerentes si verum decorem nudae virtutis afferret: vel quia sine integumento quis in illam coelestem civitatem debeat introire, nulla deferens secum operimenta fucorum. Sunt etiam qui requirant, ne qua anima exuvias secum vehat carnalis illecebrae, et concupiscentiam corporalem. Nudatur pallio, cum ejus conscientia manifestatur. Sed est et quae bene nudatur, 374 cui licet imitari dicentem: Venit enim princeps hujus mundi, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30); quia certe in illo solo nihil invenit, qui peccatum non fecit. Beata et illa est in qua non gravia aut multa invenit: sed invenit in ea amictum fidei, et sapientiae disciplinam. 56. Itaque sine dispendio sui (quia etsi volet quis, non potest veram auferre sapientiam: etsi adversarius obstrepat, ibi tamen vera innoxiae conversationis elucet integritas), sine dispendio ergo transivit custodes, et filiabus illius coelestis civitatis admixta Verbum requirit, et quaerendo ejus in se excitat charitatem, et ubi Verbum quaerat agnoscit. Quod inter orationes sanctorum moretur, et quod ipsis inhaereat, novit, et quod Ecclesiam suam, vel animas justorum suorum inter lilia pascat, intelligit. Hoc mysterium tibi in Evangelio Dominus demonstravit (Luc. VI, 1), cum in sabbato duceret per seminata discipulos. Moyses per desertum duxit populum Judaeorum (Deut. XXIX, 5): Christus per seminata ducit, Christus per lilia ducit; quia et per passionem ejus desertum floret ut lilium. Sequamur ergo, ut in die sabbati, illius magni sabbati, in quo requies magna est, fructus colligamus. Nec verearis ne Pharisaei accusent seminata colligentem. Etsi illi accusent, sed Christus excusat, et similes facit quas vult animas se sequentes David illius, qui supra legem panes propositionis manducabat, novae gratiae sacramenta prophetica jam tunc mente prospiciens (I Reg. XXI, 6).

CAPUT VII.

Anima laudatur a sponso, quod eum tam bene constanterque requisierit: quod fidelis, quod verbo potens, quod una ut columba; denique quod sit fecunda virtutibus, ac vitiis careat.

57. Laudatur itaque a sponso quod tam bene et constanter requisierit eum (Cant. VI, 3); ideoque jam non solum soror dicitur, sed etiam beneplacita nominatur, quasi ei complacita qui complacuit Patri; et speciosa sicut Hierusalem, sicut admiratio ordinata, quod civitatis a ternae universa habeat mysteria, et admirationi sit omnibus videntibus eam; quia plena ut aequitas atque perfecta est, et fulgorem de Verbi lumine mutuata, dum id semper intendit; fit etiam terribilis ordine quodam ad summum provecta virtutum. Ideoque quasi perfectae dicit: Averte oculos tuos a me, noli contra me intendere (Ibid., 4), devotione nimia ac fide possibilitatem naturae et conditionis propriae supergressa, quia lucem inaccessibilem e regione intueri est grave. Averte, inquit, oculos tuos a me; eo quod plenitudinem divinitatis ejus, et splendorem veri luminis sustinere non possit. Possumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me. Etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae. Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem. Et si surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos vos non relinquam paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo. Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXIII, 20). Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius 375 Dominum elevat, et ipse elevatur. Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psal. XXIX, 1). Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat. Vult ergo avertere illam oculos, ne eam considerans quod jam ad superiora sequi possit, elevetur, et caeteras animas derelinquat. Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis (Matth. XVII, 1), sed perfectioribus suam gloriam demonstravit. Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram velit aperire audientibus: quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia, condescendat tamen ad eorum inscitiam qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi. Quisquis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus et planioribus immorari, quo et caeteri sequi possint. 58. Quod ait Aquila: Sonans ut revelata, sonantem ad admirationem dignam retulit, quasi magna et sonora habentem opera: revelata, ad operum claritatem; vel quod ejus animae opera luceant coram Patre qui in coelis est. Unde non otiose pallium ejus sublatum intelligis, ut aperta meritis et nuda fulgeret. 59. Laudatur praeterea quod fidelis, quod verbo potens, quod fructibus fecunda diversis, quod una sicut columba habens spiritus unitatem, in qua sit pax, quae fecit utraque unum (Cant. V, 2): et quae non sit composita ex diversis elementis discretae compugnantisque naturae (Cant. VI, 3). Quid enim tam diversum quam ignis et aqua, aer et terra, ex quibus corporis nostri creatura consistit? Anima autem benedicta omnis simplex quae imitatur dicentem: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Haec est enim consummatio atque perfectio. Unde et addidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in his, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 23). Haec est ergo anima columba una atque perfecta, quae simplex atque spiritualis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnae, intus timores sunt. Denique hoc verbo unitatis concordiam et pacem significari Scriptura nos docet dicens: Multitudo autem credentium habebat cor unum, et animam unam, et non erat separatio in eis ulla (Act. IV, 32). 60. Nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus; sed etiam quod nihil habeat in se mali. Illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum: quod autem indecorum, hoc malum. Speciosa fecunditas est bonorum operum: contraria ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium quam natura est? Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis: quae vero fertilis, haec 376 et decora. Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur? Et ut Scripturae utamur testimonio (Gen. XXVII, 27), Jacob decorus erat; et ideo erat odor agri pleni: Esau hispidus erat et indecorus (Ibid., 11); et ideo agrestis erat, qui fructus ullos habere non posset. De ipso quoque Domino posteaquam Ecclesiae fecunditatem fecit assurgere, pulchre dictum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Et alibi: Confessionem, et speciem induisti (Ps. CIII, 2). Liquet igitur decorum id esse, quod fecundum: indecorum, quod infecundum. Similis est causa animae soli; quia ea decora anima, quae fecunda sit meritis, fecunda consiliis: ea indecora quae sterilis. Infirmitates etenim animae sunt sterilitas et materia; namque eam sterilitas fructu defraudat suo, inopiam infert, timorem incutit, adolet cupiditates, et vanas opiniones: sic anima cadit. Quid ergo est malitia, nisi boni indigentia (Vid. S. August. lib. I contr. Jul. Pelag., cap. 9)? Suo enim defraudatur, atque alienis indiget, exinanitur atque repletur sine ulla mensura et modo. Materialia autem vitia animae obumbrant gratiam. Ignorantia et concupiscentia animae sunt aegritudines: sed ad speciem magis quam ad materiam referuntur. Materia est caro, species est ignorantia et concupiscentia. Cur igitur caro accusatur, cum tantae sint in specie labes? Quia nihil species potest sine materia. Denique nihil species securis sine materia facit. Quid enim esset concupiscentia, nisi eam caro inflammaret? Friget in senibus, in pueris quoque, quia in his corpus infirmum est: ardet in adolescentibus in quibus vis corporis fervet. Ex bonis igitur mala orta sunt; non enim mala sunt, nisi quae privantur bonis (Vid. S. Aug., Ibid.). Per mala tamen factum est, ut bona eminerent. Ergo indigentia boni malitia est, et definitione boni malitia deprehenditur, quoniam per disciplinam boni malum reperitur. Bonum autem nullius eget, sibi abundat, mensuram, et perfectionem, finem quoque tribuit omnibus, in quo universa constant, et de quo omnia pendent. Haec boni natura est, quae mentem replet. 61. Circa hoc versatur anima pura, hoc introspicit, et Deum cernit, bonis omnibus abundat. Unde et ait: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Cant. V, 16). Omnium enim bonorum auctor est Deus; et quae sunt, ejus profecto omnia sunt. Nusquam illic malum; et si in illo mens nostra maneat, malum nescit. Anima igitur quae in Deo non manet, ipsa sibi auctor malorum est; itaque peccat: anima autem quae peccat, ipsa morietur. Aureis enim vinculis soluta virtutum prona fertur praecipitio, et labitur ad inferiora. Anima autem beata est, quam nulla adversa corporis praelia expugnant. Haec anima sicut passer laqueo contrito, evolat. Escae enim malorum sunt voluptates corporeae. His quisquis intendit, laqueo innectit animam suam. 377 62. Qui autem ab escis ejus temperat, et de tenebris ejus exit, ejus anima fulget, ut diluculum, de qua dicitur: Quaenam haec est prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna (Cant. VI. 9)? Prospicit enim tamquam de domo libera. Nec dicit: Tenebrae cooperiunt me, et parietes circumdant me, et quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 26)? Sed ipsa magis lucem expetit tamquam in superioribus domus suae, id est, corporis sui, et supra mundum posita divina intuetur, et ad aeterna se elevat, ut Deo adsit, jam lumen suorum operum sicut luna orbem suum toto orbe circumferens. 63. Quod autem Aquila ait: Sonans sicut sol, videtur illa axis coelestis conversio, solisque et lunae et stellarum cursus, concentusque globorum exprimi: quibusdam etiam nostris videtur; qui quoniam fidem non invenit, saltem propter gratiam suavitatis non videtur alienus.

CAPUT VIII.

Eadem anima refugiens coram laudari, ait se descendisse in hortum nucis, etc., quibus amaritudines ac tentationes designantur. In his illa se non cognoscit, sed a Christo cognoscitur ac regitur, dum perveniat ad palmam. Hujus in ipsam reclinatio tria significat, institutionem, progressum, perfectionem. Quae sequitur ad charitatem exhortatio.

64. Dum laudatur a sponso, verecunde refugiens coram laudari, deinde sponsi amore revocata ait: In hortum nucis descendi videre in nativitate torrentis (Cant. VI, 10). Ubi enim est Ecclesia, nisi ubi virga et gratia floret sacerdotalis? Ibi est frequenter, ut in amaritudinibus et tentationibus probetur. Per nucem amaritudines intelligimus, per torrentem tentationes, sed tamen tolerabiles, quia scriptum est: Torrentem pertransivit anima nostra (Ps. CXXIII, 5). Itaque descendit in locum amaritudinis, ubi floret vitis, et malorum granatorum specie diversus et multiplex fructus, qui velut uno tegmine totius corporis fide et charitate munitur. In illa ergo amaritudine non cognovit se anima; corruptible enim corpus aggravat animam, et terrenum habitaculum cito inclinatur. Cognoscere autem semper se debet. Sed tentatus est et Petrus, et non se cognovit et Petrus; nam si cognovisset, non negavisset auctorem. Sed cognovit eum Christus: denique cognovit, qui etiam eum respexit (cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius) et tamquam suum misericordiae suae frenis, ut bonus rector revocavit a lapsu. Rector ergo noster Christus est. 378 65. Ideoque ait anima: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11). Anima ergo currus qui bonum rectorem sustinet. Si currus est anima, habet equos vel bonos vel malos. Boni equi virtutes sunt animae: mali equi, passiones sunt corporis (Vid. S. August. contr. Jul. Pelag., lib. II, cap. 5, et lib. III, c. 14). Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Mali equi iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas. Interdum ipsi equi inter se dissident, et aut iracundia protendit, aut timor, et se invicem impediunt, et cursum retardant. At vero boni equi evolant, et a terris ad superiora se subrigunt, animamque elevant: maxime si jugum habeant suave, et onus leve dicentis: Tollite jugum meum super vos; jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth., XI, 29). Ipse rector est qui novit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit. Si velocior est prudentia, tardior justitia, admonet flagello proprio segniorem; si temperantia mansuetior, fortitudo durior, novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent. Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos qui priores perveniant ad bravium Christi, quo prius imponatur palma cervicibus. Isti sunt equi subjecti fidei jugo, astricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis. Pulchre ergo ait: Posuit me currus Aminadab, hoc est, pater populi: ipse autem qui pater populi, idem pater Naason, id est, serpentum. Jam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute universorum, et intelligis illam animam esse pacificam, cui Pater Deus praesul sit, Christus agitator; quia scriptum est et hoc nomen in nostris: Pater, pater, agitator Israel (IV, Reg. II, 12). 66. Hic ergo agitator dicit: Convertere, Sunamitis, convertere (Cant. VI, 12). Bene et quasi agitator, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica. Quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit, et magis eam Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas (Habac. III, 8). Et alibi: Misi equos tuos Tharsis (Ibid., 15). Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus, ascendit Verbum Dei animas pias. 67. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quid pulchra et suavis facta es. charitas, in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6 et seq.). Et ipsa ait: Dixi, ascendam in palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est; ipsa est enim plenitudo 379 victoriae. Plenitudo enim legis charitas est. Curramus ergo, ut comprehendamus: curramus, ut vincamus. Qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus. Qui vicit, jam non currit, sed sedet sicut scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21). Hinc philosophi curulia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam summitatem Verbi et altitudinem illorum animae nescierunt, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio. 68. Sic enim ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus (Cant. VII, 10). Hunc sensum tertio repetivit diverse in Canticis canticorum. In principio ait: Frater meus mihi, et ego ei, qui pascit in liliis, usque dum aspiret dies, et amoveantur umbrae (Cant. II, 16 et 17). Deinde ait: Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascit inter lilia (Cant. VI. 2). In fine ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Primum ad institutionem animae, ideo et praemisit: Frater meus mihi; illo enim demonstrante se, etiam anima adhaerendi Deo sumpsit affectum: quod sequitur, secundum profectum: tertium, secundum perfectionem. In primo quasi in institutione adhuc umbras videt anima, necdum Verbi appropinquantis revelatione commota, sed ideo adhuc ei dies Evangelii non refulgebat: in secundo sine umbrarum confusione odores pios carpit: in tertio jam perfecta requiem in se Verbo ministrat; ut convertatur super eam, et caput suum reclinet, atque requiescat, meritumque jam tenens quae antea quaesitum invenire non poterat, invitat ad agrum suum dicens: 69. Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis (Cant. VII, 11). Supra ad hortum invitabat, hic ad agrum habentem non solum florum gratiam, sed etiam triticum et hordeum, hoc est, solidiorum firmamenta virtutum, ut fructus ejus aspiciat. Requiescamus, inquit in castellis, ad quae Adam cum de paradiso ejectus esset, fuerat relegatus: in his requiescebat, sed terram operabatur. Qua autem ratione exire eum in agrum velit, intellectus manifestus est; ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos ablevet, revocet errantes. Nam etsi ista anima nova et vetera servavit ei; tamen sunt adhuc velut agni, qui lactis succo nutriendi sunt. Ergo quasi perfecta, non pro se, sed pro aliis intervenit, ut de sinu Patris exeat, ut procedat foras tamquam sponsus de thalamo egrediens suo, currat viam ut infirmos lucretur, non in illo secreto Patris solio, et in illa luce immoretur, quo invalidi sequi non queant: sed ut assumatur et inducatur in domum sponsae atque secretum. Sit foris sibi, ut nobis intus: sit medius nostrum, etsi non videatur a nobis. 70. Unde ait: Quis dabit te, frater, lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te (Cant. VIII, 1). Bona anima quae foris est, ut Verbum intus sit: illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis. 380 71. Assumam te, inquit, et inducam te (Ibid., 2). Recte assumitur et inducitur Verbum Dei; quia pulsat animam, ut aperiatur sibi ostium. Et nisi apertum sibi ostium invenerit, non intrat. Si quis autem aperuerit januam, intrat et coenat. Sic sponsa Verbum assumit, ut assumendo doceatur; unde non immerito ascendit adhuc ad superiores mansiones, et semper processum accipit. 72. Quod significant virtutes quae dicunt vel animae: Quae est haec quae ascendit candida innitens super fratrem suum (Ibid., 5)? Superius dixerant: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa sicut sol (Cant. VI, 9)? Hic plus quod adjiceretur inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderet. Perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat. Ita ergo et haec vel incumbebat in Christo, vel supra ipsum se reclinabat, aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur sponso. 73. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit: Sub arbore mali elevavi te, illic parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te (Cant. VIII, 5). Bona anima quae requiescit sub arbore fructuosa, et maxime boni odoris. Nam si Nathanael bonus in quo dolus nullus erat, sub arbore fici visus est, utique bona quae sub arbore mali elevata est a sponso suo. Plus est enim elevari, quam videri, plus etiam a sponso elevari. Nam etsi Nathanael videbatur sub arbore, tamen anima ejus sponsa non erat, qui occulte veniebat ad Christum, quia verebatur Judaeos. Non erat speciosa sicut luna, electa ut sol, quae erat in umbra, quia sponsa per diem nubit, publice confitetur. Ideo ista sub arbore mali, illa sub ficu; quia haec confessionis suae odorem diffundebat longius: illa habebat puritatis et innocentiae suavitatem, flagrantiam spiritus non habebat. 74. Illic, inquit, parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te; ibi enim nascimur, ubi renascimur. Parturiuntur autem in quibus Christi imago formatur. Unde et ille ait: Filioli mei quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Parturit enim qui in utero accipit spiritum salutis, et aliis infundit. 75. Unde quoniam jam formatus in hac erat Christus, ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Cant. VIII, 6). Signaculum Christus in fronte est, signaculum in corde. In fronte, ut semper confiteamur: in corde, ut semper diligamus; signaculum in brachio, ut semper operemur. Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus et factis; ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus: ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem: ipse vox nostra, per quem loquamur ad Patrem: ipse dextera, per quem Deo Patri sacrificium nostrum deferamus: 381 ipse quoque est signaculum nostrum, quod est perfectionis et charitatis insigne, quia diligens Pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus (Joan. VI, 27). Charitas itaque nostra Christus. Bona charitas, quando obtulit mortiise pro delictis nostris: bona charitas, quae peccata remisit. 76. Et ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem hujusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super iniquitate, sed omnia sustinet. Nam qui ea quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quam peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur. Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc VII, 47). Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni; ut auferat meritum delictorum. 77. Zelus quoque ut inferi (Cant. VIII, 6); quoniam qui zelum Dei habet, pro Christo nec suis parcit. Itaque et mortem habet charitas, et zelum habet charitas, et alas ignis habet charitas. Denique Christus diligens Moysen, insigne ei apparuit. Et Hieremias habens in se donum divinae charitatis, dicebat: Et erat ignis inflammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9). Bona igitur charitas habens alas ignis ardentis, quae volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale atque terrenum est: quidquid vero sincerum est, probat; et quod contigerit, suo igne meliorat. Hunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit. Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Alae igitur ignis flammae scripturae sunt divinae. Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et vere alae ignis; quia eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lumen, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit: denique apostolus factus est, qui persecutor advenerat. Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tamquam ignis. Bonae alae charitatis, verae alae quae volitabant per ora apostolorum, et alae ignis quae purgatum sermonem loquebantur. His alis evolavit Enoch raptus ad coelum. His alis evolavit Elias curru igneo, et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis deducebat Patrum plebem. Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbonem ignis de altari et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit. Harum alarum 382 igne purgati sunt filii Levi, et baptizantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matt. III, 11). Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia; quia charitatis eos flamma refrigerabat. Et ut plenius cognoscamus quia alas habebat perfecta charitas, audisti Dominum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27)! 78. Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigant. Exuat unusquisque animam suam involueris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum. Pulchritudo autem animae sincera virtus, et decus verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit. Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus charitas nobis et desiderium accenditur, cui appropinquare et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est, et ei qui videt, inest; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur et delectatur. Hoc est quod subministrat universis substantiam: ipsum autem in semetipso manens dat aliis, nihil autem in se ex aliis suscipit. De quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Hoc solum videre desideravit, sicut ipse alibi ait: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4). Si quis igitur purum illud, et incorporeum summum illud videre meruerit, quid habeat aliud quod desideret? Denique Petrus in monte gloriam resurrectionis Christi vidit, et nolebat descendere dicens: Domino, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4). Et quanto incomparabilior est illa divinitatis gloria, et lux inaccessibilis, quam si quis viderit, quid aliud concupiscat? Non regna, non facultates, honores, gloriam, potestates. Illis enim uti nihil beatitudinis est, hoc uti beatum est; ut illa despiciens, ad hoc conversus maneat. Hanc igitur videns pulchram imaginem ingrediatur intus, foris relinquat vultum corporis. Nam qui intuetur corpora, non debet introrsum intueri; ne more mergentis in gurgite rapiatur atque absorbeatur, et quasi in profundum demersus nusquam appareat. Fugiamus ergo in patriam verissimam. Illic patria nobis, et illic Pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. 79. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis. Isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt. Nec navibus fugiamus, aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt: sed fugiamus animo, et oculis, aut pedibus interioribus. Assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, 383 omnesque virtutes, in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et se ipsum spectet quis, et conscientiam suam: illum oculum mundet, ne quid sordium habeat. Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt, quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui. Cognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, et sumus, et movemur. Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28), ut Apostolus gentiles posuit significare. Ipsum est bonum quod quaerimus, et solum bonum. Nemo enim bonus, nisi unus Deus. Hic est oculus qui magnum illum et verum decorem intuetur. Solem nisi sanus et vigens oculus non aspicit; nec bonum potest videre nisi anima bona. Fiat ergo bonus qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt. Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum: ipsum est quod semper manet, ad ipsum convertuntur omnia, in quo habitat plenitudo 384 divinitatis, et per ipsum reconciliantur omnia in ipsum. Et ut plenius definiamus quid sit bonum: VITA est bonum, quia semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vita Christus, de quo ait propheta: In umbra ejus vivemus (Thren. IV, 20). Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria. Ergo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas, vel absolutio. Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest. Nos igitur animae sumus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus. Nos animae sumus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta, ne scindantur, ne inveterascant: sed ille magis, qui his utitur, servare se debet et custodire.